Caput VII — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput VII

CAPUT VII

 

De terminis complexis quae constant ex una dictione significante substantiam,

et alia quae significat rationem cuiusmodi est iste, potens generare.

 

Est aliud praedicabile quod creditur de Deo secundum essentiam.

Non observat praedicamentorum regulam,

quia non tantum non dicitur de tribus personis in summa singulariter,

sed neque de qualibet persona videtur dici,

cum ponat Augustinus hanc regulam :

De his quae ad se dicuntur Pater et Filius et Spiritus sanctus

non dicitur alter sine altero.

Tale est hoc possibile potens generare.

Quod enim secundum essentiam dicatur,

videtur propter hoc nomen potens, quod de Deo dictum essentiam significat :

nam idem est Dei potentia et essentia.

Nam videtur ex adiunctione huius verbi generare suam significationem variare.

Id ergo videtur Patri esse Deum et posse generare ;

sic idem est ei esse Deum et aliquid posse ;

nec tamen de Filio dicitur quod possit generare Filium,

quia si hoc esset, ergo Filius potest esse Pater alicuius :

ergo sui vel Patris, vel Spiritus sancti vel alicuius alterius ;

nullius alterius, quia nullus alius potuit ab aeterno esse.

Sed nec potuit esse Pater Patris,

quia ita esset idem Pater et Filius eiusdem ;

nec Spiritus sanctus neque sui,

quia nulla res seipsam gignit.

Imo si Filius possit gignere, et ille Filius alium Filium,

cum non est magis ratio de uno quam de aliis,

etiam in infinitum posset produci ratiocinatio.

 

Quod tamen Filius possit gignere,

ostenditur tum auctoritate, tum ratione.

Ait enim Augustinus :

Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, quia Creator genuit Filium,

Filius autem non genuit Creatorem, neque non potuit, sed non oportuit.

Ergo Filius potuit gignere Creatorem.

Ideo istud solvitur sic :

Neque enim non potuit,

id est non ex impotentia sui fuit quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat ; sic Deus Filius non est Deus Pater ; nec tamen hoc est ex impotentia Filii,

vel potest subintelligi tantum sic :

neque enim non potuit, sed non oportuit,

id est non tantum non potuit, sed etiam non oportuit.

 

Rationes quoque ad id ostendendum multae inducuntur.

Pater habet potentiam generandi,

Filius non habet potentiam generandi :

ergo aliquam habet potentiam Pater quam non Filius ;

sic indirecte, vel directe sic :

Pater habet potentiam generandi, Filius habet eamdem :

ergo Filius habet potentiam generandi.

Ideo solvebant antiqui per interpretationem huius,

Pater habet potentiam generandi, et Filius habet eamdem :

nam iste terminus, potentia generandi notionem appellat, id est paternitatem.

Idem est enim dicere,

Pater habet potestatem generandi,

ac si dicatur Pater habet paternitatem generativam ;

Filius autem non habet eamdem, id est paternitatem.

Commodius tamen videntur solvere nodum.

Quia, cum dicitur Pater potens est generare,

idem est ac si dicatur : Pater est potens et est genitor ;

et ita duo dicuntur de Patre, et quod habeat potentiam et quod habeat generationem,

vel potius quod habeat eam ad generandum, id est ut generet.

Cum vero additur :

Filius habet eamdem, pronomen sicut non refertur ad gerundium, sed actionem,

ita non refertur nisi ad potentiam non ad proprietatem.

Potentia eadem est in Filio non ad generandum id est ut generet.

Nam gerundium utrumque significat, id est actionem et passionem.

Si quis tamen quaerat quare magis conceditur potentia generandi est in Patre, propter significationem activam gerundivi,

et non potentia generandi est in Filio, ut gerundivum passionem significet,

potius usui quam rationi imputandum est.

Cum ergo loco pronominis,

quod non refertur ubi significantur activi,

resumitur totus terminis et dicitur,

Filius habet potentiam generandi, falsum est.

