Distinctio XXXI — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

Illud quoque praetermittendum non est etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de caritate quantum ad definitionem et diligibilium distinctionem et diligendi ordinem et meriti perfectionem ; in hac vero quinta parte agit de carifatis duratione. Et quoniam contingit tripliciter loqui de duratione caritatis, videlicet per comparationem ad peccatum sibi oppositum et per comparationem ad habitus aliarum virtutum et per comparationem ad statum gloriae futurum, in quo statu habuit eam Christus, ideo dividitur pars ista in partes tres.

In quarum prima inquirit Magister utrum caritas possit per peccatum amitti.

In secunda determinat qualiter spes et fides habeant evacuari, ibi : Advertendum est quomodo fides et spes etc.

In tertia parte inquirit utrum ordo ; qui inest caritati in via, in Christo et in aliis Beatis habeat inveniri, ibi : Nunc iam superest investigare etc.

 

Prima pars dividitur in partes tres.

In quarum prima adducit auctoritates ad ostendendum quod caritas non possit tolli per peccatum.

In secunda vero inducit auctoritates ad oppositum, ibi : Haec innuere videntur quod caritas etc.

In tertia vero subiungit explanatione illarum auctoritatum ex quibus concludebatur falsum propter intellectum perversum, ibi : Quod vero Apostolus ait etc. Aliarum vero partium subdivisio satis manifesta est in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa tria secundum tria quae Magister determinat.

Primo enim quaeritur de duratione caritatis per comparationem ad peccatum ibi oppositum.

Secundo vero quaeritur de eadem per comparationem ad habitus aliarum virtutum.

Tertio quaeritur de ipsa per comparationem ad statum gloriae futurum.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primum est, utrum caritas semel habita possit amitti.

Secundo quaeritur, utrum amittens caritatem possit resurgere in caritate aequali.

Tertio quaeritur, utrum possit resurgere in minori.

 

 

ARTICULUS I

De duratione caritatis per comparationem ad peccatum sibi oppositum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum caritas semel habita possit amitti.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum caritas semel habita possit amitti.

Et quod non adducit Magister multas auctoritates in littera, et hoc ipsum ostenditur ratione.

  1. Haec enim est per se vera amor unit, ergo maior amor magis unit ; sed amor caritatis est excellentior amor quam sit amor naturalis : ergo excellentius unit. Sed naturalis amor unit indissolubiliter, quia nullus unquam odit quod narturaliter amat : ergo multo fortius amor caritatis indissolubiliter unit : ergo qui caritatem habet non potest vinculo caritatis privari.
  2. Item, fortior est caritas in bono quam sit aliquod peccatum in malo ; sed magis forte non potest destrui per minus forte : ergo caritas non potest expelli per peccatum ; nec per aliud habet expelli : ergo semel habita non potest amitti.
  3. Item, omne peccatum ortum habet vel ex timore male humiliante vel ex amore male incendente ; sed in eo in quo est caritas nec est timor male humilians nec amor male incendens, quia dicit Bernardus : Nunquam est caritas sine timore, sed casto ; nunquam sine cupiditate, sed ordinata : ergo videtur quod in eo, in quo est caritas, nulla possit esse culpa. Videtur ergo quod caritas, ex citio semel habetur, numquam amittatur
  4. Item, liberum arbitrium in eligendo semper sequitur affectionem praedominantem ; sed in omni homine habente caritatem affectio caritatis praedominatur, cum faciat eum diligere Deum propter se et super omnia : ergo liberum arbitrium, ex quo semel habet caritatem, nunquam movetur contra caritatem. Sed ounquam amittit caritatem nisi moveatur contra ipsam : ergo ex quo caritas semel inest homini, videtur quod non possit ab eo perdi nec separari.
  5. Item, omnis qui habet caritatem habet Christum pro fundamento et Spiritum Sanctum pro adiutorio ; sed nihil potest firmitatem fundamenti infringere nec virtutem divini adiutorii superare : ergo videtur quod nihil possit caritatem ab homine expellere.

 

Sed contra hoc ostenditur :

  1. Primo, per exempla Veteris Testamenti. Constat enim quod Saul caritatem habuit, cum de eo scribatur, quod non erat vir in Israel melior eo ; similiter et David caritatem habuit, cum de eo dicat Dominus : Inveni virum secundum cor meum ; et constans est quod uterque caritatem perdidit, quia uterque mortaliter peccavit : Saul in persequendo David, David vero in committendo adulterium et homicidium : ergo etc.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per exempla Novi Testamenti, quia discipuli Domini caritatem habuerunt, tam Apostoli quam alii discipuli electi ; sed multi de discipulis abierunt retro, secundum quod dicitur Ioannis 6, 67 ; multi etiam de Apostolis dubitaverunt in fide, secundum quod habetur Matthaei ultimo, 17, et similiter ultimo, 11 Marci, et similiter ultimo, 11 Lucae : ergo caritatem habitam perdiderunt. Ergo caritas semel habita potest perdi.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per auctoritates, quia scribitur I ad Corinthios 10, 12 : Qui stat videat ne cadat ; et Apocalypsis 2, 4 : Habeo adversum te pauca, quod caritatem primam reliquisti. Ergo caritas semel habita potest perdi et deleri.
  4. Item, hoc ipsum probatur manifesto experimento, quia parvuli qui baptizantur habent gratiam, et ita caritatem et virtutes ceteras ; et tamen, quando veniunt ad adultam aetatem, caritatem perdunt peccando, sicut planum est : ergo caritas, postquam habetur, amittitur.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur rationali argumento. Facilius est deficere quam proficere et cadere quam resurgere ; facilius est etiam perdere caritatem quam fidem, quia, perdita fide, perditur caritas, sed non convertitur ; sed possibile est hominem, qui non habet caritatem, caritatem acquirere, possibile etiam est hominem habentem fidem a fide recedere : ergo multo fortius possibile est hominem habentem caritatem a caritate cadere

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, quorumdam opinio et sententia fuit quod caritas semel habita nunquam amittatur ; et hoc posuerunt propter perfectionem illius vinculi et ardorem sive fervorem illius amoris. Crediderunt enim illud vinculum esse tantae perfectionis quod nullo agente posset dissolvi ; et ilium amorem esse tanti fervoris quod nullo modo posset exstingui propter dignitatem et excellentiam ipsius caritatis. Et hoc affirmare nisi sunt auctoritate multiplici, sicut in ipso textu Magister satis aperte dicit.

Sed haec positio, non opinio nec rationalis sententia, immo error et insania potius est dicenda, quia repugnat Sacrae Scripturae, repugnat experimento nostrae fidei, repugnat nihilominus rationi rectae. Sacrae Scripturae et etiam experientiae repugnat, sicut in opponendo monstratum est. A ratione autem recta dissonat, si quis attendat, pro eo quod recta ratio dictat quod caritas viae non tollit a libero arbitrio vertibilitatem ad malum, sicut nec cupiditas tollit habilitatem ad bonum. Simul ergo stat vertibilitas et caritas ; sed ubi est vertibilitas, ibi potest esse culpa ; et ubi potest esse culpa, ibi tam caritas quam gratia potest abesse : restat igitur quod secundum dictamen rationis rectae caritas perdi potest in statu viae.

Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod excellentius unit amor caritatis quam amor naturalis, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod indissolubilius uniat, quia excellentia unionis non tantum attenditur secundum unionis inseparabilitatem, quantum attenditur secundum habitus unientis et obiecti sive termini dignitatem. Unde ratio illa non valet.

Sed si tu quaeras, unde hoc est quod amor naturalis unit inseparabiliter et amor caritatis non, dicendum quod hoc est quia caritas est habitus regulativus et directivus voluntatis deliberativae, quae est ad opposita, secundum statum viae ; amor vero naturalis respicit ipsam inclinationem naturae, quae est ad unum determinata. Ideo dilectum ex caritate potest esse odiosum propter voluntatis vertibilitatem, quamvis quod naturaliter diligitur semper sit amabile proptet ipsius naturae determinationem. Unde non est simile hinc inde.

  1. Ad illud quod obicitur, quod caritas est fortior peccato, dicendum quod amissio caritatis non est propter hoc quod peccatum agat in ipsam, eam expellendo, sicut una forma naturalis expellit aliam ; sed hoc est quia, cum esse caritatis dependeat a duobus, videlicet a Deo influente et a libero arbitrio suscipiente, cum liberum arbitrium se a Deo avertit, caritas in semetipsa deficit. Et quia liberum arbitrium non se avertit nisi peccando, hinc est quod caritas dicitur per peccatum expelli, non propter fortitudinem ipsius peccati agentis, sed propter defectionem ipsius liberi arbitrii suscipientis.
  2. Ad illud qµod obicitur, quod omne peccatum est ex amore male inflammànte vel timore male humiliante, dicendum quod illud dupliciter potest intelligi : aut quod illae duae radices praecedant omne peccatum perpetratum exterius tempore aut quia praecedant origine. Si quia praecedant tempore, sic non oportet esse generaliter verum, quia ante primum peccatum nullum istorum fuit in primo homine. Si quia praecedant origine ipsam perpetrationem peccati, sic habet veritatem, quia nemo peccatum perpetrat nisi malo affectu amoris vel malo affectu timoris. Quamvis autem huiusmodi affectus non sint in homine habente caritatem in actu, possunt tamen inesse, quia liberum arbitrium, quod est rectum per caritatem, incurvari potest per cupiditatem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium in eligendo sequitur affectionem praedominantem, dicendum quod est affectio praedominans in habitu et est affectio praedominans in actu. Cum ergo dicitur quod liberum arbitrium sequitur affectionem praedominantem, hoc non intelligitur de affectione praedominante in habitu, sed de praedominante in actu. Quamvis autem in homine habente caritatem affectio caritatis praedominetur in habitu, contingit tamen affectionem carnalem praedominari actu, quia frequenter homo, qui est in gratia, eorum quae Dei sunt oblitus, omnino cogitat quae sunt mundi ; et sic afficitur quasi non esset civis illius supernae Ierusalem ; et dum istam affectionem sequitur, cadit in praecipitium perditque gratiae donum et caritatis habitum.
  4. Ad illud quod ultimo obicitur, quod habenti caritatem Christus est fundamentum et Spiritus Sanctus est in adiutorium, dicendum quod verum est ; sed sic Christus est fundamentum quod non sustentat nisi volentem sibi inniti, et Spiritus Sanctus non gubernat in esse gratuito nisi volentem sibi cooperari. Et ideo, quamvis illud fundamentum sit immobile et adiutorium illud sit invincibile, tamen, quia liberum arbitrium ex sua defectibilitate recusat inniti illi fundamento et cooperari illi adiutorio, peccando deficit in se ipso, ac per hoc privatur caritatis dono propter defectum a parte sui, non propter defectum a parte fundamenti vel adiutorii.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum cadens a caritate possit resurgere in aequali.

