Distinctio XVII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XVII
Post praedicta considerari oportet etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de natura assumpta quantum ad conditiones naturae
et quantum ad plenitudinem gratiae et quantum ad defectum passibilitatis.
Hic incipit quarta pars,
in qua agit quantum ad usum virtutis.
Et quoniam usus virtutis comparationem habet ad voluntatem a qua egreditur,
et ad praemium quod meretur,
ideo pars ista habet duas partes.
In prima determinat de voluntate Christi.
In secunda determinat de merito,
ibi :
Et quoniam affectus voluntatis dignoscitur per petitionem orationis,
ideo Magister simul determinat de voluntate Christi et de oratione Christi.
Dividitur autem pars ista in partes tres.
In quarum prima movet dubitationem.
In secunda eam determinat iuxta viam Sanctorum communem,
ibi :
In tertia vero adhuc diligentius quaestionem propositam explanat iuxta expositionem Hilarii specialem,
ibi :
Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media dividitur in partes tres.
In quarum prima quaestionem praepositam determinat.
In secunda vero determinationem suam auctoritatibus Sanctorum confirmat,
ibi :
In tertia vero quamdam auctoritatem dubiam Ambrosii manifestat,
ibi :
Subdivisiones autem partium manifestae simt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo.
Et primo quaeritur de voluntate Christi.
Secundo vero quaeritur de oratione Christi.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur,
utrum in Christo fuerint plures voluntates.
Secundo vero,
quaeritur de earum numero et sufficientia.
Tertio,
quaeritur de illarum voluntatum concordia ver controversia.
ARTICULUS I
De voluntate Christi.
QUAESTIO I
Utrum in Christo fuerint plures voluntates.
Circa primum sic proceditur et quaeritur,
utrum in Christo fuerit voluntatum pluralitas.
Et quod sic videtur.
1. Ioannis 6, 38 :
Ergo alia est voluntas ipsius Christi, alia voluntas mittentis ;
sed voluntas Christi secundum Divinitatem eadem est cum voluntate mittentis :
ergo necesse est
quod Christus habuerit voluntatem secundum humanitatem et secundum Divinitatem :
ergo habuit plures voluntates.
2. Item,
Damascenus, III libro :
Habere eum dicimus in duabus naturis duplicia ea quae sunt duarum naturarum naturalia,
duas voluntates naturales, et divinam et humanam.
3. Item,
cuilibet naturae intellectuali respondet voluntas ;
sed in Christo fuerunt plures naturae intellectuales,
sicut in praecedentibus monstratum est :
ergo plures voluntates.
4. Item,
Christus meruit,
sed meritum non est nisi secundum voluntatem creatam ;
Christus etiam omnia creavit,
sed creatio non est nisi a voluntate increata :
ergo Christus habuit voluntatem increatam et creatam :
ergo habuit plures voluntates.
Contra
1. Damascenus, in libro III :
Quorum substantia est eadem, horum et voluntas est eadem ;
et quorum diversa voluntas ; horum diversa substantia.
Sed divina natura et humana uniuntur in Christo in unitate hypostasis,
quae est substantia individua,
ita quod in Christo non sunt plures hypostases, sed una :
ergo, si in Christo non est reperire plures hypostases, nec plures voluntates.
2. Item,
voluntas facit volentem,
ergo plures voluntates faciunt plures volentes ;
sed Christus est unicus volens :
ergo unicam tantum habuit voluntatem.
3. Item,
voluntas est illud in homine
penes quod residet regimen et dominium omnium eorum quae aguntur in ipso et per ipsum ;
hoc autem in Christo non potest esse nisi unum solum,
quia non possunt esse plura dominantia in uno et eodem absque controversia :
ergo necesse est in Christo esse voluntatem unam solam.
4. Item,
in Christo est tantum una personalitas,
quia personalitas dicit nobilissimam conditionem
quae reperitur in substantia rationali ;
sed voluntas est nobilissimum et supremum substantiae rationalis :
ergo sicut in Christo est una tantum personalitas,
ita videtur quod sit tantum una voluntas.
Respondeo
Dicendum quod cum in Christo sint plures naturae intellectuales,
videlicet divina et humana,
necesse est in Christo plures esse voluntates.
Sicut enim in una natura corporali nobili ista duo se concomitantur,
videlicet lux et calor,
sic et in natura spirituali perfecta necesse est duo reperiri his duobus correspondentia,
videlicet cognitionem et affectionem ;
sed cognitio est actus rationis, et affectio voluntatis.
Cum ergo in Christo sint plures naturae spirituales,
necessarium est in Christo ponere plures intellectus et plures voluntates ;
et hoc manifestat Magister in littera per multimodas Sanctorum auctoritates.
Unde et concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta]
- Ad illud vero quod obicitur,
quod quorum substantia est eadem, et voluntas est eadem,
dicendum quod substantia dicitur multipliciter :
uno modo dicitur substantia idem quod essentia vel natura ;
alio modo dicitur substantia idem quod suppositum.
Damascenus autem in praedicta auctoritate accipit substantiam pro essentia vel natura.
Argumentum vero in contrarium adductum
procedit de substantia-supposito sive substantia quae est individua ;
et hoc patet per ipsum Damascenum.
Ipse enim dicit sic :
et hoc probat ipse,
quia in tribus personis una est voluntas,
non propter unitatem in personis, sed propter unitatem in natura.
2. Ad illud quod obicitur,
quod voluntas facit volentem,
dicendum quod hoc, per se loquendo, intelligitur de natura,
per consequens autem intelligitur de persona ;
et quoniam plures naturae possunt esse in una persona,
hinc est quod ad pluralitatem voluntatum,
etsi consequatur pluralitas naturarum,
non tamen consequitur personarum pluralitas.
Ideo non sequitur :
sunt plures voluntates, ergo plures qui volunt ;
sed bene sequitur :
sunt plures naturae secundum quas insunt.
Et hoc est quod dicit Damascenus :
Quia duas naturas Christi duas eius naturales voluntates et naturales actus aimus.
Quoniam autem una duarum naturarum est hypostasis,
unum aimus et volentem et agentem naturaliter secundum ambas.
