Caput XX — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XX

CAPUT XX

 

De his terminis, sapientia Patris, sapientia ingenita.

 

Primo igitur volenti agere de sapientia Patris occurrit istud Apostoli tractandum :

Christus est Dei virtus et sapientia.

Nam si Pater sapientia Patris est sapiens, et Filius est Patris sapientia ; ergo Pater est sapiens Filio. Sed idem est Patri esse sapientem et esse ; ergo Pater est Filio, non ergo Filius a Patre, sed Pater a Filio videtur esse. Quod Pater sit sapiens, sapientia Patris facile est ostendere sic : Pater est sapiens aliqua sapientia ; ergo sua vel alterius sapientia, sed non est sapiens alterius sapientia ; ergo Pater est sapientia sua sapiens ; ergo sapientia sui, et ita Pater est sapiens sapientia Patris. Item, Pater unam solam habet sapientiam, quia ipse est sapiens, et quae est sola sapientia Patris. Nulla est ergo sapientia Patris qua Pater sapiens non sit, et Pater est sapiens sapientia Patris quae est Filius, et ita Filio.

Ad quod dicendum quod Pater quidem sapiens est sapientia Patris. Sed iste terminus sapientia Patris aequivoce accipitur, potest enim intelligi intransitive inter notum et genitum, id est sapientia quae est Pater, secundum quod verum est Patrem esse sapientem sapientia Patris, id est illa sapientia quae est Pater. Ille enim sapiens est tota Trinitas. Potest iterum intelligi transitive sapientia Patris, id est quae procedit a Patre vel gignitur a Patre, quod proprie de Filio (qui est sapientia genita) dicitur ; qui proprie sapientia Patris, quia eam genuit Pater, illa dicitur sapientia Patris, quia ea est sapiens Pater ; et ita alia est ratio dicti cum dicitur sapientia Patris esse Filius, et alia cum dicitur esse essentia divina, quae communis est Trinitati, quod ex diversitate construendi prudens inquisitor dignoscet.

 

At dicet quis, secundum hoc non una sola est sapientia Patris. Quod etiam rationibus astruere conabitur. Sic Filius est sapientia Patris genita, qua Pater sapiens non est ; est etiam Pater sapientia Patris ingenita et ea Pater sapiens est. Est ergo quaedam sapientia Patris qua Pater sapiens est, et ipsa non est illa sapientia Patris, qua Pater sapiens non est ; ergo non una tantum est sapientia Patris. Item sapientia ingenita est sapientia Patris, et sapientia genita est sapientia Patris. Non est aliqua sapientia genita, sapientia ingenita. Non est igitur tantum una sapientia Patris. Item Filius est sapientia Patris, nec Filius est sapientia sui, vel Spiritus sanctus ; ergo Filius est sapientia solius Patris ; ergo Filius non est sapientia trium personarum ; ergo aliqua est sapientia Patris quae non est trium personarum, et aliqua est sapientia Patris quae est trium personarum ; ergo non una sola est sapientia Patris. Haec et similia inducuntur a quibusdam magis sophistice quam vere procedentibus ad ostendendum non unam solam esse sapientiam Patris. Cuius causa contrarium constat esse verum ; scilicet quod una sola sit sapientia Patris : quia licet in Trinitate sit sapientia, quae est communis toti Trinitati et quae est ipsa Trinitas, qua qualibet persona in Trinitate est sapiens, sit etiam ibi Filius qui est sapientia Patris, ut testatur Apostolus, qua sapientia Pater non est sapiens, nec sapientia qua genuit, cum sit illi non solum ut sit sapiens, sed etiam ut sit. Non tamen ideo duae sunt sapientiae, quia persona Filii quae intelligitur, cum dicitur sapientia ingenita, una eademque sapientia est quae essentia Dei est et intelligitur tribus personis. Filius enim qui est sapientia Patris, qua Pater sapiens non est, est ea sapientia qua Pater sapiens est, id est essentia divina ; quod potes videre per similem. In Trinitate est dilectio, quae est Pater et Filius et Spiritus sanctus, et tamen Spiritus sanctus proprie dicitur dilectio Patris, quae non est Pater vel Filius, sicut nec Spiritus sanctus est Pater vel Filius ; nec ideo tamen duae sunt dilectiones, quia dilectio Patris, quae proprie Spiritus sanctus est, etiam est dilectio, quae tota Trinitas est : sicut Spiritus sanctus est essentia, quae est Trinitas, non est Trinitas, ita adaptabis in sapientia.

 

At iterum oblatrabit quis : Eadem sapientia est sapientia genita et sapientia ingenita : ergo eadem sapientia est genita et ingenita, fallacia. Idem Deus est Deus genitus et Deus ingenitus ; ergo idem Deus est genitus et ingenitus. Solutionem orationis, quia iam dicta est, non est opus iterare. Replicatio enim verborum potius dispendium prolixitatis et perturbationem mentis generat, vel in doctrina, vel in Scriptura, quam promoveat vel exerceat.

Item Filius est tantum sapientia quae est communis tribus personis. Illa nec gignit, nec gignitur : ergo Filius illa sola sapientia quae nec gignit nec gignitur ; ergo Filius est sola sapientia quae non gignitur et ita quae non est genita, et sic Filius est sapientia quae non est genita. At Filius est una sapientia, et nulla quae non est, sit illa : ergo Filius nulla sapientia est quae sit genita ; ergo non est sapientia quae est genita. Item, Pater et Filius sunt una sola sapientia quae non est genita, Pater non est sapientia quae sit genita ; ergo Filius non est sapientia quae est genita.