Sicut si dicatur,

Socrates videbit hominem album, et eum videbit Plato :

posito quod Plato non videbit eum existentem album,

non licet resumere Plato videbit hominem album,

quia pronomen non referebat significationem totius termini,

sed tantum nominis subiecti, qui necessario potest resumi.

 

Unde et tu ad omnia huiusmodi potes instare velut ita :

Filius istius vult ducere uxorem, et pater vult idem :

ergo pater vult ducere uxorem ;

vel sic : Abraham habuit fidem venturi, et tu habes eamdem : ergo tu habes fidem venturi ;

vel ita : Petrus habuit potentiam peccandi, et habet eamdem : ergo Petrus habet potentiam peccandi.

 

Item,

Pater potest generare, Filius non potest generare : ergo Pater potest aliquid quod non potest Filius.

Vel ita : Quidquid potest Pater potest Filius ; Pater potest gignere ; ergo Filius.

Ad hoc dicendum

quia posse generare Filium, non est posse aliquid,

quia non est ad quid sit divinae subiectum potentiae.

Generatio enim Filii non est actio eorum quae subiecta sunt divinae potentiae,

quia non est de creaturis,

sed est super omnia.

Non enim ante potuit gignere, genuit.

Unde ita potes instare :

Pater potest esse Pater, Filius non potest esse Pater :

ergo Pater non potest esse aliquid quod non potest esse Filius, non est verum ;

quia esse Patrem non est esse quid.

Vel ita : Filius huius vult ducere uxorem, pater non vult ducere uxorem, aliquid vult pater quod non vult filius.

Aliter potentia generandi est in Patre ;

ea potest Pater aliquid, quia generare potest.

Igitur illa potentia potest generare : Filius potest idem ea vel non ;

si idem, ergo Filius potest generare ;

si non idem, ergo aliquid potest Pater quod non potest Filius.

 

Ad hoc dictum quod non satis eleganter dictum est Pater potest generare, et Filius potest idem, vel non,

quia posse generare non est aliquid posse,

id est non est aliquid subiectum divinae potentiae,

et ideo incongrue fit relatio ad infinitum,

sicut si dicatur, Pater est Pater, et Filius est idem vel non idem,

ut sit ibi neutri generis incongrue est.

 

Item,

potentia generandi est in Patre, et eadem est in Filio :

ergo potentia generandi est in Patre et in Filio,

et videtur non posse sumi instantia in accidentalibus ;

quia si aliquod pronomen ad aliquam actionem referatur, subtracto pronomine,

manet eadem veritas locutionis copulatis duobus verbis,

si copulari recte possint.

Ergo Socrates currit et disputat.

Quod si detur,

potentia generandi est in Patre et Filio,

eadem ratione potentia generandi est in Filio et in Patre,

et ita potentia generandi est in Filio.

Ideo quibusdam videtur haec esse vera, potentia generandi est in Filio,

quia non innuitur hac locutione quid ad quid sit in Filio,

sed tantum quid sit in Filio.

Sed ex parte praedicari negatur potentia generandi est potentia generandi in Filio.

Si quis inferat, potentia generandi est in Filio : ergo Filius potest generare, fallacia.

Virginitas erit in isto : ergo iste erit virgo.

Vel potentia peccandi erit in isto, quia iam confirmabitur : ergo iste poterit peccare ;

vel, gressibilitas est in isto : ergo carente pedibus : ergo potest gradiri.

Nam in omnibus his non ostenditur quid ad quid sit in aliquo,

sed tantum quid.

Prior tamen solutio communior est et verior videtur.

 

Item,

potentia generandi quae est in Patre, est in Filio,

et potentia generandi quae est in Filio est in Patre :

ergo potentia generandi non est in Patre, vel in Filio.

Istud solvitur per interpretationem unius praemissarum.

Potest tamen sic instari :

Hominem album quem videbit Socrates, videbit Plato, et econtra :

ergo vel hominem album non videbit Socrates, vel hominem album videbit Plato.

