Distinctio XXVIII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XXVIII
Hic quaeri potest, utrum illo mandata dilectionis proximi etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de caritate quantum ad essentiam et definitionem ; in hac parte intendit agere quantum ad diligendorum numerum et distinctionem.
Dividitur autem pars ista in tres partes.
In quarum prima inquirit quae et quot sint diligenda et qualiter exprimantur per duo mandata.
In secunda vero parte removet quaedam dubia, ibi : Oritur autem hic quaestio de an gelis etc.
In tertia vero parte subiungit quamdam distinctionem quae facit ad praemissorum maiorem evidentiam, ibi : Hic notandum est proximum dici etc.
Prima pars dividitur in duas.
In quarum prima movet quaestionem et determinat.
In secunda auctoritate Augustini confirmat, ibi : Quatuor enim diligenda sunt, ut ait Augustinus.
Item, secunda pars dividitur in duas.
In quarum prima removet dubium de angelis.
In secunda vero de Christo, ibi : Christum vero, in quantum homo etc.
Ultima vero pars remanet indivisa.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelilgentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa sex.
Primo quaeritur, utrum ex caritate diligendae sint creaturae irrationales.
Secundo quaeritur, utrum ex caritate diligendi sint daemones.
Tertio quaeritur utrum ex caritate diligendi sint mali homines.
Quarto quaeritur, utrum ex caritate sint diligenda corpora nostra.
Quinto quaeritur, utrum ex caritate diligenda sint dona gratuita.
Sexto et ultimo quaeritur de diligendorum numero et sufficientia.
ARTICULUS UNICUS
De obiectis ex caritate diligendis.
QUAESTIO I.
Utrum ex caritate diligendae sint creaturae irrationales.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum ex caritate diligendae sint creaturae irrationales. Et quod sic, videtur.
- Sapientiae 11, 25 : Diligis omnia, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti ; sed caritas facit nos diligere conformiter Deo : ergo, si Deus, qui est caritas, diligit creaturas irrationales, videtur quod et homines, caritatem habentes, eas ex caritate debeant diligere.
- Item, creaturae rationales ex caritate diligendae sunt, propter hoc quod habent aliquam Dei similitudinem ; sed in creaturis irrationalibus relucet Dei similitudo, licet minus perfecte quam in creaturis rationalibus ; relucet enim Deus in eis sicut in vestigio : ergo, si similitudo Dei est ratio diligendi ex caritate, videtur quod ceterae creaturae irrationales ex caritate diligendae sint
- Item, sicut ad fidem pertinet credere Deum esse creatorem creaturarum rationalium, ita ad ipsam spectat credere ipsum esse creatorem irrationalium ; et sicut intellectus noster cognoscit Deum in creaturis per creaturas rationales, ita et per irrationales, licet minus plene. Si ergo fides et cognitio et contemplatio ipsius Dei indifferenter respicit ipsas creaturas rationales et irrationales, pari ratione videtur quod et ipsa gratuita dilectio. Ergo videtur quod et irrationales creaturae ex caritate diligi possunt, cum caritas ita amet Deum sicut fides credit.
- Item, virtus et vitium habent esse circa idem : ergo circa quod habet esse amor vitiosus libidinis et cupiditatis, circa idem habet esse amor gratuitus et caritatis ; sed homo potest libidinose et cupide amare creaturas irrationales : ergo pari ratione videtur quod vir iustus ex caritate habeat eas diligere.
- Item, aliquis diligit bona temporatia, ut per illa serviat Deo, sicut vir iustus diligit possessiones, ut faciat eleemosynas ; sed constat quod talis amor est amor meritorius ; sed amor meritorius procedit ex caritate : ergo videtur quod talia irrationalia sint ex caritate diligenda.
Sed contra :
- Augustin us dicit, in libro De doctrina christiana, et habetur in littera praecedentis distinctionis : Ea sola ex caritate sunt diligenda quae nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo et angelus vel corpus nostrum . Sed talia non sunt irrationalia : ergo etc.
- Item, principale obiectum caritatis est Bonum increatum, cum caritas sit virtus theologica. Ergo, cum caritas faciat illi bono adhaerere et ipso frui, nihil in mundo diligit nisi quod illo bono natum est frui et in illo beatificari ; sed creaturae irrationales non possunt in Deo beatificari : ergo non possunt ex caritate diligi.
- Item, caritas est vinculum connexionis, ergo illa sola sunt nata ex caritate diligi quae per caritateni possunt necti ; talia autem non sunt nisi illa quae sunt nafa esse de unitate corporis Christi ; sed talia non sunt nisi rationalia : ergo etc.
- Item, nobilior est amor caritatis quam sit amor socialis ; sed amor socialis non potest esse nec debet nisi respectu rationalium creaturarum : ergo nec amor caritatis.
