Caput XVI — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XVI

CAPUT XVI

 

An hoc nomen reprobatio aliquid ponat cum de Deo dicitur.

 

Quae circa praedestinationem vel reprobationem inquiri solent fere communia sunt illis ; ideo quae de uno dicta sunt de reliquo per similitudinem contrarii dici possunt. Circa utrumque tamen speciales inquisitiones sunt neutri cum altero communes. His igitur determinatis quae communia sunt, specialiter de reprobatione videtur agendum. Est igitur reprobatio ut supra dictum est : Praescientia nequitiae, et praeparatio interminabilis poenae. Sed cum praescientia Dei sit divina essentia, videtur reprobatio, qua Deus reprobat, esse divina essentia, et ita est Deus.

Item, reprobatio est praescientia iniquitatis, etc. ; ergo reprobatio est praescientia qua Deus praescit ; ergo reprobatio est in Deo ; sed quidquid est in Deo est Deus ; ergo reprobatio est Deus.

Tantum igitur bonum est reprobatio quantum et praedestinatio.

Tantum igitur debet quis diligere reprobationem quantum praedestinationem ; ergo tantum debet diligere ut reprobetur, quantum ut praedestinetur.

Distingue : Tantum bonum est reprobatio quantum praedestinatio, id est Deus reprobans ut Deus praedestinans, verum est ; si vero ad effectum referas, falsum est.

Item, praeparat Deus ignem aeternum malis ; ergo vult ut patiantur : quia hoc disponit, et omne quod vult Deus ; et tu debes velle taliter creatus es ; ergo debes velle te damnari. Ad quod dicimus, quod non quidquid Deus vult, nec tu debes velle.

Item, Deus iuste facit ut iste habeat aeternam damnationem ; ergo est causa damnationis istius, non ergo sola peccata istius. Ideo dic quod aliter Deus, aliter peccatum est causa damnationis. Deus enim causa quia est auctor poenae, peccatum vero est causa, quia trahit ad aeternam damnationem. Fallacia. Deus est causa quare diligamus, non ergo dilectio est causa, quare diligamus, vel Deus est nobis causa vitae aeternae. Non ergo solae virtutes.

Item, quidquid fit, Deo auctore, fit ; ergo sicut ex Dei voluntate est ut boni habeant vitam aeternam, ita ex voluntate ipsius ut mali habeant poenam aeternam. Falsum est ergo quod dicit auctoritas : Nolo mortem peccatoris sed magis convertatur et vivat. Item etiam falsum est quod dicitur : Nos cogimus saevire nolentem.

 

Ad hoc dic quod sicut Deus facit ut boni habeant vitam aeternam ; ita etiam quod mali poenam aeternam. Non tamen dicendum quod sicut ex voluntate Dei fit quod boni habeant vitam aeternam, ita ex voluntate Dei est quod mali habeant poenam aeternam. Ita enim facit ut boni habeant vitam aeternam, quod facit in eis meritum vitae, sed licet faciat ut mali habeant poenam aeternam, non tamen facit meritum poenae. Ideo expone : Non vult Deus mortem peccatoris, id est non praestat meritum poenae.

Item : Nos cogimus saevire nolentem, id est meritis nostris facimus eum punire nos, nolentem causam punitatis nostrae, ut conditionaliter accipiatur nolentem, id est qui nollet punire nos si non peccaremus.

 

Item, obduratio est peccatum ; sed ipsa est effectus reprobationis ; ergo Deus efficit peccatum. Duobus modis dicitur obduratio, et unde homo est obduratus, scilicet malitia mentis, et unde est Deus obdurans, scilicet subtractio gratiae vel non appositio quae est effectus reprobationis ; et est opus Dei, non quia aliquid sit, sed quia sicut dicitur Deus facere aliquid, ita et obdurare.

