Caput XXVI — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXVI
De his quae significant relationes et copulant et personas supponunt, ut Pater et Filius.
Sunt alia vocabula relativa quae significant relationes et copulant, ut Pater, Filius, quae, cum eidem conveniant cui vocabula enuntiabilia, dubitari potest, an ex eodem haec et illa, ut utrum Pater eodem sit Pater quo Deus, vel alio. Ad quod ita obicitur : Pater aliquo est Pater ; Pater aliquo est Deus ; ergo Pater eo est Pater quo est Deus, vel alio. Si eo, cum Pater uno solo sit Pater, et Pater uno solo sit Deus ; ergo Pater tantum eodem est Pater quo est Deus ; sed Pater paternitate est Pater ; et divinitate est Deus ; ergo Pater divinitate est Pater, vel paternitate est Deus. Si dicatur quod Pater alio est Pater et alio est Deus, sed uno solo Pater est Pater, et uno solo est Deus ; ergo Pater tantum alio est Pater, et tantum alio est Deus ; ergo nil quo Pater sit Pater, est id quo Pater sit Deus, quod falsum est, quia paternitas qua Pater est Pater est Deitas qua ipse est Deus. Item, nihil est id quo Pater est Pater, quod non sit id quo Pater est Deus ; ergo Pater non alio est Pater quam Deus. Ad hoc dicunt quidam satis probabiliter quod non debet dari : Pater alio Pater, et alio est Deus, nisi ita intelligatur, id est alio modo dicitur Pater quia relative, et alio modo Deus quia simpliciter et sine respectu, quia nomina neutrius generis ad essentiam referuntur, masculina ad personam. Unde non est dicendum, Pater aliquo est Pater, et ita quod aliquo sit neuter. Non enim Pater essentia est Pater, et si alicubi inveniatur, ita, ut dictum est, intelligatur.
Item Pater est paternitas ; ergo aliquo vel nullo est paternitas. Si Pater aliquo est paternitas, aut essentia, aut proprietate ; si essentia, igitur cum Pater et Filius sint una essentia, sunt una paternitas, quia idem secundum hoc erit Patri esse paternitatem, et esse essentiam. Si dicatur Pater paternitate est paternitas ; ergo idem est Patri esse paternitatem et esse Patrem ; eadem ratione idem est Patri esse Patrem et esse spirationem, et esse innascibilitatem. Unde potest inferri quod idem est Patri esse paternitatem, et spirationem et innascibilitatem.
Item, id quod est paternitas, est innascibilitas vel spiratio ; ergo paternitas est innascibilitas vel spiratio : si idem est Patri esse Patrem et esse spirationem, et idem est Filio esse Filium et esse spirationem, quod eodem modo probatur ; ergo idem est Patri esse Patrem et Filio esse Filium ; vel ita, idem est Patri esse spirationem et esse Patrem, Pater et Filius sunt una spiratio ; ergo sunt unus Pater.
Item, paternitas in eo quod est paternitas non est innascibilitas ; ergo in eo quod est paternitas distinguitur ab innascibilitate ; ergo distinguitur aliqua proprietate, vel aliquibus ; ergo aliqua proprietas distinguit paternitatem ab innascibilitate quae est in paternitate : et non est in innascibilitate, et ita proprietates inter se distinguuntur proprietatibus, sicut et personae.
Item, paternitas in hoc convenit cum innascibilitate quod ipsa est Pater ; paternitas paternitate est Pater ; ergo innascibilitas. Eadem vel alia paternitate est Pater ; ergo innascibilitas eadem vel alia paternitate est Pater.
Item, spiratio spiratione est Pater, spiratio spiratione est Filius ; ergo spiratio eadem est Pater quae est Filius ; ergo idem est esse Patrem et esse Filium, et ita aliquid est divina essentia cui idem est esse Patrem et esse Filium. Vel si nolit recipere quod spiratio spiratione sit Pater, recipiet quod Pater spiratione est Pater. Qua enim ratione magis recipietur quod paternitate est haec persona, scilicet Pater, qua est ; et non recipietur Pater innascibilitate est eadem persona, vel spiratione est haec persona, cum istae sint tres proprietates in Patre ? Quod si Pater spiratione est Pater, et Filius eadem spiratione est Filius ; ergo idem est Patri esse Patrem et Filio esse Filium.
Haec et similia quae a quibusdam inquiruntur, difficilia sunt et obscura. In quibus omnibus potest dici quod sicut est in naturalibus, quod proprietas non distinguitur ab alia proprietate, ne fiat progressus in infinitum, cum sola substantia sit capabilis accidentium ; ita nec in Trinitate, si liceat ab illis ad haec similitudinem transferre, proprietas per proprietatem ab alia distinguitur.
