Caput XII — Livre I — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre I

Caput XII

CAPUT XII

 

De his terminis, posse de potentia, posse de iustitia, posse de misericordia ; an inter se in propositione convertantur ?

 

Cum posse et velle dicantur de Deo secundum essentiam, quaeritur de huiusmodi terminis, posse de potentia, posse de iustitia, posse de misericordia. An dicantur secundum essentiam de Deo ; quod videtur, quia dicuntur de singulis personis, et de illis in summa. Unde videtur quod quidquid potest de iustitia, potest de misericordia et potentia, et e converso. Sed de iustitia potest Deus omnes damnare : ergo et de misericordia potest omnes damnare, quod falsum esse videtur. Quod autem de iustitia possit omnes damnare manifestum est, quia omnes sunt nati filii irae, et omnes sunt de massa iniquitatis perdita èt corrupta in Adam ; et si quis de ea excerpitur per aliquam gratiae appositionem, de misericordia Dei est. Unde de iustitia omnes posset damnare. Item Deus potest omnes damnare de potentia ; Deus nil potest facere nisi iuste : ergo Deus omnes potest damnare de iustitia. Econtra vero si quis dicat quod non quidquid potest Deus facere de iustitia, potest facere de misericordia : ergo aliquid potest Deus facere iuste et non misericorditer ; non ergo in omni opere eius comitantur se iustitia et misericordia, vel iustitia : ergo aliquod eius opus potest esse sine iustitia, vel sine misericordia. Ideo dixerunt quidam quod in quibusdam operibus Dei est effectus misericordiae sine effectu iustitiae, ut in parvulis baptizatis qui sola Dei gratia nullis praecedentibus meritis salvantur. In aliis est effectus iustitiae sine effectu misericordiae ut in punitione Iudae et Pilati quos non potest plus punire quam puniat. In aliis est effectus iustitiae simul cum effectu misericordiae, ut in his qui salvantur.

 

Et quod ita sit multiplici probare videntur auctoritate.

Legitur enim : Hic misericordia, iudicium in futuro ;

et alibi :

Iudicium sine misericordia ei fiet qui non fecit misericordiam.

 Et iterum :

Secundum quantitatem culpae, erit quantitas poenae,

 et similiter super illum versum psalmi :

Ex usuris et iniquitate,

 habetur.

Plus exigitur in suppliciis quam commissum sit in deliciis.

Id etiam sic ratione volunt astruere. Deus potest districte agere cum Iuda : ergo non misericorditer.

Item, Deus potest nihil de poena debita Iudae relaxare ; sed si nil de poena debita relaxat, immisericorditer agit puniendo : ergo Deus potest immisericorditer agere cum Iuda.

 

Ad hoc dicunt quidam quia, etsi nihil relaxaret Deus de poena debita Iudae, non tamen immisericorditer cum eo ageret ; quia in suo esse conservaret, quae est misericordia maxima ; vel quia non permitteret diabolos eum plus punire quam meruerit, et infinita alia sunt occulta in quibus etiam posset effectum misericordiae impendere, etiamsi nil de debita poena remitteret. Sunt enim duo effectus iustitiae, patens et occultus. Patens, ut pro peccato reddat Deus poenam, vel partem poenae. Occultum non praesumit humana ignorantia diffinire. Quis enim novit, cur Deus Iacob elegit et Esau reprobavit ? Similiter sunt duo effectus misericordiae patens, et latens. Patet Dei misericordia in parvulis baptizatis, cum sit etiam ibi occulta iustitia. Patet iustitia in damnatis, cum sit ibi misericordia occulta. In nullo igitur opere Dei est effectus iustitiae sine effectu misericordiae, vel occulto, vel manifesto, nec econtrario.

 

Illam ergo auctoritatem,

Misericordia hic, iudicium in futuro,

 ad evidentiam refertur utriusque, quia hic in via est patens misericordia, ubi dicuntur dies hominis, et annus iubilaeus, licet etiam sit et hic iustitia in futuro. Iustitia manifesta quando

Ibunt hi in vitam aeternam, illi in supplicium aeternum.

Similiter cum dicitur :

Secundum quantitatem culpae, erit quantitas poenae.

 Id est si magna fuerit culpa, magna erit et poena, non dico tanta : singula enim peccata puniet Deus. Unde districte dicitur iudicare. Sed de poena singulis debita remittit, in quo est Dei misericordia. Quod vero dicitur :

Iudicium sine misericordia fiet, etc.,

supple : sine misericordia, id est quod iudicium videbitur esse sine misericordia propter quantitatem poenae. Illud vero quod similiter post legitur : « Plus exigitur in suppliciis », etc., ad diuturnitatem referendum, quia diuturniora erunt supplicia cum sint aeterna, quam delicta quae fuerunt temporalia ; vel « plus » id est in pluribus punitur homo quam peccaverit, quia punitur in anima et in corpore, pro peccato in sola anima commisso. Qui sic solvunt, probabiliter solvunt.

