Distinctio XXX — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
Distinctio XXX
DISTINCTIO XXX
An melius sit diligere amicos quam inimicos, an econverso.
Solet etiam quaeri utrum sit maioris meriti diligere amicum, an inimicum ? Dicimus quod eiusdem meriti est. Eadem enim caritate, ex qua meritum est, diligitur uterque. Quantum vero ad actum exteriorem, evidentius signum est perfectae caritatis diligere inimicum quam amicum.
Unde Augustinus ait : Hoc tamen magnum bonum (scilicet diligere inimicum et bene facere odienti, et pro persequente orare) tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri cum dicitur : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