3. Ad illud quod obicitur,
quod voluntas dicit illud,
penes quod residet regimen et imperium eorum quae sunt in ipso volente,
dicendum quod est imperans et dominans per privationem coactionis
et est imperans et dominans per privationem subiectionis.
Primo modo accipiendo imperans convenit ipsi voluntati generaliter ;
et hoc modo possibile est plura imperantia reperiri
in eodem in quo reperiuntur plura a coactione libera,
sicut in Christo est reperire liberum arbitrium secundum divinam naturam et humanam.
Si autem dicatur imperans et dominans per privationem omnis subiectionis,
sic bene concedendum est
quod necesse est esse unum solum.
Sed tale imperium non competit omni voluntati ;
non enim competit voluntati humanae, quae debet esse subiecta divinae,
sed illi voluntati competit quae nihil habet superius se.
Ideo ex hoc non potest argui quod in Christo non sint plures voluntates,
sed quod non sint plures voluntates divinae.
4. Ad illud quod obicitur,
quod voluntas est proprietas spectans ad dignitatem, sicut et personalitas,
dicendum quod aliter et aliter dicitur haec proprietas et illa ad dignitatem spectare,
secundum quod aliquid per superabundantiam dicitur dupliciter :
vel absolute, sicut dicitur albissimus, id est valde albus ;
vel in comparatione, sicut dicitur albissimus omnium.
Et quod dicitur per superabundantiam absolute potest pluribus convenire ;
quod autem dicitur per superabundantiam in comparatione convenit uni soli.
Dico ergo
quod personalitas accipitur penes dignitatem excellentiae respectu omnium quae sunt in ipsa persona,
et ideo in uno non potest esse nisi una personalitas ;
voluntas autem non sic,
quia dicit potentiam substantiae rationalis nobilem et perfectam.
Et ideo sicut plures naturae nobiles possunt se compati in una persona in Christo,
sic et plures voluntates.
QUAESTIO II
De numero et sufficientia voluntatum in Christo.
Secundo quaeritur de voluntatum numero et sufficientia.
Dividit enim Magister voluntates Christi in tria membra,
quorum unum est voluntas divinitatis, aliud voluntas rationis et tertium voluntas carnis seu sensualitatis.
Sed quod ista divisio sit superflua,
videtur.
- Primo auctoritate Damasceni, in III libro :
Ergo, si divisio Damasceni est completa, quae est per duo membra,
videtur quod praedicta divisio sit superflua.
2. Item,
Philosophus dicit, in III De anima et etiam in Topicis, quod voluntas est in sola rationali.
Ergo nulla voluntas videtur esse sensualitatis ;
et si hoc, tertium membrum praedictae divisionis superfluit.
3. Item,
penes voluntatem attenditur liberum arbitrium ;
sed in Christo non sunt nisi duo libera arbitria :
ergo nonnisi duae voluntates :
ergo etc.
4. Item,
voluntas consequitur naturam ;
sed in Christo sunt tantum duae naturae :
ergo tantum duae voluntates.
Sed contra
Quod sint non tantum duae sed etiam plures quam tres,
videtur :
- Auctoritate Hugonis, in libello quem fecit De voluntatibus Christi,
ubi ait sic :
Ergo quatuor differentiae voluntatis.
2. Item,
sicut Christus habuit sensualitatem, ita habuit synderesim ;
et sicut sensualitatis est appetere bonum carnis,
ita synderesis est appetere bonum honestatis.
Ergo
sicut ponitur aliqua voluntas in Christo secundum sensualitatem,
ita videtur quod deberet poni secundum synderesim,
et ita quatuor voluntatis differentiae.
3. Item,
voluntas, secundum Damascenum,
dividitur prima divisione in thelesim et bulesim,
hoc est in naturalem et deliberativam ;
istae duae differentiae constat quod fuerunt in Christo, sicut et praedictae :
ergo videtur quod Christus habuerit voluntates plures quam tres.
4. Item,
voluntas sequitur cognitionem ;
sed in Christo est reperire quatuor genera virtutum cognoscitivarum,
quia in ipso cognoscebat sensus exterior, cognoscebat sensus interior,
cognoscebat intellectus humanus, cognoscebat intellectus divinus.
Si ergo cuilibet cognitioni respondet affectio, et cuilibet affectioni voluntas,
videtur quod in Christo fuerit quadruplex voluntatis differentia.
Est igitur quaestio de praedictae divisionis sufficientia.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum
quod voluntas tripliciter habet considerari :
aut secundum naturam
aut secundum potentiam per quam quis vult
aut secundum modum volendi.
Et secundum istam triplicem considerationem tripliciter habet dividi voluntas in Christo.
Secundum enim comparationem ad naturam
dividi habet divisione bimembri.
Duplex enim in Christo est voluntas divina videlicet et humana secundum duas naturas ;
et sic considerat Damascenus voluntatem Christi cum eam dividit in duo membra.
Si autem consideretur voluntas secundum potentias per quas quis vult,
sic dividi habet divisione trimembri.
Nam in Christo fuit potentia divina et potentia rationalis creata et potentia sensitiva,
per quarum quamlibet in actum volendi exibat.
Et sic dividit Magister in littera per tria membra,
ita quod illa tria habent reduci ad divisiones duas bimembres quae sunt per differentias immediatas,
quia voluntas in Christo fuit aut divina aut humana ;
et si humana, aut sequens cognitionem sensitivam aut sequens cognitionem intellectivam.
Et sic patet sufficientia praedictae divisionis in tria membra.
Per comparationeni autem voluntatis ad modum volendi habet multiplicari voluntas in Christo
divisione quadrimembri ;
et sic consideravit magister Hugo voluntatem Christi cum eam per quatuor membra divisit.
Ait enim sic :
In Christo fuit voluntas Divinitatis et voluntas rationis et voluntas pietatis et voluntas carnis :
voluntas Divinitatis per iustitiam sententiam dictabat,
voluntas rationalis per obedientiam veritatem approbabat,
voluntas pietatis per compassionem in malo alieno suspirabat,
voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat.
