Caput XXVII — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XXVII

CAPUT XXVII

 

De his quae significant relationes et copulant, sed non appellant nec personas supponunt, ut gignens, genitus, procedens.

 

Solet quaeri an proprietates cum sint in divina essentia eam determinent, ut ita vere dicatur, divina essentia gignit, et huiusmodi, ut et ita agatur de illis vocabulis quae proprietates significant et copulant. Circa id huiusmodi solent formari obiectiones, proprietates et sunt in personis et sunt in essentia : ergo aut non determinant personas, aut determinant essentiam : quod si est, ergo divina essentia gignit, aut gignitur, procedit aut spirat ; quod etiam auctoritate videtur posse probari.

Ait enim Augustinus :

Deus Pater cum Verbum genuit,

id quod est ipse genuit,

non de nihilo, nec de aliqua iam facta conditaque materia, 

sed de seipso genuit

id quod ipse est ;

et alibi :

Pater et Filius sunt simul una sapientia sicut una essentia, 

et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia.

 

Item :

Deus Pater de nullo genitus de sua semel natura genuit sine initio Filium sibi aequalem, 

et eadem qua ipse est divinitate coaeternum ;

et alibi :

Id dici accipiamus cum dicitur Verbum,

ac si dicatur sapientia nata ;

in uno eorum quod est nata,

et Verbum, et imago, et Filius intelligitur.

At in altero quod est sapientia,

etiam essentia demonstratur.

 

Si autem dicatur de essentia divina quod gignat essentiam, ita obicitur : Pater gignit divinam essentiam, et ipse est divina essentia ; ergo Pater eo est quod gignit. Nec ergo illud quod gignit Pater, est a Patre, et ita non gignens genito, vel genitum gignenti causa est ut sit et Deus sit. Sic enim probat Augustinus quod Pater non est sapiens sapientia quam genuit, nec ea esse videtur. Propterea dicendum quod proprietates, cum sint in essentia, non eam determinant sicut vinum est in dolio, et in cellario dolium, quid humectat ? non cellarium ; et propria qualitas est in prima substantia, secunda substantia est in significatis eorum ; et primam substantiam determinat non tamen secundam. Quod enim non determinetur essentia per proprietatem, Ioannes Damascenus ait characteristica idiomata sunt, id est determinativae proprietates hypostaseos, et non naturae : hypostasim enim determinant et non naturam. Essentiam enim determinari proprietate hoc esset, quod ab ea denominatione acciperet ut diceretur essentia divina gignit aut gignitur, et per eam ab alio distingueretur.

 

Auctoritates autem quae praedictae sunt ad hoc probandum et omnes similes quae induci solent, ita exponimus, ut quod de essentia videtur dictum, ad personas quae sunt eiusdem essentiae referatur. Nam quia unius essentiae sunt tres personae, ideo quod personarum est, propriae essentiae attribuunt sancti. Ut cum dicitur : Deus Pater cum Verbum genuit id quod est ipse genuit, id est Filium qui est eiusdem essentiae cum Patre ; ita quoque in aliis. Sed negato quod divina essentia gignit, videtur negandum, Deus gignit Deum, cum idem sit dicere Deus et divina essentia. Et ex eo dato videntur sequi inconvenientia, sicut Deus gignit Deum ; id est se Deum, vel alium Deum : si alium Deum, ergo alius Deus est a Deo Patre. Si se Deum ; ergo idem est qui gignit et gignitur. Item, Deus gignit Deum, ergo Deum qui est Pater, aut Deum qui non est Pater : si Deum qui est Pater, ergo idem est qui gignitur : si est Pater, ergo idem est qui est Filius et qui est Pater ; si Deum qui non est Pater, ergo Deus est qui non est Pater.

