Caput I — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT I
Quod Deus sit, et unus.
Creatura mundi homo dicitur
propter excellentiam
quam habet ad creaturas,
et
convenientiam quam habet cum eis.
Hic per creaturas cognovit Dei invisibilia,
ut ait Ambrosius :
Ut Deus qui invisibilis erat natura, a visibili sciri posset,
opus fecit quod sui visibilitate Opificem demonstraret ;
ut per certum meritum cognosceretur,
et ille omnium Deus crederetur,
qui tale opus fecit quod facere omni creaturae impossibile erat.
Videns ergo homo hanc mundi machinam tam magnam et spatiosam ;
a nulla alia fieri posse creatura,
aliud esse intellexit, quod tam pulchrum et spatiosum opus fecit :
et sic optime
ductu rationis
firmissime Deum comprehendit.
Alia ratione quoque idem probatur.
Quidquid in rerum mutabilium universitate consistit,
aut est substantia, aut est accidens.
Accidens ergo large solemus accipere pro omni eo quod non est substantia :
non autem potest esse per se,
ergo nec a se, id est sine subiecto, vel a se et a nullo.
Si non potest quod minus est, id est per se esse,
nec illud quod maius est, id est a se.
Substantia quoque per se non potest esse,
licet enim alibi dicatur
quod substantia est res per se existens, id est non existens in subiecto ;
non tamen ita per se existit,
quod non exigat alias res esse,
ad hoc ut ipsa sit sub accidentibus, quibus substat.
Dicitur enim substantia a substando, vel a subsistendo.
Corporalis vero substantia non potest esse sine loco et sine colore ;
nec spiritualis sine aliqua affectione quae ipsa non sit.
Oportet ergo tale quid mente concipi quod per se sit, et a se,
id est a nullo a quo omnia ista sunt.
Illud autem Deus est, quod etiam propter infinitatis inconveniens, unum oportet esse.
Nam si esset aliud a quo illud esset, usque ad infinitum procederet.
Adhuc etiam idem alia ratione probatur.
Omne quod in rerum mutabilium universitate continetur :
aut est totum, aut est pars, vel quasi totum, vel quasi pars, aut proprietas totius vel partis.
Quasi totum ideo dicitur quia nec omne totum eiusdem rationis est, vel generis.
Est enim totum integrale, et totum universale :
integrale vero totum est quodlibet corpus ex partibus constitutum,
pars integralis totius.
Pars cuiuslibet corporis quasi totum integrale est quilibet spiritus,
partes vero quasi totius integralis sunt ipsae virtutes,
non dico gratuitae sed potentiales, id est potentia intelligendi, memorandi.
Haec autem nomina ab uno esse oportet.
Nullum enim totum a se est.
Eo namque quod a se est nil prius tempore est.
Item,
a nullo toto est compositio partium ipsius,
et cum omnis pars nulla sit prior suo toto,
non potest aliud totum Deus esse.
Nam sic esset prius aliud Deo.
Similiter nulla pars Deus est :
omne enim totum qualibet parte sua dignius est ;
Deo autem nil dignius est.
De proprietatibus autem totius et partis quod non sint a se et eo priores,
probatur ratione qua superius constat de accidentibus esse probatum.
Cum ergo nullum istorum a se, ut ostensum est, possit existere ;
aliud necesse est esse a quo omnia ea sint,
illud est Deus unus et solus.
Item,
cum humana mens se non possit ignorare,
scit se aliquando coepisse,
nec hoc ignorare potest ;
quia cum non esset, ut esset, essentiam sibi dare non poterat,
ut quod esset, ab alio habuerit.
Primum autem Ens coepisse non constat,
quia si ab alio esset, primus omnium existendi auctor non esset.
Imo si ab alio esset,
cum illud aliud sibi principium existentiae dare non poterat, si ab aeterno non fuerit,
oportet conscendere ad superius a quo essentiam accepit, quod ab aeterno fuit ;
et ita Deus sit, et causa omnium rerum ;
alioquin haberetur ab aeterno fuisse aliquam creaturarum, licet nulla sit ab aeterno,
cum non possit intelligi creatura quae non ab alio initium sumpserit,
et ita necessario reperitur.
