Caput XXXVII — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XXXVII

CAPUT XXXVII

 

An quaelibet persona quae mittitur, a Trinitate mittatur.

 

Cum ergo ex praedictis constet Spiritum sanctum dari, quaeritur an detur a seipso. Cum enim detur a Patre et Filio ; ergo datur a se, vel diversa sunt opera Trinitatis. Si vero dicatur Spiritum sanctum dari, et idem est Spiritum sanctum dari, et procedere temporaliter : ergo Spiritus sanctus a se procedit temporaliter, et ita Spiritus sanctus a se procedit.

Ad hoc dicendum quod Spiritus sanctus a se mittitur, a se datur, a se procedit ex tempore. Nam eius missio idem est quod datio et processio temporalis, sicut supra auctoritate Bedae confirmavimus.

Quod et Spiritus sanctus a se detur, auctoritate Augustini potest probari. Ait enim :

Ita datur Spiritus sanctus, sicut Dei donum, ut seipsum det sicut Deus.

 

Item : cum id quod datur, referatur ad id quod dat, ut Spiritus sanctus ad Patrem et Filium refertur, a quorum utroque datur, et hoc cum dicitur, Spiritus sanctus Patris, Spiritus sanctus Filii, quaeritur an Spiritus sanctus ad se referatur, ut dicatur Spiritus sanctus Spiritus sancti ? Ad hoc dicendum quod non refertur ad se per hanc appellationem Spiritus sanctus, sed per istam donum, ubi dicitur, Spiritus sanctus est donum Spiritus sancti. Non tamen hoc proprie dicitur relatio, sed respectus quidam Spiritus sancti, eo quod datur ad se ex eo quod dat. At dicet aliquis, cum Spiritus sanctus sit donum Spiritus sancti, et septem sint dona Spiritus sancti, quorum nullum est Spiritus sanctus ; ergo octo sunt dona Spiritus sancti ?

Ideo dicendum quod cum dicitur, Spiritus sanctus est donum Spiritus sancti, intelligendum est intransitive, id est Spiritus sanctus est donum quod est Spiritus sanctus. Cum vero de illis donis dicitur, quod sint dona Spiritus sancti, transitive intelligitur, id est dona quae ita sunt a Spiritu sancto, quod non sunt Spiritus sanctus. Legitur tamen super Epistolam ad Corinthios :

Non proprie Spiritus sanctus dicitur donum nisi per dilectionem qua caetera tenentur.

Quod ita intelligendum, quia nullum vocabulum proprie Deo convenit. Nec etiam istud convenit ei, nisi quia facit nos eum diligere.

 

Item, cum id quod datur ad id cui datur soleat referri, quaeritur an possit referri Spiritus sanctus ad omnes illos in quibus est, ut dicatur spiritus Petri vel Pauli, vel Eliae. Sed non omne quod ad aliud refertur, per quamlibet sui appellationem refertur. Non ergo per hanc appellationem refertur Spiritus sanctus ad Petrum vel Paulum in quibus est, sed per hanc donum, ut dicatur Spiritus sanctus est donum Petri, vel per hanc Spiritus, ut dicatur, Spiritus Petri, et subintelligitur sanctus ; sicut cum dico : Spiritus ubi vult spirat ; sicut et Filius, cum detur nobis secundum illud Isaiae :

Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis ;

non tamen dicitur Filius noster, sed panis noster, sicut scriptum est :

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

 

Item cum Filius procedat a Patre ut donabilis, sicut et Spiritus sanctus, cur non dicitur Filius donum Patris, sicut et Spiritus sanctus ? Quod si est, quaeritur an praedicetur persona an essentia, cum dicitur, filius est donum Patris ? Si enim persona ponitur, erunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus tria dona Patris, quia tres personae ; et ita divina essentia est tria dona. Si vero dicatur divina essentia praedicari, erunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum donum Patris ; et nullum donum Patris est Filius, vel Spiritus sanctus quod non sit etiam Pater ; et Filius et Spiritus sanctus sunt unum donum Patris, nil est donum Patris quod non sit donum Filii et Spiritus sancti ; ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum donum Spiritus sancti, et ita Pater datur a Spiritu sancto, et divina essentia datur a Spiritu sancto.