 

Secundo quaeritur, utrum a caritate cadens possit resurgere in aequali.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, per Vetus Testamentum. Malachiae 3, 4 : Placebit Deo sacrificium Iuda et Ierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui, Glossa : Quo modo in principio placuerunt, ita post peccatum per poenitentiam placere coeperunt. Et hoc ipsum habetur expresse in Glossa, super illud Levitici 7, 1 : Haec est hostia pro delicto, Glossa : Aeque placet Deo virtus iustorum et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in gradum pristinum. Ergo potest homo resurgere in aequali caritate.
  2. Item, hoc ipsum probatur per Novum Testamentum. Scribitur enim ad Romanos 5, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia ; et Lucae 15, 22 : Cito proferte ei stolam primam ; ibi Glossa : Pristinae dignitati filium restituit ; sed non restituitur in pristinam dignitatem, nisi habeat aequalem caritatem : ergo etc.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per exemplum, quia David post peccatum homicidii resurtexit devotior, et Petrus post negationem resurrexit fortior, secundum quod dicunt auctoritates Sanctorum et Scriptura innuit : ergo videtur quod similiter in aliis esse possit.
  4. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia, cum gratia infunditur homini peccafori, peccatum deletur secundum veritatem et secundum Dei reputationem. Ergo nullum praestat infusioni ipsius gratiae impedimentum ; nec est aliud quod impediat quare non possit dari tanta gratia homini, quanta prius : ergo videtur quod homo possit in aequali caritate resurgere

 

Sed contra :

  1. Amos 5, 1 : Non adiiciet, ut resurgat virgo Israel, Glossa : Non negat quin possit resurgere, sed ne possit resurgere virgo, quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pii Pastoris, non habet tantam gloriam cum eo qui nunquam erravit ,
  2. Item, Ezechielis 44, 10 : Levitae, qui longe recesserunt a me, non approximabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi. Si ergo Deus peccatores et poenitentes non recipit ad dignitatem sacerdotalem, videtur quod resurgentes non possint habere caritatem aequalem.
  3. Item, gratia gratis data nunquam tantum potest disponere ad susceptionem divinae influentiae et capacitatem divinae bonitatis sicut gratia gratum faciens ; sed iustus, antequam cadat, habet gratiam gratum facientem ; peccator, antequam resurgat, non habet nisi gratiam gratis datam : ergo amplius dispositus est homo ad susceptionem divinae gratiae, antequam cadat, quam postquam cecidit. Si ergo Deus communicat homini gratiam et caritatem secundum quod homo est dispositus, videtur quod maiorem habeat homo caritatem quando stat quam quando resurgit. Ergo videtur quod non possit resurgere in caritate aequali.
  4. Item, cum sit triplex status continentiae, scilicet virginalis, vidualis et coniugali, cadens a primo statu nunquam potest ad primum statum resurgere. Ergo, si innocentia baptismalis est sicut continentia virginalis, videtur quod cadens ab illo statu nunquam poterit in aequali resurgere. Ergo non potest homo resurgere in aequali caritate.

 

Respondeo : Dicendum quod possibile est hominem in aequali caritate resurgere, sicut monstrari potest auctoritatibus et exemplis et rationibus congruis, secundum quod in opponendo tactum fuit.

Sive enim dicamus quantitatem gratiae mensurari secundum divinam largitatem sive secundum suscipientis idoneitatem, recte contingit intelligere quod caritas in qua quis resurgit potest esse aequalis illi caritati a qua prius cecidit. Nam ex parte divinae largitatis planum est. Ad eius enim commendationem spectat ut non minus larga dona tribuat homini quam ante tribuebat, secundum quod dicit Augustinus, nisi ineptitudo suscipientis impediat.

Ex parte vero hominis se disponentis satis planum est. Possibile est enim ut homo post peccatum amplius detestetur malum et abhorreat peccatum quam prius, sicut multi corrupti amplius detestantur peccatum carnis quam multi qui nunquam fuerunt lapsi.

Et sic rationabiliter poni potest et debet quod contingat hominem resurgere in aequali caritate ; et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur, quod nunquam resurgit virgo nec habet tantam gloriam cum eo qui nunquam peccavit, dicendum quod est gloria quaedam accidentalis et gloria praemii substantialis. Si loquamur de gloria accidentali, sic Glossa illa habet vertatem. Quaedam enim gloria est qua quis gloriatur se nunquam peccasse, in quam non poterit resurgere qui aliquando peccavit. Si loquamur de gloria praemii substantialis, quae consistit in videndo et amando Deum, non habet veritatem ; et penes hanc attenditur quantitas caritatis, non penes aliam. Et ideo ratio illa non cogit.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Levitae recedentes a Domino inepti erant ad dignitatem sacerdotalem, dicendum quod sacerdotalis dignitas non tantum respicit rectitudinem voluntatis, sed etiam dignitatem exterioris decotis, propter quam contingit hominem etiam non peccantem fieri irregularem. Caritas vero rectitudinem voluntatis respicit proprie et praecise. Et propterea ratio illa non valet, quia non est simile hinc inde.
  3. Ad illud quod obicitur, quod nunquam disponitur homo per gratiam gratis datam sicut per gratiam gratum facientem, dicendum quod ad hoc quod quis se disponat, duo concurrunt, scilicet adiutorium gratiae et cooperatio liberi arbitrii. Loquendo de dispositione, quantum est ex parte ipsius gratiae, magis est dispositus ad susceptionem omnis boni qui est in gratia gratum faciente quam qui illa caret. Sed loquendo de cooperatione liberi arbitrii, non semper habet veritatem, quia in cadente a caritate liberum arbitrium caritati et gratiae non cooperatur, immo potius adversatur et adversando potius disponit ad caritatis defectionem quam ad eius susceptionem ; sed in resurgente est e contrario, sicut patet. Et ideo ratio illa non valet.
  4. Ad illud quod obicitur de continentia virginali, dicendum quod meritum illius continentiae respicit praemium accidentale de se, et simul cum hoc respicit quamdam dispositionem in carne, quae, cum amissa est, recuperari non potest ; caritas vero praemium substantiale respicit et rectitudinem voluntatis, quae, cum obliquata est, ita bene ut prius cum adiutorio gratiae Dei potest rectificari. Et sic patet quod non est simile.

Et si obiciat ulterius, quod innocentia baptismalis similis est statui continentiae virginalis, dicendum quod quantum ad quamdam gloriam accidentalem quodam modo similis est ; et de illa potest concedi quod homo in tanta gloria non resurgit ; ex hoc tamen non oportet quod caritas non sit aequalis.

De hoc autem eodem problemate habetur in libro quarto, distinctione decima quarta, ubi quaeritur utrum perfecta poenitentia in statum pristinum hominem restituat.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum homo possit resurgere in caritate minori.

 

Tertio quaritur, utrum homo possit resurgere in caritate minori.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia quantitas caritatis in ipso homine attenditur secundum liberalitatem Dei ; sed Dei liberalitas non est arctata ipsi peccatori ad dandum tantum, nec plus nec minus : ergo sicut potest resurgere in maiori, ita et in minori.
  2. Item, Deus dat homini gratiam secundum quod se praeparat et disponit ; sed possibile est quod peccator, cum resurgit, minus se praeparet ad gratiam quam ante se praeparaverat : ergo possibile est quod in minori caritate et gratia resurgat.
  3. Item, caritas praecedens nihil meretur respectu caritatis subsequentis ; item culpa, quantum est de se, expelli potest per quantulamcumque gratiam. Igitur nec caritas praecedens nec culpa subsequens exigit quod homo in aequali caritate vel gratia resurgat. Ergo possibile est ipsum resurgere in minori.
  4. Item, si homo non posset resurgere in minori caritate, tunc cadens a caritate perfecta non posset resurgere nisi in caritate perfecta ; sed caritas, cum resurgit, est incipiens : ergo simul est incipiens et perfecta ; quod manifeste falsum est, cum nemo repente fiat summus et ante statum perfectionis necessario praecurrat status imperfectus et inceptionis.

 

Sed contra :

  1. Ezechielis 18, 21 : Si impius egerit poenitentiam, omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. Constat quod non intelligit de oblivione quantum ad actum cogitandi, sed quantum ad actum puniendi ; sed homo non punitur solum per inflictionem mali, sed etiam per subtractionem boni : si ergo Dominus non recordatur illorum peccatorum ad poenam aeternam, cum diminutio caritatis faciat ad diminutionem praemii substantialis et ita ad damnum aeternum, videtur quod necessarium sit hominem in aequali caritate vel in maiori resurgere.
  2. Item, ad Romanos 8, 28 : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Glossa : Ipse etiam casus in mortale. Sed casus in mortale peccatum non cooperaretur in bonum, nisi homo resurgeret in aequali vel in maiori caritate : videtur ergo quod necessarium sit hominem in aequali caritate vel maiori resurgere.
  3. Item, super illud Genesis 1, 5 : Factum est vespere et mane dies unus, Glossa : Vespertina lux est a qua quis cecidit ; matutina, in qua resurgit. Si ergo lux matutina semper maior est vespertina, videtur quod maior sit caritas in qua quis resurgit quam . caritas a qua cecidit.
  4. Item, maioris virtutis est quod pellit quam quod pellitur ; sed caritas, in qua quis resurgit, pellit illud quod expulit caritatem, a qua quis cecidit : ergo necesse est caritatem subsequentem maiorem et fortiorem esse illo quod caritatem expulit, et per consequens ipsa caritate a qua quis cecidit.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliquorum aliquando fuit opinio quod necesse erat hominem resurgere in aequali vel maiori caritate. Et ad hoc ponendum moti sunt tum ex consideratione divinae dispositionis sive praedestinationis, tum ex consideratione divinae retributionis, tum ex consideratione nostrae praeparationis. Ex consideratione namque divinae praedestinationis moti sunt quia dixerunt quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt Sancti ; ideo divinae praedestinationis immutabilitas nequaquam sineret hominem labi a caritate, nisi ex lapsu illo videret subsequentem utilitatem ; nec regimen divinae providentiae filium regni pérmitteret cadere, nisi ex hoc simul praevideret maius bonum ex ipso casu elicere.

Ex parte vero retributionis rationem sumpserunt, quia Deus opera remunerat secundum quantitatem caritatis ex qua sunt facta. Si ergo caritas, in qua quis resurgit, vivificat opera prius mortua et facit ea remuneratione digna, cum remuneratio adaequetur quantitati caritatis ex qua opera facta sunt, nec possit excedere quantitatem caritatis in qua quis resurgit, ratiocinantur ex hoc quod impossibile sit minorem caritatem esse in resurgente quam prius fuerit in cadente.