 

Alii aliter, dicunt enim Deum posse nihil relaxare de poena debita Iudae, et quod Deus potest istum facere de potentia, sed non de misericordia aut de iustitia. Nam multa potest de potentia, quae non de misericordia, ut omnes damnare. Utrum tamen ita sit, interiectis quorumdam solutionibus, ita determinabitur. Dicunt enim quidam hanc propositionem dupliciter posse intelligi, Deus potest nihil de poena debita Iudae relaxare. Per compositionem et divisionem. Si per compositionem intelligatur, falsum est : hoc enim impossibile est quod Iudas tantam poenam meruerit, et Deus nil relaxaret de ea, hoc enim esset contra Dei misericordiam ; si vero per divisionem intelligas, sic Iudas meruit tantam poenam, Deus nil potest relaxare de poena hac, verum est. Sed tunc non accidit quod immisericorditer possit cum eo agere : si enim nil relaxaret de tanta, maiorem hac meruisset. Quod illa compositio sit impossibilis probatur per aliud : impossibile est Deum minori praemio remunerare Petrum quam meruit, si per compositionem intelligas ; tunc enim de merito Petrum defraudaret ; et tamen si divisim intelligas, verum dicis. Similiter impossibile est quod Deus affligat aliquem graviori poena quam meruit, si per compositionem intelligas, quia tunc crudeliter cum eo ageret ; sin vero per divisionem dicis, verum dicis.

 

Quidam tamen ulterius procedentes recipiunt compositam et divisam, et (quod plus est) quod potest damnare Petrum et salvare Iudam, et si damnaret Petrum bene faceret ; et si nil remittat de poena Iudae debita bene facit, nec ideo immisericorditer cum eo agit ; et si in nullo alio exhibeat ei effectum misericordiae ; nullum enim malum est quod si faciat, non bene faciat. Quod etiam Petrum possit damnare, id ita ostendunt : Potest Deus cum Petro districte agere ; sed si districte agit, de minutis et quadrantibus exigit rationem ; et si singula persequentur, non posset Petrus de omnibus reddere rationem, quia toto tempore vitae suae tenebatur obsequio, et multis temporibus debitum obsequium non impendit, quod obsequium non potuit recompensare Deo. Postea ergo si districte ageret Deus, quod posset iuste facere, iuste posset eum damnare.

 

At dicet aliquis, quia vehementer se humiliavit Petrus, ita quod maior fuit humilitas in poenitentia, quam processerit transgressio in culpa, et tunc debitum obsequium, quo videbatur Deum defraudasse, recompensavit. Ipsi tamen adhuc dicunt quod non potuit se in tantum humiliare quin ampliorem humilitatem teneretur Deo exhibere, nec ita Deo devote servire quin teneretur devotius, non dico de praecepto, sed de commisso aut recipiendo praemio :

Quia non sunt condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.

 

Sed et iterum instant, Petrus decesserat in merito vitae, et Iudas in merito mortis : ergo nec Deus istum salvare, aut illum damnare poterat, nisi utroque revocato ad pristinum statum, Petrus in merito mortis, et Iudas in merito vitae decederet, alioquin dignum vita damnaret aut indignum salvaret, sed hoc esse non poterat quod indignos vita, indignos manentes salvaret, vel quod indignos morte, indignos manentes damnaret. Nam alterum crudelitatis, alterum iniustitiae esset. Ergo nec Deus Iudam salvare aut Petrum damnare potest, nisi uterque ad statum vitae revocetur. Item Deus remisit reatum culpae Petro, et necessarium est ei remisisse, nec postea potuit aut potest Petrus peccare : ergo nec Deus potest reatum ei remissum imputare quin iniuste agat. Ad quod ipsi dicunt : Quod si remisit Deus reatum peccati Petro, et ita decessit, non eum damnabit. Sed non sequitur, quod si remisit non potest imputare ; sicut si aliquis est praedestinatus non damnabit eum Deus ; sed non, si est praedestinatus non potest eum damnare. Qua enim ratione recipitur, ut dicunt : « Nullum qui decesserit dignus vita potest Deus damnare », quia haec duo non possunt simul esse, quod decesserit dignus vita, et damnetur, eadem ratione recipiendum secundum eos videtur qui sit praedestinatus non potest Deus damnare, quia haec duo non possunt simul esse, quod aliquis sit praedestinatus et postea damnetur ; sed istud non valet, non potest non decessisse dignus vita, cum decesserit sic ; sed potest aliquis non esse praedestinatus cum fuerit praedestinatus. Imo illud certum non video quomodo possit Deus aliquem manentem dignum vita damnare, et si faciat ita, non facere iniuste, sed iuste ; quin eadem ratione dicatur, quod Deus possit facere homicidium, adulterium, furtum ; et si faciat, iuste faciat. Ideo primam solutionem magis approbamus, utpote quae magis communis est et usitata.