Et sic patet secundum diversos modos dividendi voluntatum Christi numerus et sufficientia,
quia secundum diversas considerationes multiplicari habet
modo divisione bimembri, modo divisione trimembri, modo divisione quadrimembri sine aliqua repugnantia.
[Ad obiecta]
1. Et in hoc manifesta est responsio ad obiecta, praecipue ad auctoritatem Hugonis et Damasceni.
2. Ad illud vero quod obicitur de verbo Philosophi,
quod voluntas est in sola rationali,
dicendum quod Philosophus accipit voluntatem stricte, videlicet pro appetitu ratiocinativo ;
Magister autem et Sancti accipiunt voluntatem large ad omnem humanum affectum,
sive procedat ex ratione sive procedat ex sensu.
3. Ad illud quod obicitur,
quod penes voluntatem attenditur liberum arbitrium,
consimili modo respondendum est quod hoc intelligitur de voluntate proprie dicta ;
et sic verum est
quod in Christo non habet nisi duas differentias ;
Magister autem accipit nomen voluntatis pro appetitu.
4. Ad illud quod obicitur,
quod voluntas consequitur naturam,
dicendum quod voluntas consequitur naturam sicut potentia consequitur substantiam ;
et quia in una substantia possunt esse plures potentiae,
nihil impedit in Christo reperiri plures voluntates ex parte unius naturae,
scilicet naturae humanae, et unam ex parte divinae naturae,
et ita in universo tres.
1-3 (c). Ad illud quod obicitur,
quod multo plures deberent esse per auctoritatem Hugonis et propter synderesim et thelesim et bulesim,
dicendum quod ex illis auctoritatibus non potest argui
quod in Christo sint plures voluntates quam tres,
nisi accipiatur divisio voluntatis secundum modos volendi ;
per quem modum rationalis voluntas multiplicari habet in voluntatem rationis et pietatis,
hoc est secundum conditionalem et absolutam,
dividi etiam habet in naturalem et deliberativam.
Sed per hoc non potest argui
quod praedicta divisio sit insufficiens,
quia accepta est secundum potentias ;
uni enim potentiae possunt respondere plures modi volendi.
4 (c). Ad illud quod obicitur,
quod quadruplex est in Christo cognitio, et ita quadruplex debet esse affectio,
dicendum quod cognitio sensitiva exterior non habet perfectionem absque interiori.
Sicut enim vult Augustinus,
non est perfecta visio ex concursu organi et obiecti,
nisi adsit interior intentio copulans unum cum altero,
sicut dicitur, in libro De Trinitate, XI.
Illam autem intentionem vocat Augustinus sensualitatem,
dicens quod sensualitas est illa per quam intenditur in corporis sensus ;
et penes hanc attenditur appetitus carnis.
Et ideo Magister ex parte cognitionis sensitivae unam tantum ponit voluntatem,
scilicet voluntatem sensualitatis ;
si enim acciperet secundum sensus exteriores, iam non una,
sed quinque essent voluntates secundum quinque differentias sensuum exteriorum.
QUAESTIO III
Utrum istae voluntates in Christo fuerint conformes vel repugnantes.
Tertio quaeritur de illarum voluntatum conformitate et concordia,
et quaeritur,
utrum istae voluntates fuerint in Christo conformes vel repugnantes.
Et quod sint repugnantes, videtur.
- Ex ipsa dominica oratione, qua dicebat :
Non sicut ego volo, sed sicut tu vis.
Ergo aliud volebat Christus secundum quod homo,
et oppositum secundum quod Deus :
ergo voluntas humana non erat conformis divinae.
2. Item,
Augustinus, super Psalmum 32, 1 :
Quantum distat Deus ab homine, tantum distat voluntas Dei a voluntate hominis ;
unde gerens hominem, Christus ostendit privatam quamdam hominis voluntatem.
Ergo, si privata voluntas est voluntas repugnans voluntati divinae,
videtur etc.
3. Item,
Christus flebat de destructione Ierusalem,
ergo volebat Ierusalem non destrui ;
et secundum divinam iustitiam volebat eam destrui :
ergo voluntas humana ad versabatur divinae.
4. Item,
videtur quod voluntas rationis et sensualitatis adversentur sibi invicem,
quia, secundum quod dicit Augustinus, De Trinitate,
voluntates sunt contrariae quae sunt contrariorum volitorum ;
sed voluntas rationis volebat mori,
voluntas sensualitatis volebat vivere :
ergo sensualitatis et rationis erant voluntates contrariae.
5. Item,
pavor et securitas sunt affectiones contrariae ;
sed in voluntate rationis erat securitas,
in voluntate sensualitatis erat timiditas :
ergo contrario modo afficiebatur voluntas rationalis et voluntas sensualis.
Sed tales sunt voluntates sibi invicem adversantes :
ergo etc.
6. Item,
aut ratio assentiebat sensualitati refutanti mortem aut repugnabat.
Si assentiebat,
ergo assentiebat in contrarium voluntati divinae :
ergo peccabat mortaliter.
Si repugnabat,
ergo voluntas rationis et sensualitatis fuerunt in Christo repugnantes.
Sed contra
- Voluntas humana secundum rectum ordinem debet esse subiecta divinae.
Ergo,
si in Christo repugnabat,
videtur quod in Christo erat inordinatio et culpa.
2. Item,
omnis motus qui adversatur voluntati divinae est motus ad illicitum ;
et omnis talis motus est peccatum :
ergo,
si Christus secundum humanam voluntatem aliquid volebat adversum voluntati divinae,
ergo in Christo erat peccatum.
Sed hoc est falsum :
ergo etc.
3. Item,
aut voluntas sensualitatis in Christo subiacebat omnino rationi aut adversabatur.
Si omnino subiacebat,
ergo nulla erat ibi repugnantia.
Si adversabatur in aliquo,
ergo caro in Christo concupiscebat adversus spiritum.
Sed nonnullum vitium est,
cum
ergo in Christo fuisset vitium et peccatum.