- Item, illa solum sunt ex caritate diligenda quorum dilectio clauditur et exprimitur in duobus mandatis caritatis ; sed dilectio irrationalium nec includitur nec exprimitur in illis duobus mandatis : ergo videtur quod amor caritatis ad creaturas irrationales non habeat extendi.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum aliquis actus dicitur esse ex aliqua virtute, hoc potest intelligi dupliciter : uno modo sicut a movente et imperante, alio modo sicut ab eliciente et informante. Primo modo potest dici quod omnia opera meritoria sunt ex caritate, quia caritas imperat omne opus bonum ; sicut ex caritate possum ire ad sanctum Iacobum et ex caritate levare festucam de terra. Secundo modo ille actus dicitur esse ex caritate quem habitus caritatis respicit formaliter et directe, sicut diligere Deum et proximum, quem non habet anima elicere mediante alio habitu quam habitu caritatis.
Secundum hoc intelligendum quod aliquid diligi ex caritate potest dupliciter intelligi : uno modo ex caritate imperante ; et sic concedi potest quod irrationales creaturae diligendae ex caritate. Sicut enim caritas imperat et movet ad faciendum et dicendum et cognoscendum omnia quae spectant ad salutem nostram et laudem divinam, sic etiam imperat ad amandum. Unde, quia multae irrationales creaturae datae sunt nobis in adiutorium ad exercendum opera meritoria, ordinatae sunt etiam ad laudandum Deum, hinc est quod caritas, quae est amatrix Dei et proximi, imperat tales creaturas diligi.
Alio modo dicitur aliquid diligi ex caritate eliciente et informante ; et sic diligitur ex caritate illud in quod est formalis et proprius actus ipsius caritatis ; tale autem non est nisi illud quod est summum Bonum vel cui summum Bonum natum est aliquo modo uniri per cognitionem et amorem. Ideo, cum ereaturae irrationales non sint hoc modo Dei capaces, quia non sunt ad Dei imaginem, per caritatem non potest eis exoptari summum Bonum ; et ideo caritas non descendit ad illa diligenda secundum suum actum proprium et formalem : ac per hoc talia non diliguntur ex caritate elicitive.
Et si tu quaeras : quae virtus elicit ilium actum dilectionis quo quis diligit creaturas, in quantum sunt de Deo et ad Deum, dicendum quod hoc est cuiusdam pietatis et affectionis naturalis. Sicut enim homo diligit canem quadam pietate naturali, quia videt eum sibi obedientem, sic et ceteras alias bestias et irrationales creaturas naturaliter ex quadam pietate natus erat diligere et fovere, quantum erat ex prima conditione. Unde secundum quod homo plus reformatur et reducitur ad statum innocentiae, secundum hoc magis sibi mansuescunt huiusmodi creaturae et ipse circa eas maiori pietate movetur, sicut de beato Francisco legitur quod erga huiusmodi creaturas mira pietatis teneritudine affluebat, quia iam quodam modo innocentiam recuperaverat In cuius rei signum creaturae irrationales eidem obtemperabant.
Et secundum hanc distinctionem patet responsio ad quaestionem quia uno modo creaturae irrationales sunt ex caritate diligendae, videlicet ex caritate imperante ; alio vero modo non, videlicet ex caritate eliciente.
Secundum hoc etiam potest responderi ad obiecta ad utramque partem, quia procedunt secundum diversas vias, sicut intuenti apparet.
Est et alius hic modus dicendi praedicto modo non contrarius, sed potius consonus, quod aliquid diligi ex caritate potest esse tripliciter : vel ita quod caritas faciat circa ipsum dilectum ponere affectionem et finem ; et sic solus Deus diligitur ex caritate. Alio modo ita quod caritas circa ipsum dilectum faciat ponerec affectionem, non tamen finem ; et sic diligitur proximus ex caritate, quia circa proximum affectu caritatis afficitur, optando ei summum Bonum, non propter ipsum, sed propter Deum. Tertio modo dicitur aliquid ex caritate diligi ita quod caritas circa illud non ponit finem nec etiam affectionem intuitu sui, sed solum ratione illius propter quod diligit ; et hoc modo creaturae irrationales, in quibus Deus relucet, diliguntur ex caritate, quia Deus diligitur in illis ; per quem modum quis dicitur diligere canem amici sui, non quia afficiatur circa canem speciali affectione, sed quia afficitur circa amicum.
Et huius signum est, quia affectus caritatis non alligat hominem creaturae irrationali secundum quod alligat et connectit hominem ipsi proximo vel etiam ipsi Deo. Unde sicut amor amicitiae, qui est in amicum, se extendit ad amici filium, ita quod filius amici amicus est et dilectus, non autem sic se extendit ad amici catulum, ut canis diligatur consimili affectu, sic intelligendum est quod caritas, quae est amor Dei, se extendit ad illos qui sunt nati esse eius filii per gratiam adoptionis. Et quia creaturae irrationales non sunt huiusmodi, ideo proprie loquendo, non sunt natae ex caritate diligi, ita quod caritas circa illas ponat affectum, bene tamen potest caritas in illis diligere Deum ; ita quodam modo potest concedi ut illae creaturae diligantur ex caritate, licet improprie.
Ideo non sunt numerandae inter illa quae proprie ex caritate diliguntur, sicut rationes ad hanc partem inductae ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Deus diligit creaturas irrationales, dicendum quod Deum creaturas irrationales diligere est eas conservare in esse naturae ; sed aliquid diligere ex caritate, hoc est summum Bonum ei optare ; et ideo plus connotatur, cum dicitur aliquid esse ex caritate diligendum et aliquid esse Deo dilectum. Et ideo non sequitur, quodsi Deus eas diligit, quod ex caritate amandae sint.