Ad hoc dicendum quod quando hoc nomen sapientia per se ponitur, id est absque dictione quae faciat ipsum accipi personaliter, ad essentiam refertur : sed cum adiunctis genitus et ingenitus, et huiusmodi, ad personas deducitur, ut sapientia genita pro solo Filio dicatur ; sapientia ingenita pro solo Patre, nisi quis hoc nomen ingenitus ita accipiat, ut potius removeat quam ponat. Tunc forte enim essentiam figurat quae ingenita est, id est non genita.

Ita etiam cum dicatur sapientia de sapientia ex ipsa iunctura locutionis patet unum pro Patre, alterum dici pro Filio. Sed quando interposito nomine relativo, quo mediante, adiunguntur ei praedicta nomina, ut cum dicitur Filius est sapientia quae est genita, vel est sapientia quae non est genita, non ita perspicuum est, an essentialiter an personaliter teneatur. Si enim essentialiter ponatur, verum est Filium esse sapientiam quae non est genita, id est divinam essentiam quae nec gignit nec gignitur ; si vero personaliter ponatur, quod videtur ex adiuncto, non est verum Filium non esse sapientiam, quae non est genita. Imo Filius est Filius qui est genitus, et ita Deus qui est genitus, vel sapientia quae est genita.

 

Facile tamen est ad hoc ratiocinari. Sapientia quae est Deus non est genita, illa est Filius ergo sapientia quae est Deus et non est genita, est Filius.

Item, Pater et Filius sunt sapientia non genita ; ergo Filius est sapientia quae non est genita.

Item, Filius est sapientia quae est genita, ergo Filius est sapientia, et illa est genita, quod videtur verum. Eo quod hoc nomen sapientia ibi per se positum sine adiuncto, ad essentiam videtur referendum, quae essentia nec gignit, nec gignitur. Ideo nec nomen sine distinctione idem affirmandum vel negandum, ut si indissonanter sophista fecerit syllogismum ridiculus appareat. Filius est sapientia quae non est ingenita ; ergo Filius est sapientia quae non est sapientia ingenita ; vel ita, sapientia communis tribus personis non est genita ; ergo non est sapientia genita, fallacia ad utrumque. Filius est Deus qui non est genitus : ergo est Deus qui non est Deus ingenitus. Ad secundum sic divina essentia non est genita ; ergo non est Deus genitus. Et ad omnia argumenta quae hic formari possunt, ut his terminis, instantiam invenies generalem, si habitudines argumentationum et complexiones diligenter inspexeris.

 

Quaeri solet an Pater sit sapiens sapientia genita vel ingenita ? et quod non sit sapiens genita, patet tum ex praedictis, tum ex hoc etiam ; quia cum haec locutio duobus modis tantum possit resolvi, Pater est sapiens sapientia genita, id est sapientia genita, vel per sapientiam genitam, utrumque constat esse falsum ; quia nihil habet Pater a Filio, imo Filius quidquid habet a Patre. Quod etiam Pater non sit sapientia ingenita sapiens, ita volunt ostendere : Pater est sapiens tantum illa sapientia quae communis est tribus personis ; ergo non est sapiens sapientia ingenita. Cui sic potest instari : Filius est tantum per divinitatem ; ergo non est per Patrem ; ergo Pater est sapiens, sapientia ingenita, id est seipso. seipso enim sapiens est et a se est. Cum enim dicitur Pater a nullo est, intelligendum est a nullo alio. Potius tamen hoc negative dicitur. Pater est a se, id est non ab alio, sicut Filius ab alio, id est a Patre.

 

De Filio etiam quaeritur : An sit sapiens sapientia genita, vel sapientia ingenita, id est sapientia ingenita, id est a Patre, a quo etiam habet ut sit Deus, vel est sapiens per sapientiam ingenitam, id est Patrem per quem etiam est. Utrum autem sit Filius sapientia genita sapiens, hic in disputatione esse potest. Si enim intelligatur haec praepositio, A, ut ita resolvas : Filius est sapiens a sapientia genita ; falsum ; quia non a se est Deus, sed a Patre. Si vero ita resolvas, Filius est sapiens sapientia genita, id est seipso, nil per se ipsum simpliciter et absque determinatione concedunt quidam. Filius enim est Deus per se et est per se et non est a se, vel de se : quod confirmatur auctoritate Hilarii :

Naturae cui contradicis haeretice, haec est unitas ut ita per se agat Filius ut non a se agat.

 Alii distingunt cum proponitur, Filius est sapiens seipso vel per seipsum. Si enim sui natura et essentia sapiens intelligatur, verum est ; si vero a se vel de se, falsum. Et quod dictum est de Filio intelligendum est de Spiritu sancto.

 

Ut ergo brevi intelligamus, sunt quatuor propositiones, quarum quaelibet dupliciter est intelligere. Pater est sapiens sapientia genita utroque modo exposita, falsum est. Pater est sapiens sapientia, utroque modo exposita, vera sive per se, sive per alium. Filium est sapiens sapientia genita, si per, A, resolvas, falsum est ; si vero per hanc praepositionem, per, verum dicis, ut ait Hilarius, Filius sapiens sapientia ingenita utroque modo vera. Quidam tamen dicunt quod nec sapientia genita nec sapientia ingenita Pater vel Filius dicendus est, quia nec Pater nec Filius sapiens est, nec sapientia convenit tribus personis ; quae nec genita, nec ingenita, nec procedens dici debet, quia sapientia illa, id est divina essentia indistincta est. Huiusmodi autem voces, genita, ingenita, procedens, proprietates significant. Si tamen hoc nomen ingenitus removeat et non ponat ut idem sit dicere sapientia ingenita de se dicatur sapientia non genita, pro essentia potest accipi ut quibusdam placet. De hoc nomine tamen ingenitus postea latius tractabitur.