Caput XXVIII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXVIII
De his quae ad paternitatem pertinent et filiationem.
Postquam ea quae circa proprietates in Trinitate communiter inquirenda videbantur, prout potuimus determinavimus ; quae specialiter inquiri solent, de his videamus. Sunt ergo quinque, quarum duae sunt propriae Patris, id est innascibilitas et paternitas ; una propria Filii, scilicet filiatio ; una propria sancti Spiritus, scilicet processio ; una communis Patri et Filio, quae a magistris nostris solet dici spiratio. Quod tamen vocabulum non habent de auctoritate sanctorum. Prius ergo de paternitate et filiatione dicamus, quia istae duae quasi mutuum habent ad se respectum. Et nota quod eadem proprietas significatur his nominibus Pater genitor ; et eadem his Filius, Verbum, imago.
Unde Augustinus :
Quandoque tamen nomine imaginis Trinitatem intelligimus, ut ibi :
Unde Augustinus :
Quaeritur primo circa huiusmodi, an Pater aliquo sit persona Patris. Aut enim essentia sua, aut notione est persona Patris. Si aliquo est persona Patris, si Pater est essentia sua, est persona Patris ; ergo idem est Patri esse personam Patris et esse essentiam ; ergo vel Pater et Filius non sunt una essentia Patris, vel sunt una persona Patris. Si vero Pater notione est persona Patris, et nulla potius quam paternitate, ergo Pater paternitate est persona Patris et eadem est generans. Ergo idem est Patri esse personam et esse generantem. Eadem notione idem est Patri esse Patrem et esse personam Patris, et esse innascibilem vel spirantem. Ergo idem est Patri esse innascibilem et gignentem et spirantem. Vel si idem est Patri esse personam Patris ut esse gignentem, ergo idem est Patri esse personam cum notione et esse notionem. Si quis illam distinctionem, quae supra posita est approbet, quod proprietatum alia est personalis, alia non, facile est dicere quod Pater paternitate est persona Patris ; non tamen spiratione, vel innascibilitate est persona Patris ; vel, sicut tradunt alii, quod Pater nec essentia, nec proprietate est persona Patris, sed quasi concursu istarum proprietatum innascibilitatis, paternitatis, spirationis ; ita quod nulla earum est haec persona, sicut Socrates nec rationalitate sua, nec humanitate sua, nec alia proprietate, sed omnium quae in eo sunt concursu, est Socrates. Ex quibus conficitur singularis essentia Socratis qua distinguitur ab omni re. Cave tamen ne intelligas aliquorum concursu, sed qualicunque concursu. Non enim aliud una proprietas quam alia, imo idem, scilicet divina essentia ; licet enim similitudines naturalium transferre ad Trinitatem.
Quod ergo Hilarius dicit :
quod huic videtur contrarium, est intelligendum, id est quasi concursu istarum proprietatum. Similiter Filius quasi concursu duarum proprietatum est persona Filii, ita Spiritus sanctus processione est persona Spiritus sancti quia non est in eo alia proprietas.
Solet quaeri an Pater quotidie gignit Filium.
Quod videtur negare Gregorius, dicit enim :
quod ideo dicit, quia non ita manifestatur veritas cum dicitur, Filius ante tempora natus, vel cum dicitur, Filius semper nascitur, et ideo non dicitur, Filius semper nascitur. Non quod istud non sit verum, sed quia non est adeo evidens veritas hic sicut ibi.
Origenes enim alibi dicit
Nec est intelligendum quod generatio illa iteretur, quia semper est ; nec comestio mea iteratur dum continue comedo, nec bis fundit lumen haec lucerna, dum continue fundit.
Et nota quod hoc nomen Pater aliquando dicitur determinate, sed non in ea significatione in qua dicitur de Patre, quia nil ponit cum de Deo dicitur. Unde Trinitas nullo modo dici potest Pater ; nisi per transsumptionem, forte per adoptionem filiorum.
Item Pater est persona Patris paternitate, et seipso est persona Patris, ergo idem est Patri esse personam Patris et esse paternitatem.
Quod autem Pater seipso sit persona Patris, ait Hieronymus sic :
Ad hoc dicendum quod ibi nomine personae accipitur personalis proprietas ; potest etiam dici quod Pater seipso est persona Patris, sicut et Deus seipso est Deus, ut ita triplex sit solutio ad illud quod supradictum est, Pater aliquo est persona Patris, ut dicatur Patrem paternitate esse personam Patris non tantum spiratione vel innascibilitate ; et dicta est causa quare vel dicatur Patrem esse personam Patris non paternitate, sed tribus proprietatibus, ita quod earum nulla quae in eo sunt
Addendum videtur, causa sic per se, si solitarie sumatur., vel dicatur Patrem esse personam Patris seipso et non essentia vel proprietate.
Item paternitas est divinitas. Ergo esse Patrem est esse Deum. Fallacia. Caecitas est insensibilitas. Ergo esse caecum est esse insensibilem. Item : Filius habet a Patre filiationem ; ergo filiatio est a Patre, ergo in eo quod Filius est Filius, Pater eius est Pater vel principium. Quod autem filiatio sit a Patre, ita volunt ostendere aliqui auctoritate Hilarii.
Ait enim Hilarius
Hoc tamen ita ipsi exponunt. Nativitas est ab auctore, Filius a Patre, et ita aeterna nativitas ab aeterno auctore, id est aeternus natus ab aeterno auctore. Instant argumentationi. Sacerdos habet ecclesiam ab episcopo ; ergo ecclesia est ab episcopo. Non video tamen cur debeat negari conclusio.
Item quidquid habet Filius sic habet ut accepit, Filius accepit essentiam nativitate, ergo habet essentiam nativitate. Idem est Filio habere essentiam et esse Deum ; ergo Filius est Deus nativitate. Solutio : Sic habet, sicut accepit, id est veluti accepit eam invariabilem et immutabilem, ita eam habet. Sed si dicatur : Sicut nativitate accepit, ita nativitate habet, falsum est. Fallacia. Filius est Deus de Deo Patre generatione, et quidquid est de Patre, illud ita est sicut est de Patre, igitur est Deus generatione.
Item Pater genuit Filium, ergo eo prior est. Fallacia. Splendor procedit de igne, ergo ignis prior est calore vel splendore.
Item paternitas est in Patre, et non est in Spiritu sancto, paternitate distinguitur Pater ab aliquo, ergo a Spiritu sancto, ergo paternitate refertur Pater ad Spiritum sanctum, ergo Pater est Pater Spiritus sancti : quod falsum est.
Ad hoc dicitur a quibusdam quod paternitate Pater distinguitur a Spiritu sancto ; non ideo tamen ad illum refertur. Sicut enim in naturalibus ita est, quod omni proprietate quae in subiecto est, distinguitur subiectum in quo est, ab omni subiecto in quo non est ; ita et omni proprietate quae est in Patre et non in Spiritu sancto, distinguitur Pater ab eo. Aliis tamen videtur quod non distinguitur Pater a Spiritu sancto paternitate, sed a solo Filio, ad quem solum refertur hac proprietate.
Item Filius est Filius Dei per naturam, ergo per essentiam, ergo essentia, ergo non notione, vel simul essentia et notione.