Ex parte nostrae praeparationis ratiocinantur sic : quia, quanta homo magis est ineptus ad gratiam, tanto maiori indiget praeparatione ad hoc ut ipsam suscipiat ; sed quanto a maiori gratia cecidit, tanto magis peccavit et magis ad gratiam. ineptus fuit. Restat igitur, ut asserunt, quod quantitas praeparationis debeat proportionari quantitati caritatis a qua quis cecidit ; et quantitas caritatis sequentis mensuratur secundum quantitatem praeparationis ; propter quod consequi videtur quod caritas subsequens adaequetur praecedenti vel eam excedat. Et hoc confirmant per illud Baruch 4, 28 : Sicut fuit sensus vester, ut erraretis a Domino, decies tantum iterum revertentes invenietis eum ; et Isaiae 31, 6 : Convertimini, filii Israel, sicut in profundum recessistis.

 

Sed hic modus dicendi est contra rationem et sensibile experimentum nec habet stabile fundamentum. Contra rationem enim est dicere quod perfectus, si cadat a caritate, non possit resurgere nisi in statu et complemento perfectionis suae ; et de multis apparet quod cadentes non resurgunt ad illam perfectionem, a qua ceciderunt. Stabile etiam fundamentum non habet, quia divinae praedestinationis dispositio non exigit quod homo semper procedat in bono, sed quod sit finaliter bonus. Dei etim retributio non pensat quantum ad meriti efficaciam caritatem initialem, sed caritatem finalem. Nostra etiam praeparatio ad gratiam potest esse maior in eo qui minus peccavit et minor in eo qui magis peccavit. Et verba. illa prophetica non intelliguntur de quacumque praeparatione, sed de praeparatione perfecta et poenitentia consummata, quae restituit omnia ablata, sicut in quarto libro explanatur, distinctione decima quarta ; non autem habent veritatem de qualicumque poenitentia et conversione sive praeparatione.

Unde, cum homo se praeparare possit ad maiorem et ad minorem et ad aequalem caritatem, communis tenet opinio quod homo potest et in maiori et in minori et in aequali caritate resurgere. Et concedendae sunt rationes quae sunt ad itam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Dominus non recordatur peccatorum post poenitentiam peccatoris, dicendum quod hoc intelligitur quantum ad punitionem aeternam. Et quod gratia minor detur homini quam fuerat praecedens, hoc non est propter peccatorum praecedentium punitionem, sed hoc est propter ipsius negligentem et tepidam praeparationem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, dicendum quod illud non intelligitur quia semper cooperentur in bonum quantum ad augmentum praemii substantialis, sed hoc potest esse quantum ad quamdam humiliationem et diligentiorem boni conservationem et cautiorem mali vitationem, quae adiuvant hominem ad hoc quod perseveret usque in finem. Et utilius est homini habere parvam caritatem usque in finem perseverantem quam magnam et in media via deficientem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod maior est lux matutina quam vespertina, dicendum quod caritas resurgens non comparatur luci matutinae propter magnitudinem, sed propter novitatem et ordinem ad proficiendum ; et ideo in ratione illa peccatur secundum consequens quia non est omnino simile hinc et inde.
  4. Ad illud quod obicitur, quod fortius est quod pellit quam quod pellitur, dicendum quod illud verum est de his quae pelluntur per mutuam actionem et passionem ; sic autem non est de peccato et gratia, sicut explanatum fuit supra ; et ideo in nullo cogit ratio illa.

 

 

ARTICULUS II

De duratione caritatis per comparationem ad habitus aliarum virtutum.

 

Consequenter quaeritur de caritatis duratione per comparationem ad habitus aliarum virtutum, quae evacuari dicuntur.

Et circa hoc tria quaeruntur secundum triplicem habitum quem dicit Magister evacuandum.

Primo quaeritur de evacuatione fidei.

Secundo de evacuatione ipsius spei.

Tertio de evacuatione ipsius scientiae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum fides in gloria evacuetur.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fides in gloria evacuetur.

Et quod sic, videtur : .

  1. Quia, secundum quod dicit Apostolus, fides est argumentum rerum non apparentium ; super quod dicit Gregorius quod quae apparent fidem non habent, sed agnitionem. Si ergo in patria cuncta quae nunc credimus erunt manifesta, videtur quod fides simplicitet erit evacuanda.
  2. Item, Augustinus, XIV De Trinitate : Mens quippe humana, cum fidem suam videt, qua credit quod non videt, non aliquid sempiternum videt. Quando enim ad speciem nos per fidem perductos esse gaudebimus, non iam fides erit, qua credantur quae non videntur, sed species, qua videantur quae credebantur. Ergo etc.
  3. Item, ratio evacuationis, quam assignat Apostolus, est imperfectio. Ait enim : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; sed constans est quod cognitio fidei est ex parte, cum sit per speculum et in aenigmate : ergo necesse est ipsam evacuari, superveniente visione speciei.
  4. Item, credere manifestum non spectat ad habitum alicuius virtutis, cum simpliciter sit necessitatis ; sed in patria cuncta quae credimus manifestabuntur : ergo credere ibi non erit ab aliquo virtutis habitu. Sed habitus ipsius fidei, essentialiter loquendo, virtus est : si ergo ibi auferetur ratio virtutis, necesse est ipsum quantum ad essentiam suam evacuari et tolli.

 

Sed in contrarium arguitur primo a parte ipsius fidei evacuandae, deinde a parte eius per quod fides habet evacuari.

Ex parte ipsius fidei arguitur :

  1. Primo, ratione sui generis sic. Fides est in genere virtutis simpliciter, et, quod amplius est, in genere virtutis theologicae ; sed virtus est perfectio potentiae, et theologica virtus est maior perfectio quam cardinalis ; sed perfectio gloriae non tollit perfectionem potentiae nec evacuat eas quae sunt in genere virtutis cardinalis, quia virtutes illae, sicut dicit Augustinus, manebunt in patria : ergo, cum fides non solum sit virtus, sed etiam virtus theologica, videtur quod nullo modo sit per gloriam evacuanda.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur a parte essentiae et definitionis ipsius fidei, quia fides, secundum Apostolum, est fundamentum rerum sperandarum, secundum Augustinum est illuminatio mentis ad videndum Deum. Sed, gloria adveniente, fundamentum spiritualis aedificii non destruitur, sed potius stabilitur, illuminatio non excluditur, sed potius perficitur et completur : ergo videtur quod habitus fidei per gloriam non evacuetur.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur a parte actus principalis. Actus enim ipsius fidei principalis est assentire primae Veritati propter se et super omnia et velle ei credere sive credidisse, quia eiusdem habitus est velle credere et velle credidisse ; sed in patria assentiemus primae Veritati propter se et super omnia, volemus etiam credidisse Deo : habebimus igitur actum fidei principalem : ergo et ipsam fidem.

Item, hoc ostenditur a parte eius per quod dicitur fides evacuari.

  1. Plus enim repugnat ipse habitus fidei deformitati peccati quam perfectioni gloriae ; sed habitus fidei non tollitur nec evacuatur per tenebram peccati ergo nec per completionem gloriae.
  2. Item, cognitio matutina in angelis non excludit cognitionem vespertinam, immo simul cognoscunt res in Verbo et in proprio genere. Ergo visio Dei in propria essentia et natura non excludit visionem ipsius in speculo et in creatura ; sed visio fidei est visio specularis : ergo per visionem gloriae non habet evacuari.
  3. Item, lumen cum lumine non habet oppositionem nec in corporalibus nec in spiritualibus, sicut patet, quia in eodem medio plura possunt esse lumina impermixta, sicut dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus ; similiter et in spiritualibus lumen cognitionis per causam non excludit lumen cognitionis per effectum. Ergo non videtur quod lumen fidei evacuetur per lumen gloriosum ; nec per aliud habet evacuari : restat igitur quod habitus fidei non evacuatur.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est duplex modus dicendi.

Aliquibus enim videtur esse dicendum quod cum quaeritur utrum fides evacuetur, non est shrlpliciter respondendum affirmando vel negando : quantum enim ad aliquid evacuatur et quantum ad aliquid non. In ipsa enim fide duo est reperire, videlicet illuminationis habilitatem et aenigmatis obscuritatem. Quantum ad luminis habitum fides non evacuatur, sed perficitur et consummatur ; quantum vero ad aenigmatis obscuritatem, cum sit ex parte, simpliciter tollitur.

Et iste modus dicendi confirmari posse videtur per illud quod dicitur in Glossa super illud I ad Corinthios 13, 10 : Cum venerit quod perfectum est etc., Glossa : Destruetur imperfectio, non id quod verum est evacuabitur ; desitio imperfectionis est quando id quod imperfectionis est impletur. Et secundum istum modum dicendi facile est declinare rationes ad utramque partem. Nam primae, quae probant quod habitus fidei evacuatur, concludunt ratione aenigmatis et imperfectionis ; rationes vero ad oppositum concludunt de ipsa fide quantum ad perfectionem habitus et complementum luminis.

 

Licet autem hic modus dicendi satis videatur esse probabilis, non tamen consonat verbis Augustini. Augustinus enim dicit, in XIV De Trinitate : Fides, quae nunc in animo nostro est velut corpus in loco, dum tenetur, aspicitur et amatur, quamdam efficit trinitatem. Sed non ipsa erit, quando fides haec in animo non erit ; quae vero tunc erit, quando iam recordabimur in nobis fuisse et non esse, alia perfectio erit. In quibus verbis vult dicere, sicut patet per exemplum, quod praemittit paulo ante hoc, quod sicut corrumpitur aliquod corpus, quod homo sensibiliter intuetur, et, ipso corrupto, memoratur ipsius corporis, non per ipsius corporis veritatem, sed per similitudinem in animo remanentem, sic et in ipsa fide. Unde vult quod habitum fidei nostrae, quem interius intuemur, inter temporalia computemus ; et quia aliquando deficit, non potest quantum ad illius intuitum ratio imaginis, quae perpetua est in anima, attendi. Constat autem quod de ipso habitu fidei loquitur, secundum id quod habet positionis et perfectionis, quia secundum illud intra se ipsam anima ilium habitum intuetur ; aliter non valeret tota ratiocinatio illa quam ibidem facit satis prolixe.

Non etiam videtur consonare verbis Glossae et Apostoli, quia, si fides evacuaretur solummodo secundum id quod habet imperfectionis et maneret secundum id quod est in ea complementi et positionis, sicut non dicuntur evacuari virtutes cardinales nec habitus caritatis, sic nec diceretur evacuari habitus fidei, quin potius perfici et compleri.

