Caput III — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput III

CAPUT III

 

Distinctio nominum quae de Deo dicuntur et de novem generibus.

 

 

His itaque praemissis, sciendum quod quae de Deo dicuntur vocabulorum :

alia conveniunt ab aeterno,

alia

ex tempore.

Nec tamen intelligendum est aliqua vocabula ab aeterno convenire Deo,

eo quod sint ab aeterno,

sed quia cuiuslibet eorum significatio, ab aeterno Deo convenit.

 

Convenientium ab aeterno :

alia uni personae conveniunt

ut Deus, et huiusmodi ;

alia de tribus personis dicuntur ;

ita quod de nulla earum,

quae sunt

quasi collectiva,

ut hoc nomen Trinitas.

 

Eorum quae ab aeterno conveniunt, et de una persona dicuntur ;

alia dicuntur secundum essentiam, ut Deus unus ;

alia secundum relationem, ut Pater et Filius, et huiusmodi.

Et eorum quae essentialiter ponuntur : ut divinitas, essentia ;

alia personaliter interdum accipiuntur,

ut

sapientia,

bonitas, potentia, Deus.

 

Eorum quae relative dicuntur :

alia sunt relativa sola voce, ut similis, aequalis secundum quosdam ;

alia voce et significatione, ut Pater et Filius et huiusmodi.

 

Eorum vero quae ex tempore conveniunt Deo :

alia dicuntur translative, ut leo, agnus, vermis ;

alia, non translative, quorum alia dicuntur in respectu, ut Creator, Dominus :

alia simpliciter, ut incarnatus, humanatus.

 

Eorum etiam quae in respectu dicuntur ad creaturam ex tempore :

alia conveniunt tribus personis,

ut

Creator, Dominus ;

alia quibusdam et non omnibus, ut missus et huiusmodi.

 

Ex huiusmodi nominum distinctionibus colliguntur novem genera vocabulorum quae de Deo dicuntur :

Sunt enim quae essentiam significant,

et semper accipiuntur essentialiter,

ut essentia, divinitas, et huiusmodi.

 

Et sunt quaedam quae existentiam significant ;

quandoque tamen personaliter accipiuntur,

ut potentia, sapientia, bonitas.

 

Et sunt quae

relative dicuntur

ab aeterno ;

et voce, et significatione

ut Pater et Filius.

 

Sunt etiam quae sunt quasi collectiva quae de pluribus personis,

ita quod de nulla earum dicuntur,

ut Trinitas.

 

Sunt etiam quae in respectu dicuntur ad creaturas,

et omnibus personis conveniunt :

ut Creator, Dominus.

 

Sunt autem etiam quae in respectu similiter dicuntur ex tempore ad creaturas,

sed non omnibus personis conveniunt,

ut missus.

 

Et sunt quae ex tempore conveniunt sine aliquo respectu,

ut incarnatus, humanatus.

 

In ultimo genere sunt ea quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur,

ut agnus, leo, character, et huiusmodi.

 

De his singulis secundum ordinem enuntiationis est agendum.