Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio I

MAGISTRI BANDINI

 

LIBER DE ECCLESIASTICIS SACRAMENTIS

QUI EST SENTENTIARUM QUARTUS

 

 

DISTINCTIO I

 

 

De sacramentis in genere. Quid sacramentum.

Post tractatum rerum, quibus fruendum est et utendum, et quae fruuntur et utuntur, ad signa tractanda accedamus, quae sacramenta dicuntur. Sacramentum igitur est visibilis forma invisibilis gratiae, vel sacrae rei signum. Signum autem est res quae praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se facit in cognitionem venire.

 

 

Quomodo differant sacramenta veteris et novae legis.

Denique sacramentum eius rei similitudinem gerit, cuius signum est : ut aqua baptismi, mundationis peccatorum. Enimvero sacramentum proprie dicitur, quod ita significat gratiam, quod et confert eam. Per quod inter vetera et nova sacramenta differentia manifeste notatur : illa enim tantum promittebant et significabant, haec signant et dant gratiam.

 

 

Quare instituta sunt sacramenta.

Quae triplici ex causa instituta sunt, ut scilicet humiliemur, erudiamur, exerceamur. Homo enim qui maiorem se contempsit, placet Deo, dum visibilibus rebus, et se inferioribus reverenter ex praecepto Creatoris humiliatur, quando etiam per id quod in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem cognoscendam mens eruditur. Per haec etiam sacramenta noxiam occupationem vitat, et utiliter exercetur qui otiosus esse non posset.

 

 

De circumcisione.

Licet autem antiqua sacramenta gratiam non darent, circumcisio tamen idem valebat contra peccatum, quod nunc baptismus.

Unde Beda : Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege, contra originalis peccati vulnus agebat, quod agit baptismus tempore gratiae, nisi quod non aperiebat ianuam regni.

 

 

De institutione et causa circumcisionis.

Fuit autem circumcisio Abrahae mandata prius, postea vero semini eius. Fuit autem mandata illi ad approbationem fidei et obedientiae eius : et ut populus ille hoc signo a caeteris nationibus discerneretur.

 

 

Quare in carne praeputii.

In carne etiam praeputii fieri iussa est, quia decuit signum ibi obedientiae apparere, ubi poena inobedientiae, hoc est, concupiscentia, magis dominabatur.

 

 

Quare octavo die et petrino cultello.

Fiebat autem octavo die, petrino cultro, quia per resurrectionem Christi octava die factam, anima a peccatis mundatur, et in communi resurrectione, octava aetate futura, omnis corruptio ab electis per petram Christum tolletur.

 

 

Per quid delebatur originale peccatum ante circumcisionem.

Ante circumcisionem dimittebantur peccata parvulis, in fide maiorum : maioribus vero in sacrificiis.

Unde Gregorius : quod apud nos valet aqua baptismi, hoc apud veteres egit vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus sacrificii virtus.

Quare in baptismum circumcisio mutata. Circumcisio autem merito in baptismum mutata est, quia baptismus communior est et perfectior, de quo iam videamus.

Section 1 sur 41
Section suivante