 

Et propterea est alius modus dicendi magis communis et usitatus, quod si loquamur de habitu fidei secundum quod fides est virtus specialis ; sic per gloriam habet simpliciter evacuari ; pro eo quod fides est habitus virtutis, in quantum intellectus inclinatur ab affectu : sicut in praecedentibus fuit ostensum ; hoc autem non potest esse, nisi quamdiu intellectus de se incertus est de his quae credere debet. Et quoniam in patria illuminatio et claritas visionis praecedet motum affectionis, nec ab ipsa inclinabitur intellectus propter ipsius summi luminis claritatem, a qua intellectus nullo modo poterit dissentire : hinc est quod habitus fidei simpliciter per visionem gloriae habet tolli, secundum quod. auctoritates Sanctorum et Glossa dicunt satis expresse.

Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium ex parte generis, quia est virtus theologica, quae perficit potentiam animae secundum digniorem eius partem, dicendum quod fides est perfectio potentiae, non qualiscumque, sed secundum statum imperfectionis et viae, in quo intellectus potest aberrare a veritate et in via captivari. Unde non evacuatur, quia perfectio simpliciter, sed quia perfectio secundum talem statum. Nec est simile de virtutibus cardinalibus, quia actus earum principaliores non solum perficiunt ipsas potentias secundum statum viae, sed etiam secundum statum patriae.
  2. Ad illud quod obicitur ex parte definitionis, dicendum quod fides non est substantia sive fundamentum simpliciter rerum sperandarum, sed solum secundum illum statum in quo aeterna bona exspectantur ; similiter non est illuminatio ad videndum Deum simpliciter, sed ad videndum Deum per speculum. Et quoniam huic statui succedet alius status, in quo erit stabilius fundamentum et perfectior illuminatio, hinc est quod fides evacuatur, non propter fundamenti destructionem, sed propter stabilioris constructionem ; non propter luminis privationem, sed propter luminis perfectionem, quae excludit specularem et imperfectam cognitionem.
  3. Ad illud quod obicitur de actu fidei, qui est assentire primae Veritati et velle credere sive credidisse, dicendum quod neuter est actus fidei, nisi in quantum homo assentit veritati non visae, in quo quidem assensu et credulitate intellectus iriclinatur a voluntate ; quod quia non est in patria reperire, non sunt illi actus in patria ab habitu fidei, sed a virtute excellentiori.
  4. Ad illud quod obicitur, quod magis repugnat ipsi fidei tenebra peccati quam excellentia praemii, dicendum quod de habitu fidei est dupliciter loqui : aut in quantum est habitus ab aliis virtutibus distinctus aut in quantum est gratia informatus. Si in quantum est gratia informatus, sic veritatem hbet verbum propositum ; gratia enim ipsius habitus informativa tollitur per culpam, non autem per gloriam. Si vero loquamur de ipsa fide secundum quod est habitus distinctus, habilitans ad credendum non visum, sic propter suam imperfectionem maiorem oppositionem habet ad statum gloriae quam ad statum peccati ; et ideo per gloriam habet evacuari ; quamvis non habeat per peccatum tolli.
  5. Ad illud quod obicitur, quod cognitio matutina non excludit vespertinam nec visio in specie excludit visionem in speculo, dicendum quod differt dicere videre rem in speculo et per speculum. Per speculum enim dicitur videre Deum qui ascendit a cognitione creaturae ad cognitionem Creatoris ; in speculo vero videt qui Deum in ipsa creatura clare intuetur. Prima visio non erit in gloria, quia non erit ibi necessaria scala ; secunda vero erit, quia Deus videbitur aperte in omnibus creaturis, ut dicit Augustinus, in libro ultimo De civitate Dei. Et illa visio quae est per speculum spectat ad ipsam fidem ; illa vero quae est in speculo creaturae spectat ad cognitionem vespertinam, quae bene poterit servari in patria. Et ideo non est simile de fide et de cognitiohe illa.

Et attendendum est hic quod plus differt visio per speciem a visione per speculum quantum ad cognitionem ipsius Dei quam quantum ad cognitionem alicuius creaturae sensibilis. Si enim aliqua creatura sensibilis videatur in propria natura et videatur per aliquod speculum, in quo resultat, non est differentia inter istam visionem et illam nisi in hoc quod una est per speciem secundum directionem simplicem, alia est per speciem secundum directionem reflexam ; et ideo ab uno et eodem oculo et secundum omnem statum de eadem re visa visio haberi potest. In visione autem ipsius Dei quae est per speciem et per speculum maior est differentia, tum a parte videntis, quia in una illarum est cognitiva potentia obumbrata, in altera vero illuminata ; similiter a parte medii, quia in una videtur Deus per sui essentiam, in altera vero per effectum creatum. Et ideo una istarum cognitionum est in quiete et statu, altera vero in progressu, secundum quod dicit Apostolus : Per fidem ambulamus ; et ideo una per alteram tollitur.

  1. Ad lllud quod obicitur, quod lumen lumini non repugnat, dicendum quod illud verum est quantum est de luminis natura. Verumtamen bene contingit unum lumen per alterum evacuari ratione alicuius annexi inseparabilis vel dispositionis praecedentis vel effectus consequentis. Et sic est in lumine fidei, quod habet aenigma annexum ; et ex hoc oritur quod intellectus inclinatur ab affectu et dirigit hominem ad cognoscendum non visum. Et quoniam tollitur illius aenigmatis interpositio, tollitur etiam et illa inclinatio, tollitur nihilominus habilitatio ad agnoscendum non visa, quoniam impossibile erit ab illa superna luce absentari : hinc est lumen fidei, quod est proprium illius habitus, licet non ratione sui, ratione tamen annexorum a superveniente gloria habet evacuari. Hoc autem dico de lumine quod est proprium fidei ; nam de lumine gratiae gratum facientis tenendum est quod non habet per gloriam evacuari, sed potius consummari.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum spes evacuetur per adventuin gloriae.

 

Secundo quaeritur de evacuatione spei, et quaeritur, utrum spes evacuetur per adventum gloriae.

Et quod sic, videtur.

  1. Ad Romanos 8, 24 : Spes, quae videtur, non est spes, Glossa : Res sperata, quae videtur, non est spes, id est, non est subiecta spei-virtuti, quae non est nisi de non apparentibus. Si ergo per adventum gloriae quod erat latens efficitur patens, necesse est habitum spei evacuari ad praesentiam praemii.
  2. Item, spes est exspectatio futurae beatitudinis, secundum quod dicitur in Glossa ad Romanos 5, 4 ; sed quando de futuro fit praesens, futurum desinit esse futurum : cum ergo in gloria semper habeatur beatitudo praesens, videtur quod nullo modo contingat ibi esse spem.
  3. Item, I ad Coririthios 13, 13 : Nunc manent fides, spes, caritas, tria haec etc., Glossa : Caritas, fide et spe discedentibus, permanebit aucta, cui fides et spes hic non possunt deesse. Si ergo deerunt sibi in patria, videtur quod evacuentur per gloriam.
  4. Item, sicut se habet fides respectu non visi, sic se habet spes respectu non habiti ; sed fides necessario evacuatur, superveniente clara visione : ergo et spes, superveniente comprehensione sive certissima tentione.

 

Sed contra :

  1. Sapientiae 3, 4 : Spes illorum immortalitate plena est, Glossa : Id est indefectiva. Ergo, si spes Beatorum non deficit, videtur quod spes non habeat evacuari in Beatis. Si tu dicas quod ibi accipitur spes pro ipsa re sperata, obicitur tunc de ipso actu sperandi, qui fuit in Christo, secundum quod dicit Glossa super illud Psalmi [30, 1] : In te, Domine, speravi. Si ergo Christus simul fuit comprehensor et viator, videtur quod simul possit stare actus et habitus spei cum complemento praemii.
  2. Item, ubicumque potest esse desiderium, ibi potest esse spes ; sed in aeterna beatitudine est summum desiderium, secundum quod scribitur I Petri 1, 12 : In quem desiderant angeli prospicere: ergo videtur, quod in ipsa superna beatitudine contingat reperire spem quantum ad habitum et motum : ergo etc.
  3. Item, animae beatae in patria exspectant ipsam stolam secundam et per consequens suam gloriam augendam et perficiendam ; sed certa exspectatio gloriae procedens ab instinctu gratiae est ipsius spei-virtutis : ergo spes-virtus est in animabus beatis.
  4. Item, sicut se habet desperatio ad damnatos, sic se habet spes ad Beatos per commulatam proportionem, quia sicut status damnatorum repugnat statui Beatorum, sic spes repugnat desperationi. Ergo sicut necesse est ponere desperationem in damnatis, ita necesse videtur quod sit ponere spem in Beatis.
  5. Item, actus ipsius spei est confidere in Domino ; sed Beati maxime habent istum actum, quia maxime confidunt in Domino et ei innituntur : ergo videtur quod in eis potissime sit reperire ipsius spei habitum et usum.
  6. Item, ad spem pertinet certitudo et exspectatio ; sed constat quod certitudo in gloria non tolletur, immo perficietur : ergo videtur quod habitus spei secundum aliquid sui habeat in gloria salvari, videlicet quantum ad certitudinem ; similiter videtur quod quantum ad exspectationem, quia, sicut vult Anselmus, ponere est durationem in participatione beatitudinis : ergo qui modo participant beatitudinem in A, nondum participant eam in B, et certitudinaliter eam exspectant. Si ergo spes quantum ad exspectatio nem manet et quantum ad certitudinem consummatur, videtur quod nullo modo in gloria evacuetur.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sicut duplex est modus dicendi circa evacuationem fidei, similiter et circa evacuationem spei. Nam et in ipso habitu spei est reperire aliquid imperfectionis et aliquid perfectionis et complementi. Ad imperfectionem enim spectat illud spei quod est exspectatio quaedam et protensio ad ea quae realiter non habentur ; ad complemenum autem eius spectat confidentia et certitudo, qua facit confidere et inniti ipsi summae largitati. Et quantum ad primum tollitur ipsa spes et evacuatur ; quantum vero ad secundum perficitur et salvatur.

Sed quoniam, sicut in praecedentibus dictum est, spes non diceretur evacuari, si solum quod est imperfectionis tolleretur ab ipsa, illo salvo quod est in ea perfectionis et complementi - sicut patet, quia liberum arbitriuni in patria non dicitur evacuari in gloria, quamvis tollatur sibi vertibilitas, et hoc quia vertibilitas potius spectat ad liberi arbitrii defectum quam ad complementum – si sic igitur esset in proposito reperire, nunquam deberet dici evacuari propter adventum gloriae.

 

Et propterea communis modus dicendi est, et hunc innuit ipsa Glossa, quod habitus ipsius spei simpliciter evacuatur in gloria et ei succedit habitus novus. Et ratio huius est, quia habitus spei habilitat ad confidendum et innitendum Deo cum quadam protensione et erectione et exspectatione ; et quoniam statui gloriae repugnat exspectatio substantialis praemii, cum ibi habeatur, et protensio et illa erectio et inhiatio, cum ibi affectus omnino quietetur : hinc est quod habitus ipsius spei simpliciter evacuari dicitur, secundum quod spei nominat habitum virtutis theologicae, qui habilitat ipsam animam ad exspectandum substantiale praemium.