Ad hoc fertur responsio, quia Spiritus sanctus dicitur donum Patris propter duo ; et quia a Patre procedit ut donabilis, et quia ex eo procedit ab ipso donum dicitur. Nam hoc donum vocat relationem aeternam, hoc nomen datum vel donatum temporalem.

Unde Augustinus : 

Spiritus sanctus qui est aequalis Patri et Filio, ex tempore habet hoc ipsum quod dicitur datum vel donatum ; sempiterne vero dicitur donum. Filius vero licet procedat a Patre ut donabilis, non tamen ex eo quod ab eo procedit, donum dicitur, sed genitus, vel natus.

Ideo hoc nomen donum de Filio dictum tantum temporalem notat relationem, et accipitur pro donatum. Dictum de Spiritu sancto et temporalem improprie, et aeternam proprie notat relationem.

 

Sed non ideo minus urgebit quaestionem quaerendo, an Filius et Spiritus sanctus sunt duo dona Spiritus sancti an unum, et quid praedicetur hac Filius vel Spiritus sanctus est donum Spiritus sancti procedendo praedicto modo ; et iterum sic : Nihil aliud est missio Patris quam eius infusio, tota Trinitas infunditur animae humanae ; ergo tota Trinitas ei mittitur ; ergo Pater mittitur.

Quod videtur contrarium verbo Augustini dicentis :

Pater et Spiritus per subiectam creaturam apparere posset ; absurdissime tamen a Filio quem genuit, vel a Spiritu sancto qui ab eodem procedit missus diceretur.

Hic enim videtur dicere quod Pater absurde et falso diceretur mitti, etiamsi visibiliter apparuisset ; multo minus modo, cum non infundatur nisi invisibiliter. Nunquam enim legitur in creatura apparuisse, nisi forte dicunt quidam ipsum ad quercum Mambre apparuisse Abrahae visibiliter. Sed forte adhaerebit quis verbo, dicendo quia non est simpliciter dictum, absurde diceretur missus, sed a Filio vel a Spiritu sancto : ita etiam, ut dicunt, cum modo a se infundatur non dicitur absurde mitti a se, absurde tamen diceretur mitti a Filio vel Spiritu sancto. In hoc tamen videtur derogari auctoritati principii quae est in Patre ; non tamen derogatur, cum simpliciter dicatur quod mittitur, vel cum dicatur quod mittitur a se.

 

Sed et contra hoc dicit aliquis : Pater mittitur a se ; ergo a Filio et Spiritu sancto, vel, diversa sunt opera Trinitatis. Istud tamen non valet, velut si dicatur : Filius est incarnatus ; ergo Pater et Spiritus sanctus, vel, divisa sunt opera Trinitatis.

Item infusio personae Patris est opus operatum Patris ; ergo est opus Trinitatis ; ergo tota Trinitas infundit Patrem. Ut cum incarnatio sit opus totius Trinitatis tota Trinitas incarnavit Filium. Et cum missio Spiritus sancti in linguis igneis vel in specie columbae fuerit opus totius Trinitatis, tota Trinitas misit Spiritum sanctum in linguis igneis. Sed cum his exemplis videtur talis complexio persuaderi, sunt alia multa quibus potest dissuaderi. Nam tota Trinitas operata est editionem illius vocis,