4. Item,
aeque ordinatus vel ornatior fuit Christus in se ipso sicut Adam in statu innocentiae ;
sed in statu innocentiae nulla fuit in Adam repugnantia voluntatum :
ergo nec in Christo fuit aliqua repugnantia voluntatis sensualitatis ad rationalem nec rationis ad divinam :
ergo nulla.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum
quod conformitas voluntatis ad voluntatem in duobus consistit,
videlicet in volito et in ratione volendi.
Conformitatem in volito dico,
quando diversae voluntates, unum et idem volunt.
Conformitatem in ratione volendi dico,
quando idem eodem modo volunt
vel altera earum vult illud eodem modo quo superior vult eam velle.
Cum igitur ad perfectam conformitatem ista duo concurrant,
alterum eorum est de necessitate conformitatis,
videlicet conformitas in modo ;
alterum vero
aliquando de necessitate,
aliquando de congruitate,
aliquando praeter necessitatem et congruitatem,
videlicet conformitas in volito.
Possibile est enim quod voluntates sint conformes,
ita quod una subsit alteri ;
et tamen non volunt idem,
quia voluntas superior non vult inferiorem velle quod ipsa vult,
sed magis velle contrarium.
Quoniam igitur conformitas in ratione volendi fuit in omnibus voluntatibus Christi,
quia sic volebat sensualitas sicut volebat ratio eam velle,
sic volebat etiam ratio Christi sicut divina voluntas volebat ipsam velle :
ideo concedendum est
quod in Christo fuit voluntatum concordia et consonantia,
quamvis ex parte voliti non esset identitas,
quia unaquaeque voluntas quod suum erat volebat.
Et hoc est quod dicit magister Hugo :
Secundum divinam voluntatem quod iustum erat voluit ;
secundum voluntatem rationis iustitiae consensit et iustitiam approbavit ;
secundum autem voluntatem pietatis sine odio intime condoluit miseriae,
quemadmodum secundum voluntatem carnis iustitiam non accusabat,
sed poenam recusabat.
Unaquaeque voluntas quod suum erat operabatur
et quod ad se pertinebat sequebatur :
voluntas divina iustitiam, voluntas rationalis obedientiam,
voluntas humanitatis misericordiam, voluntas carnis naturam ;
neque altera alteri contraria erat.
Sicut enim Deitati natura erat iustitiam non deserere,
sic carni intererat naturam servare,
et pietati alienam miseriam non amare.
Iustum itaque carni erat quod passionem suam noluit,
quia hoc erat secundum naturam ;
et iustum Deo erat quod passionem illius voluit,
quia hoc erat secundum iustitiam.
Et sic patet quod,
licet diversa essent volita,
voluntates tamen in Christo habuerunt consonantiam.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes
quod voluntates in Christo non fuerunt repugnantes,
nec humana voluntas divinae nec sensualis rationali ;
alioquin sequeretur in Christo fuisse peccatum transgressionis et vitiun corruptionis,
sicut obiectum fuit ;
quorum utrumque est alienum a Christo,
in quo fuerunt omnes motus rationales recti et omnes motus sensualitatis pacati,
iuxta illud quod dicit Augustinus,
signatum fuisse per animalia quae fuerunt in arca Noe quieta et pacata.
[Ad obiecta]
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de oratione Domini :
Non sicut ego volo, sed sicut tu vis,
respondent aliqui quod ex hoc non concluditur contrarietatem voluntatum fuisse in Christo,
pro eo quod alius et alius modus volendi non inducunt contrarietatem,
nisi prout considerantur secundum idem.
Unde,
quia alius et alius modus volendi consideratur circa aliam et aliam voluntatem,
ideo non inducunt contrarietatem nec repugnantiam.
Sed iste modus respondendi non sufficit,
quoniam,
si aliqui duo homines, qui habent diversas voluntates,
contrario modo se habeant circa aliquod volitum,
dicuntur habere voluntates contrarias.
Et propterea potest aliter dici
quod conformitas voluntatis ad voluntatem dupliciter attenditur :
vel secundum assimilationem vel secundum subiectionem.
Dominus autem a voluntate sensualitatis non requirebat conformitatem assimilationis,
ut idem vellet quod ipse vellet ;
sed conformitatem subiectionis,
ut id vellet quod Deus ordinavit eam velle ;
et Dominus in praedicta petitione tollit conformitatem assimilationis,
cum dicit :
et ponit conformitatem subiectionis
in hoc quod ostendit se velle divinae voluntati subesse.
Unde in praedicto verbo insinuatur duplex voluntas in Christo ;
una videlicet rationis,
quae erat similis et subiecta divinae voluntati ;
altera vero sensualitatis,
quam ratio subiciebat voluntati divinae,
licet ipsa sensualitas contrarium appeteret ;
et ita, quamvis non esset similis, erat tamen subiecta
ac per hoc non erat contraria.
2. Ad illud Augustini
quo dicitur quod voluntas humana in Christo distabat a voluntate divina,
dicendum quod Augustinus intendit ibi ponere distantiam
quantum ad diversitatem voluntatum et quantum ad distantiam volitorum,
non autem quantum ad subiectionis ordine in volendo ;
et ideo illa distantia non ponit controversiam.
3. Ad illud quod obicitur,
quod Christus nolebat Ierusalem destrui voluntate humana,
dicendum,
sicut Hugo dicit,
quod illa erat voluntas pietatis,
quae ideo flebat quia misericordiam diligebat ;
et quia Deus sic volebat eam velle,
ideo divinae voluntati non repugnabat :
erat enim ibi conformitas in ratione volendi,
quamvis non esset in volito.
Quod enim sic vellet, hoc habebat a Deo,
et Deus volebat eam sic velle.
4. Ad illud quod obicitur,
quod voluntas sensualitatis repugnabat rationi,
quia volebat contrarium,
dicendum quod contratietas ex parte voliti non dicit contrarietatem in voluntate,
nisi sint tales voluntates
quae non tantum sunt natae conformari per subiectionem,
sed etiam per identitatem ex parte voliti.
5. Ad illud quod obiciur,
quod contrariis affectionibus disponebantur,
utpote securitate, timore, gaudio et tristitia,
dicendum quod una illarum affectionum subiecta erat alteri et quodam modo materialis ;
sicut dictum fuit supra,
quod gaudium in Christo non contrariebatur dolori,
quia gaudebat de ipso dolore ;
sic et in proposito intelligendum est.