Et concedendae sunt rationes, quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod spes Beatorum est immortalitate plena, dicendum quod spes sumitur ibi pro re sperata. Et si obiciat, quod Christus speravit actu, secundum illud Psalmi [30, 1] : In te, Domine, speravi, dicendum quod illud intelligitur de Christo ratione membrorum ; vel extenditur ibi nomen spei ad exspectationem cuiuscumque spiritualis beneficii.
  2. Ad illud quod obicitur, quod ibi est spes, ubi est desiderium, dicendum quod est desiderium de acquirendo et est desiderium de continuando. Ubi autem est desiderium de acquirendo, ibi bene potest esse spes ; sed ubi est desiderium de continuando bonum iam habitum, spes non est, quia non est ibi exspectatio non habiti. Et sic est in patria ponere desiderium, non per aliquam anhelationem ad obtinendum non habitum, sed propter infatigabilitatem et indeficientiam delectationis, quae nullo modo ibi parit fastidium.
  3. Ad illud quod obicitur, quod animae beatae exspectant stolam secundam, dicendum quod in ratione illa est duplex defectus. Primus defectus est, quia non quaecumque exspectatio ponit virtutem spei, sed exspectatio summae beatitudinis sive summi boni et summe ardui assequendi. Praeterea, non exspectant certitudine spei, sed certitudine comprehensionis, quae non ponit protensionem nec inhiationem ad assequendum illud quod exspectatur ; alioquin ex sua dilatione affligeret exspectantem, iuxta illud quod dicitur in Proverbiis [13, 12] : Spes, quae differtur, affligit animam ; hoc autem nullo modo est ponere circa animam beatam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod sic se habet spes ad Beatos sicut desperatio ad damnatos, dicendum quod non est simile, quia desperatio facit ad cumulum mali ; sed spes de sua ratione oppositionem habet cum summa completione boni, quia dicit absentiam boni exspectati. Et ideo non sic se compatitur cum summa beatitudine habitus spei sicut desperatio cum extrema calamitate.
  5. Ad illud quod obicitur, quod actus spei est confidere in Domino et eidem inniti, dicendum quod non quaecumque confidentia est actus spei, sed ea quae est cum quadam protensione et inhiatione et erectione, quae omnia incompossibilia sunt statui gloriae. Et ideo, quamvis in gloria sit quaedam confidentia, non tamen sequitur quod ibi sit virtus spei, quia est alterius habitus et excellentioris, videlicet dotis succedentis ipsi virtuti spei.
  6. Ad illud quod obicitur, quod ibi salvatur exspectatio et consummatur certitudo, dicendum quod non est ibi exspectatio proprie, quia nihil novum augetur Beatis respectu cuius sit exspectatio in eis. Praeterea, certitudo ista non completur, sed est ibi aliud genus certitudinis : ista enim est ex promissione, illa vero est ex rei exhibitione et perfectissima tentione. Ideo non sequitur quod habitus spei habeat salvari in gloria, quin potiu ipsa spes ex hoc magis ostenditur evacuanda.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum habitus scientiae evacuetur in patria.

 

Tertio quaeritur de evacuatione scientiae, et est quaestio, utrum habitus scientiae evacuetur in patria.

Et quod sic, videtur.

  1. Per auctoritatem Apostoli, I ad Corinthios 13, 8 : Sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur ; sed quod destruitur simpliciter evacuatur : ergo etc.
  2. Item, secundum quod vult Magister Hugo de Sancto Victore, in Didascaleo, scientiae inventae sunt propter indigentias ei necessitates supplendas ex parte animae vel ex parte corporis. Si ergo in patria tolletur omnis indigentia, videtur quod evacuetur omnis scientia.
  3. Item, anima beata omnia cognoscit in Verbo et aperte et continue, ita quod ab illo aspectu non potest separari. Ergo videtur quod nullus alius habitus cognitionis vel aspectus beatae animae conveniat. Videtur ergo quod habitus cognitionis, qui est in via, simpliciter tollatur in patria, alioquin erit ibi frustra.
  4. Item, quod plus habet de lumine et veritate minus est evacuabile ; sed in habitu fidei plus est de ratione veritatis et luminis quam in habitu scientiae acquisitae : ipsa enim fides innititur primae Veritati propter se, et in ipsa etiam est lumen gratiae divinitus ei datae et infusae : ergo multo minus est evacuabilis habitus fidei quam habitus scientiae. Si ergo habitus fidei evacuabitur in statu patriae, videtur similiter quod et habitus scientiae.
  5. Item, habitus scientiae est per collationem causae ad effectum et per quamdam ratiocinationem et decursum ; sed impossibile est in patria huiusmodi decursum reperire : ergo necesse est habitum scientiae simpliciter tolli et evacuari.

 

Sed contra :

  1. Anselmus, in libro De similitudinibus : Tunc iusti cuncta scient quae Deus fecit scienda ; ibi a singulis omnes, ibi ab omnibus singuli cognoscentur, nec unquam omnino latebit qua patria, qua gente, qua stirpe quis editus sit. Si ergo notitia talium manebit, multo fortius manebit scientia, quae est habitus cognitivus universalium. Ergo non videtur quod scientia philosophica habeat evacuari in patria,
  2. Item, sicut dicit Philosophus : Scientia non destruitur nisi aut propter corruptionem a parte scibilis aut ex parte medii aut propter oblivionem a parte scientis ; sed nullum horum erit in patria : ergo nullo modo videtur quod ibi destruatur et evacuetur scientia.
  3. Item, Christus erat comprehensor, et tamen nihilominus habuit scientiam competentem statui viae ; angeli etiam sunt comprehensores, et tamen nihilominus habent habitum scientiae ; quo cognoscunt res in proprio genere. Ergo gloria secum compatitur scientiam : ergo nec destruit nec evacuat ipsam.
  4. Item, maioris dignitatis est scire syllogizare et aliquid demonstrare quam posse localiter moveri atque discurrere ; sed ab ipsis Beatis non tolletur agilitas ad motum : igitur nec habitus disponens ad syllogizandum et demonstrative aliquid cognoscendum : ergo non videtur quod scientia evacuetur.
  5. Item, si scientia evacuaretur et tolleretur in transitu de hac vita, igitur esset computanda inter bona transitoria. Igitur sicut reprehensibiles sunt et stulti qui laborant esse divites, sic videntur omnes esse stulti qui laborant esse scientes, cum aequalis conditionis sit vetula et unus rusticellus, sicut est unus magnus clericus ; quodsi hoc minus convenienter dicitur, videtur quod scientia non evacuetur.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus dicendi.

Quibusdam enim videtur quod habitus harum scientiarum acquisitarum, sive liberalium sive aliarum, omnino evacuentur et simpliciter destruantur. Hic enim habitus habet imperfectionem sibi iunctam inseparabiliter ; et ideo ei alius habitus longe perfectior succedet, non solum ille quo quis cognoscet omnia in Verbo limpide et aperte, sed etiam habitus qui erit per species et similitudines universi ordinis causarum mundi, qui datus fuit ipsis spiritibus angelicis et dabitur omnibus glorificatis, per quam cetera cognoscent, etiam eadem ipsa quae modo cognoscunt, multo excellenti us atque nobilius. Alioquin, si non daretur eis alius habitus novus ab isto, non esset in Beatis rerum creatarum secundum proprium genus perfecta cognitio ; quod contra veritatem est et contra Anselmum. Et sic concedunt in patria tolli istum habitum scientiae propter nobiliorem habitum supervenientem.

Et licet haec scentia destruatur, non tamen frustra laborat qui eam acquirit, quoniam per ipsam manuducitur homo ad cognitionem Dei et ad promotionem fidei, et ita ad augmentum meriti et per consequens ad complementum praemii. Et propterea, sicut non frustra credit aliquis, licet fides evacuetur in patria, sic etiam non frustra addiscit, licet ibi, ut dicunt, simpliciter evacuetur ista scientia.

 

Aliis autem aliter videtur dicendum esse, videlicet quod scientia non omnino evacuetur. Est enim ibi considerare habitum et usum. In patria autem tollitur quantum ad usum, qui imperfectionis est, et manet quantum ad habitum, qui facit ad ipsius animae decorem et pulcritudinem. Si enim manebunt ibi cicatrices vulnerum et notae cogitationum ad commendationem meriti et decorationem merentium, magis rationabile videtur quod maneant ibi habitus scientiarum, quae faciunt ad ipsius animae decorem et ornatum.

 

Tertiis autem aliter videtur esse dicendum quod, cum tria sit considerare in ipsa scientia, videlicet habitum et usum et modum, scientia quantum ad habitum manet et completur ; quantum vero ad usum mutatur, sed non tollitur ; quantum autem ad modum simpliciter evacuatur et destruitur.

Habitus enim non tollitur, quia perfectioni non repugnat. Non enim repugnant ista duo : Deum videre et scire propositiones et conclusiones et principia geometriae et alicuius alterius scientiae.

Usus vero non tollitur omnino, quia, si esset habitus absque usu et actu, esset incompletus sive minus completus, quod nequaquam competit secundum statum illum pedectissimum et completissimum ; mutatur tamen propter annexam imperfectionem.

Modus vero, qui attenditur in decursu et inquisitione et quadam successiva ratiocinatione et collatione, simpliciter destruitur, pro eo quod in patria modus cognoscendi erit per simplicem aspectum, cum ibi habeatur deiformis intellectus per gloriae complementum. Et sic secundum istam opinionem scientia quodam modo salvatur et quodam modo mutatur et quodam modo destruitur et evacuatur.

Hic autem tertius modus dicendi magis consonat ipsi Glossae, I ad Corinthios 13, 10, et auctoritati Magistri, magis etiam consonat rectae rationi ; ideo magis debet poni et communius sustineri.

