Caput XXXIII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXXIII
De habitudine horum praedicabilium Pater, Filius, Spiritus sanctus ; an etiam haec propositio sit singularis, Deus est.
De habitudine quoque istorum praedicabilium, Pater, Filius, Spiritus sanctus, divina essentia Trinitas, et huiusmodi, dubitari potest. Quod haec sint opposita, Pater scilicet et Filius, facile videtur ostendi sic. Pater nec est, nec potest esse Filius, et e contrario ; ista praedicabilia se habent aliquo modo. Ergo sunt opposita, et de eis ponitur hoc nomen Deus, et in eadem significatione. Ergo illa continentur sub eo, et omnia illa praedicantur in quid. Ergo hoc praedicabile Deus est genus vel species, et illa sunt individua, Pater, Filius, Spiritus sanctus.
Quod ita videtur dicere Ioannes Damascenus :
Item alibi
Hic aperte videtur velle quod Deus sit universale, et Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt individua. Quod ita improbat Augustinus, quia tunc non singulariter sed pluraliter participarent individua suo universali, ut diceretur Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt duo dii vel tres, non unus Deus, sicut non dicitur Socrates et Plato sunt unus homo, sed duo homines. Ex quo non videtur posse probari quod Pater et Filius sunt paria praedicabilia, quia nulli convenit unum cui non convenit reliquum, cum utrumque divinae essentiae ; et nil est Pater quod non sit Filius : et e contrario. Ergo ista praedicabilia sunt paria. Quod si est, ergo Pater et Filius, vel e contrario.
Ad hoc dicendum quod huiusmodi praedicabilia nulla habitudine sese respiciunt, nec enim sunt paria vel opposita, nec excedentia et excelsa, nec pars et totum, cuiusmodi multa in naturali facultate invenies, ut, animal quod fuit, et animal, et multa alia.
Quod ergo dicit Ioannes Damascenus, non ita accipiendum ut universalia et individua ita accipiantur sicut in philosophicis disciplinis ; sed per similitudinem eorum locutus est. Nam sicut ibi universale dicitur quod ponitur de pluribus ; individuum vero quod de uno solo ; ita essentia divina dicta est universale, quia de omnibus et singulis dicitur separatim ; et Pater singulare vel individuum per eamdem similitudinem dicitur :
Si quaeratur an hoc praedicabile, Deus, sit universale vel individuum neutrum hic admittendum.
Quod autem Ioannes Damascenus dicit Patrem et Filium differre numero, sane intelligendum. Nam differre numero dicitur aliquid ab alio, quia non est illud nec aliquid quod sit illud vel in illo. Non ita dicitur Pater differre à Filio numero, quia Pater est id quod Filius et est in Filio : sed dicitur ab eo differre numero, quia venit in connumerationem cum eo cum possit dici Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres, sunt duo. Videtur tamen hoc praedicabile, persona, esse universale sub quo contineantur Pater et Filius et Spiritus sanctus, quia cum in eadem significatione dicatur hoc nomen de illis et pluraliter, non singulariter dicatur, Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae (propter quod solum negavit Augustinus hoc praedicabile Deus esse universale, quia non sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus) videntur illa contineri sub isto. Quod si est, cum nulli conveniat hoc nomen persona, cui non conveniat iste terminus), divina essentia (et ita sunt paria praedicabilia) si sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus personae, sunt essentiae. Item nulli convenit hoc nomen persona, cui non hic terminus divina essentia, et e contrario. Ergo a quocunque removetur iste terminus persona, et ille ; sed iste terminus persona ab hoc termino Trinitas removetur. Ergo ab eodem iste terminus divina essentia. Item, nulli convenit hoc nomen persona, cui non conveniat iste terminus divina essentia et e contrario. Ergo quidquid removetur ab hoc particulari persona, et ab hoc termino divina essentia. Sed persona non est Pater, ergo divina essentia non est Pater ; et sic ista propositio est indefinita divina essentia est Pater.