 

Ad hoc dicendum quod hoc nomen Deus quandoque accipitur personaliter. Et hoc dignoscitur ex adiuncto, et non ex nomine, sed verbo significante notionem ; vel cum praepositione refertur ad personam, ut cum dicitur Deus genuit Deum : Deus de Deo, et huiusmodi, pro personis intelligitur. Cum vero dicitur per se, ut Deus est, ad essentiam pertinet ; ut cum dicitur, Deus gignit Deum qui non est Pater ; ergo Deus qui non est Pater, fallacia est univocationis. Nam hoc nomen Deus, quod prius cum hoc verbo genuit ad personam referebatur, post sine illo de essentia intelligitur. Fallacia. Aliquod animal potest esse et non est homo ; ergo aliquod animal non est homo, posito quod omne animal sit homo, et hic est eadem fallacia. Cum vero dicitur, Deus gignit se Deum, vel alium Deum, multiplex est intelligentia. Nam si per divisionem intelligas, Deus gignit alium Deum, id est alium qui alius est, id est Deus (non dico alius Deus), verum est, nam Filius persona a Patre, sed est idem Deus. Si vero per intransitionem intelligas et compositionem, alium Deum, falsum est : non enim Filius est alius Deus quam Pater.

Tale genus locutionis invenis in Evangelio :

Crucifixi sunt cum eo alii duo nequam,

id est, alii duo qui erant nequam. Illi ergo argumentationi quae sic formatur, Deus gignit Deum ; ergo se Deum, vel alium Deum, fertur instantia sic istud : Est lumen de lumine ; ergo de se lumine, vel de alio lumine ; vel Verbum assumpsit hominem ; ergo se hominem vel alium hominem.

Item hac propositione fit sermo, de Deo Filius est alius a Patre, et pro eo est vera de quo fit sermo ; ergo Deus est alius a Patre. Iste sacerdos cras suspendetur, hac propositione fit sermo de homine et de eo est vera pro quo fit sermo ; ergo iste homo cras suspendetur.

Item, paternitas est in divina essentia, idem est generatio et paternitas, ergo generatio est in divina essentia, ergo divina essentia generat. Fallacia primi. Divina essentia est in lapide, idem est divina essentia et charitas Dei, ergo charitas Dei est in lapide, quod falsum est ; hic enim est sensus quod divina essentia sit in lapide, et quod faciat lapidem Dei dilectorem. Similiter non est verum quod generatio sit in divina essentia, esset enim sensus quod esset in ea ad generandum.

 

Item divina essentia est ille qui generat, generans est divina essentia ; ergo divina essentia est generans ; ergo generat.

Ad quod dicendum quod si generans accipiatur in masculino genere subterpositum, verum est quod divina essentia est generans, id est ille qui generat ; et secundum hoc idem est esse generantem et esse Patrem, nec tamen necessario infertur quod divina essentia generet. Si quis ita inferat : Divina essentia est generans, divina essentia non est genita, vel procedens, ergo divina essentia est generans vel genita, vel procedens, non est necessarium quod hoc nomen generans, quod prius tenebatur substantive, in conclusione ponitur adiective, propter duo adiectiva cum eo posita. Non enim analogia analoga grammatice sustinent ipsum poni substantive. Fallacia. Hoc argumentum est necessarium, ipsum non est impossibile, ergo hoc argumentum est necessarium vel impossibile ; quod falsum est, nam hoc nomen necessarium ibi ponitur substantive, cum prius teneretur adiective.

 

Melius tamen videtur his qui dicunt hoc participium generans poni adiective, cum dicitur divina essentia est generans, ut ponatur illa oratio pro uno solo verbo. Unde non est dandum : potest tamen concedi, divina essentia est genitus, quia ibi tantum substantive intelligitur genitus. Nec ideo dicitur divina essentia est genita vel gignitur. Si quis quaerat, an gignens sit divina essentia, si gignens substantive teneatur in masculino genere, verum est ; quia de persona hoc dicitur ; si vero in neutro genere intelligatur, incongrue dicitur, quia divina essentia non gignit, nec est aliquid quod gignat.

 

Item solus Pater in Trinitate est Pater, idem est Patri esse patrem et gignere, ergo idem est gignere et esse Patrem ; ergo nil est Pater quod non gignat, divina essentia est Pater, ergo gignit.

Item divina essentia est Pater, et divina essentia paternitas. Ergo divina essentia paternitate est Pater, ergo divina essentia gignit ; vel, ergo determinatur paternitate.