Igitur iuxta hune modum dicendi concedi possunt rationes quae ostendunt quod scientia non omnino evacuetur. Manet enim, sicut ostendunt, quantum ad habitum secundum statum magis perfectum, manet etiam quantum ad actum, videlicet quantum ad simplicem aspectum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Apostoli ; iam patet responsio, quia dicitur scientia destrui, non quia habitus destruatur et evacuetur, sed quia tollitur et destruitur iste sciendi modus, qui, ut dictum est, habet fieri per decursum.
  2. Ad illud quod obicitur de Hugone, quod scientiae inventae sunt propter indigentiam, dicendum quod Hugo non assignat totam causam, sed assignat causam quae movit homines secundum statum praesentis vitae ad inventionem scientiae. Quamvis enim homines moti concessum est scientiam evacuari, fuerint propter indigentias amovendas, huiusmodi habitus magis ordinari habent ad intelligentias nostras perficiendas ; quod quidem non tantum competit statui viae, sed etiam patriae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod anima omnia cognoscit in Verbo actu etc. ; dicendum quod, sicut fuit dictum de Christo, quod anima Christi non solummodo habuit cognitionem rerum in Verbo, sed etiam secundum se per habitum sibi innatum, et beatis angelis convenit idem propter perfectionem cognitionis, non solum respectu diversitatis cognoscibilium, sed etiam quantum ad varium cognoscendi modum : ita etiam in Beatis intelligendum est esse, quia cognitio rerum in Verbo et in proprio genere simul se compati possunt quantum ad habitum et quantum ad actum, quia una ad alteram ordinatur.
  4. Ad illud quod obicitur, quod fides plus habet de veritate et lumine quam habitus scientiae, dicendum quod, etsi illud possit concedi, tamen ex hoc non sequitur quod habeat evacuari ; quia lumen fidei, in quantum huiusmodï. est, habet sibi inseparabiliter adiunctum aliquid, quod non est compossibile cum statu gloriae, sicut in praecedentibus ostensum fuit. Non sic autem est de habitu scientiae, qui, quantum est de sua ratione, tanto perfectior est, quanto certior et clarior ; ideo non sic habet tolli quantum ad habitum sicut fides ad praesentiam gloriae.
  5. Ad illud quod obicitur, quod scientia est per collationem causae ad effectum et per quemdam decursum collativum, dicendum quod ipse arguit de scientia quantum ad modum quem in praesenti habet, de quo dictum est, ratione cuius concessum est scientiam evacuari, et ratione cuius Apostoli eam in futuro asserit destruendam.

 

 

ARTICULUS III

De duratione caritatis per comparationem ad praemium.

 

Consequenter quaeritur de duratione caritatis per comparationem ad ipsum praemium.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primum est, utrum per gloriam contingat caritatis habitum evacuari.

Secundum est, utrum contingat caritatis habitum in patria dilatari.

Tertium est, utrum contingat caritatis ordinem in patria immutari.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum contingat catitatis habitum in patria evacuari.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum contingat caritatis habitum in patria evacuari.

Et quod non, videtur.

  1. I ad Corinthios 13, 8 : Caritas nunquam excidit, ibi Glossa : Nec in hoc saeculo nec in futuro, etsi opera eius cessent.
  2. Item, actus caritatis est diligere Deum propter se et super omni et ex toto corde et ex tota anima ex tota mente ; sed iste actus magis competit statui gloriae quam viae : ergo habitus caritatis maxime competit statui glorioso ; et si hoc, tunc non evacuatur in illo.
  3. Item, ipsius caritatis sive amoris est unire, iuxta illud quod dicit beatus Dionysius : Amorem dicimus unitivam vim ; sed magis unimur in patria quam in via : ergo etc.
  4. Item, amoris est assimilare, iuxta illud quod dicit Hugo de Sancto Victore, quod anima in eius quod diligit imaginem transformatur ; sed magis erimus similes in patria quam nunc, secundum illud Ioannis 3, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus : si ergo statui gloriae maxime competit perfectio assimilationis, videtur quod et maxime competat illi statui habere habitum caritatis.

 

Sed contra :

  1. I ad Corinthios 13, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; illud autem est ex parte, quod est imperfectum ; sed caritas viae est imperfecta, quia ignis est in Sion et caminus in Ierusalem, secundum quod dicitur in Isaia [31, 9] : ergo videtur quod habitus caritatis evacuetur in patria.
  2. Item, cessante causa, cessat effectus, ergo, evacuata causa, evacuatur effectus ; sed fides generat spem, spes generat caritatem. Cum igitur in patria evacuetur habitus fidei et spei, ut supra ostensum fuit, videtur similiter quod evacuetur habitus caritatis.

3 Item, quod ordinat ad aliquem finem et terminum cessat, cum perventum est ad illum ; sed caritas est pondus inclinans animam et elevans eam, ut tendat sursum : cum igitur anima sursum per gloriam fuerit collocata, videtur quod iam amplius non habeat caritatis habitum.

  1. Item, quanto maior est unio animae ad Deum, tanto anima perfectius beatificatur ; sed magis unitur quod unitur immediate quam quod unitur per medium : ergo, si anima perfecte beatificatur in gloria, videtur quod inter animam et Deum non sit ponere caritatem mediam : videtur ergo quod cesset habitus caritatis, superveniente complemento habitudinis.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio caritas in patria non evacuatur, sed consumniatur, secundum quod expresse dicit Apostolus.

Ad cuius intelligentiam est notandum quod quaedam est dispositio quae respectu dispositi habet oppositionem, quaedam vero est quae simpliciter disponit. Et prima quidem per adventum eius ad quod disponit evacuatur ; secunda vero perficitur et consummatur. Et huiusmodi est evidens exemplum. Nam primo modo disponit medius color ad extremos et tepiditas ad frigiditatem ; et, superveniente extremo, medius color tollitur, propter hoc quod medium non tantum ad extremum disponebat, sed etiam repugnabat. Secundo modo disponit transparentia ad lumen. Nam, superveniente lumine, transparentia et pervietas non tollitur, sed magis perficitur et decoratur.

 

Per hunc etiam modum intelligendum est in ipsarum virtutum habitibus, quae disponunt ad gloriae complementum. Nam quaedam disponunt sic quod habent aliquo modo oppositionem, sicut fides et spes, quae dicunt ipsius crediti et sperati absentiam et carentiam, quorum opposita sunt in gloria, scilicet visio aperta et tentio firma ; et ideo necesse est hos habitus tolli et evacuari per adventum gloriae.

Et est alia dispositio, quae non habet rationem oppositionis, sed tantum dispositionis ; et talis dispositio est caritas, quae ad gloriam disponit sicut imperfectum ad perfectum, non tamen habet repugnantiam ad ipsam, immo conformitatem expressam. Et ideo quantum ad habitum non evacuatur, sed, dum tollitur imperfectio, ipse habitus perficitur et consummatur.

 

Si autem quaeratur ratio huius, quare caritas magis conformatur complemento gloriae quam alius habitus virtutis theologicae, huius potest triplex ratio assignari quarum una attenditur penes qualitatem ipsorum habituum, altera vero penes dignitatem potentiarum, tertia vero penes largitatem divinorum munerum.

Quantum ad differentem qualitatem habituum ratio sumitur talis, quia dilectio est respectu absentis et praesentis, visio vero et tentio non est nisi respectu habiti et praesentis, exspectatio vero et credulitas est tantummodo respectu non habiti et absentis : et ideo tam actus quam habitus ipsius caritatis statui patriae et viae est communis ; et per hoc magis conformis est caritas viae caritati patriae quam habitus credendi habitui videndi vel quam exspectatio tentioni.

 

Penes dignitatem ipsarum potentiarum attendittir ratio sic, quia, sicut vult Bernardus, De amore Dei, ubi deficit intellectus, ibi proficit affectus. Et Dionysius, VII De divinis nominibus, capitulo De sapientia, dicit quod multo altius ascendit affectus noster et vis affectiva quam vis cognitiva. Ait enim sic : Oportet agnoscere nostrum intellectum quamdam habere potentiam ad intelligendum, per quam videt intelligibilia, unitionem vero excedentem intellectus naturam, per quam coniungitur ad ea quae sunt ultra se. Et quoniam altius elevatur ipsa vis unitiva in homine, ideo habet quamdam praecipuam excellentiam dignitatis, et habitus ipsam perficiens est aliis habitibus maior et excellentior ac per hoc statui gloriae conformior.

 

Penes largitatem divinorum etiam munerum ratio sumitur, quia viris sanctis Dominus largitatem suae benignitatis quodam modo communicat et praegustare facit dulcedinem aeternae refectionis, ut in tribulationibus non succumbant et in vastitate eremi prae ariditate et inopia refectionis non deficiant.

Cum ergo sapere caelestia non possit nisi gustus dispositus secundum dispositionem illi statui convenientem, divinae largitatis munus hoc requisivit ut gustui nostro daretur habitus et dispositio, secundum quam statui gloriae esset conformis. Haec autem dispositio est habitus caritatis, per quam dispositi sumus ad spiritualia degustanda, secundum quod vult magister Hugo. Ideo caritatis habitus non evacuatur, sed magis consummatur in patria.

Et concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod perfectum evacuat illud quod est ex parte, dicendum quod ex parte dicitur esse aliquid dupliciter, secundum quod dupliciter dicitur esse aliguid secundum quid uno modo dicitur aliquid secundum quid, quod tantum deficit ab eo quod est simpliciter, sicut albus secundum pedem est albus secundum quid. Alio modo dicitur aliquid secundum quid, quod non tantum deficit, sed etiam repugnat, sicut horpo mortuus respectu hominis. Sic et aliquid dicitur ex parte dupliciter : uno modo, secundum quod sonat in imperfectionem ; alio modo secundum quod sonat in imperfectionem et oppositionem. Et primo modo potest dici caritas ex parte ; et quod sic est ex parte non evacuatur, sed consummatur et quodam modo integratur, ut quasi totum ex partibus conficiatur. Secundo autem modo habitus fidei et spei est ex parte ; et hoc modo dicit Apostolos illud, quod est ex parte, fore evacuandum, cum venerit id quod perfectum est.
  2. Ad illud quod obicitur, quod, cessante causa, cessat effectus, dicendum quod fides et spes non dicuntur esse causa caritatis nisi quia disponunt ad actum eius, et hoc non simpliciter, sed secundum statum viae ; nam in statu patriae ipsa visio disponit ad diligendum perfecte. Et ideo ratio illa non valet, quia nec proprie est causa nec secundum omnem statum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod ordinans ad aliquid cessat, obtento eo, ad quod disponebat et inclinabat, dicendum quod illud est verum de eo quod solum habet rationem viae ; caritas autem non tantummodo est dispositio ad tendendum et eundum in caelum, sed etiam ad quiescenduni. Sicut enim lapis eodem pondere, quo movetur ad terram, quiescit ibi, cum ad terram pervenerit, sic et suo modo intelligendum est in pondere amoris sive in habitu caritatis ; et de eo quod isto modo ordinat et inclinat aliquid in finem, nec oportet ipsum cessare in finis et termini assecutione.
  4. Ad illud quod obicitur, quod maior est beatificatio, ubi perfectior est unio, dicendum quod verum est. Sed quod obicit, quod perfectius uniretur Deus animae, si uniretur absque caritate, dicendum quod falsum est, quia anima non est disposita ad hoc quod uniatur Deo per gloriam, nisi interveniat habitus quo ipsi conformetur et quo elevetur et quodam modo fortiter alligetur : unio enim beatitudinis est per cognitionem et amorem. Unde sicut habitus diligendi non facit ad dilectionis diminutionem, immo potius ad perfectionem, sic etiam non facit ad illius unionis imperfectionem, sed potius ad perfectionem et complementum. Unde quod dicit quod magis unitur quod unitur sine medio quam cum medio, dicendum quod illud habet veritatem de medio quod facit distare, non autem de eo quod facit approximare et ad unionem magis reddit habilem, cuiusmodi est vinculum caritatis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum caritas habeat in patria dilatari.