 

Solet quaeri, an Dei iustitia exigat quidquid Dei misericordia exigit. Si enim Dei misericordia exigit Iudam minus puniri quam meruit, idipsum exigit Dei iustitia. Ergo iustum est Iudam minus puniri quam meruit. Item quidquid summae iustitiae placet, iustum est ; summae iustitiae placet Iudam minus puniri quam meruit : quod non accidit, quia in prima propositione accipitur iustum, id est divinae iustitiae complacitum ; in conclusione refertur ad exigentiam meritorum ; unde sic instandum : Quidquid summae iustitiae placuit, iustum fuit ; summae iustitiae placuit, ut Christus crucifigeretur ; quod quia ad exigentiam meritorum refertur, inficiandum videtur. Quidam tamen distinguunt multiplicitatem huiusmodi ; iustum est Iudam minus puniri, id est divinae essentiae complacitum est ; verum est. Iustum est, id est merita Iudae hoc exigunt, falsum est. Sic etiam simpliciter videtur negandum, iustitia Dei exigit ut minus puniatur Iudas quam meruit puniri, propter consignificationem huius termini iustitia. Cum enim sic dicitur, principaliter significatur quod Deus iustus hoc exigit, id est Deo iusto hoc placet. Subinnuitur autem quod approbet merita Iudae quorum exigentia faciat ei relaxationem. Sic etiam cum dicitur : Misericordia Dei exigit ut Iudas minus puniatur quam meruit puniri, principaliter significavit quod Deus misericors hoc exigit ; subinnuitur autem quod merita eius exigerent ut amplius puniretur. Cum enim dicitur : « Deus est iustus vel iustitia », essentia divina praedicatur, et etiam quod ipse sit distributor et iudex meritorum intelligi datur. Similiter, cum dicitur bonus essentia, Pater et insuper auctor omnium bonorum ostenditur. Inde est quod quaedam opera dicuntur esse misericordiae, quaedam iustitiae, cum tamen prorsus idem ibi sit iustitia quod misericordia. Sed quia quaedam sunt opera quibus ostenditur esse distributor et aequus iudex, quae dicuntur opera iustitiae, ut punire hominem pro peccato : quaedam quibus ostenditur miserator et liberator, quae dicuntur opera misericordiae, ut relaxare de poena homini debita ; et in aliis operibus dicitur esse effectus iustitiae, in aliis misericordiae : non quod aliud efficiat iustitia quam mesericordia si ad essentiam referas, sed quia ex quibusdam effectibus intelligitur iudex, ex aliis miserator.

 

Sic ergo dandum quod misericordia Dei exigit Iudam minus puniri quam puniatur ; Dei iustitia exigit ut puniatur secundum merita, ex quo videbatur quod Deo iusto et Deo misericordi placeant duo contraria, id est Iudam puniri secundum merita, quod placet Dei iustitiae, et puniri citra merita, quod placet Dei misericordiae. Sic igitur, cum iustitia exigat puniri secundum merita, misericordia citra merita, et quidquid exigit misericordia vel iustitia, Deo placet. Placet igitur Deo Iudam puniri secundum merita, et citra merita, quae sunt duo contraria, quae simul esse non possunt. Hoc autem non accidit ; non enim sunt eiusdem rationis hae duae locutiones. Cum enim dicitur, misericordia exigit ut Iudas puniatur citra merita, hic est sensus : Iudas punitur citra merita, Dei misericordia hoc exigente ; et proprie dicitur hoc. Sed non ex hoc sensu dicitur : Iustitia exigit ut Iudas puniatur secundum merita. Non enim punitur quantum meruit, iustitia exigente ; sed potius indicativus ponitur pro subiunctivo ; ac si diceretur, Deus iustus hoc exigeret, si omnia eius merita attenderet, sicut dicitur : iustum est illum damnari qui ad tempus dignus est morte, id est iustum esset si sic decederet. Et bonum est mihi accipere medicinam, et bonum esset si acciperem.