Ad hoc dicendum quod nulla habitudine sese respiciunt ista personalia particularia. Non enim exigenda est hic illa habitudo quam assignant dialectici, quemadmodum si nullum nomen esset nisi hoc nomen albus, et istae voces essent albus, alba, album, non esset hoc particulare nomen universale vel individuum. Quod vero dicitur, quia quicunque convenit unum et reliquum, et e contrario. Ergo quidquid removetur ab uno et a reliquo, fallacia. Cuicunque convenit iste terminus animal, convenit iste terminus animal quod fuit. Ergo quidquid removetur ab uno et a reliquo.
Item Pater est unus unitate, Filius est unus eadem unitate, Pater et Filius sunt unum. Ergo sunt unus : quod supra ostendimus esse falsum. Item Pater et Filius sunt duo, Pater est unus unitate, Filius est unus unitate. Ergo Pater est unus alia unitate quam Filius. Item, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres. Ergo ternarius est in eis. Ergo aliquid est subiectum illius ternarii, vel aliqua : si aliquid, ergo aliquid est tria ; si aliqua, et illa sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ergo illi sunt tria
Ad hoc dicendum, quod nomina numeralia in Deo nil ponunt, sed excludunt. Nam cum dicitur, Deus est unus, sensus est, id est, non est multi dii ; quod ita dicit Ambrosius :
Sed dicet aliquis : Ergo in eodem sensu dicitur, Pater et Filius sunt duo, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres, quia utrobique excluditur quod non sint unus tantum. Ad quod dicendum quod plus excluditur per tres ; excluditur enim quod non sit unus tantum, nec tantum duo. Minus per duo, tunc enim excluditur quod non sit tantum unus nec plures quam duo. Hoc etiam debes intelligere ; alioquin Pater et Filius et Spiritus sanctus essent duo, quia non sunt unus tantum.
Item cum dicitur, Deus est trinus ; aut de persona, aut de essentia fit sermo : si de persona, ergo verum personam esse trinam : et ita Pater est trinus ; si de divina essentia est sermo, ergo divina essentia est trina, ergo triplex : quod negat sic Augustinus :
Potest etiam quaeri quid praedicet hoc nomen trinus, an sit tantum exclusivum, sicut hoc nomen unus ; quod quidem iudicio maiorum discutiendum relinquimus.
Item tres personae sunt in divina essentia. Ergo Trinitas est in divina essentia, et divina essentia est in tribus personis : Essentia Dei ut unitas Dei qui proprie (sicut testatur Boetius in arithmeticis) dicitur unum. Ergo unitas est in personis, et ita habebitur quod Trinitas est in essentia et unitas in personis ; et e contrario dicatur, Trinitas est in personis, unitas est in essentia.
Ad quod dicendum quod ita intelligenda est haec locutio, Trinitas est in personis, unitas est in essentia, id est una est essentia et tres sunt personae : nec est dandum quod Trinitas sit in essentia. Nam videretur dici quod tres essent essentiae. Fallacia. Charitas est divina essentia, et divina essentia est in diabolo. Ergo charitas est in diabolo.
Item quaeritur an sit dandum, solus Pater est Deus : Quod quidem verum est, si non intelligatur excludi persona vel essentia ; nec videtur excludi persona cum dicitur solus Pater, propter unitatem essentiae quae est inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si vero excluderetur persona, falsum esset.
Item quaeritur an sit concedendum Pater est solus Deus, ut videtur dicere Augustinus quod hoc soli Trinitati conveniat, quia sola est solus Deus, non Pater, non Filius, non Spiritus sanctus, quod ita videtur tradere :
Quidam tamen volunt intelligere solum in subiecto. Alibi videtur dicere contrarium, ubi ait :
Ibi enim aperte dicit Patrem esse solum Deum, quia nisi Pater esset solus Deus, incongrue diceretur, non solus Pater est solus Deus, sicut incongrue diceretur, non solus iudas est malus, nisi Iudas esset malus.
Post haec quaeritur utrum, cum idem sit essentia Dei quod Deus, et recipiatur una essentia trium personarum, sit dandum unus est Deus trium personarum. Quam locutionem in sacra Scriptura non invenimus, quia ex ipsa iunctura locutionis videretur aliqua subiectio esse trium personarum ad Deum, sicut cum dicitur Deus Abraham. Sicut econtrario, cum idem sit Deus et essentia, non dicitur una est essentia Iudaeorum et Christianorum, cum tamen dicatur unus est Deus Iudaeorum et Christianorum.