 

Secundo quaeritur, utrum caritas habeat in patria dilatari.

Et quod sic, videtur.

  1. De perfectione caritatis est latitudo. Si igitur caritas in patria efficietur perfectior, necessario sequitur quod efficietur latior.
  2. Item, quanto Deus magis habitat in corde, tanto magis cor hominis dilatatur ad bona ; sed excellentiori modo habitabit Deus in homine in statu patriae, quam in statu viae : igitur habitus caritatis in patria plus habet de latitudine.
  3. Item, quanta virtus et bonitas est maior, tanto eius diffusio est amplior et liberalior ; sed in patria crescet caritas secundum virtutem et bonitatem : igitur et per consequens crescet secundum communicationis amplitudinem.
  4. Item, affectio sequitur cognitionem ; sed in patria cognitio dilatabitur et ampliabitur : ergo necesse est caritatis affectionem similiter dilatari.

 

Sed contra :

  1. Quanto virtus magis est unita, tanto magis est infinita ; sed in. patria vfrtus caritatis erit potentissima ; ergo erit unitissima. Sed quod maxime accedit ad unitatem, maxime. recedit a latitudine : si igitur caritas in patria habet magis uniri, videtur quod potius ibi habeat arctari quam dilatari.
  2. Item, in via diligimus praescitos et praedestinatos ex caritate, in patria vero tantum praedestinatos. Ergo ad plures se extendit dilectio viae quam dilectio patriae ; sed dilectio quae ad plures se extendit est latior : ergo etc.
  3. Item, latitudo caritatis maxime attenditur in dilectione inimicorum ; sed in via non solum diligimus amicos, sed etiam inimicos, in gloria autem non diligeritur inimici : ergo videtur quod caritas in patria potius habeat arctari qitam dilatari.
  4. Item, caritas viae diligit omne diligibile, et quod supra est et quod infra est et quod iuxta est et quod intra est, secundum quod dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana ; sed non possunt esse plura diligibilia nec magis ab invicem distantia : si ergo latitudo caritatis attenditur penes diligendorum multitudinem et distantiam, videtur quod caritas non possit esse magis ampla in patria quam sit in via.

 

Respondeo : Dicendum quod latitudo caritatis dupliciter habet attendi, videlicet in liberalitatis magnitudine et diligendorum multitudine. Prima latitudo est caritati essentialis, sed secunda est eidem accidentalis. Quantum ad primam latitudinem, concedendum est caritatem in patria dilatari, quia crescit eius bonitas et communicationis liberalitas et virtuositatis laudabilitas. Quantum autem ad secundam latitudinem, caritas in patria non dilatabitur, quin. potius restringetur, non ratione ipsius caritatis secundum se, sed ex parte diligibilium ; pauciora enim erunt diligibilia. Nunc enim ex caritate diligendi stint sive qui sunt in statu patriae sive qui sunt in statu viae, qui ordinati sunt ut possint ad illum statum pervenire ; sed post consummationem numeri electorum solum illi, ex caritate diligendi erunt qui erunt in statu patriae, quia alii non erunt potentes pervenire ad illius summi Boni participationem.

Concedendum est igitur quod caritas in patria dilatabitur quantum ad liberalitatis magnitudinem. Ampliori enim affectu diligetur Deus in se et in creaturis sui, adeo ut ille, qui modo videtur esse remotus, in patria sit amantissimus ; et amplius inviscerabit sibi tunc caritas omnes Beatos quam modo possit homo etiam unum amicissimum sibi affectuose diligere. Et quia hoc ostendunt rationes ad primm partem, ideo sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod virtus magis unita plus est infinita, dicendum quod diligere multa est dupliciter : aut multa ut multa aut multa relata ad unum. Quoniam igitur in patria Deus erit omnia in omnibus et in omnibus diligetur Deus, hinc est quod caritas ex conversione. sui ad multa et dilatatione non dispergetur, sed potius colligetur. Unde talis dilatatio et virtutis unio non habent repugnantiam, immo potius una istarum conditionum sequitur ad reliquam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nunc diligimus praescitos et praedestinatos, in patria tantum praedestinatos, iam patet responsio, quia loquitur de latitudine ex parte numerositatis diligibilium. Praeterea, cum erit completus numerus electorum et collectus in unum, ita quod quilibet eorum notus erit cuilibet, plures habebit tunc caritas, erga quos possit et habeat affici specialiter et distincte, quam habeat in statu viae.
  3. Ad illud quod obicitur de inimicis, similiter respondendum est. Hoc enim accidit, quia illi qui sunt in patria inimicos non habent, quin sint beatificabiles ; vel non habebunt post diem iudicii alios inimicos quam damnatos ; si tamen haberent, amplius eos diligerent quam faciebant, cum essent in statu viae.
  4. Ad illud quod ultimo obicitur de numero diligendorum, iam responsurn est, quia non dicimus caritatem dilatari propter diligendoritm. numerositatem, sed propter maiorem affectus liberalitatem. Praeterea, ratio illa non cogit, quia, quamvis non sint plura diligenda in generalitate quam quatuor, in speciali tamen et in particulari nihil impdit diligendorum numerum augmentari ; ad quae omnia, cum caritas familiariter et intense convertitur, non immerito dicitur dilatari.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum ordo caritatis in patria habeat immutari.

 

Tertio quaeritur, utrum ordo caritatis in patria habeat immutari, an is sit ordo patriae qui est ordo viae, ut primo nos ipsos et deinde proximos diligamus.

Et quod maneat, videtur posse ostendi sic.

  1. Sicut gratia est perfectio naturae, sic et gloria. Ergo sicut ordo conveniens ipsi naturae institutae salvatur, habitu gratiae adveniente, sic videtur quod salvetur, habitu gloriae superveniente. Si ergo hic est ordo naturae conveniens ut magis nos quam proximos diligamus, videtur quod sicut hic manet, quamdiu sumus in gratia, similiter manebit in gloria.
  2. Item, sicut ad virtutem fidei spectat videre per speculum et in aenigmate, sic etiam ad virtutem caritatis spectat diligere ordinate. Ergo sicut, sublato medio cognoscendi sive videndi ab ipsa fide, virtus fidei evacuatur, sic, si a caritate auferatur ordo, quem habet in diligendo, necesse est ipsam evacuari. Si ergo caritas non evacuatur in patria, videtur quod non auferatur ei ordo diligendi quem habebat in via.
  3. Item, si tantum diligit se quis in patria, quantum diligit proximum et e converso, ita quod non est ibi ordo, igitur tantum gaudet de bono proximi, quantum de suo bono. Ergo ille, qui non est martyr, tantum gaudet de gloria martyris, quantum si ipsemet haberet illam gloriam. Si ergo non tantum gaudet non-martyr, quantum martyr, frustra ergo laborat homo aggredi opera perfectionis, cum tantum gaudeat ille qui non fecit, quantum ille qui fecit.
  4. Item, si tantumdem diligit aliquis alium, quantum semetipsum in gloria, ergo tantumdem diligit sibi propinquos, quantum remotos ; tantumdem etiam diligit illos quos convertit ad fidem, quantum illos quos non convertit ; sed de illis quos convertit habet quis gaudium accidentale, quod est aureola : ergo similiter de his quos non convertit. Quodsi hoc est inconveniens dicere, inconveniens est ponere ordinem caritatis in gloria commutari.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, De vera religione : Perfecta iustitia haec est, ut plus potiora bona et minus minora diligamus. Si ergo in patria voluntas nostra ad perfectam iustitiam erit deducta, videtur quod ibi magis diliget maius bonum. Si ergo proximus noster in patria melior est nobis, videtur quod magis diligemus proximos nostros quam nosmetipsos.
  2. Item, voluntas nostra per omnia erit in patria conformis voluntati divinae ; sed Deus magis diligit meliorem : ergo videtur quod caritas in Beatis eos magis faciat diligi qui sunt magis boni : igitur in patria non attenditur ordo secundum rationem proprii et alieni, propinqui et remoti.
  3. Item, in patria Deus erit omnia in omnibus, et affectus Beatorum sic erit dilectione inebriatus, secundum quod dicit Bernardus, in libro De diligendo Deo, ut sui obliviscatur. Si ergo Beati in patria in diligendo non attendunt quod suum est, sed quod Dei, videtur quod ordo caritatis non maneat in patria secundum rationem proprii et alieni, nec dilectio sui praeponderabit dilectioni proximi.
  4. Item, si homo amaret se plus quam proximum, ergo magis optaret sibi bonum quam proximo et magis delectaretur in bono proprio quam alieno ; sed ubi hoc est, aliquo modo manet proprietas nec omni modo est perfecta gaudii communitas : si igitur in gloria erit summa com municatio gaudiorum, videtur quod non maneat ibi ordo qui nunc est respectu diligendorum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hanc quaestionem est duplex dicendi modus.

Unus est quod in patria salvatur ordo caritatis qui est in via, non tantum per comparationem nostri ad Deum, sed etiam per comparationem nostri ad proximum. Unde in omni statu, sive gloriae sive viae, plus homo diliget se ipsum quam proximum suum et plus circa se ipsum afficietur, deinde plus circa illos qui ei coniuncti sunt quam circa eos qui sunt minus coniuncti.

Ratio autem quae movet hoc ponere est, quia huiusmodi ordo consonare videtur dictamini naturae, perfectioni gloriae, rectitudini divinae iustitiae. Natura enim dictat quod homo plus se quam alterum diligat. Gloria etiam essentialius respicit illum in quo est quam alium ei consimilem et propinquum. Divina etiam iustitia ordinat quod plus de suis meritis gaudeat homo quae fecit quam de alienis. Et sic per omnem modum videtur couveniens ut ordo caritatis, qui est in via, salvetur in patria.

 

Alius autem modus dicendi est hic quod, cum duplex sit ordo caritatis : unus, qui respicit caritatem secundum se, qui quidem attenditur secundum gradum et differentias boni ; alter, qui attenditur ratione naturae substratae, utpote ille qui est secundum differentias proprii et alieni, propinqui et remoti : unus istorum ordinum, scilicet ille qui est caritatis. secundum se, manet in patria. Ille enim est caritati essentialis ; unde magis diliget homo in patria Deum quam spiritum creatum, et spiritum magis quam corpus. Alius vero ordo, qui attenditur ratione naturae substratae, non manebit, pro eo quod non competit illi statui. In statu namque beatitudinis perfecta erit obedientia naturae respectu gloriae, perfecta conformitas volunfatis nostrae respectu divinae, perfecta etiam redundantia communis laetitiae. Quia perfecta erit obedientia naturae respectu gloriae, conformabitur tunc omnino natura gloriae, ut sicut corpus efficietur spirituale et per omnia spiritui obtemperabit, quamvis secundum statum viae oporteat spiritum corpori condescendere, sic natura per omnia conformabitur ordini gloriae et gratiae ; qui attenditur secundum differentias boni, quamvis nunc gratia condescendat ipsi affectui naturali.