Tu es Filius meus dilectus, etc.,

non tamen Trinitas eam edidit ; et tota Trinitas operata est incarnationem, non tamen tota Trinitas incarnata est ; et tota Trinitas operata est apparitionem in linguis igneis, non tamen tota Trinitas sic apparuit. Sed licet complexio non arguat, nihilominus tamen concessibile est Spiritus sanctus infundit Patrem ; quia, licet idem sit infundere Patrem et mittere, non tamen Spiritus sanctus mittit Patrem. Sicut essentia Dei est in hoc lapide, et idem est essentia Dei quod charitas, non tamen charitas est in hoc lapide, quia, sicut hoc termino charitas principaliter significatur quod divina essentia sit in hoc lapide, praeterea innuit quod efficiat lapidem Dei dilectorem ; ita hoc verbo mitti principaliter significatur quod Filius infundat Patrem, quod verum est ; et subinnuitur quod Pater non sit principium sine principio. Si enim diceretur Pater mitti a Filio, videretur derogari auctoritati principii in Patre, quam assignificationem vel subinnuitionem attendens Augustinus ait :

 Absurdissime tamen a Filio quem genuit, etc.

 Ac si diceretur : Cum Pater habeat auctoritatem principii, absurde diceretur missus a Filio, etiamsi in creatura visibili apparuisset, quia hoc ipso videretur derogari auctoritati principii quae est in Patre, multo minus modo cum detur. Pater tamen invisibiliter dicitur mitti a Filio vel Spiritu sancto. Nisi vero praemissa subinnuitio intelligatur in verbo Augustini, nil penitus videtur dixisse, si propter hanc solam considerationem dixit :

Absurde dici Patrem mitti a Filio quia gignitur ab eo, vel Spiritu sancto quia procedit ab eo.

 

At dicet aliquis, si propter subinnuitionem negatur Patrem mitti a Filio, quia innuitur, Filius est principium Patris, cum potius Pater sit principium Filii, eadem ratione debet negari Filius mittitur a Spiritu sancto, quia innuitur Spiritum sanctum esse principium Filii, quod falsum est.

Ad quod dicendum, quod hac locutione Pater mittitur a Filio, principaliter significatur quod persona Patris infundatur a Filio, quod verum est. Praeterea derogatur auctoritati principii Patris : non ita quod ponatur Filius principium Patris (quod forte videretur, quia ab eo dicitur mitti Pater), sed quia innuitur Patrem habere principium propter naturam huius verbi quod nunquam de aliquo dicitur respectu alterius quin notet illum habere principium, sive ab illo respectu cuius ibi ponitur, sive ab alio. Sed cum dicitur Filius mittitur a Spiritu sancto, innuitur, non quod Spiritus sanctus sit principium Filii, quia tunc falsum est quod sic diceretur ; sed quod Filius habeat principium, sive Spiritum sanctum, sive aliud, quod verum est ; quia Pater est eius principium et hanc subinnuitionem facit natura huius verbi mitti quae praedicta est. Alii tamen dicunt hac locutione innui quod Spiritus sanctus sit principium Filii ; unde negant hanc, Filius mittitur a Spiritu sancto ; et sic cum a quibusdam concedatur, ab aliis negetur (quia diverse, propter diversas subinnuitiones fertur intellectus) neutri haeretici sunt, quia

non sermo sed sensus,» ut dicit Hilarius, «haereticum facit.

 

Postremo quaeritur an viri sancti possunt dare Spiritum sanctum, et dicit Augustinus, quia non possunt :

Non aliquis discipulorum Christi dabat Spiritum sanctum ; orabant quippe, ut super eos veniret quibus imponebant manus.

Sed contrarium esse videtur quod faciunt praelati in ordinandis clericis, ubi, impositis manibus supra capita ordinandorum, dicunt :

Accipe Spiritum sanctum etc.,

et Apostolus dicit de se loquens ad Galatas :

Qui tribuit nobis Spiritum sanctum.

Sed ideo dicitur dari Spiritus sanctus ab apostolis vel praelatis, quia tale exercent officium in quo Spiritus sanctus datur. Nam per praedicationem Apostoli, multi ad fidem convertebantur : in qua conversione a Domino eis dabatur Spiritus sanctus. Sicut medicus non dat sanitatem homini, sed medicinam, qua operante, efficitur sanitas.