Caput XXIV — Livre I — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre I
CAPUT XXIV
De hoc nomine distinctus.
Duo sunt genera vocabulorum quae ab aeterno de Deo dicuntur. Nam alia dicuntur secundum essentiam, alia secundum relationem. Eorum quae dicuntur secundum essentiam tria sunt genera supra distincta.
Nam alia significant essentiam, et semper accipiuntur essentialiter.
Alia significant essentiam et quandoque accipiuntur personaliter, ut potentia, sapientia, bonitas.
Alia, cum significent essentiam, dicuntur relative quantum ad formam vocis, ut simile, aequale, et de his omnibus dictum est.
Nunc ergo agendum est de his quae secundum relationem de Deo dicuntur ; de quibus istud intelligendum est pro regula, quod : Omnia quae significant relationes dicantur secundum relationem, sed non convertitur. Nomine autem relationis hic intelligitur quaelibet proprietas sive illa una persona ad aliam referatur, sive ita distinguatur quod non ad aliam referatur : unde innascibilitate ita distinguitur Pater a Filio quod non ad ipsum refertur. Est ergo aliud vocabulum quod de Deo dicitur secundum relationem, non tamen significat relationem, ut hoc nomen distinctus secundum relationem dicitur, non tamen relationem significat. Nam multipliciter dicitur dici secundum relationem. Dicitur enim aliquid secundum relationem dici, quia relatio est causa dicti, et ita hoc nomen secundum relationem dicitur, quia relatio est causa quare dicatur Pater distinctus a Filio et Spiritu sancto ; sicut et dici secundum essentiam duobus modis accipitur.
At, dicet aliquis, hoc nomen distinctus secundum relationem dicitur ; ergo relationem significat. Fallacia. Hoc nomen simile secundum essentiam dicitur ; ergo essentiam significat ; quod tamen non est verum secundum unam dictarum opinionum, ut hoc nomen simile dicitur secundum qualitatem.
Item iste terminus distinctus est terminus incomplexus et conveniens Deo ab aeterno, nec significat divinam essentiam et dicitur secundum relationem ; ergo significat relationem. Nec istud valet, quia iste terminus a praedictis regulis cum aliis, qui excepti sunt, est excipiendus.
Item hoc nomen distinctus ubicunque proprie accipitur, distinctionem significat ; et quando dicitur de Patre proprie accipitur ea proprietate qua potest aliquod vocabulum de Deo dici proprie ; ergo tunc vel nusquam distinctionem significat. Illa igitur distinctio Deo attribuitur et in Deo est cum dicitur, Pater est distinctus a Filio et ita est divina essentia, vel proprietas divinae essentiae ; sed si est proprietas et non est paternitas, vel filiatio, vel processio, nec innascibilitas, vel spiratio ; est aliqua proprietas in Trinitate praeter aliquam istarum quinque, quod nefas est dicere. Ad quod etiam sic possit dici quia hoc nomen non significat distinctionem. Ita enim removet quando dicitur de aliqua personarum, quod non ponit ; sicut hoc nomen simile vel aequale non ponit aliquid in Deo. Aliter enim non esset effugere quin aequalitas vel similitudo esset divina essentia, quod negatum est secundum unam praedictarum opinionum. Potius enim causa excludendi quam ponendi introducta sunt huiusmodi vocabula.
Tantum probabiliter alii solvunt dicendo hoc nomen significare distinctionem, id est distinctam proprietatem, non tamen paternitatem, aut aliquam illarum quinque ; nec aliam ab illis, quia non est proprietas quam significet, quia indeterminate relationem significat ; nec hanc vel illam, sicut hoc nomen Albus etiamsi non essent nisi quinque albedines, non significaret hanc albedinem vel illam, vel tertiam, sed albedinem indeterminate.
At, obiciet aliquis, cum dicitur, Pater est distinctus a Filio, hoc nomen distinctus significat proprietatem distinctam et praedicat de Patre. Nulla est proprietas in Patre per quam non distinguatur a Filio, vel a Spiritu sancto ; ergo non eadem significatione dicitur distinctus de Filio et Spiritu sancto. Fallacia. Iste terminus Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus significat distinctam proprietatem, cum dicitur Pater est Pater, Filius est Filius, vel Spiritus sanctus est Spiritus ; et nullam significat proprietatem quae non insit Patri ; ergo in ea significatione qua dicitur de Patre, dicitur de Filio et de Spiritu sancto. Item hoc nomen distinctus significat proprietatem cum dicitur de Patre ; proprietatem ergo per quam distinguitur Pater, vel per quam non distinguitur : si per quam non distinguitur Pater a Filio vel Spiritu sancto, ergo aliqua est proprietas in Patre per quam nec a Filio, nec a Spiritu sancto distinguitur ; quod falsum est. Sed iste terminus significat proprietatem qua distinguitur Pater a Filio vel Spiritu sancto ; sed per nullam proprietatem distinguitur nisi per innascibilitatem, aut paternitatem, aut spirationem ; ergo iste terminus significat harum proprietatum aliquam.
Ad quod dicendum quia nulla relatio hic est admittenda. Hoc nomen significat proprietatem quae est vel non est ; est nulla indeterminate. Unde instandum est priori argumentationi in qua est fallacia secundum figuram dictionis, quando quale quid mutatur in hoc aliquid. Fallacia. Hoc nomen homo significat hominem ; ergo hominem qui est sanus vel aeger, vel haec imago repraesentat leonem qui est in silva vel extra.
Item iste terminus distinctus a Filio, dicitur tantum de Patre et Spiritu sancto, et in eadem significatione de illis, et significat proprietatem distinctam ; ergo per eam distinguitur Pater et Spiritus sanctus a Filio ; ergo aliqua est proprietas Patris et Spiritus sancti communis, per quam distinguitur Pater et Spiritus sanctus a Filio, quod falsum est. Fallacia primi, hoc nomen homo dicitur in eadem significatione de Socrate et Platone et significat humanit tem ; ergo aliqua humanitas est communis Socrati et Platoni. Et possunt hic multa formari argumenta in quibus omnibus, quia transitus fit a quale quid in hoc aliquid, sicut ostensum est, nulla potest reperiri necessitas. Unde si quis ita inferat, hoc nomen distinctus secundum relationem dicitur de Deo ; ergo de una personarum dicitur et non de omnibus. Fallacia. Iste terminus Pater, vel Filius, vel Spiritus, secundum relationem dicitur de Deo ; ergo de una trium personarum dicitur, et non de omnibus. Vel iste terminus aliqua persona significat personam. Ergo de una persona dicitur et non de omnibus.
