Caput XXIII — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXIII
De hoc nomine similis et aequalis.
Cum primo dictum sit de his nominibus, quae de Deo secundum essentiam dicuntur, secundo de eis quae, cum essentialiter dicantur, quandoque tamen accipiuntur personaliter. Tertio dicendum de illis quae cum relative dicuntur de Deo quantum ad vocem, tamen et essentiam divinam significant. Cuiusmodi sunt haec nomina, aequalis, similis, coaeternus. Quod enim essentiam divinam significent, dicunt quidam cum aequalitas, vel similitudo trium personarum sit una essentia eorum, quod videntur posse fulcire auctoritate Augustini.
Ait enim :
Sed quidquid ad se dicitur secundum essentiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam aequalis sit Patri Filius. Sed contra hoc obicitur : Pater est similis Filio et Spiritui sancto ; Spiritus sanctus est similis Patri et Filio. Cum ergo isti termini dicantur de singulis personis singulariter, videntur de eis dici singulariter non pluraliter in summa, secundum regulas superius datas ; ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus similis vel aequalis, quod tamen incongrue dicitur. Propterea dicunt huiusmodi terminos a praemissa regula esse excipiendos.
Item similitudo trium personarum significatur hoc termino similis, illa similitudo est divina essentia ; ergo divina essentia significatur hoc vocabulo similis, et ipsum tantum relativum est et tantum relative ponitur quando eo significatur divina essentia ; ergo divina essentia dicitur relative ; ergo per relationem quae ei inest distinguitur ab aliquo.
Ad quod dicendum quod dici relative dupliciter accipitur. Nam dici relative est praedicari vel significari vocabulo relativo et secundum hoc verum est divinam essentiam dici relative. Dici etiam relative est distingui relatione significata vocabulo relativo ; non ita dicitur divina essentia dici relative. Cum ergo ex hoc dato, Divina essentia dicitur relative, concluditur, ergo divina essentia per relationem ab alio distinguitur, instandum est quia ex propositione data in una significatione concluditur tanquam datum esset in alio sensu. Fallacia cum dicitur : Ego video me, hoc verbum video cum hoc accusativo me, construitur transitive ; ergo transitio est inter rem huius verbi video, et huius activi me.
Item nihil significatur hoc nomine similis quod non significetur hoc nomine aequalis, et econtrario. Nam idem est ibi similitudo et aequalitas ; ergo prorsus idem significant istae propositiones, Pater est similis Filio, Pater est aequalis Filio. Ad quod dicendum quod ista nomina de Deo dicta idem principaliter significant, sed diversa consignificant. Nam cum dicitur, Pater est similis Filio, principaliter significatur Patrem eamdem esse essentiam cum Filio ; praeterea quod Pater non sit alienus nec diversus a Filio. Cum vero dicitur, Pater est aequalis Filio, principaliter significatur quod Pater sit eadem essentia cum Filio, nec sit maior vel minor Filio. Idem igitur principaliter significant, sed diversa consignificant. Visum est aliis haec vocabula introducta potius causa excludendi quam ponendi, ut hic sit sensus : Sunt similes, id est in nullo dissimiles ; quia Pater nec alienus nec diversus a Filio ; similiter aequales, id est in nullo inaequales, quia Pater non est maior vel minor Filio. Nihilominus tamen concessibile est tres terminos dici secundum essentiam.
Nam dici secundum essentiam dupliciter accipitur. Dicitur enim aliquid dici secundum essentiam quia essentia est causa dicti, et ita verum est simile dici de Deo secundum essentiam. Nam essentia trium personarum causa est quare Pater dicatur similis Filio. Dicitur etiam dici secundum essentiam quod praedicat vel significat essentiam. Non ita dicitur similem dici secundum essentiam, quia nec significat, nec praedicat essentiam, sicut secundum qualitatem dicitur simile. Nam qualitas causa est quare hoc dicatur simile illi. Dici etiam secundum qualitatem dicitur quod praedicat vel significat qualitatem, ut album ; et ita non dicitur simile secundum qualitatem, quia nec praedicat nec significat qualitatem.
Quod autem Filius sit aequalis Patri secundum essentiam (quia Filius est coaeternus Patri secundum essentiam, quod ita ostenditur, Pater et Filius sunt aeterni ; idem est in Deo aeternitas et essentia ; ergo Pater et Filius coaeterni secundum essentiam). Eadem ratione sunt aequales vel similes secundum essentiam. Si vero inde concludatur : Ergo esse aequalem vel similem Patri, convenit tribus personis, quia quidquid de uno secundum essentiam dicitur, convenit tribus ; vel : Soli Filio convenit esse coaeternum Patri et Spiritui sancto, ergo non dicitur hoc de illo secundum essentiam ; nullum istorum accidit, quia, cum dicitur : Quidquid dicitur de una trium personarum secundum essentiam tribus convenit, vel nil quod conveniat uni tantum trium convenit ei secundum essentiam, intelligendum est de terminis significantibus divinam essentiam. Nullus enim est terminus significans divinam essentiam qui non conveniat tribus, et econtrario, ut ipsi asserunt.