Et si tu obiectas, quod caritas conformat voluntatem nostram voluntati divinae, dicendum quod hoc non est verum primo et per se respectu omnium operum et quorumcumque obiectorum, sed respectu illorum quae habent expressam similitudinem et quibus vult Deus dare se ipsum. Nam caritas omnibus quae ex caritate diligit optat Deum. Et hoc est quod dicit Augustinus, et habetur in distinctione praecedenti : Sic nos invicem diligamus, ut, quantum possumus, ad habendum in nobis Deum ex dilectione attrahamus.
- Ad illud quod obicitur, quod creaturae rationales diliguntur ex caritate propter assimilationem ad Deum, dicendum quod non quaecumque assimilatio ad Deum facit aliquid ex caritate diligibile, sed illa quae facit Dei capacem ; et haec est similitudo imaginis. Anima enim ideo est imago Dei, quia eius capax et particeps esse potest. Caritas enim optat illud summum Bonum haberi ab eo quem diligit ; ad illud enim inclinat tamquam ad suum principale obiectum. Et quoniam similitudo vestigii non facit creaturam ipsius Dei esse capacem per cognitionem et amorem, hinc est quod non sequitur, quodsi in creaturis irrationalibus reperiatur aliqua vestigii similitudo, quod propter hoc ad ipsas extendatur caritatis dilectio.
- Ad illud quod obicitur, quod fides ita credit Deum creatorem irrationalium sicut rationalium, dicendum quod non est simile de fide et caritate. Nam fides non tantum est circa ipsum Deum in quantum est finis, sed etiam in quantum est principium rerum. Et quia Deus est principium immediatum tam respectu rationalium quam irrationalium, ideo utroque respectu in Deum credit et ipsum contemplatur. Caritas autem respicit Deum sub ratione finis, quia sub ratione boni. Et quia creaturae rationales et irrationales non eodem modo habent tendere in ipsum summum finem, quia rationales immediate, irrationales vero mediate, bine est quod non sequitur quod dilectio caritatis ad has et illas se habeat uniformiter.
- Ad illud quod obicitur, quod virtus et vitium habent esse circa idem, dicendum quod illud argumentum dupliciter peccat. Primo, quia, quamvis virtus et vitium habeant esse circa idem subiectum, non tamen oportet quod generaliter habeant esse circa idem obiectum ; plura enim, exiguntur ad virtutem quam ad vitium. Ideo, si circa aliquid potest consistere vitium, non propter hoc sequitur quod et virtus.
Alius etiam defectus est ibi, quia, cum caritas sit virtus et amor specialis, non oportet quod circa illud consistat caritas circa quod consistit quodlibet speciale vitium. Unde, quamvis cupiditas consistat circa bona temporalia, non oportet quod circa illa sit virtus caritatis, sed sufficit quod sit virtus largitatis. Et ideo non oportet hui usmodi temporalia ex caritate amari, sed ex largitate retineri et dispensari, quae iuxta eorum valorem novit eadem appretiari.
- Ad illud quod obicitur de eo qui diligit temporalia ut per illa Deo serviat, iam patet responsio per ea quae dicta sunt, quia ille motus est meritorius, non quia sit a caritate eliciente, sed quia est a caritate imperante, sicut ire ad sanctum Iacobum vel faere quodcumque aliud opus in Dei obsequium. Praeterea, cum quis diligit temporalia ad serviendum Deo, affectio sua versatur circa eum cui vult sentire, sicut prius factum est. Et ideo ex hoc non potest concludi quod talia diligantur ex caritate nisi valde extenso nomine. Nam proprie nihil ex caritate diligitur circa quod caritas non ponat affectum specialem.
QUAESTIO II.
Utrum ex caritate diligendi sint daemones.
Secundo quaeritur, utrum ex caritate diligendi sint daemones.
Et quod sic, videtur.
- Levitici 19, 18 : Diliges proximum tuum sicut te ipsum, Glossa : Proximus non propinquitate sanguinis intelligendus est, sed societate rationis. Sed. daemones sunt rationales : ergo daemones sunt proximi nostri. Si ergo proximi sunt ex caritate diligendi, videtur quod et daemones.
- Item, ratio diligendi proximum est quia est ad Dei imaginem ; sed hanc est in daemonibus reperire : ergo, cum in eis reperiatur ratio diligendi, videtur quod eos debeamus ex caritate diligere.
- Item, angeli, antequam peccarent, ex caritate diligendi erant, propter ea quae habebant in se ; sed Dionysius dicit quod daemones habent sibi data integra et splendidissima : ergo, si tunc ex caritate diligendi erant propter ea quae tunc habebant, pari ratione videtur quod nunc debeamus ex caritate eos diligere.
- Item, ex caritate debemus diligere quaecumque faciunt ad cumulum nostri meriti ; sed daemones nos tentantes et vexantes faciunt ad nostri meriti cumulum : ergo videtur quod ex caritate diligendi sunt.