Item originale peccatum fuit causa obdurationis Esau, sed tantum in adulta aetate fuit obduratus ; ergo in adulta aetate fuit originale peccatum in eo meritum obdurationis ; ergo originale redierat in eo per aliquod actuale : ergo peccatum fuit vel erat in eo quando obduratus fuit, sed auctoritas dicit

Quid enim diligebat Deus in Iacob antequam natus fecisset aliquid boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum ? Et quid oderat in Esau antequam fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum ?, sicut in Iacob nil invenit diligendum Deus nisi misericordiae suae donum, ita Esau duplicem reatum contraxisse ex originali peccato ante circumcisionem : reus enim originalis peccati, et quantum ad aeternam damnationem, et quantum ad obdurationem. Quantum ad aeternam damnationem omnino dimissum est ei, sed quantum ad obdurationem non fuit ei dimissum ; unde et de reatu illo potest quaeri qui remansit post circumcisionem quo adhuc tenebatur, quantum ad obdurationem, an fuerit in eo prius mortale vel veniale ? et obicitur sic : reatus quem dicunt remanere post baptismum est veniale peccatum quod est meritum obdurationis ; ergo per illud veniale peccatum meretur in peccato obdurari : obdurari non est nisi virtute gratuita carere ; ergo per veniale peccatum meretur quis virtutem gratuitam non habere sed cuilibet est mortale peccatum non habere gratuitam virtutem ; ergo per veniale peccatum habet aliquis id quo est dignus poena aeterna : ergo veniale est mortale.

 

Potest dici quod originale prius fuit meritum obdurationis : hoc enim non est intelligendum de tempore adultae aetatis, sed de tempore in quo ni boni vel mali meruit, scilicet ante nativitatem exteriorem : quando etiam dictum est : In Esau non invenit odiendum, nisi originale peccatum. Quid est ergo quod dictum ? In Iacob non invenit diligendum nisi misericordiae suae donum, id est ipsum Iacob ex misericordiae dilexit et ad vitam praedestinavit. Potest enim dici de Iacob sicut de Ioanne Baptista quod sanctificatus est in utero. Item, Deus potest facere ut huic non apponat gratiam, ut nullam habeat gratiam ; sed hoc est huic mortale peccatum : ergo Deus potest facere ut iste peccet. Distingue : Nullam virtutem habere est huic mortale peccatum, id est contemnere habere verum est ; sed ipsa virtus non habita est huic mortale peccatum, falsum est. Item reprobatio nil aliud est quam praescientia nequitiae et praeparatio poenae ; ergo quia praescivit nequitiam Esau, et praeparavit ei poenam, ideo reprobavit eum ; et ita non videtur occulta iustitia qua eum reprobavit.

 

Item quaeritur an reprobatio sit causa obdurationis, sicut ipsa est causa retributionis ; quod ita ostenditur. Quia Deus istum reprobavit, ideo in beneplacito eius fuit ut in tempore non apponeret gratiam, non apponit : ergo reprobavit, ideo non apponit gratiam. Item, ideo non apponit gratiam, quia aequitate occulta ab humanis sensibus remotissimam non esse apponendam decrevit ; ergo ideo non apponit, quia ab aeterno eos reprobavit, videtur solvendum per intentionem huiusmodi : quia reprobavit, ideo in beneplacito eius fuit ut non apponeret gratiam ; si enim quia reprobavit, ideo in beneplacito eius fuit ut non apponeret ; ergo quia reprobavit, voluit ut non apponeret ; ergo quia praescivit eorum iniquitatem, et praeparavit eis poenam, ideo ab aeterno voluit eis nunquam apponere gratiam vel conferre vitam. Ideo offensum videtur multis modis, quod reprobatio sit causa non appositionis gratiae.

Econtrario tamen videtur posse ostendi quod non sit eius causa, imo sola merita humana. Sicut non appositionis gratiae sola merita humana videntur esse in causa. Quod sic videtur asserere Augustinus super Malachiam :

Cui vult miseretur Deus, et quem vult indurat :

 

Sed haec Dei voluntas iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis ; quia ipsi peccatores, cum propter generale peccatum massam unam fecerint, nonnulla tamen inter eos est diversitas. Praecedit enim aliquid in peccatoribus quo licet nondum iustificati sint, digni tamen inveniuntur iustificatione, et item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sunt obtusione.

 

Ecce hic manifeste videtur dicere quod merita humana videntur esse causa non appositionis gratiae, et ita non Dei reprobatio eiusdem rei est causa.

