Caput IX — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput IX

 CAPUT IX

 

An Deus potest quidquid potuit.

 

Solet quaeri an

Deus possit quidquid potuit :

si enim potuit aliquid quod non potest vel econtrario,

videtur quod eius potentia augeatur, vel minuatur.

Quod tamen si dicitur, videtur inde inconveniens accidere :

Quidquid potuit Deus potest,

Deus potuit incarnari et mori :

ergo potest incarnari et mori.

Ideo dicunt,

quod si intelligatur ita : Quidquid potuit Deus, potest,

id est quamcunque potentiam habuit, habet,

vel cuiuscunque rei potentiam habuit, habet,

verum est ;

si vero ita : Quidquid potuit potest,

id est quidquid eius potentiae fuit subiectum,

et modo est subiectum eius potentiae.

Vel, quidquid potuit facere, potest facere,

falsum est.

Cum enim dicitur potuit Deus incarnari,

hoc verbum incarnari comprehendit omnia tempora quantum ad significationem,

scilicet praeterita, praesens et futura.

Sed cum verbo praesentis temporis potest amittit significationem praeteriti temporis,

et pertinet ad praesens et futura.

Non enim pro eo quod fecit Deus, dicitur hoc facere, sed fecisse.

Sicut ergo non vere dicitur,

quidquid potuit facere potest facere, sed facere, vel fecisse, vel facturus esse.

Fallacia.

Quemcunque hominem heri vidisti, hodie vides, heri vidisti hominem locuturum :

ergo hodie vides hominem locuturum.

Similiter et in argumentatione plura tempora comprehendit assumptio,

quia tria, quam conclusio, quae tantum duo complectitur,

id est praesens et futurum propter verbum praesentis temporis, scilicet potest.

 

Instant tamen quidam contendentes probare quod Deus potest incarnari modo,

sic, Deus potuit esse incarnandus modo,

nullam potentiam habuit quam non habeat, et econtrario :

ergo Deus potest incarnari.

Quod Deus potuit incarnari modo,

ita arguunt :

Potuit enim Deus differre incarnationem suam pro voluntate sua usque ad praesens tempus :

nec enim fuit necessarium tunc incarnari quando fuit incarnatus.

 

Item,

posito B fuisse illud tempus quod fuit ante C,

in quo fuit incarnatus,

Deus potuit in B incarnari modo,

nullam potentiam in B habuit, quam in C non habuit,

et nullius rei potentiam habuit in B quam non habuit in C :

ergo Deus in C potuit incarnari modo.

 

Item,

si Filius Dei fuit incarnandus, non est incarnatus.

Ipse incarnatur vel incarnabitur.

Possibile est Filium Dei fuisse incarnandum, et non fuisse incarnatum :

ergo possibile est ipsum incarnari vel esse incarnandum.

Quod autem possibile sit Filium Dei fuisse incarnatum,

ita constat :

Omne quod de natura vel de casu fit impossibile, Deo est possibile,

sed impossibile est nil fuisse creatum :

ergo possibile est hoc Deo :

ergo possibile est Deum nil creasse, et non fuisse incarnatum, et nihil fecisse quod fecerit.

Et ita possibile est Deum esse creaturum hunc mundum,

quia iam creatus est et possibile est Deum mori :

ergo possibile est Deum iterum mori, vel bis creare mundum de nihilo.

Econtra tamen Deus in carne sua glorificatus est et factus immortalis, id est non potens mori :

ergo impossibile est eum iterum mori.

 

Hoc autem facile est solvere :

etsi enim detur quod possibile sit Deum nil creasse propter praedictam rationem et esse creaturum quidquid fuit creaturus,

non tamen possibile est Deum his creare hunc mundum,

quia non est necesse Deum creasse mundum,

et quia Deus potest non creasse eum.

Datur quod possibile est Deum creaturum illum,

et si creet illum, iam non creavit.

Similiter dicunt quod potest incarnari et mori, quia potest nec fuisse incarnatus nec fuisse mortuus.

Sed etiam probatur quod possit incarnari, mori,

ita quod sit incarnatus et mortuus,

quia potest Filius Dei assumere modo aliam animam et aliud corpus quod assumpserit de alia virgine quam de Maria,

in qua carne et anima potest mori,

cum tamen modo, secundum quod homo sit immortalis.

Sed ad hoc dicunt quod in ea carne et ea anima quas habet,

non potest mori de caetero,

cum et corpus illud glorificatum sit, immortale, anima impassibilis.

Potest tamen mori in alia carne, et in alia anima quam potest assumere,

nec est contra potentiam eius.

Sicut et Pater et Spiritus sanctus potest assumere corpus et animam.

Quidam tamen volunt instare huic argumentationi :

Possibile est Deo nihil creatum esse : ergo possibile est Deum nil creasse,

assignantes ibi fallaciam compositionis, ita vitantes praedicta inconvenientia,

quod scilicet Deus possit esse creaturus hunc mundum.

 

Quaeritur etiam an ab aeterno potuit quidquid potuit semel ?

quod si est, ergo ab aeterno potuit creare mundum.

Si enim ex tempore hoc potuit et non ab aeterno :

ergo aliquid potuit ex tempore quod non potuit ab aeterno.

Non ergo secundum essentiam videtur de Deo dici posse.

Si vero ab aeterno potuit creare mundum :

ergo potuit creare mundum sibi coaeternum.

 

Item,

nunquam potuit Deus generare Filium quin non posset creare mundum ;

potuit generare Filium sibi coaeternum :

ergo et mundum sibi coaeternum potuit creare.