- Item, ex caritate diligendum est omne quod facit ad Dei honorem et decorem divinae iustitiae ; sed daemones de caelo deiecti et poenis subiecti faciunt ad manifestationem decoris divinae iustitiae : ergo videtur quod sint ex caritate diligendi. Prima sic probatur : quia caritas diligit beatitudinem et appetit beatificari, ideo diligit omne illud quod est ad beatitudinem ordinatum. Ergo pari ratione, cum caritas diligat Dei honorem et laudem, diligit omnie illud quod facit ad amplificationem laudis divinae. Minor est manifesta per se.
Sed contra :
- In mandato dilectionis proximi praecipitur ut homo diligat proximum sicut se ipsum ; quod exponens Augustinus dicit : Sicut te ipsum, id est ad quod te ipsum ; nos ipsos autem debemus diligere ad summi Boni participationem. Si ergo daemones ad hanc non possunt pervenire, videtur quod non sint diligendi ex caritate.
- Item, super illud Lucae 10, 36 : Quis tibi videtur proximus esse ? Glossa : Proximus est cui impenditur vel qui im.pendit misericordiam. Sed daemones non sunt tales : ergo non sunt diligendi ex caritate.
- Item, Augustinus, VIII De Trinitate : Qui diligit homines, vel quia iusti sunt vel ut iusti sint amare debet. Sed daemones non sunt iusti nec possunt esse iusti : ergo non sunt ex caritate amandi.
- Item, curia caelestis daemones non diligit, quin potius odit et detestatur. Ergo, si in eis est caritas maxime perfecta, et tanto perfectior est in via, quanta conformior est illis qui sunt in patria, videtur quod nulla caritas se ad daemonum dilectionem extendere debeat.
- Item, nihil est caritatis vinculo amplectendum quod est perpetualiter separatum ab his quae caritate ligantur ; sed daemones a membris Christi sunt sempiternaliter separati : ergo nullo modo sunt ex caritate diligendi.
Respondeo : Dicendum quod sicut irrationalia ex caritate non sunt diligenda elicitive, quia non sunt ordinata ad illius summi Boni assecutionem, quod suis dilectis caritas optat, sic daemones, quia sunt obstinati in malitia et impossibiles effecti ad perveniendum in beatitudinem aeternam, diligendi non sunt ex caritate elicitive.
Caritas enim nullos facit diligere elecitive nisi eos quos optat ad summam beatitudinem pervenire. Nullos autem optat pervenire ad illam supernam beatitudinem, cum moveatur rationabiliter et discrete, nisi eos qui sunt habiles ad perveniendum et secundum ordinem naturae et secundum ordinem divinae iustitiae. Quoniam ergo daemones, etsi sint apti nati per naturam felicitari et in Deo beatificari, quia tamen divina iustitia repugnat, per quam sunt damnati ad sempiternam miseriam, hinc est quod caritas summum Bonum eisdem non optat. Et ideo concedendum est quod daemones non sunt ex caritate diligendi.
Eodem etiam modo dicendum est de damnatis, secundum quod ex caritate diligere accipitur proprie. Si vero ex caritate diligere accipiatur large, prout actus diligendi est ex caritate imperante, sic daemones quodam modo sunt diligendi et quodam modo odiendi : odiendi ratione cul pae, quia sunt Deo dissimiles, diligendi ratione naturae. Imago enim summi Regis, secundum naturam suam considerata, quantum est de se, pulcra est et formosa et naturali affectu amabilis a consimili natura.
Verumtamen, quia habens caritatem multum detestatur eorum culpam, et culpa eorum totaliter et inseparabiliter possidet eorum naturam, hinc est quod caritas magis movet affectum naturalem ad diligendum creaturas irrationales quam ad diligendum daemones.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod daemones non sunt diligendi ex caritate.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod proximus est qui communicat in ratione, dicendum quod communicare in ratione est dupliciter : vel secundum ipsius rationis naturam puram vel secundum ordinem et habilitatem ipsius ad gratiam. Dico ergo quod proximitas secundum rationis naturam non est sufficiens ad hoc quod aliquis dicatur esse proximus respectu actus diligendi ; dilectio enim gratuita respicit ordinem ad gratiam. Et quoniam daemones hac proximitate carent, quia redditi sunt ad gratiam impossibiles, ideo sub nomine proximorum non continentur. Et ideo ex illa ratione non sequitur quod diligendi sint ex caritate.
- Ad illud quod obicitur, quod imago est ratio diligendi in creatura, dicendum quod imago non est sufficiens ratio diligendi, nisi in quantum est ordinata ad gratiam et gloriam, ad quam ordinat caritas. Et quia hoc modo non est in daemonibus, immo omnino deordinata, ideo non cogit illa ratio.
- Ad illud quod obicitur, quod angeli, antequam peccarent, ex caritate erant diligendi, dicendum quod hoc erat quia tunc habilitatem et idoneitatem habebant ad assequendum gloriam ; sed hanc non habuerunt post lapsum ; et ideo non sunt nunc sicut tunc ex caritate diligendi.
Et si tu obicias, quod habent sibi data integra et splendidissima , dicendum quod illud dicitur quantum ad potentias respectu naturalium operationum, non autem quantum ad habilitates earumdem respectu gratuitarum. Inhabiles enim facti sunt ad bene faciendum ; tales enim habilitates corrumpuntur per peccatum, secundum quod vult Augustinus, et in secundo libro fuit ostensum.
