Caput VI — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput VI

CAPUT VI

 

An huiusmodi nomina aliquis, unus, innascibilis, masculine accepta sint in eadem regula ?

 

A praemissa iterum regula videtur excipiendum hoc nomen aliquis,

quod cum videatur de Deo dici secundum essentiam,

non tamen de tribus personis dicitur in summa singulariter, sed pluraliter.

Non enim Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus sunt aliqui.

Non enim Pater est is qui est Filius, sed id quod est Filius.

Nam masculina ad personam, neutra ad essentiam referuntur.

Quod tamen Pater et Filius sunt aliquis,

ita videtur posse ostendi :

Pater et Filius sunt unus omnipotens,

id est tam Patri quam Filio [subaudi convenit] esse omnipotentem et esse unum :

ergo Pater, et Filius sunt unus, vel non sunt omnipotens.

 

Item,

ecclesiastica auctoritas approbat

quod dicitur in hymno :

Nunc, sancte nobis Spiritus,

Unus Patri cum Filio.

Ergo Spiritus sanctus est unus Patri cum Filio :

ergo unus est cum Filio eadem ratione, et Pater est unus cum Filio :

ergo Pater et Filius sunt unus.

 

Item,

hoc nomen unus dictum de Deo, vel essentiam designat,

vel relationem non essentiam,

quia tunc vere diceretur Pater et Filius sunt unus :

ergo relationem,

et hoc nomen dicitur proprie de Patre :

ergo in eo ponit relationem :

ergo per eum distinguitur Pater a Filio et Spiritu sancto :

ergo solus Pater est unus.

Aliter indirecte Pater et Filius non sunt unus, et uterque est unus :

ergo Pater et Filius sunt duo.

Unde sic in divina essentia alius est Pater et alius est Filius.

 

Item,

si masculina semper ad personam et neutra ad essentiam referantur,

non videtur dicendum Filius est ab aliquo,

quia non est ab essentia, quia essentia non gignit.

 

Unde videtur dicendum : Filius est de nihil ;

imo potest quoquo intelligatur quod in ore omnium versatur.

Pater alio est Deus, alio est Pater.

Nam alio primo positum ad essentiam videtur referendum,

et in neutro genere videtur poni.

Alio secundo positum ad proprietatem videtur debere referri,

et in masculino genere debere poni,

cum tamen paternitas nec sit alius, nec alia, nec aliud quam Deus,

non videtur dicendum Pater alio est Deus, alio est Pater,

et ita Pater eodem est Pater quo est Deus.

Et ita eadem proprietate vel eadem essentia Pater est Pater vel Deus ;

sed nemo dicit

quod proprietate Pater sit Pater, et eadem sit Deus.

Contrario tamen cum paternitate sit Pater et non Deus, et divinitate sit Deus et non Pater, alio est Pater, alio est Deus.

 

Videtur dicendum quod alio est Pater, alio est Deus.

Imo si quis attentius inspiciat videtur incongrue dictum.

Nam alio primo positum pro hypostasi Patris ponitur, secundo ponitur pro essentia.

Si quis ergo pro appellativo esse eorum pro quibus ponitur loco nominis bis positi reddat,

vitiosa sit locutio,

ut si dicatur, Pater alia proprietate est Pater, alia est Deus.

Si quis ergo recipiat, Pater et Filius sunt unus,

ergo non sunt aliqui,

vera non sunt duo,

itaque Pater et Filius, et Spiritus sanctus non sunt tres.

Imo si sunt unus,

Pater est ille qui est Filius :

ergo est eadem persona quae est Filius.

Manifestum est omnibus non debere hoc recipi,

Pater et Filius sunt unus, sunt aliquis.

 

Ut praemissa ergo solvantur.

Dicunt quidam quod hoc nomen aliquis dictum de Deo significat essentiam.

Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt aliqui nec sunt substantiae vel essentiae.

Dictum fuit supra quod id licitum est penuria Latini eloquii ad interrogationem factam ab haereticis, qui tres, vel quae tria ;

ne nil responderetur ut responderetur tres personae,

non ideo tamen tres substantiae.

Et assignata quidem est ratio quare congruentius hoc nomen persona,

quam aliquod aliud nomen ad talem interrogationem respondeatur,

qua in se habet subintelligentiam distinctionem hanc per se.

Quae quidem ratio non convenit in hoc nomine aliquis,

quod similiter pluraliter dicitur de tribus personis.

Nullam enim subintelligenti distinctionem ut pluraliter positum essentiam singulariter significet.

Ita talem oportet assignari rationem

quae convenit huic nomini persona simul cum hoc nomine aliquis.

Imo etiam omnibus quae pluraliter dicuntur de tribus personis.

 

Ad cuius rei intelligentiam sciendum,

quod et hoc nomine substantia implicata est aequivocatio apud Latinos,

quae in duobus vocalibus explicata est apud Graecos, id est hypostasis et ousia.