 

Ad quod dicendum quod iste terminus reprobatio nil ponit, sed removet tantum et excludit. Quod ostendit Augustinus sic :

Sicut reprobatio Dei est nolle misereri, ita obduratio est non misereri. Illud est aeternum et intelligitur negative, istud temporale. Illud est causa istius. Nam quia ab aeterno noluit misereri, ideo non miseretur ; sed illud scilicet non misereri, non est causa quare homo sit malus, nam omnes mali sunt, ex quod sunt ex massa corrupta ; unde, et de iure omnes posset damnare, et cum miseretur apponendo gratiam, misericordia est. Econtrario tamen aliter est ubi totum sumitur affirmative. Nam quia praedestinat, gratiam confert in tempore ; quae collatio gratiae temporalis causa est quare sit bonus, cum tamen non econtrario nolle misereri ab aeterno non sit causa quare sit malus, nec etiam econverso. Non enim quia est malus non voluit misereri ab aeterno, sed est causa obdurationis ; nam quia malus est, non miseretur temporaliter. Non enim ergo dicendum quod, quia reprobavit, in beneplacito eius fuit ut non apponeret gratiam : sed quia reprobavit non in beneplacito fuit ut gratiam apponeret, ut semper praeponatur negatio verbo, non postponatur : quia nil etiam Deo attribuitur cum dicitur, Deus hunc reprobavit, sed idem est ac si diceretur : Deus non voluit ut huic apponeretur gratia in tempore, et vita in futuro.

 

In quo etiam pariter solutum est quo quaerebatur : An Dei reprobatio sit causa temporalis obdurationis ; quod quidem sine scrupulo potest admitti. Nam quia reprobavit, obdurat, id est quia ab aeterno non voluit misereri, non miseretur in tempore. Quod ergo dicitur, Reprobatio est praescientia nequitiae, etc. quasi quaedam descriptio est non vera diffinitio, et ita intelligendum est. Quotquot reprobantur a Deo, reprobantur Deo nequitiam praesciente et poenam praeparante. Si quis commodiorem viam solutionis invenit, non invideo, et forte potest alia solutionis via reperiri ad quam possumus induci ex eo quod Ambrosius dicit super Epistolam ad Romanos, reprobatio alia ab aeterno, alia temporalis.

Quae autem temporaliter est idem est quod obduratio, vel defectio. Quae autem ab aeterno est, hoc est quod Deus praescit aliquem damnandum. Si enim reprobatio est ab aeterno, quomodo non Deus ? Quod si est, quis dicet nil Deo attribui cum dico, Deus est reprobatio iudae, vel, Deus reprobavit iudam ? Si quis tamen approbet priorem solutionem, de facili illam ad mentem huius auctoris poterit retorquere dicendo, ideo dici reprobationem ab aeterno ; quia Deus ab aeterno reprobavit quotquot reprobavit.

Quae autem ab Augustino super Malachiam prophetam dicuntur, dicunt quidam esse retractata, potest tamen exponi de temporali electione vel iustificatione sic :

Cui vult miseretur, et quem vult indurat,

id est quem vult temporaliter eligit vel reprobat, et huiusmodi Dei voluntas, id est iste divinae voluntatis effectus, iniustus esse non potest ; venit enim de occultissimis meritis, id est de occultis causis, id est de occulta Dei voluntate quam nomine meriti designat, quia, sicut ex meritis sequitur causaliter retributio, ita ex occulta Dei voluntate temporalis electio, id est gratiae appositio : Quia, cum ipsi peccatores propter generale peccatum unam massam fecerint, de omnibus pro originali peccato facta sit quasi una massa perdita ; nonnulla tamen inter eos diversitas est : praecedit enim aliquid in peccatoribus, scilicet voluntas Dei praeveniens ipsos peccatores quo, id est qua voluntate quamvis non iustificati sunt, digni tamen efficiuntur iustificatione a voluntate sua, ita eos iustificat ac si in eis praecederet quo digni essent iustificatione, et item : Praecedit in peccatoribus quo digni sunt obtusione. Istud est planum. In omnibus enim indifferenter praecedit originale peccatum quo aeque digni sunt obduratione : de qua massa si aliquos eripiat Deus, misericordia est, si aliquos in ea relinquat, iustitia.

