Caput XVII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XVII
De huiusmodi nominibus diligendus, timendus, an secundum essentiam de Deo dicantur ?
Solet quaeri de huiusmodi nominibus, diligendus, timendus, an dicantur de Deo secundum essentiam. Cum enim ab aeterno Deo conveniant, aut secundum essentiam, aut secundum relationem. Certum est autem quod dicuntur secundum relationem aeternam ; ergo secundum essentiam dicuntur ; ergo non dicuntur cum magis et cum minus, quia divina essentia non intenditur et remittitur.
Item quia Deus est Deus, est diligendus ; quia est Deus est timendus : ergo non est magis diligendus quam timendus.
Item, quia est misericors est diligendus, quia est iustus est timendus, non est magis misericors quam iustus, et econtrario : ergo non est magis diligendus quam timendus ; vel ita, aeque iustus est et misericors : ergo aeque diligendus est et timendus.
Econtrario tamen facile est ostendere quod magis est diligendus quam timendus. Misericordia eius superexaltat iudicium, et Miserationes eius super omnia opera eius. Ergo magis misericors est quam iustus ; ergo magis diligendus quam timendus.
Item, diligendus est quia Deus, et diligendus quia homo ; ergo magis diligendus quia Deus est et homo, quam quia est Deus.
Item in Canticis super illum locum : Qualis est dilectus meus ex dilecto Filius ex Patre. Ex qua parte magis debet diligi quam timeri.
Sciendum est ergo quia huiusmodi nomina dicta de Deo divinam essentiam praedicant, et praeterea quosdam effectus in creaturis notant. Sicut dictum de istis nominibus iustus, misericors. Cum enim dicitur, Deus est diligendus, probatur dignitas qua est dignus diligi, quae est divina essentia. Praeterea subinnuitur quidam effectus in creaturis quo tenentur eum diligere. Similiter cum dicitur, Deus est timendus, probatur eadem dignitas, et subinnuitur alius effectus ; ergo si secundum principalem significationem eis addatur, magis aut minus incongrua est locutio. Si vero ad effectus creaturarum referatur comparatio, verum est quod pro quibusdam tenemur eum diligere. Pro aliis magis timere, sicut dictum est de misericordia et de iustitia. Cum vero addito ablativo dicitur, Deus est magis diligendus a nobis quam timendus, non probatur divina essentia. Sicut nec cum dico, Deus est creator, sed est solus, dignum est ut nos diligamus Deum. Nec est mirum si de Deo fiat sermo, et per subinnuitionem non Deo, sed creaturae aliquid tribuitur, sicut cum dicitur, Deus est creator, id est res, Deo volente, de non esse prodeunt ad esse. Si ergo quaeratur utrum a nobis sit magis diligendus quam timendus, dicimus quia ita est. Motus enim dilectionis in nobis erga Deum omnes alios motus superare debet, et pro quibusdam diligendus est magis a nobis quam pro aliis, quia pro operibus recreationis magis quam pro operibus creationis. Sic forte magis tenemur eum magis diligere quia pro nobis passus quam quia Deus ; sed non tenemur eum magis diligere, quia pro nobis passus est quam quia Deus ; imo tenemur eum magis diligere quia Deus, quam quia passus. Nam iste motus omnes debet excedere, et ita patet quia magis tenemur eum diligere quia Deus et homo quam quia Deus, sed non magis diligere. Quidam tamen recipiunt quod magis tenemur eum diligere, quia est Deus, quam quia est homo, vel quia passus. Quod ideo verisimile est quia quidquid beneficii nobis impendit in humanitate, totum fecit ex divinitate. Unde nihil est pro quo magis tenemur eum diligere, quam pro divinitate.
Si vero quaeritur an sit magis diligendus quia Deus et homo, quam quia Deus ? Si essentia divina probatur, incongrue dicitur ; si ad effectum referas, verum est quod magis tenemur, quia Deus et homo, quam quia Deus, id est quam quia recreator ; sed non tenemur magis diligere. Fallacia ; Deus est magnus quia Deus, et est magnus quia est homo : ergo maior est, quia est Deus et homo quam quia Deus. Aliorum solutiones ex praedictis patent.
Item, cum Deus diligendus sit quia creavit mundum ; et longe incomparabiliter maius fuit generare Filium, longe amplius videtur diligendus, quia genuit Filium, ut videtur, et exhibenda ei videtur latria quia Pater, et eadem quia Deus, et multa alia inquiri possunt, quae, quia inusitata sunt, sub silentio sunt praetereunda.