6. Ad illud quod obicitur,
quod ratio consentiebat sensualitati aut dissentiebat,
dicendum quod quodam modo consentiebat, quodam modo dissentiebat,
secundum quod aliquis potest alicui dupliciter consentire,
aut volendo idem quod ipse vult aut volendo ipsum velle.
Ratio autem sensualitati consentiebat volendo eam sic moveri,
et hoc idem erat licitum sensualitati :
unde non volebat nisi licitum ;
non autem consentiebat volendo idem ipsum quod sensualitas :
hoc enim esset illicitum voluntati rationis.
Et hoc non ponebat carnem concupiscere adversus spiritum sive rebellionem sensualitatis ad rationem :
illa enim rebellio ponit utrumque dissensum.
Unde notandum quod dissensus potest esse sensualitatis ad rationem
et quantum ad volitum et quantum ad actum volendi ;
et hoc idem pertinet ad naturam lapsam per poenam et culpam.
Et est ponere consensum quantum ad utrumque,
ita quod sensualitas subiaceat rationi ;
et hoc pertinet ad naturam institutam.
Et est ponere medium,
ita quod consentiat ratio sensualitati respectu actus volendi,
sed non respectu voliti ;
et hoc pertinet ad naturam habentem poenam absque culpa,
qualis fuit natura a Christo assumpta,
quae aliquid habuit de natura instituta, aliquid de natura lapsa.
ARTICULUS II
De oratione Christi.
Consequenter quaeritur de oratione Christi.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur,
utrum decuerit Christum orare ;
Secundo quaeritur,
utrum in omni oratione sua fuerit exauditus.
Tertio quaeritur,
utrum illa oratio, qua oravit in passione, fuerit sensualitatis aut rationis.
QUAESTIO I
Utrum decuerit Christum orare.
Circa primum sic proceditur et quaeritur,
utrum decuerit Christum orare.
Et quod sic, videtur.
1. Lucae 6, 12 :
sed Christus nihil fecit, nisi quod ipsum decuit :
ergo conveniens fuit ipsum orare.
2. Item,
cui competit sacrificium offerre, eidem competit orare ;
sed Christo maxime competebat oblatio sacrificii pro salute generis humani :
ergo ei maxime competebat orare.
3. Item,
nulli magis competit orare quam ei qui est pontifex et sacerdos ;
sed Christus fuit pontifex noster et sacerdos,
secundum quod dicitur ad Hebraeos :
ergo sibi maxime competebat oratio.
4. Item,
oratio spectat ad perfectionem vitae contemplativae ;
sed decuit Christum habere perfectionem in utraque vita :
ergo etc.
5. Item,
nullum decet magis orare
quam eum qui est dignus exaudiri et facilius potest impetrare ;
sed nullus est dignior exauditione quam Christus :
ergo videtur quod sibi maxime convenit orationis usus.
Sed contra
- Augustinus, De correptione et gratia :
Sed Christus omnia poterat per se :
ergo nihil debebat ab alio petere, ergo nec orare.
2. Item,
oratio est actus personae inferioris respectu eius quem orat ;
sed persona Christi est aequalis Patri :
ergo non decuit Christum orationem fundere ad Deum.
3. Item,
oratio est ascensus intellectus in Deum ;
sed intellectus Christi semper erat sursum sicut Deo unitus, et in continuo fruitionis actu :
ergo non videtur quod competeret ei usus orationis.
4. Item,
indivisa sunt opera Trinitatis,
ergo impletio petitionum spectat ad totam Trinitatem,
ergo qui petit aliquid ab una persona, petit et ab omnibus ;
sed non decet Christum petere aliquid a se
- nullus enim se ipsum orat vel petit aliquid a se ipso -
ergo non videtur
quod decuerit Christum a Patre per orationem impetrare.
5. Item,
voluntas Christi hominis erat per omnia conformis voluntati Patris,
ergo nihil petebat nisi quod sciebat Patrem velle :
ergo, etiam si non peteret, nihilominus quod petebat impleretur :
ergo frustra petebat aliquid.
Sed nihil decuit Christum frustra facere :
ergo non decuit Christum orare.
Respondeo
Dicendum quod absque dubio decens fuit Christum orare,
maxime
Ratio autem huius condecentiae potest quadruplex assignari,
videlicet
propter meritum, propter virtutis exemplum,
propter veritatis argumentum et propter officium explendum.
Propter meritum,
quia sua petitione et postulatione merebatur nobis,
qui minus idonei eramus ad susceptionem beneficiorum Dei.
Propter exemplum,
ut scilicet discipulos suos et per consequens alios invitaret ad orationis studium,
in cuius exercitio maxime superatur adversarius ;
propter quod Dominus dicebat discipulis, Matthaei. 26, 41 :
Propter veritatis argumentum,
ut ostenderet se esse verum hominem et vere a Deo missum ;
propter quod dicitur Ioannis 11, 41 :
Gratias ago tibi, Domine, quoniam audisti me ;
ego autem sciebam quoniam me semper audis ;
sed propter populum istum qui circumstat dixi, ut credant quia tu memisisti.
Propter officium,
quia Christus habebat dignitatem sacerdotis et pontificis ;
unde sicut ad ipsius officium pertinebat sacrificium offerre pro peccatis,
ita et pro peccatoribus exorare.
Unde ad Hebraeos 5, 1 :
et post, infra 7, 26 :
Talis decebat ut esset nobis pontifex sanctus, innocens, impollutus,
segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus.
His igitur de causis congruum fuit et decens usum orationis in Christo reperiri ;
unde et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur,
quod nemo petit ab alio, si possit illud implere quod petit,
dicendum quod illud verum est secundum quod petitio et impletio attribuuntur eidem ratione eiusdem naturae ;
sic autem non est in proposito.
Nam petere et orare competit Christo secundum naturam assumptam ;
sed posse implere debetur ei seeundum naturam assumentem.
Vel aliter potest dici quod sicut motus
aliquando est propter supplendam intelligentiam propriam,
aliquando propter supplendam indigentiam alienam ;
sic et petitio et oratio.