 

Ex praedictis patet nil Deo attribui cum dicitur Deus istum reprobavit. Multo minus videtur aliquid attribui cum dicitur Deus isti subtrahit gratiam, vel istum obdurat, quod idem est, sicut de Pharaone legitur, Ego induravi cor illius. Quod tamen aliquid hac locutione Deo attribuatur, videtur quia idem est dicere Deus isti gratiam subtrahit, ac si diceretur facit ut non habeat. Cum autem Dei facere non sit aliud quam velle, idem videtur ac si dicatur, Deus vult ut non habeat gratiam, et sic videbitur hoc termino vult divina essentia praedicari, sed potius negative intelligendum est, non vult ut habeat.

 

Sed dicet aliquis, cum gratia subtracta non possit homo non ruere. Igitur iudicium non debet homini imputari qui sine gratia nihil potest, sed Deo subtrahenti. Ad quod dicendum, quod non Deo sed homini imputandum est ; quia merito hominis semper subtrahit gratiam. Verumtamen quamvis non mereretur homo sibi subtrahi gratiam, imputaretur ei ; quia, cum gratis Deus apposuit ei, in nullo iniurius deprehendi potest, si quando vult, subtrahit ei ; et ex vitio hominis est quod statim ruit ex quo subtrahit. Quod per simile potest ostendi. Ecce paries domus meae minatur ruinam. Mutuo accepi lignum a vicino meo ad fulciendum ; ille gratis commodat, necessarium est ei lignum, pro voluntate sua tamen accepit, et statim paries ruit, non est ex vitio subtrahentis, sed potius ex vitio parietis quod ruit, nec vicinus meus in aliquo mihi iniuriam facit. Ut autem quae praedicta sunt de reprobatione et praedestinatione facilius ex sensu a quo omnis doctrina initium sumit, intelligentiae renuntientur, et memoriae commendentur, subiecta oculis figura quod dictum est declaratur.

 

De Dispositione.

Sicut praedestinatio tantum est de hominibus salvandis, vel de bonis in praesenti vel in futuro eis conferendis, sic dispositio tantum de faciendis. Legitur enim in libro Sapientiae :

Sapientia Dei attingit a fine usque in finem,

id est ab aeterno usque in aeternum immobiliter,

et disponit omnia suaviter ;

dicit enim Gregorius :

Multi voluntatem Dei peragunt, unde mutare contendunt, et eius voluntati resistentes obsequuntur, dum divinae dispositioni militat quod per humanum studium resultat.

Quidquid ergo ab hominibus fit, divinae dispositioni militat ; ergo Deus omnia disponit. Quod si detur, videtur sequi inconveniens sic : Deus omnia disponit, et non disponit nisi facienda ; ergo omnia sunt facienda.

Item, Deus disponit omnia ; ergo disponit et bona et mala ; ergo disponit mala ; ergo vult mala.

Item, Deus disponit omnia et nulla male disponit ; ergo omnia disponit ; ergo omnia bene disponuntur a Deo : Nulla aliter disponuntur a Deo et aliter fiunt, ergo omnia bene fiunt.

Item, omnia fiunt, Deo disponente ; Deus nil nisi bene disponit ; ergo omnia fiunt a bono dispositore, et bene disponente.

Item, Deus omnia bene disponit ; ergo omnia serviunt Deo quod et David dicit :

Omnia serviunt tibi ;

ergo et diabolus servit Deo.

Quod etiam videtur dicere Isaias :

Virga furoris mei ;

 et super Danielem nominatur columba Dei ; item in Isaia, etiam ministri Dei. Quod tamen si quis recipiat, sic videtur obiciendum. Diabolus servit, vel ministrat Deo in omnibus in quibus eum Deus sibi ministraturum disposuit, et prout Deus disposuit ; ergo diabolus bene servit Deo ; ergo ex charitate.

Item diabolus servit Deo ; ergo aliquid opus eius placet Deo. Econtra tamen, nullum opus diabolus facit in quo non offendatur Deus ; ergo nullum opus diaboli placet Deo.

