Caput XXI — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XXI

CAPUT XXI

 

Quid significetur hoc verbo, diligit, cum dicitur, Pater diligit Filium ?

 

Sicut sapientia Filio appropriatur nomine non re, ita bonitas vel dilectio Spiritui sancto.

Unde notandum est diligenter, quia qua ratione dicitur Pater est sapiens sapientia quam genuit ; quia si diceretur ea esse sapiens, non ipsa ab eo, sed ipse ab ea intelligeretur esse ; ita pariter non debere concedi quod Pater vel Filius diligat dilectione, quae tantum Spiritus sanctus est ; quia, cum idem sit ibi diligere quod esse, si ea diligit Pater vel Filius ; non Spiritus sanctus videtur esse a Patre et Filio, sed Pater et Spiritus sanctus. 

Ad quod ita obicitur : Idem est tam Patri quam Filio diligere et esse ; Pater et Filius diligunt Spiritu sancto ; ergo sunt Spiritu sancto. Item Pater et Filius eo sunt quo diligunt, sed diligunt Spiritu sancto ; ergo sunt Spiritu sancto. Quod ergo Pater Filium diligat Spiritu sancto, dicit Augustinus sic :

Manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur ; quo genitus a gignente deligitur genitoremque suum diligit : suntque non participatione, sed essentia sua neque dono superioris naturae, sed suo proprio servantes unitatem Spiritus in vinculo pacis.

 

Hic manifeste videtur dicere tres esse unum qui diligitur, et tertium quo se illi diligunt, neutrum eorum esse qui se diligunt. Et apertius etiam quando subiungit, quod diligunt, sed proprio dono, id est Spiritu sancto quod est proprium donum Patris et Filii.

Alibi etiam dicit Augustinus :

In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem et Filium non diligere, nisi per Spiritum sanctum scilicet.

 Difficile quidam hanc quaestionem ad unguem explanare, nec nos quidem aliquid novi adinvenire, ne in coelum os ponamus, ausi sumus. Quod tamen ab aliis in solvendo audivimus in medium deducimus. Dicunt quidam non esse admittendum, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est unanimiter et concorditer operantur begnitate sua : quae benignitas in sacra Scriptura Spiritui sancto attribuitur. Secundum hoc nil attribuitur Patri vel Filio, cum dicitur Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sicut nec cum dicitur, Pater et Filius creant animas, sed quia secundum hoc Pater et Filius ex tempore et non ab aeterno diligunt se Spiritu sancto.

 

Melius dicunt alii hoc verbum diligere non esse ibi positum tropice, sed etiam propria significatione, ut sit sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est benignitate sua ; quia Spiritui attribuitur benignitas. Ponitur ergo divina essentia sive dicitur, Pater diligit Filium Spiritu sancto, sive, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, sive dicatur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus diligit Patrem et Filium Spiritu sancto, vel quocunque alio modo fiat variatio. Quod ergo ab Augustino dicitur ita exponendum videtur :

Sunt servantes unitatem Spiritus in vinculo pacis,

id est diligunt se. Et est satis familiaris usui expositio ; solet enim dici de duobus qui vinculo pacis astringuntur ; quod servant unitatem Spiritus, imo qui sunt unus Spiritus. Est ergo sensus, servant unitatem Spiritus in vinculo pacis, id est diligunt non participatione, id est non participata dilectione, quae est eorum essentia, neque dono superioris alicuius diligunt se, id est non habent hanc dilectionem ab aliquo superiori, qui non habent superiorem, sicut nos idipsum quod diligimus a superiori habemus, sed suo proprio dono se diligunt, id est essentia quae proprium donum eorum, id est Spiritus sanctus proprio dono, id est propria benignitate, quae appropriatur eorum dono et Spiritui sancto, significat communem benignitatem trium, sed personaliter positum praedicat notionem, vel potius cum notione.

 

Quidam tamen aliter volunt construere, sic, servant unitatem pacis, id est vinculo Spiritus, id est per vinculum Spiritus, id est per Spiritum sanctum qui est vinculum amborum. Et ita expressius videtur dicere Augustinus quod diligunt se per Spiritum sanctum. Sed, si ita exponitur, nihilominus congruit praedictae expositioni, quia servant unitatem pacis per vinculum Spiritus, id est per vinculum benignitatis quae appropriatur Spiritui sancto. Non enim dicitur Spiritus ineffabile vinculum Patris et Filii, nisi quia illi appropriatur benignitas, quae est ineffabile vinculum, ut non per Spiritum sanctum personaliter intelligatur Pater et Filius connexi, sed per benignitatem quae appropriatur Spiritui, quae nonnisi essentia divina potest intelligi. Huic tamen contrarium videtur quod ait Augustinus : 

Illa tria unum sunt propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum sanctum.

