Distinctio XXVI — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
Distinctio XXVI
DISTINCTIO XXVI
Quod sancti non dicantur modo credere vel sperare.
Legitur tamen quod crediderit et speraverit Christus. Dicit enim per prophetam :
Ego ero fidens in eum.
Et Psalmus :
In te, Domine, speravi.
Quod est intelligendum quantum ad exteriorem effectum, non quantum ad interiorem actum. Sic enim orabat, et caetera agebat, sicut facit qui nondum videns credit et sperat. Non tamen sperando vel credendo a plena cognitione remorabatur. Denique secundum hoc dicit ad Patrem :
Disciplina tua ipsa me docebit,
effectu scilicet exteriori, quo formam bene correcti exhibuit, non actu interiori, quia nunquam se de pravis ad recta reformavit.