Item, Deus vult aut non vult ut faciat quae praecepit. Si vult, cum in omnibus quae facit diabolus offendatur Deus ; ergo Deus offenditur in his quae vult fieri. Si Deus non vult ut faciat diabolus quod praecipit eum facere, ergo praecipit ut faciat ?

Item, diabolus servit Deo, ergo obedit ei.

 

Praedictis respondendum est per ordinem, et dicendum quod dispositio Dei accipitur pro providentia, ut cum dicitur : Sapientia Dei disponit omnia et praevidet omnia antequam fiant. Interdum pro providentia cum beneplacito secundum quod non est recipiendum quod Deus omnia disponat, nisi sub hoc sensu, id est de omnibus disponit ; quia tam de bonis quam de malis elicit Deus voluntatem suam, cum bonos remunerat et malos punit. Et ita hac extrema significatione frequentius et magis proprie accipitur pro providentia et beneplacito. Unde non videtur dandum, Deus omnia disponit nisi sub praedicto sensu hoc dicatur. Non est tamen negandum quin omnia serviant Deo. Nam omnia ei serviunt, id est ei praestant materiam laudis, et diabolus ei servit et approbat eius opera quae operatur, non quibus operatur ; opera operata ut dici solet, non opera operantia ; quae omnia mala sunt, quia nulla ex charitate. Sicut approbavit Deus passionem Christi illatam a iudaeis et quod fuit opus iudaeorum operatum ; non approbavit opera iudaeorum operantia, et actiones quibus operati sunt illam passionem : pro actione enim diaboli offenditur Deus, sed non pro acto ; nec vult Deus ut diabolus faciat eo modo quo facit quod praecipit ei facere Dominus.

 

Si tamen inveniatur scriptum quod praecipiat Dominus diabolo aliquid facere, sicut forte in libro Regum de deceptione Achab, de quo tamen post plenius agetur, non est intelligendum quod praecipiat quasi velit ; vel si vult, ut faciat sicut facit. Licet enim faciat diabolus quod vult Dominus, non tamen facit sicut vult Dominus, et ideo semper peccat, nec servire diaboli est regnare. Istud enim dictum est de illo servitio quod si ex charitate, quod est causa regni ; et regnat qui Deo servit ex charitate ; et super carnem et super hostes spirituales. Nec mirum si diabolus qui rationalis est creatura Deo serviat, cum etiam de irrationali creatura idem legatur ; ut ibi, Mare et ventus obediunt ei, quia imperat eis ac si essent animata, et saepe quasi ad animata ad ea dirigitur sermo.

Unde Moyses :

Audite coeli quae loquor ;

Isaias :

Audite coeli, et auribus percipe terra.

Dicuntur ergo eis obedire quia de eis ad nutum suum facit. Sicut in pharmacia materia dicitur obediens medicinae, quia de ea et in ea operatur. Dicunt ergo omnia Deo servire, quia de omnibus Dei voluntas impletur et de malis quaedam elicit Deus ; ergo de omnibus et bonis et malis impletur Dei beneplacitum. Non tamen dispositio de omnibus est, sed de faciendis, scilicet de praemiis electorum et poenis reproborum.

 

Hactenus ergo de his quae supra posita sunt, id est de praescientia et praevidentia, dispositione et providentia, sapientia et scientia, praedestinatione et reprobatione

Praescientia igitur sive praevidentia, quod idem est, tam bonorum quam malorum est et futurorum tantum ; providentia est gubernandorum, dispositio est faciendorum ; et tantum bonorum si proprie accipiatur : Sapientia et scientia tam de bonis quam de malis, de praesentibus, de praeteritis, de futuris, de temporalibus et aeternis ; praedestinatio est hominum salvandorum.

Unde Apostolus :

Quos praedestinavit fieri conformes imagini Filii sui ;

et bonorum quibus hic in praesenti ditantur et in futuro coronabuntur.

Unde Isaias :

Oculus non videt, Deus, absque, te quae praeparasti diligentibus te.

Reprobatio est de hominibus damnandis.