- Ad illud quod obicitur ; quod quidquid facit ad cumulum nostri meriti est ex caritate diligendum, dicendum quod hoc potest esse dupliciter : vel secundum principalem intentionem vel per occasionem. Quamvis ergo praedicta propositio veritatem possit habere de eo quod facit ad cumulum nostri meriti secundum principalem intentionem et primariam ordinationem, de eo tamen quod facit ad cumulum meriti per occasionem non oportet habere veritatem, quia ex multis malis et peccatis Deus viris iustis elicit bona. Et hoc modo daemones faciunt ad nostri meriti promotionem, quia, dum intendunt nos pervertere ad peccatum, virtute divina eorum exercitium convertitur viris iustis et sanctis ad meriti additamentum.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod omne quod facit ad Dei honorem et decorem iustitiae, est diligendum ex caritate, dicendum quod, sicut ex praecederitibus patet, si proprie accipiatur diligere ex caritate, propositio non habet veritatem.
Et si tu obicias, quod ordinatum ad beatitudinem est diligendum ex caritate, ergo similiter ordinatum ad laudem, dicendum quod dupliciter est aliquid ordinatum ad beatitudinem : aut quia ipsum de se ordinatum est ut perveniat ad beatitudinem aut quia per ipsum aliud ordinatum est pervenire. Et quod primo modo ordinatum est ad beatitudinem diligendum est ex caritate ; quod secundo modo ordinatum est non debet diligi ex caritate, accipiendo proprie.
Similiter aliquid ordinatum ad laudem Dei potest esse dupliciter : aut quia ipsum laudat et magnificat Deum et gloriatur in laude Dei aut quia est materia laudis divinae. Et quod primo modo ordinatum est ad Dei laudem ex caritate diligendum est ; quod vero secundo modo ordinatum est non oportet quod diligatur ex caritate, nisi dicatur diligi ex caritate imperante. Caritas enim imperat homini ut velit omne illud esse in universo quod excitat virum iustum ad laudandum et magnificandum Deum suum.
QUAESTIO III.
Utrum ex caritate diligendi sint mali homines.
Tertio quaeritur, utrum ex caritate diligendi sint mali homines.
Et quod sic, videtur.
- Matthaei 5, 44 : Diligite inimicos vestros etc. sed qui odit iustos absque dubio est iniquus et malus : ergo, si talis est ex caritate diligendus iuxta mandatum dominicum, mali homines ex caritate diligendi sunt.
- Item, omnes praedestinati diligendi sunt ex caritate ; sed multi, qui sunt mali, sunt praedestinati : ergo aliqui mali ex caritate diligendi sunt. Sed nescimus qui sint praedestinati, qui praesciti, dum in via sunt : ergo omnes mali sunt ex caritate diligendi.
- Item, omnes pro quibus est orandum sunt ex caritate diligendi ; sed ora,ndum est pro peccatoribus : ergo tales ex caritate sunt diligendi.
- Item, perfectissima caritas fuit in Christo ; sed Christus, cum essemus iniusti et peccatores, dilexit nos : si ergo omnis amor rectus debet caritatem Christi imitari, tunc videtur quod peccatores et impii ex caritate sint diligendi.
Sed contra :
- In Psalmo [138, 21] : Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et. super inimicos tuos tabescebam ? Sed omnes viri iniusti Deum offendunt et ipsi Do inimicantur : ergo om nes peccatores odiendi sunt, non ergo ex caritate diligendi.
- Item, caritas facit voluntatem nostram conformem voluntati divinae ; sed peccatores et iniusti sunt Deo odibiles, secundum illud Ecclesiastici 12, 3 : Altissimus odio habet peccatores, et illud : Similiter abominabilis est Deo impius et impietas eius. Ergo videtur quod secundum legem caritatis mali sunt odiendi : non ergo ex caritate diligendi.
- Item, in contrariis sequitur consequentia in ipso, et sicut se habet bonitas ad dilectionem, sic malitia ad odium ; sed haec est per se vera : boni sunt diligendi, ergo et haec : mali sunt odiendi ; sed odiendum non est diligendum : ergo mali non sunt ex caritate diligendi.
- Item, caritas est vinculum unitatis. Ergo illi soli sunt ex caritate diligendi qui sunt ex unitate corporis mystici ; sed mali non sunt de unitate corporis mystici : ergo non sunt diligendi ex caritate.
Respondeo : Dicendum quod de malis hominibus dupliciter contingit loqui et dupliciter etiam eos contingit considerare : vel in quantum sunt homines vel in quantum sunt mali, sive in quantum habent in se rationem divinae imaginis, secundum quam sunt capaces beatitudinis, vel in quantum carent perfectione divinae similitudinis.
Si primo modo consideremus homines malos, in quantum videlicet sunt homines et ad Dei imaginem, secundum quam sunt capaces beatitudinis, sic ex caritate diligendi sunt, pro eo quod liberalitas caritatis et eius amplitudo omnes recolligit qui ad illam summam beatitudinem habent idoneitatem.