Si tamen diligentius attendantur duae praecedentes clausulae, nil erit quod movere possit initio dictum. Sicut enim liquido apparet esse falsum iuxta superficiem verborum : illa tria esse unum propter Patrem, aequalia propter Filium : (non enim unum sunt propter Patrem, sed propter unitatem quae Patri attribuitur ; nec sunt aequalia propter Filium, sed propter aequalitatem quae Filio attribuitur.) Ita perspicacius intuenti liquido apparebit falsum, illa tria esse connexa propter Spiritum sanctum. Non ita intelligas, id est per benignitatem quae Spiritui sancto attribuitur. Quare autem Patri unitas, Filio aequalitas attribuatur, nonne supra diximus nos de huiusmodi appropriationibus tractantes ? Sic ergo ad praedicta secundum quosdam respondebitur. Ut ubicunque invenietur Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, scilicet nomine Spiritus sancti, benignitas Spiritus sancti intelligatur.

 

At dicet aliquis, si Pater dicitur diligere Spiritu sancto, quia diligit dilectione communi tribus personis, quae appropriatur quandoque Spiritui sancto, ergo Pater dicendus est sapiens Filio, quia est sapiens sapientia communi tribus personis quae attribuitur Filio.

Ad quod dicendum quod non ideo provenit ; quia, quamvis quod commune est utrique conveniat, non tamen communitatis signum est in Filio, sicut in Spiritu sancto : Spiritus sanctus namque ad utrumque refertur, quia ab utroque procedit, Filius tantum ad Patrem. Item Augustinus ait

Si Pater est sapiens sapientia genita, ipsa non est a Patre, sed Pater est ab ipsa. Si igitur Pater est sapiens sapientia communi tribus personis, Pater est ab ipsa, non enim ipsa a Patre, etsi est ab ea. Ergo per generationem vel alio modo, ideo ita exponimus : Si Pater est sapiens sapientia genita, cum ipsa sit ab alia persona, et alia persona sit ab ipsa, ipse Pater ab ea, non ipsa est a Patre. Hoc de sapientia communi tribus personis dici non potest, cum nulla persona sit ab ea.

 

Alii dicunt eamdem notionem praedicari cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ; et cum dicitur, Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ut idem sit dicere, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ac si dicatur, Pater et Filius uniuntur inspirando Spiritum sanctum ; scilicet Pater diligit Filium Spiritu sancto, id est spirat Filio Spiritum sanctum, qui est amborum communio similiter Filius diligit Patrem Spiritu sancto, id est spirat Spiritum sanctum qui est amborum communio, vel Pater diligit Filium Spiritu sancto, id est spirat Spiritum sanctum ad Filium, id est dat Filio quod Filius spirat Spiritum sanctum.

Cum ergo dicitur, idem est Patri diligere et esse, Pater diligit Filium Spiritu sancto, ergo est Spiritu sancto, fallacia est aequivocationis. Nam hoc verbum diligo prius praedicat divinam essentiam, post, cum assumitur, significat relationem.

Cum enim per se dicitur, Pater diligit Spiritu sancto, falsum est, quia essentia ponitur ; sed, addito accusativo, ad significationem relationis transfertur. Ideo sic instant : Idem est Deo esse et posse ; Deus potest omnia ; ergo est omnia.

Cum vero dicitur, Pater et Filius eo sunt quo diligunt bonum, recipiunt ; quia essentiam significat hoc verbum diligunt, si quaestio sit neutrius generis.

Cum vero assumitur Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, aliud assumitur quam sit propositum, quia medius terminus dissimiliter accipitur ; ideo ita instant : Non est nisi Pater per quem Filius est, sed Filius per se est ; ergo Filius est Pater ; sed his qui hoc dicunt difficile est dicere quid praedicetur his propositionibus, Spiritus sanctus diligit Patrem vel Filium, vel Spiritum sanctum Spiritu sancto ; Pater vel Filius diligit Spiritum sanctum Spiritu sancto, quia non potest his praedicari relatio, cum per relationem non distinguatur Spiritus sanctus a Spiritu sancto. Et circa huiusmodi propositiones plurimum possunt coarctari.

Cum ergo hoc verbum diligo per se positum, essentiam significet (cum accusativo nec significet relationem, unde recipiunt, Pater diligit Filium Spiritu sancto) non videtur dandum ; Pater diligit Filium sua essentia, sicut Pater non spirat Spiritum sanctum, scilicet sua essentia ; cui videtur contradicere auctoritas supraposita :

In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem nec se nec Filium diligere, nisi per Spiritum sanctum ?

quod non tantum Spiritu sancto diligit Pater Filium, sed etiam sua essentia. Quod tamen ipsi ideo dictum putant, quia Pater non habet auctoritatem diligendi a Spiritu sancto. Non ergo negat Augustinus in illa auctoritate, Patrem diligere solummodo per Spiritum sanctum, sed auctoritatem diligendi habere a Spiritu sancto. Aliter enim non idem esset Patrem diligere Filium sua essentia, quam dono suo, quod ipsi dicunt : quia in auctoritate inveniunt, ita tamen intelligentes, Pater diligit Filium sua essentia, id est Spiritu sancto qui est propria Patris essentia, sicut econtrario in sua opinione exponebatur, Pater diligit Filium Spiritu sancto, id est sua essentia quae est Spiritus sanctus. Illa enim auctoritas cum videatur dicere Patrem diligere Filium et Spiritu sancto et sua essentia ; utrique opinioni videtur contradicere, nisi ab utrisque modis exponatur