Cum autem aliquis orat propter propriam indigentiam supplendam,
verum est quod dicit Augustinus :
Cum autem petit dicebat propter supplendam indigentiam alienam,
non requiritur defectus potestatis in petente,
sed defectus potestatis aut idoneitatis in eo pro quo petitur,
qui quidem defectus suppletur ex merito ipsius orationis.
Cum enim aliquis dignus orat pro indigno,
quodam modo acquirit sibi idoneitatem ex suae orationis merito.
2. Ad illud quod obicitur,
quod oratio est actus personae inferioris,
dicendum quod hoc verum est attribuendo inferioritatem personae secundum eam naturam,
secundum quam competit ei oratio.
Oratio enim est actus conveniens personae ratione naturae ;
et sic non habet instantiam in proposito,
quia,
quamvis persona Christi ratione Divinitatis sit aequalis Patri,
secundum tamen humanitatem minor est Patre,
iuxta illud Ioannis 14, 28 :
3. Ad illud quod obicitur,
quod oratio est ascensus intellectus in Deum,
secundum Damascenum,
dicendum quod ascensus potest dici large vel stricte.
Secundum quod large dicitur,
sic potest dici intellectus ascendere in Deum, quando fertur in eum qui supra se est,
implorando misericordiam, quae est supra se,
aut relevando miseriam, quae est infra se ;
et hoc modo accipiendo,
non tantum competit nobis, verum etiam Christo ;
et sic cadit in definitione orationis.
Alio modo ascensus in Deum dicit novam Dei considerationem,
prout dicit elevationem intellectus nostri ad Deum,
procedentem gradatim a consideratione creaturae ad considerationem Creatoris.
Et hoc modo non cadit in notificatione orationis nisi secundum statum viatoris.
Primo modo accipiendo ascensum fuit in Christo ;
secundo vero modo accipiendo quodam modo fuit et quodam modo non fuit.
Fuit quidem quantum ad hoc
quod Christus in actu orationis se revocabat ab occupatione vitae activae,
ut totus esset intentus operationi vitae contemplativae.
Quantum autem ad hoc
quod Christus erat continue comprehensor,
sive vacaret actioni sive cessaret ab actione,
sic non dicitur fuisse in eo innovatio ascensionis per eum modum, per quem est in nobis.
4. Ad illud quod obicitur,
quod postulatio orationis respicit totam Trinitatem,
dicendum quod verum est ex consequenti,
licet quaedam orationes dirigantur ad Patrem, quaedam ad Filium.
Quod autem subiungitur,
quod nemo petit aliquid a se,
dicendum quod verum est in eo qui est unius tantum naturae ;
sed qui est diversarum naturarum bene potest petere aliquid a se,
ita quod secundum unam naturam sit petens et secundum aliam sit exaudiens.
Et sic in Christo,
qui erat Pontifex petens secundum humanam naturam,
et erat Rex et Princeps exaudiens secundum divinam.
5. Ad illud quod obicitur,
quod Christus nihil petebat nisi quod sciebat Deum velle,
dicendum quod verum est ;
sed Christus bene sciebat quod Deus quaedam volebat,
quia sciebat Christum ea nobis impetraturum per suam orationem ;
et ideo orando et petendo quod Deus volebat,
non frustra orabat,
quia hoc ipsum quod Deus disposuerat nobis sua oratione impetrabat.
Cum enim Deus disponit vel vult aliquid facere,
non disponit in omnem eventum,
sed praesuppositis congruentibus antecedentibus ;
sicut disponit nos salvare,
si tamen velimus per bona merita salutem acquirere ;
sic et iri proposito intelligendum est.
QUAESTIO II
Utrum Christus in omni oratione sua fuerit exauditus.
Secundo quaeritur,
utrum Christus in omni oratione sua fuerit exauditus.
Et quod sic, videtur.
1. Per illud quod dicitur Ioannis 11, 42 :
Ego autem sciebam quoniam semper audis me ;
sed illud audire non est aliud quam exaudire :
ergo etc.
2. Item,
super illud Psalmi [20, 3] :
Glossa : Voluntate labiorum, id est verborum eius,
hoc est per verba prolata, non fraudasti eum ;
quidquid enim dixit, factum est.
Ergo etc.
3. Item,
Christus magis dignus est exaudiri quam membra eius petentia in nomine eius ;
sed Ioannis 14, 13 dicitur :
ergo multo fortius, quidquid ipse petiit, obtinuit.
4. Item,
voluntas Christi fuit divinae voluntati conformis,
ergo nihil desideravit et petiit nisi quod Deus voluit ;
sed omne quod Deus voluit, fecit et facit :
ergo omne quod Christus petiit impetravit.
5. Item,
quod Christus petiit, petiit pie, perseveranter et ad salutem,
nec habuit in aliquo remorsum conscientiae ;
sed quicumque petit sic, impetrat quod petit :
ergo omne quod Christus petiit, obtinuit.
Sed contra
- In Psalmo [21, 3] dicitur de Christo :
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies.
Ergo non exaudivit ipsum in eo quod clamavit :
non ergo exaudivit ipsum in omni eo quod petiit.
2. Item,
in littera dicitur :
Christus damans non exauditur ad salutem corporalem ;
bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur, sed melius erat ut moreretur.
Ergo Christus non fuit in omni eo quod petiit exauditus.
3. Item,
Christus petiit et oravit,
ut calix transitet ab eo ;
sed calix non transiit ab eo :
ergo non in omni eo, quod petiit, fuit exauditus.
4. Item,
Christus oravit pro suis crucifixoribus ;
nec tamen omnes salvati fuerunt :
ergo non fuit exauditus in omnibus.
5. Item,
Christus oravit pro discipulis suis
ut servarentur a malo,
secundum quod dicitur Ioannis 17, 20 :
sed non omnes fuerunt servati a malo :
ergo non in omnibus quae petiit, exauditus fuit.
Respondeo
Dicendum quod,
cum oratio sit petitio procedens ex voluntate et desiderio,
secundum quod voluntas humana fuit in Christo secundum triplicem differentiam, sic et oratio.