Sicut potentia generandi est in Patre vel Filio, potentia generandi non est in Patre et in Filio : fallacia in praemissis.

Socrates vel Plato videbit hominem album, non Socrates et Plato videbit hominem album :

ergo non quaecunque videbit Socrates, videbit Plato : vel in ducere uxorem habebit instantiam.

 

Item,

potentia generandi vel nascendi est in Patre,

nulla potentia generandi quae non sit nascendi, et econtra :

ergo potentia nascendi est in Patre, vel potentia generandi non est in eo : fallacia in praemissis.

Uxorem vult ducere iste, et ille nihil,

vult iste quod non ille :

ergo uxorem vult ducere, vel non ille.

 

Item,

haec potentia generandi est in Filio : ergo potentia generandi est in Filio.

Illud solvitur propter interpretationem.

 

Nondum enim plane discussum est,

an ad divinam essentiam congrue fiat demonstratio,

ut dicatur potentia haec est essentia.

 

Item,

potentia est potentia Patris et Filii : ergo est potentia Filii : ergo potentia generandi est in Filio :

fallacia ultimi.

Potentia peccandi erit potentia istius, quia iam confirmabitur : ergo potentia peccandi erit in isto.

Item,

aliqua potentia est in Filio : ergo potentia generandi vel alia ;

sed probatur quod non.

Alia nulla potentia generandi est in Filio quae non sit potentia generandi :

ergo nec alia potentia est in Filio quam potentia generandi ;

nec aliqua potentia est in Filio, quae non sit potentia generandi :

fallacia primi argumenti.

Pater aliquo est Pater : ergo essentia, vel alio ; vel Pater aliquo est Deus : ergo paternitate vel alio.

 

Item,

Pater potentia generandi potest generare : ergo possibile est Patrem potentia generare : ergo possibile potest poni.

Ponatur illud : ergo Pater potentia generandi generat.

Sed idem est potentia generandi et essentia Dei : ergo Pater essentia sua generat Filium :

fallacia primi.

Socrates potentia sua potest currere : ergo possibile est Socratem potentia sua currere.

 

Et nota

quia cum sint haec duo verba, Pater potest generare,

utrumque potest determinatione recipere ablativum ;

sed hoc verbum potest, quia essentiale est,

ablativum essentialiter recipit,

et qui non relatione designet.

Econtrario,

quia hoc verbum generare notionem notat,

ablativum relationis recipit non essentiae.

Unde congrue dicitur,

Pater potentia sua potest generatione generare.

Sed non fit permutatio,

sicut dicitur Socrates voluntate sua vult pedibus currere,

vel Socrates hodie est, moriturus cras.

 

Item,

potentia generandi est in aliquo, illud est Deus : ergo aliquid quod est Deus, potest generare.

Si dicat quod potentia generandi in nullo est : ergo potentia generandi nil est potens,

et tamen potentia generandi Pater est potens : ergo Deus : ergo aliquid.

Imo,

si secundum essentiam hoc dicitur de Deo,

quaelibet persona est aliquod potens generare,

et illae tres personae sunt unum potens generare,

sicut docuit iampridem dicta regula,

et quod divina essentia potest generare ;

sed si memoriter tenemus praedicta,

iste terminus potens generare non tantum essentiam, sed etiam relationem notat,

unde non est dicendum propter relationem quae non dicitur de essentia,

Pater est aliquod potens generare,

sed aliquis potens generare.

Illa tamen potentia aliquid est potens,

quia Deus et divina essentia,

illa potentia potest quidquid potest,

non tamen ideo generare, quia hoc non est posse quid,

ut supradictum est.

 

Item,

aliud est gignere, aliud gigni :

ergo aliud est posse gignere, et aliud posse gigni : fallacia.

Aliud est bonum quam malum :

ergo alia est scientia boni quam mali, non ;

quia contrariorum est eadem disciplina.

Et nota conclusionem ideo esse falsam,

quia sensus est : Alia est potentia qua Pater potens gignere, alia qua Filius potest gigni,

quod supra negatum est.