 

Quidam tamen in contrarium dicentes, admittunt quod Dei misericordia exigit quidquid Dei iustitia exigit ut faciat quidquid facit, et econtrario. Quod ita astruere volunt. Dei iustitia exigit ut faciat quidquid facit, et Deus per misericordiam punit Iudam citra merita. Ergo Dei iustitia exigit ut per misericordiam puniat Iudam citra merita : et ita nil facit Deus Iudae nisi quod exigit fieri districta iustitia : ergo in nullo ei parcit. Item Dei iustitia exigit ut in omnibus eius operibus misericordiam exerceat : ergo Dei iustitia exigit ut misericorditer cum quolibet agat. Eadem ratione Dei misericordia exigit ut faciat quod iustum est, quidquid facit, nil facit nisi iuste ; sic ergo Dei misericordia exigit ut faciat quod iustum est, et ita quod iustitia exigit. Sic ergo Dei misericordia exigit quidquid Dei iustitia exigit, et econtrario.

 

Ad hoc dicendum quod si huiusmodi nomina sine consignificatione effectuum sumantur, verum est quod proponitur ; sin vero ad principalem significationem referas, et praeterea differentiam effectuum intelligas, falsum est. Tunc igitur non est dandum, iustitia exigit ut faciat ex misericordia quidquid facit, sed ut faciat tantum. Sed postea assumatur : Deus misericorditer punit Iudam : ergo Dei iustitia exigit ut misericorditer puniat Iudam, est falsum ; quia, cum prius ponatur quid, postea assumitur modus, quod notatur per adverbium ; fallacia. Quidquid facit iste, facit ille, iste bene legit : ergo ille bene legit. Item effectus iustitiae Dei est punire secundum merita, effectus misericordiae est punire citra merita. Hos duos non potest simul observare in puniendo Iudam : ergo non in opere suo exercet simul effectum iustitiae cum effectu misericordiae ; sed non sequitur, quod si non potest hos duos simul exercere qui oppositi sunt, scilicet quod tantum puniat Iudam quantumcunque meruerit puniri, et de poena remittat ; quod ideo non possit alios duos simul exercere. Potest enim, ut supradictum est, totam poenam debitam irrogare, et tunc non observabit effectum misericordiae in minus puniendo quam meruit. Sed in aliis, ut in eo quod in suo esse eum conservat, quod non permittit daemones plus in eum saevire quam meruerit, et in aliis multis nobis ignotis qui sunt occulti effectus misericordiae.

 

Unde dicendum est quod non debet ibi assignari effectus iustitiae Dei, ut sit effectus, punire quantumcunque meruerit puniri ; sed quantum meruit puniri, ut indefinite proponas ; et tunc non erit iste effectus iustitiae oppositus effectui misericordiae ; sed poterit eos simul in uno opere exercere. Nam quod puniet, erit de iustitia ; quod citra merita puniet, erit de misericordia. Item, idem est Deo esse misericordem et esse iustum ; Deus est multum misericors et multum iustus : ergo est tantum misericors quantum iustus, et econtrario in omnibus eius operibus est effectus iustitiae simul cum effectu misericordiae : ergo quia iuste punit Iudam, tam misericorditer punit eum. Sed quam iuste punit eum, tantum irrogat de poena debita : et quam misericorditer punit, tam remittit ei de poena : ergo tantum remittit Iudae de poena debita quantum irrogat : ergo duplo plus posset iuste punire.

 

Notandum igitur quod cum dicitur : Deus est tantum iustus quantum misericors, si ad essentiam referas, nihil est, quia non admittitur comparatio in substantialibus ; si ad effectus, verum est quod in quibusdam operibus magis apparent effectus iustitiae, in aliis misericordiae magis. In omnibus tamen operibus sunt uterque : sicut omnis homo scit grammaticam, et omnis musicam, quidam tamen plus sciunt de grammatica, alii plus de musica.

Item : Effectus iustitiae est tantum punire quantum meruit : ergo si totam poenam irrogaret, iustissimus esset ; vel ita : Effectus misericordiae est citra punire quam meruit : ergo, si omnino remitteret poenam, misericordissimus esset. Ad quod dicendum quod si ita intelligas iustissimus esset, id est maximus esset iste effectus iustitiae, verum est.

Item : Deus ab aeterno providit quanta poena esset puniturus Iudam : ergo nec potest aliquid de ea remittere, vel eius providentia potest mutari ; falsum. Deus ab aeterno praedestinavit salvandos : ergo salvandi non possunt esse damnandi, vel Dei praedestinatio potest mutari.