Si vero consideremus homines malos, secundum quod mali sunt et privati perfectione divinae similitudinis, sic potius sunt detestandi quam diligendi. Et sic iidem homines et odiendi sunt et diligendi : odiendi quidem ratione inordinationis culpae, diligendi vero ratione ordinationis naturae, quae possibilis est ad perfectionem gratiae. Et hoc est quod dicit Gregorius, in quadam Homilia, quod, etsi indignationem debemus vitiis, compassionem debemus naturae. Et Isidorus, in libro De virtutibus : Totum Christum non diligit qui hominem odit ; bonum est non odire naturam, sed culpam. Licet ergo malorum culpam odiamus, ipsos tamen diligere debemus.
Et sic concedendum est quod, licet malorum hominum malitia sit defestanda, ipsi tamen mali homines, in quantum sunt ad beatitudinem ordinati, sunt ex caritate diligendi. Unde et rationes quae ad hoc inducuntur concedi possunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Propheta odio habebat odientes Deum, dicendum quod Propheta non odiebat naturam, sed eorum culpam ; propter quod subiungit : Perfecto odio oderam illos, Glossa : Id est, iniquitates eorum odivi, non naturam ; hoc est enim perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis nec proptet homines vitia diligas.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus odit peccatores, iam patet responsio, quia Deus non odit eos ratione naturae, sed ratione vitii. Licet enim ratione vitii puniantur a divina iustitia, ratione tamen naturae ad bonum ordinatae foventur et attrahuntur a divina misericordia, secundum illud quod dicitur ad Romanos 5, 8 : Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quia, cum adhuc peccatores essemus ; Christus pro nobis mortuus est ; sic enim Deus dilexit mundum, ut dicitur Ioannis 3, 16, ut Filium suum unigenitum etc.
- Ad illud quod obicitur, quod si propositum de proposito, et oppositum de opposito, dicendum quod illud habet veritatem, intelligendo per se ; et ideo in ratione illa est duplex defectus. Primum, quia boni homines sunt diligendi, non solum quia boni, sed etiam quia ad bonum ordinati, sive non solum quia boni in actu, sed etiam quia boni in aptitudine et habilitate ; et ideo non sequitur quod mali sint odiendi, quia mali, etsi non sint boni in actu, sunt tamen boni in aptitudine. Praeterea, esto quod hoc sit verum quod boni, in quantum boni, sunt diligendi, ex hoc non sequitur nisi quod mali, in quantum mali, sunt odiendi. Et hoc quidem verum est ; sed ex hoc ulterius non est inferendum quod mali homines non sunt diligendi, quia, quamvis sit in eis malitia culpae, quae est ratio odiendi, est tamen in eis bonitas naturae, quae est ratio diligendi.
- Ad illud quod obicitur ; quod caritas est vinculum unitatis, dicendum quod vinculum dilectionis, licet respiciat duo extrema, unum tamen illorum respicit sicut subiectum, altrum autem sicut terminum ; nec oportet quod utrumque respiciat sicut subiectum, nisi ubi reperitur perfecta ratio unionis. Quoniam ergo habens caritatem est de unitate corporis, alius vero actu malus potest esse de unitate corporis illius, quamvis actu non sit, hinc est quod caritas potest esse in uno respectu alterius, pro eo quod vinculum amicitiae ad sui esse non necessario exigit extremorum mutuam coniunctionem ; multi eriim diligunt qui non diliguntur. Unde ad hoc quod caritas sit vinculum unionis, non oportet quod ponat utrumque.extremorum in actu uniendi, sed sufficit quod ponat unum in actu, scilicet subiectum in quo est, reliquum vero in habitu, scilicet obiectum, sicut sciehtia ponit scientem in actu, scibile vero ponit in habitu.
QUAESTIO IV.
Utrum ex caritate sint diligenda corpora nostra.
Quarto quaeritur, utrum ex caritate sint diligenda corpora nostra.
Et quod non, videtur.
- Ioannis 12, 25 : Qui amat animam suam perdet eam ; sed constat quod anima non stat ibi nisi pro vita carnali : ergo, si vita carnalis in hoc mundo est odienda, videtur quod odienda sint corpora nostra, non ergo ex caritate diligenda.
- Item, nihil est ex caritate diligendum quod impedit hominem ab assecutione beatitudinis ; sed caro nostra est huiusmodi, quia caro concupiscit adversus spiritum, secundum quod dicitur ad Galatas 5, 17 ; et ad Romanos 7, 23 : Invenio in membris meis quod legem repugnat etc. Ergo, si corpora nostra impediunt nos a beatitudine assequenda, videtur quod non sint ex caritate diligenda.
- Item, caritas nunquam excidit. Ergo illa sunt ex caritate diligenda, quae nunquam excidunt ; sed corpora corrumpuntur : ergo ex caritate diligenda non sunt.
- Item, ratio imaginis sive expressa assimilatio ad Deum est illud quod facit creaturam rationalem ex caritate diligi, sicut ex praecedentibus patet ; sed in corpore communicamus cum brutis, nec perfectio imaginis invenitur in nobis ex parte corporis : videtur ergo quod corpora nostra non sint ex caritate diligenda, sicut nec bruta animalia.
Sed contra :
- Ad Ephesios 5, 28 : Viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua. Si ergo hortatur Apostolus ad diligendas uxores ex caritate, cum similiter diligendae sint ut corpora, videtur quod corpora nostra sint ex caritate diligenda.