Ad quod dicendum quod hoc nomen pater, quandoque solum notionem praedicat, quandoque personam cum notione, si iudicandae sunt appositiones ex subiectis ; quia talia sunt subiecta qualia praedicata permiserunt. Cum enim dicitur, divina essentia est Pater, ponitur persona cum notione : cum vero dicitur, Pater est Pater, ibi sola notio ponitur de persona. Unde cum ex eo quod est Pater est Pater, possit inferri necessario, Ergo gignit, non ex eo quod est divina essentia est pater, potest idem inferri. Est enim accidentalis praedicatio cum dicitur : Divina essentia est pater ; quia idem est ac si dicatur, divina essentia est generans persona, ut praedicetur persona de essentia, generans de persona ; ut cum dicitur, Marius est bonus dux, ponitur dux de Mario, bonus de duce ; sed occultius fit in uno termino quam in duobus. Si quis ergo inferat : divina essentia est pater, ergo gignit, fallacia. Iste homo est tiro, ergo novus. Nam sicut hoc nomen Pater duo facit intelligi, ut ita dicam, personam et notionem ; ita hoc nomen tiro idem significat quod novus miles.

Item isto dato ita obiicitur : divina essentia est Pater alicuius vel nullius ; si nullius, ergo aliquid est Pater quod nullius est Pater : si est Pater alicuius, et nullius nisi Filii, ergo divina essentia est Pater Filii quem ipsa non genuit. Eadem ratione divina essentia est Filius Patris qui eam non genuit. Quod si quis abhorret dicere, neget omnes locutiones in quibus fit relatio ; per quod personae illae ad Patrem vel Filium, vel divinam essentiam in huiusmodi locutionibus subaudi referuntur. Nil tamen periculi video accidere si simpliciter admittantur.

 

Quidam tamen sunt qui non ex diversitate subiectorum iudicant appositiones factas hoc nomine pater, semper enim, ut aiunt, potest hoc nomen personam cum notione praedicare, et semper solam notionem. Unde cum dico Pater est Pater, dupliciter intelligitur, et utrobique veritas, cum dico divina essentia est Pater ; in uno sensu verum, in alio falsum. Ad quod sic, divina essentia est Pater, Pater est Pater ; utrobique similiter accipitur hoc nomen Pater ; ad alterum sequitur gignere vel genuisse, ergo ad reliquum. Ipsi tamen qui hoc recipiunt debent dicere quod ad neutrum sequitur gignere vel genuisse. De hoc tamen magis dubium est an sit concedenda divina essentia est Pater paternitate, hoc enim volunt probare quasi argumento necessario ; cum dico, Pater est Pater ; divina essentia est Pater ; idem praedicatur his, quia persona cum notione Pater paternitate est Pater, ergo divina essentia paternitate est Pater ; sed forte haec est falsa, Pater paternitate est Pater si sumatur subiective, quod postea discutiemus. Item divina essentia est Pater, ergo paternitate, vel seipsa est Pater. Eadem ratione divina essentia filiatione est Filius et processione est Spiritus ; ita divina essentia proprietatibus distinguitur, et sic aliud est ei esse Patrem et aliud esse Filium et aliud Spiritum sanctum.

Ad hoc dicendum quod cum divina essentia sit Pater, nec seipsa, nec paternitate est Pater, sicut paternitas nec se nec notione est paternitas.

 

Sed dicet quis : Si paternitate Pater est haec persona, cur non et divina essentia paternitate est haec persona scilicet Pater ?

Ad quod patet solutio, quia paternitas cum sit in divina essentia non eam determinat sicut determinat personam Patris, ideo non recipitur, divina essentia paternitate est Pater, vel persona Patris, quia nec etiam aliquo est persona Patris.

Item instant etiam sic : paternitas est divina essentia, ergo secundum eam non dicitur aliquid ad aliquid. Item divina essentia unit Patrem cum Filio, paternitas distinguit. Ergo haec non est illa, vel paternitas est relatio, ergo non est substantia oppositis.

Quod ergo videntur confirmare posse auctoritate Augustini dicentis :

Eo quod, vel quo Deus est, substantia est ;

et quia eiusdem substantiae est Filius,

procul dubio et Filius est Deus.

At vero

quod Pater est, quia non substantiae est,

sed refertur ad Filium

non sic dicimus Filium Patrem esse

sicut dicimus Deum esse.

 

Quod ita exponendum est : Quo Pater est non est substantia, id est non quo Pater est eo est substantia ; quia proprietate generationis Pater est, quia substantia non est ; ipsa tamen proprietas substantia est. Non valet argumentum quod videtur ab oppositis. Non enim sunt opposita in Deo. Nam Dei iustitia, Deus est iustus, cum in creatura aliud sit iustitia ipsius, aliud ipsa.