Nam quaedam oratio fuit exprimens sive procedens a voluntate rationis,
quaedam a voluntate pietatis, quaedam a voluntate carnis.
Oratio procedens a voluntate rationis procedebat a voluntate,
quae quidem requirebat exaudiri ;
et talis oratio in omnibus est exaudita,
tum propter hoc quod ista voluntas erat per omnia conformis voluntati divinae ;
tum etiam quia adeo petebat digne et sancte quod in omnibus erat exaudienda
et dignitate.
Oratio autem procedens a voluntate pietatis et voluntate carnis non fuit in Christo exaudita per omnia,
tum quia hac voluntate non conformabatur Deo in omni volito,
sicut habitum est prius ;
tum etiam quia illa petitio plus ordinabatur ad nostram instructionem quam ad divinam exauditionem.
Magis enim petebat hac voluntate ut nos erudiret quam ut Deum ad suam petitionem inclinaret.
Ex his patet responsio ad quaestionem propositam :
et ad rationes ad utramque partem.
Concedendum est enim
quod Christus exauditus fuit in omni petitione qua petiit ut exaudiretur,
hoc est in omni eo quod petiit voluntate rationis sive voluntate absoluta.
Unde rationes, quae ad primam partem inducuntur, verum concludunt.
Concedendum est nihilominus,
quod non in omni eo quod petiit voluntate carnis vel pietatis fuit exauditus,
sicut rationes ad secundam pattern inductae ostendunt.
Non enim petebat ut exaudiretur, sed ut nos erudiremur ;
sicut petiit, calicem a se transferri, et suis crucifixoribus condonari,
unum ex voluntate carnis ad ostensionem naturae assumptae,
alterum ex voluntate pietatis ad ostensionem benignitatis et misericordiae.
[Ad obiecta]
1-2. Ad illud tamen quod obicitur de auctoritate Psalmi,
dicendum quod hoc dicitur de capite ratione membrorum,
sicut Glossa ibidem exponit ;
et multa consimilia reperiri consueverunt in Scriptura.
3-5. Ad tres rationes sequentes patet responsio per iam dicta,
quia non ferunt instantiam pro quacumque oratione Christi,
sed pro ea solum quae procedebat ex voluntate carnis vel pietatis,
sicut patet aspicienti.
QUAESTIO III
Utrum oratio,
qua Christus oravit in passione ut calix transferretur a se,
fuerit a ratione an a sensualitate.
Tertio quaeritur, utrum illa oratio,
qua oravit in passione ut calix transferretur a se,
fuerit a ratione an a sensualitate.
Et quod a sensualitate, videtur.
- Auctoritate Magistri in littera :
Secundum affectum sensualitatis Christus mori noluit,
nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.
Ergo videtur quod petitio illa ex voluntate sensualitatis processerit.
2. Item,
hoc ipsum ostenditur ex ordine verborum,
cum dicit :
aut hoc dicit ratione voluntatis sensualitatis aut rationis.
Quantum ad voluntatem rationis non dicit,
quia illa erat per omnia divinae voluntati conformis :
ergo hoc dicit quantum ad voluntatem sensualitatis :
ex illa ergo voluntate procedebat postulatio orationis propositae.
3. Item,
nullus sapiens petit vel orat contrarium eius quod vult ;
sed ratio volebat mori :
ergo petitio de evasione mortis non erat petitio rationis ;
et erat rationis vel sensualitatis :
ergo sensualitatis.
4. Item,
peccatum est alicui petere quod est peccatum appetere ;
sed appetere non mori peccatum esset ipsi voluntati rationali :
ergo, si illud petivisset, peccasset.
Sed non peccavit :
ergo non petiit :
ergo petitio illa fuit a voluntate sensuali.
Sed contra
- Oratio sic definitur :
sed sensualitatis non est ascendere in Deum :
ergo sensualitatis non est orare :
ergo praedicta oratio non potuit esse sensualitatis.
2. Item,
alio modo definitur oratio :
sed sensualitas non habet ferri in Deum :
ergo quantum ad actum sensualitatis non consistit usus orationis.
3. Item,
solius rationis est conferre ;
sed praedicta oratio fuit cum collatione quadam,
sicut patet,
cum dicitur :
ergo non processit a sensualitate, sed a ratione.
4. Item,
solius rationis est futura praecognoscere ;
sed oratio illa,
qua petebatur calix futurus transferri,
erat ex futurorum praecognitione :
ergo non erat sensualitatis, sed rationis.
Respondeo
Dicendum quod de praedicta oratione est loqui dupliciter :
aut quantum ad materiam aut quantum ad formam.
Si loquamur de ipsa quantum ad materiam,
cum materia orationis respiciat desiderium petentis,
talis petitio fuit petitio sensualitatis,
cuius desiderium erat ad non moriendum.
Si autem loquamur de praedicta oratione quantum ad formam,
sic, cum forma petitionis respiciat discretionem proponentis,
et talis modus proponendi sit ad discretionem rationis,
concedendum est
quod talis oratio fuerit simpliciter rationis vel simpliciter sensualitatis,
sed quodam modo huius, quodam modo illius :
sensualitatis quantum ad materiam,
sed rationis quantum ad formam ;
item sensualitatis ut moventis, sed rationis ut proponentis ;
item, sensualitatis ut pro quo, sed rationis ut a quo.
Unde bene et recte consuevit dici
quod ratio fuerit advocatus sensualitatis.
Secundum hoc dissolvi possunt rationes ad utramque partem,
quoniam procedunt his duabus viis, sicut patet aspicienti.
Sed tunc restat quaestio :
cum ratio sciret sensualitatem in hac petitione nec exaudiendam nec dignam exaudiri,
utpote quia petebat contrarium divini propositi,
quomodo hanc petitionem proposuit et pro ea allegavit ?
Et dicendum est ad hoc quod huius fuit ratio triplex.
Prima,
ad manifestationem veritatis naturae assumptae,
quae naturaliter refutabat passionem :
et in hoc erudivit nostram fidem.