- Item, Augustinus dicit, in libro De doctrina christiana : Quatuor sunt diligenda , et tribus praemissis, subdit : quartum, quod infra nos est, scilicet corpus nostrum. Si ergo Augustinus enumerat ibi diligenda ex caritate praecise et proprie, videtur quod corpora nostra sint diligenda ex caritate.
- Item, omne beatificabile est ex caritate diligibile ; sed corpus nostrum cum anima communicabit in participatione felicitatis : ergo similiter communicare debet in dilectione caritatis.
- Item, in ordine caritatis consanguinei praemittendi sunt extraneis, secundum Ambrosium ; sed consanguinitas non est nisi ex parte corporum : si ergo haec conditio reddit homines magis amabiles, videtur quod corpora nostra inter ea connumerantur quae sunt ex caritate diligenda.
Respondeo : Dicendum quod, cum caritas sit pondus inclinans ad summum Bonum et perfectam beatitudinem, omne illud facit diligere quod est beatum vel beatificabile. Quoniam ergo contingit aliquid esse beatum tripliciter, scilicet per essentiam et per primam influentiam et per quamdam redundantiam, hinc est quod omnia ista sunt ex caritate diligenda, secundum prius et posterius, secundum magis et minus. Beatum autem per essentiam est solus Deus ; beatum vero per primam influentiam est rationalis spiritus ; beatum denique per quamdam redundantiam est corpus humanum, in quod gaudium gloriae redundat per coniunctionem sui ad animam beatam. Hinc est quod caritas non solum facit nos diligere Deum et rationalem spiritum, sed etiam corpus nostrum.
Concedendum est igitur, sicut probatum est, quod corpora nostra diligenda sunt ex caritate ; concedendae sunt etiam rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus hortatur nos in Evangelio ad vitam carnalem odiendam, dicendum quod in corpore nostro est vitiositas concupiscentiae et bonitas naturae. Et quia vitiositas concupiscentiae inclinat ad malum, ideo est odienda ; et si quis eam diligit, oait animam suam ; quia vero bonitas naturae ordinata est ad summum Bonum quodam modo comparticipandum, ideo est diligenda. Cum ergo Dominus hortatur ad odiendam animam nostram sive vitam carnalem, dicendum quod hoc non concludit quod corpora nostra non sint diligenda simpliciter, sed quod non sunt diligenda quantum ad vitiositatem concupiscentiae.
- Et per hoc patet responsio ad rationem sequentem, quia caro non repugnat spiritui nec impedit ab assequenda beatitudine propter conditionem naturae, sed propter vitiositatem concupiscentiae contractae.
- Ad illud quod obicitur, quod non debent diligi ex caritate ea quae corrumpuntur, cum caritas nunquam excidat, dicendum quod, quamvis corpus nostrum sit corruptibile ad tempus et secundum praesentem statum, est tamen ad perpetuam incorruptionem ordinatum. Unde, quamvis nunc seminetur in corruptione, resurget in incorruptione ; et ideo, quamvis corpus sit corruptibile quantum ad naturae lapsae infirmitatem, non sequitur quod non sit diligibile ex caritate quantum ad veritatem naturae, secundum quam ordinatum est ad perpetuam incorruptionem.
- Ad illud quod obicitur, quod ratio imaginis et expressa assimilatio, quae facit creaturam rationalem diligi ex caritate, non invenitur in corpore, dicendum quod verum est ; per se loquendo, quod ratio imaginis sic facit. Licet autem corpus humanum non sit ad Dei imaginem per se, est tamen unitum animae, quae est ad Dei imaginem : unitum, inquam, in unitate naturae, et ratione illius est beatitudinis comparticipabile ; et sicut est beatitudinis comparticipabile, ita est diligendum ex caritate, ea videlicet ratione qua est animae rationali unitum ; et hoc est proprium corporis humani respectu cuiuslibet alterius corporis. Propterea non est simile de aliis corporibus et animalibus irrationalibus.
QUAESTIO V.
Utrum ex caritate diligenda sunt dona gratuita.
Quinto quaeritur, utrum ex caritate diligenda sint dona gratulta.
Et quod sic, videtur.
- Primo, per Augustinum, in libro De Trinitate : Qui diligit proximum ipsam praecipue dilectionem diligat. Ergo, si proximum diligit ex caritate, dilectionem diligit ex caritate ; sed dilectio, qua diligit proximum, est donum gratuitum : ergo dona gratuita sunt ex caritate diligenda.
- Item, omne quod ordinat ad beatitudinem et ad eam perducit diligendum est ex caritate ; sed dona gratuita sunt huiusmodi : ergo videtur quod ex caritate diligenda sunt.
- Item, constans est quod dona spiritualia sunt amanda et a Deo petenda, et qui illa diligit diligendo meretur. Si ergo dilectio meritotia est dilectio caritatis, videtur quod talia dona sint ex caritate diligenda.
- Item, sicut se habet dilectio gratuita ad dona gratuita, sic se habet dilectio naturalis ad bona naturalia ; sed bon a naturalia diliguntur naturali dilectione : ergo pari ratione dona gratuita diliguntur dilectione gratuita. Sed dilectio gratuita est dilectio caritatis : ergo videtur quod dona gratuita sint ex caritate diligenda.