Unde non est concedendum quod Pater aliquo sit paternitas, vel spiratio, vel innascibilitas. Nec etiam paternitas aliquo est paternitas, nec etiam paternitas aliquo est Pater, si tamen verum sit quod paternitas sit Pater. Nam hoc dubium est cum possit hoc nomen Pater solam ibi notionem praedicare, sed quod non videtur dandum, quia paternitas non gignit ; imo absona videntur huiusmodi verba. Sed hoc postea perspicacius tractabitur. De hac quidem dubium esse posset : Paternitas aliquo est divina essentia. Videtur enim quod paternitas divinitate sit Deus, nec video aliquod inconveniens, quod ex hoc dato possit accidere ; non tamen convertitur, quod Deus divinitate sit paternitas, neque relatione est paternitas. Si quis ita dicat : Hoc nomen paternitas dicitur de Deo secundum relationem, ergo Pater relatione est paternitas ; non valet, quia, cum dicitur dici secundum relationem, hic est sensus, id est praedicat relationem. De Deo dictum est, sed non copulat, nec secundum ipsum potest fieri mutua relatorum conversio, ut dicatur, Paternitas filiationis, paternitas, nec econtrario. Non enim principalia inter se referuntur, sed sumpta ut Pater, Filius. Ita constat quod spiratio, cum sit Pater, non aliquo est Pater ; et ita non est spiratione Pater.
Quod vero dictum est, an Pater spiratione sit Pater, ita solvunt quidam. Dicunt enim quod Pater paternitate est haec persona, non tamen spiratione vel innascibilitate est haec persona. Similiter Filius filiatione est persona Filii, licet in eo sit spiratio. Hoc autem inde est, quia paternitas et filiatio sunt personales proprietates sicut et processio quae est in Spiritu sancto ; non tamen spiratio vel innascibilitas est personalis proprietas, id est non est factiva personae. Tres enim tantum sunt personales proprietates, id est factivae personarum, scilicet paternitas, filiatio, processio : reliquae duae distinctivae tantum sunt et non personales, id est innascibilitas, spiratio. Ad hoc enim ut aliqua proprietas sit personalis, oportet ut duo habeat, et ut conveniat uni soli personae, quod non habet spiratio quae convenit duabus personis ; et quod per eam una persona ad aliam referatur, quod non habet innascibilitas ; et ideo licet uni soli personae conveniat, non est personalis. Si quis ita inferat : Hac proprietate distinguitur una persona ab alia. Fallacia. Albedine differt substantia a substantia ; ergo ipsa est proprietas substantialis. Utrum tamen haec solutio sit approbanda, post plenius declarabitur ubi de innascibilitate specialiter agetur.
Item paternitas, filiatio, spiratio, innascibilitas et processio sunt quinque proprietates a se distinctae, et quaelibet earum est persona in qua est ; videntur ergo esse quinque personae sicut quinque proprietates. Ad quod dicunt quidam quod in paternitate intelligitur innascibilitas, et ideo non sunt quinque proprietates, sed tres. Quod tamen postea manifestius fiet, ubi dicetur eas esse quinque a se distinctas, nec ideo tamen sunt nisi tres personae. Si quaeratur, an sint adorandae, cum sint Deus, dicimus quod usus hoc non habet, et ideo talia verba magis curiositati quam utilitati tribuimus. Qui vehementer emungit elicit sanguinem.
Item paternitas est Pater et econtrario filiatio est Filius est contrario Pater in Filio et Filius in Patre ; ergo paternitas est in Filio, vel filiatio est in Patre ; sed istud non valet, nam secundum accidens fit. Unde etiam in divina essentia sumitur instantia, sed divina essentia est Pater qui gignit, eadem est Filius qui gignitur ; ergo Pater gignitur, vel Filius gignit.
Item, Filius proprietate distinguitur a Patre, divina essentia est Filius ; ergo divina essentia proprietate distinguitur a Patre. Fallacia. Filius est una persona, non plures ; divina essentia est Filius ; ergo est una persona et non plures.
Item, sicut generatio confert Filio ut sit, ita processio Spiritui sancto, ut dicit Augustinus ; ergo Filius habet per generationem essentiam a Patre, sed divina essentia non est a Patre : ergo Filius habet a Patre quod non est a Patre. Ad quod et si ita dari possit instantia : Sacerdos habet ecclesiam ab episcopo, et ecclesia non est ab episcopo ; ergo habet ab episcopo quod non est ab episcopo ; tamen conclusio concedi potest.
Item, Filius generatione a Patre est, idem est Filio esse, et esse sapientem ; ergo Filius generatione sapiens est a Patre ; ergo Filius generatione sapiens est. Ad quod dicendum quod generatione, id est per generationem habet Filius a Patre quod sit sapiens ; non tamen generatione, imo essentia sua est sapiens.
Item, filiatio est Deus ; ergo est a Patre, vel est Pater. Ad quod etsi ita possit instari : Trinitas est Deus ; ergo est a Patre vel est Pater ; tamen concedendum est filiationem esse a Patre ; ergo est a Patre vel per generationem vel processionem, vel creationem, quod falsum est ; quia illud de personis et creaturis intelligendum est, et est argumentum ab insufficienti enumeratione.