Secunda vero,
ad confirmandam nostram imbecillitatem,
ut non diffidamus, si passionum pericula exhorremus :
et in hoc erexit nostram spem.
Tertio,
ut ostenderet voluntatem nostram divinae voluntati esse per omnia subiciendam,
quod ostendit in conditione apposita,
et in hoc
quae affectum nostrum divinae voluntati per omnia conatur subicere.
Unde magis oravit pro nobis in illa oratione quam oraret pro se.
Et attendendum est
quod ratio in petitione illa servavit formam prudentis et fidelis advocati,
qui desiderium sensualitatis proponit, servata tamen forma iuris.
Dictat enim ius divinum quod omnis appetitus debet esse Deo subiectus.
Et per hoc patet determinatio obiectorum,
patet etiam praedictae orationis finis et utilitas.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram.
Et primo quaeritur de hoc quod dicitur :
Reliquit affectum infirmitatis,
quo nemo vult mori, qui adeo naturalis est etc.
Hoc enim videtur falsum,
quia multi occidunt semetipsos,
sicut patet in desperatis, et desiderant mori :
non ergo verum est quod dicit.
Item,
Augustinus narrat de quodam, in libro De civitate Dei,
quod
lecto Platonis libro, ubi de immortalitate animae disputavit,
se praecipitem dedit de muro,
ut de hac vita migraret ad eam quam credidit meliorem.
Ex hoc ipso videtur
quod aliqui sunt qui mori desiderant.
Respondeo
Dicendum quod est affectus naturalis et est affectus deliberativus.
Affectu naturali nemo vult mori, immo omnis homo refugit mortem.
Affectu autem deliberativo potest quis appetere mortem et effugere vitam,
non quia haec sit mors et illa sit vita,
sed ratione alicuius quod est annexum vel existimatur esse annexum ;
sicut desperati et vehementer in vita confusi propter confusionem annexam refugiunt vitam ;
sic est etiam de aliis inconimodis.
Per hunc modum etiam aliqui appetunt mortem qui post mortem credunt quiescere et gaudere,
sicut est in illis de quibus opponit,
in quibus non fertur instantia contra verbum Augustini.
Augustinus enim loquitur per se,
loquitur etiam de appetitu naturali, non deliberativo.
Dubium II
Item,
quaeritur de hoc quod dicit
quod
quia contrarium videtur, II ad Corinthios 5, 4 :
Si tu dicas
quod voluntate naturali sive sensualitatis nolebat exspoliari,
sed voluntate rationis sive deliberativa cupiebat dissolvi,
obicitur contra hoc per hoc quod dicitur ad Philippenses 1, 24 :
sed Apostolus voluntate deliberativa id magis appetebat
et volebat quod erat fratribus magis necessarium :
ergo illa voluntate videtur quod non appeteret dissolvi
aut simul appetebat duo contraria.
Respondeo
Dicendum quod in carne nostra est duo reperire,
videlicet ipsam naturam et infirmitatem aggravantem animam,
secundum quod dicit Augustinus, XIII De civitate Dei,
quod corpus aggravat animam,
non quia corpus, sed quia corruptibile.
Cum ergo dicitur :
hoc dicitur quantum ad ipsam carnis naturam,
de qua dicitur ad Ephesios 5, 29 :
Quantum autem ad infirmitatem aggravantem dicitur :
Et sic nulla est ibi contrarietas.
Ad illud vero quod quaeritur,
quomodo petebat simul dissolvi et permanere in carne,
dicendum quod est voluntas absoluta et voluntas conditionalis ;
et nihil impedit duo opposita velle,
ita quod unum velit voluntate conditionali, alterum voluntate absoluta.
Volebat igitur Apostolus in carne permanere propter utilitatem fratrum voluntate absoluta ;
volebat nihilominus
sed hoc non absolute,
sed quantum in se erat ;
et sic nulla erat repugnantia,
erat tamen quaedam mentis angustia ex hoc duplici desiderio ;
propter quod dicit :
Dubium III
Item,
quaeritur de illo verbo Ambrosii :
Videtur enim esse falsum,
quia Christus habuit scientiam omnium futurorum sub certitudine :
ergo videtur quod de nullo potuerit dubitare.
Item,
in quemcumque cadit dubitatio,
cadere potest ignorantia et error ;
sed nullum istorum potuit in Christo cadere :
ergo videtur quod non potuerit dubitare.
Respondeo
Dicendum quod dubitatio proprie dicit indifferentiam iudicii rationis
respectu utriusque partis contradictionis,
ita quod neutrum praeeligat alteri ;
et hoc modo accipiendo dubitationem, in Christo non fuit dubitatio.
Alio modo dicitur dubitatio indifferentia quaedam partis sensibilis
ad sequendum affectum naturae inclinantem vel rationem imperantem ;
et talis dubitatio potuit esse in Christo
et de hac intelligit Ambrosius,
de alia vero currit obiectio.
Dubium IV
Item,
quaeritur de illo verbo Hilarii :
Videtur enim hoc esse falsum per ipsam orationis seriem.
Ait enim :
si petit calicem transire a se,
ergo videtur quod pro se oravit.
Item,
sic petebat sicut volebat ;
sed Christus sentiebat aliquid se velle quod non vellet Pater,
sicut ipse dicebat :
si ergo aliqua voluntate sua calicem passionis fugiebat,
videtur quod,
cum petiit calicem transire a se,
pro se oraverit.
Respondeo
Dicendum quod orare pro aliquo contingit dupliciter :
aut secundum formam orationis aut secundum intentionem orantis.
Secundum formam orationis Christus orabat pro se,
id est pro voluntate sua sensuali ;
secundum autem intentionem orantis in illa petitione Christus non pro se oravit,
sed magis pro nobis.
Non enim credidit se in petitione illa aliquid obtenturum pro se
nec ratio voluisset obtinere sibi liberationem a passione,
sed potius oravit ob triplicem nostram utilitatem,
sicut in praecedentibus tactum est.
Hilarius ergo loquitur isto secundo modo ;
unde sermones sui,
qui ponuntur in littera,
referendi sunt ad principalem intentionem Christi ;
omnes autem obiectiones currunt secundum viam priorem.