 

Item,

ab aeterno habuit potentiam creandi mundum,

nec ab aeterno potuit creare :

ergo non quandocunque habuit potentiam illam potuit ea uti.

Ideo distinguendum hic secundum compositionem et divisionem,

vel potuit secundum amphibologiam ex diversa ratione constructionis huius orationis ab aeterno

quae si construatur cum hoc verbo potuit,

verum est quod ab aeterno potuit.

Si vero cum sequente infinitivo construatur,

ut possit dici ab aeterno potuit creare,

falsum est ;

nec erat istud ex eius impotentia,

sicut quod non potest peccare.

Eamdem fallaciam potes invenire in hoc simili,

Antichristus cras erit nasciturus :

si enim illud adverbium determinet verbum, verum est ;

si participium, falsum.

 

Item,

quidquid fecit Deus potuit non fecisse,

sed ipse fecit ut omnes creaturae possent ab eo existere :

ergo potuit esse ut nullae creaturae possent ab eo existere :

ergo potuit esse ut ille non esset omnipotens,

et ita ut non esset Deus.

 

Dicunt ergo quidam Deum non fecisse hoc in tempore ut creaturae potuerint esse ab eo.

Nam ab aeterno creaturae potuerunt esse a Deo.

Quod ita improbatur :

Nulla creatura potest esse nisi a solo Deo :

ergo a solo Deo est ut creaturae potuerint esse ab eo.

Sed quidquid a Deo est, vel per generationem, vel per processionem, vel per operationem est ab eo,

hoc non per generationem nec per processionem est ab eo :

ergo est ab eo per operationem :

ergo hoc in tempore factum est a Deo

ut quaelibet creaturae potuerint esse ab eo.

Ideo distingue :

Deus ex tempore fecit

ut quaelibet creatura ab eo esse potuerit,

falsum est.

Illa enim potentia aeterna est.

Nam eadem est potentia

qua Deus potuit facere creaturam

et qua creatura potuerit fieri ab eo,

scilicet aeterna, quae est Deus.

Similiter cum quaeritur a Deo est ut homo sit praedestinatus,

si de praedestinatione dicatur,

falsum est.

Nam illa Deus est, et ab aeterno est.

Si de vero, verum est,

ut tradunt quidam dicentes :

Omne verum a Deo est per operationem,

de quo non video quomodo sit verum,

cum omne verum sit ab aeterno,

nisi dicatur alius modus essendi a Deo.

Et maxime dubium potest esse de quo fuit sermo cum dicitur :

Deo est ab aeterno quod istud est futurum,

vel, quod istud ab aeterno est futurum.

Si quaeratur utrum a Deo fuerit ab aeterno, quod futura essent futura,

et quomodo fuit ab eo, vel per operationem, vel alio modo.

 

Ut istae obiectiones opprimantur,

dicunt sic respondendum :

Si dicatur :

Deo fuit quod futura sint, futura vel praeterita,

si fiat sermo de vero,

concedi potest quod illud a Deo est per operationem,

ut dicunt,

quod non video quomodo sit verum, nisi ex tempore nec ab aeterno.

Si dicas a Deo est quod futura sint futura, vel praescita,

id est praescientia qua ea praescit ab eo est,

non est verum ;

quia non est a Deo, sed Deus.

Attamen obicitur :

Si Deus potest esse creaturus quidquid fuit creaturus,

potest esse facturus Petrum et Iudam

et potest non esse appositurus gratiam Petro, et eam esse appositurus Iudae :

ergo potest esse damnaturus Petrum, et salvaturus Iudam.

Quod si est,

ergo potest vel Petrum de meritis defraudare, vel contra Iudae merita eum salvare.

Sed istud non valet, ut dicunt,

quia non potest vel Petrum damnare ita quod decesserit dignus vita :

quod tamen conantur alii probare sic :

Si districte ageret Deus cum quolibet, neminem salvaret.

Hoc habet auctoritas ;

quia si districte ageret cum quolibet,

de minutis et quadrantibus exigeret rationem ab unoquoque ;

si autem persequeretur singula,

non posset homo de singulis reddere rationem,

quia toto tempore vitae suae tenebatur Paulus Deo servire

et multis momentis debito obsequio defraudavit :

Etsi enim Petrus per poenitentiam potuit se tantum humiliare,

ut tanta esset humilitas quanta praecedens culpa,

tamen non potuit se tantum humiliare

quantum et magis tenetur non de praecepto, sed de promisso, vel commisso.

Si ergo damnaret Deus Petrum,

ita quod Petrus dignus vita decessit,

non ideo iniuste ageret, sed esset ibi iustitia occulta.

Hoc idem etiam sic ostendunt : Necesse est Petrum decessisse dignum vita.

Sed possibile est Deum damnaturum esse Petrum :

ergo possibile est Petrum decessisse dignum vita, et Deum damnaturum esse illum,

quia quodlibet necessarium cum quolibet possibile est possibile.

 

Nobis tamen non videtur

quod Deus posset damnare Petrum quin contra iustitiam ageret,

ita quod Petrus dignus vita decesserit.

Quod enim dicitur :

Si districte cum quolibet ageret, neminem salvaret,

verum est quod omnes nascimur filii irae :

et si districte ageret nobiscum, non apponeret gratiam per quam salvaremur.

Eadem etiam ratione qua conceditur Deum posse damnare Petrum, et tamen non iniuste agere,

videtur dandum

quod Deus possit facere adulterium, nec ideo peccatum ;

quod si faceret, bonum faceret,

licet adulterium malum sit,

cui contrarium est illud :

Si dixero quia non novi eum ero similis vobis mendax.