Rursus, quia perfecta erit conformitas voluntatis nostrae respectu divinae, non magis diligemus illud quod magis erit nobis propinquum, sed illud quod plus erit Deo placitum et acceptum.

Postremo, quia erit ibi perfecta affluentia communis laetitiae, multiplicabitur gaudium hominis multiplicatione perfecta, ut tantum gaudeat de bono uniuscuiusque proximi quantum de suo ; quod non posset esse nisi diligeret proximum quantum semeipsum. Et hoc est quod dicit Anselmus, in Proslogio, capitulo ultimo : In illa perfecta caritate innumerabilium angelorum et hominum beatorum, ubi nullus minus alium quam se ipsum diligit, non aliter gaudehit quisque pro singulis aliis quam pro se ipso.

 

Quis autem istorum duorum modorum sit rationabilior difficile est definire, quamdiu sumus in statu praesentis miseriae. Si enim velimus iudicare secundum ea quae in nobis sentimus, vix videbitur alicui credibile nec rationabile quod aliquis omnino diligat alterum quantum se ipsum. Unde iudicabit primum modum dicendi esse magis verum.

Si quis vero velit mentem suam altius elevare ad illud Bonum incomprehensibile, quod nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, et ad illam maximam civium unitatem, magis rationabilem iudicabit sequentem modum dicendi, secundum quod manifeste dicit auctoritas Anselmi et Augustini, in libro De vera religione. Videtur id ipsum sentire et Bernardus, in libro De diligendo Deo. Unde si velimus loqui ut plures, sustinebimus primum modum ; si vero velimus loqui et sentire ut sapientiores, sustinebimus sequentem. Sustinentes igitur hunc secundum modum dicendi possumus ad obiecta respondere per ordinem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod gloria salvat ordinem naturae institutae, dicendum quod verum est quod naturam salvat, sed imperfectionem tollit et eliminat ; ordo autem, qui attenditur respectu sui et proximi, deficit a perfecta communicatione et unitate et concordia affectioni ; et ideo in ablatione talis ordinis nullum fit naturae praeiudicium, sed potius de imperfectione ducitur ad complementum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod ordo ille ita competit caritati sicut aenigma fidei, dicendum quod falsum est. Aenigma enim competit ipsi habitui fidei secundum se et in quantum est habitus virtutis dirigens ad voluntarie credendum ea quae non videntur ; sed ordo ille qui est respectu proximi attribuitur ipsi caritati ratione naturae substratae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tunc tantum gaudet homo de alio quantum de se ipso, dicendum quod illud verum est ceteris paribus. Sed ad quantitatem gaudii attendendum est quod duo concurrunt, videlicet virtus dilectionis, quae facit gaudere, et materia, de qua gaudet. Quantum est ex parte materiae, aequaliter gaudebit quis in patria de bono proximi et de bono suo, si est aequale, et magis, si est maius, et minus, si est minus ; sed quantum est ex parte virtutis per quam gaudet, magis gaudebit qui maiorem caritatem habebit. Unde magis gaudebit Petrus de bono Lini quam Linus de bono proprio. Unde non sequitur quod non-martyr tantum gaudeat de bono martyris, quantum ipse martyr, quia merito martyrii aucta est ei virtus gaudendi. Et sic patet quod, licet ex hoc ponatur communitas gaudii, non tamen tollitur quod unus plus gaudeat de alio quam alter.
  4. Et per hoc patet ultimum, quod obicit de praemio aureolae, quia quod aliquis habeat gaudium speciale de alio, hoc non erit ratione ordinis in diligendo, quod magis diligat illum quam alterum, sed hoc erit ratione cuiusdam decoris et gloriae, quam , adeptus est merito operis excellentis.

 

Si autem aliam positionem sustinere velimus, ad omnia obiecta responderi potest breviter quod omnia intelliguntur ceteris paribus.

  1. Unde quod dicitur, quod magis debemus diligere maiora bona, hoc verum est quantum est de ratione boni, sed ratio maioris propinquitatis aliud exigit.
  2. Similiter quod dicit, quod perfecte conformanda est voluntas nostra voluntati divinae, dicendum quod verum est ; sed Deus non diligit maiori affectu, sed diligit ad maius. Unde ex hoc non sequitur quod debeamus magis. diligere proximos nostros meliores nobis, quam nos ipsos, sed quod debeamus eos ad maius diligere.
  3. Similiter quod dicitur, quod affectus Beatorum erit inebriatus, hoc non est quia non diligunt semetipsos, sed quia affectus eorum non erit retardatus in dilectione Dei.
  4. Postremo, quod dicitur de communicatione perfectae laetitiae, non cogit, quia perfecta laetitia non excludit quin homo principaliter ponum suum diligat ; sed hoc facit quod diligendo bonum proprium sic circa se afficiatur ut circa alios non torpescat.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram : Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Caritas, quae deseri potest, nunquam vera fuit ; quoniam secun.dumhoc videtur quod immutabilitas sit de veritate caritatis : ergo, si homo in via semper mutabilis est a malo in bonum, videtur quod nunquam habeat veram caritatem. Si dicas quod Magister dicit inferius quod veritas illa non refertur ad caritatis essentiam, sed ad eius efficaciam, hoc non solvit ; primum, quia multi viatores habent caritatem, quae perducit eos ad veram beatitudinem ; et tamen, quamdiu viatores sunt ; possunt caritatem deserere : igitur ista duo possunt simul stare, quod caritas possit deseri et quod fuerit vera.

Item, caritas viae et patriae sunt unius rationis : ergo, si de veritate caritatis patriae est ut sit immutabilis, videtur similiter quod sit de veritate caritatis viae. Et sic videtur simpliciter sentire Augustinus quod caritas vera nunquam amittatur ; sed hoc est simpliciter falsum, sicut manifeste scitur per experimentum : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud sane potest intelligi, ut fiat vis in duplici verbo : primo, ut fiat vis in verbo ex parte subiecti, in hoc quod dicitur : caritas, quae deseri potest. Aliqua enim proprietas sive qualitas deseritur propter hoc quod non potest resistere impellenti ; aliqua deseritur ex mera voluntate habentis. Cum ergo dicit Augustinus quod caritas non est vera quae potest deseri, hoc intelligit de illo amore qui non habet efficaciam resistendi ; talis enim amor, qui potest a superveniente tentatione violentia quadam expelli, non meretur dici amor caritatis, cuius est Deum carissimum habere et propter se et super omnia diligere et propter amatum omnia faciliter tolerare.

Aliter potest intelligi, ut fiat vis in hoc quod dicit : nunquam vera fuit, quod virtus vera dicitur dupliciter : aut quia habet operationem sibi debitam aut quia perducit ad finem propter quem est. Et in verbo proposito dicitur caritas non esse vera quae deseri potest, quia, si deseritur ; finis debitus non acquiritur ; ideo potius vana quam vera est reputanda. Nec loquitur hic Augustinus de quacumque potentia deserendi caritatem, sed de potentia quae est actui coniuncta.

Ad illud quod obicitur, quod mutabilis et immutabilis non est eadem ratio, dicendum quod illud intelligitur de eo quod est immutabile per naturam, non de illo quod est immutabile per divinae largitatis beneficentiam et continuae bonitatis influentiam, sicut est caritas perfecta in patria.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quorumdam nomina Christus dicit esse scripta in libro vitae, qui postea abierunt retro. Quod enim scriptum est in libro vitae, cum ille liber sit immutabilis, deleri non potest : ergo videtur quod non sit possibile ut aliqui, qui scripti sunt, postea vadant retro et deleantur de illo libro.

Est igitur quaestio utrum aliquis de illo libro possit deleri. Et quod sic, videtur per illud quod dicitur in Psalmo [68, 29] : Deleantur de libro viventium ; et Exodi 32, 31 : Aut dimitte eis hanc noxam aut dele me de libro vitae. Sed in contrarium est quod dicitur super illud Apocalypsis 3, 5 : Non delebo eum, Glossa : Liber vitae st praescientia Dei, in qua omnia sunt constantia.

Iuxta hoc quaeritur de libro vitae, quid sit et quis eius usus.

Respondeo : Ad hoc breviter dicendum est - quantum spectat ad propositum, quia quaestio ista determinatur in quarto libro, in tractatu. de resurrectione quod, cum liber vitae sit divina dispositio, secundum quam aliquis ordinatur ad vitam et reputatur esse dignus vita, aliquis potest dici dupliciter scribi in illo libro : vel secundum praesentis iustitiae reputationem vel secundum finalis gratiae praevisionem. Et primo modo dicitur scribi in libro vitae, quia scribuntur eius merita ; secundo autem modo, non solum quia scribuntur eius merita, sed etiam quia ipse ordinatur ad vitam secundum praedestinationem divinam. Qui primo modo scribitur, deletur quantum ad praesentem iustitiam, quia iam non reputatur dignus vita ; qui secundo modo scribitur, nunquam deletur. Deletio autem illa non dicit aliquam immutationem factam circa ipsum Deum, sed solum circa meritum immutatum.

Et sic patet responsio ad obiecta.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Christus tantum electos dilexit et eorum salutem optavit. Sed contra : latior fuit caritas in Christo quam in nobis ; sed nos non diligimus solummodo electos, verum etiam praescitos : ergo et Christus.

Item, illos dilexit Christus quos voluit salvos fieri ; sed, secundum quod dicitur I ad Timotheum 2, 4, ipse vult omnes homines salvos fieri : ergo videtur quod tam electos quam reprobos dilexerit.

Item, angeli non tantum serviunt electis, immo etiam malis, et eos quibus serviunt volunt perducere ad vitam : ergo diligunt eos ex caritate : ergo multo fortius videtur quod Christus ex caritate omnes dilexerit ; et si hoc verum est, tune non est verum quod Magister dicit.

Respondeo : Dicendum. quod, sicut in primo libro dictum fuit, voluntas in Deo distinguitur secundum duplicem modum. Est enim voluntas in Deo antecedens et voluntas consequens. Voluntas antecedens est solummodo ex ipso, voluntas vero consequens pendet ex causa nostra. Per hunc modum dupliciter distinguenda est dilectio in Christo, videlicet dilectio quae est secundum voluntatem antecedentem, et hac quidem omnes diligebat, quia omnes ad salutem pervenire cupiebat, quantum est ex se ; et dilectio secundum voluntatem consequentem, et hac, quia respicit merita finalia, non omnes diligebat nec omnes ad salutem pervenire cupiebat. Et de hac ultima intelligit Magister, ipse autem opponit de prima.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.