Ex parte tamen explicatur apud nos in origine vocabuli,

quia dicitur substantia a substando,

id est substantia a subsistendo.

Substantia a substando dicitur ipsum subiectum

quod substat formis, sive sit corpus sive alia res.

Substantia a subsistendo dicitur forma,

quae adveniens subiecto illud subsistit,

id est sub se et aliis formis sistit,

id est substare sibi et aliis facit,

sicut imago sigilli ceram quae in ruditate quadam est et fluxu,

quae omnem formam idonea est suscipere impressione sua substare facit

ut interim ad aliam formam transire non possit.

Sed substantialis forma duplex est vel quae facit quis,

et talis est omnis individualis proprietas, id est individuo et proprio nomine,

ut Platonitas cuius participatione Plato est quis ;

vel quae facit quid, ut speciale vel generale,

id est quae speciali vel generali nomine significatur,

ut humanitas, animalitas cuius participatione Plato est quid, non vero quis.

Unde propria nomina ad quis ;

specialia, generalia, ad quid respondentur :

proprietas enim quae facit quae personalis vel individualis,

vel proprie qualitas dicitur Latine, Graece vero hypostasis ;

Latine autem substantia dici potest a subsistendo ;

similiter et subiectum eius, prout intelligitur, ea participare,

dici potest hypostasis.

Proprietas autem quae facit quod Graece dicitur ούσια, Latine vero substantia,

etiam res subiecta ut per ea participans potest dici ούσια.

Si quis ergo secundum reduplicationem,

scilicet velit procedere, virtutem locutionis exprimens,

dicet Plato est hypostasis, et non est ούσια,

quia ex eo quidem Plato est hypostasis non ex eo quod est οϋσια,

similiter homo est οϋσια non hypostasis,

quia ex eo quod homo est, est οϋσια,

non ex eo quod homo est, est hypostasis.

Hoc autem nomen persona est appellativum rerum

prout participat individualibus proprietatibus facientibus quaeque, non quid.

Res enim in eo quod est Plato est persona, non in eo quod est homo, est persona.

Similiter et hoc nomen aliquis,

et omne aliquid nomen quod in masculino genere de Deo dicitur si sit adiectivum.

Nomen igitur personae significat substantiam non οϋσιαν, sed hypostasim ;

similiter et hoc nomen aliquis, et hoc nomen iustus.

Unde recipiunt,

Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt aliqui, sunt personae, sunt iusti ;

similiter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est aliquis, est iustus,

sed non est proprietas aliqua quae significet hoc nomen persona determinate.

 

Et instant praemissis argumentationibus sic.

Primae sic :

Tam Patri quam Filio idem est esse personam et esse substantiam.

Pater et Filius sunt substantia quae est persona :

ergo vel non substantia vel sunt persona.

 

Ad secundam obiectionem dicunt

quod in hymno debet dici :

Nunc, sancte nobis Spiritus,

Unum Patri cum Filio.

Vel dicunt hoc fuisse dictum contra Arium qui computabat gradus in Trinitate

dicendo Patrem magnum et Filium minorem,

vel Spiritum sanctum non idem esse quod Pater.

Alii corrigunt dicentes,

unus Patris cum Filio, id est unus Patris et Filii,

ut proponatur praepositio pro copulativa coniunctione.

 

Tertiae obiectionis solutio patet secundum eos.

 

Ad quartam sic instant in una facie alius est Socrates quam Plato :

ergo in facie alius est quam Plato,

vel ita unius faciei sunt Socrates et Plato.

Nam, sicut hoc incongrue dicitur,

ita et illud : Pater est alius a Filio in essentia,

ut dictum est supra.

 

Quidam autem aliter distinguunt substantiam dicentes,

tria significari hoc nomine substantia, hypostasis, ousia et ousiosis.

Hypostasim dicunt rem prout participat individuali proprietate.

Ousiosim vocant omnem substantialem formam ;

ousiam vero rem, prout participat generali vel speciali statu, id est proprietate faciente quid.

Nos vero,

relictis huiusmodi ambagibus,

dicimus hoc nomine aliquis vel unius nil poni cum de Deo dicitur,

quemadmodum nec aliis nominibus numeralibus,

sicut in sequenti dicetur.

Illud potius inquirendum

an hoc nomen aliquo neutraliter positum ad essentiam semper pertineat,

an aliquando ad proprietatem :

ad quod dicendum quod essentiam significat.

Unde non est dicendum,

Filius est de aliquo,

quia non est de essentia ;

non ideo tamen dicendum est,

Filius est de nihilo,

quia negatio plus tollit quam affirmatio ponat.

Removet enim essentiam cum persona.

Tamen verum est quod non est Filius de aliquo.

Necdum tamen plene discussum est an essentia sit de essentia.

Dicit enim quidam haec nomina personaliter interdum accipi,

quod in sequentibus declarabitur.

 

Quod vero ultimo quaeritur an Pater alio sit, Pater et alio Deus,

usque ad sequentia ubi de proprietate personarum agemus,

differemus.