Contra :
- Nulla creatura carens ratione est diligenda. ex caritate ; sed huiusmodi dona gratuita rationem non habent : ergo non debent diligi ex caritate.
- Item, diligere est velle alicui bonum ; sed stultus est qui vult alicui virtuti vel caritati bonum : ergo videtur quod huiusmodi dona gratuita ex caritate non sunt diligenda.
- Item, illud solum est ex caritate diligibile quod est aliquo modo beatificabile ; sed huiusmodi dona gratuita non sunt beatificabilia : ergo non sunt ex caritate diligenda.
- Item, Augustinus sufficienter enumerat ea quae sunt ex caritate diligenda ; sed dona gratuita non sunt de illis quae Augustinus enumerat : ergo videtur quod ex caritate diligenda non sunt.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt dona gratuita non esse ex caritate diligenda, secundum quod diligere ex caritate est motus caritatis ut elicientis ; sed, si ex caritate diliguntur, hoc est secundum quod diligere est ipsius caritatis imperantis. Nam in hoc differt caritas ab affectu naturali quod naturalis affectus quaerit proprium commodum, caritas vero, secundum quod dicit Gregorius, protenditur in alterum. Et quia commodum nostrum recte et proprie consistit in spiritualibus donis, quae ordinant nos ad beatitudinem, ideo amor talium donorum est a dilectione naturali elicitive, sed a caritate imperative, cuius est imperare affectibus nostris, ut recte moveantur in suum finem.
Sed illud non sufficit dicere : primum quidem, quia caritas non semper in alterum tendit ; habens enim caritatem, per ipsam frui Deo desiderat. Secundo vero, quia, quamvis sit naturae quaerere et amare commoda naturalia, spiritualia tamen dona perfecte amate, hoc non potest esse nisi dilectionis gratuitae. Et propterea est alius modus dicendi quod, cum bonum sit obiectum caritatis et actus recipiat speciem ab obiecto, intentio actus diligendi variari habet secundum rationem boni. Bonum autem dicitur aliquid dupliciter : uno modo concretive, quia est ordinatum ad beatitudinem et in finem ; alio modo abstractive, quia est illud quo quid ordinatur in finem. Dona igitur gratuita non dicuntur esse bona primo modo, sed secundo, quia mediantibus illis substantiae rationales habent in finem ordinari ; ideo, proprie loquendo, magis sunt bonitates quam bona et inagis rationes diligendi quam diligibilia. Et ideo dicunt isti quod susceptiva horum donorum spiritualium sunt ex caritate diligenda, ipsa vero dona gratuita non sunt proprie ex caritate diligenda, sed magis rationes diligendi ex caritate sua subiecta. Et quia accidens cum subiecto est unum, ideo dilectio istorum donorum cum dilectione creaturarum rationalium non ponit in numerum.
Sed illud adhuc calumniabile est, pro eo quod Deus, qui est ipsa summa Bonitas per essentiam, connumeratur inter ea quae sunt ex caritate diligenda. Et iterum : Si propter quod unumquodque, et illud magis, sed talia dona spiritualia sunt bona, propter quae homines diliguntur, multo fortius ex caritate diligenda ipsa videntur.
Et ideo est adhuc tertius modus dicendi quod, sicut in praecedentibus tactum est, duplex est caritatis motus et affectus. Est enim dilectio amicitiae et dilectio concupiscentiae. Dilectione amicitiae illa diliguntur quibus optatur bonum ; dilectione vero concupiscentiae illa dicuntur diligi quae desiderantur. Quoniam ergo desiderium bonorum spiritualium est ipsius caritatis, secundum quod Sancti dicunt, quia bona spiritualia tenent rationem honesti, concedendum est quod bona gratuita ex caritate diligenda sunt. Et hoc expresse dicit Augustinus, in VIII De Trinitate, cum dicit quod ipsa caritas ex caritate diligenda est. Expresse etiam docet ipsa experientia viros spirituales, qui nihil tam desiderant post Deum quam habere perfectam Dei dilectionem.
Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod nulla creatura carens ratione diligenda est ex caritate, dicendum quod, si intelligatur de dilectione amicitiae, verum est ; si vero de dilectione concupiscentiae, non est verum.
Et si tu obicias, quod tunc bona temporalia erunt diligenda ex caritate, cum caritas faciat illa bona concupisci propter obsequium Dei, dicendum quod non est simile ; quia illa bona temporalia habent tantum rationem commodi, sed bona spiritualia habent rationem honesti ; et ideo concupiscentia sapientiae in Scriptura laudatur, quamvis concupiscentia pecuniae vituperetur. Praeterea, bona temporalia sunt minima bona , sicut dicit Augustinus ; sed dona gratuita connumerantur inter bona maxima ; et ideo de his et istis non est simile.
- Ad illud quod obicitur, quod diligere est velle alicui bonum, iam patet responsio, quia loquitur de diligere secundum quod est actus amicitiae ; secundum enim quod est actus concupiscentiae, diligere non est velle alicui bonum, sed magis est aliquod bonum desiderare vel aliquod bonum acceptare. Et quamvis non sit concedendum quod caritas faciat sibi velle bonum, facit tamen se desiderari et acceptari tamquam verum bonum.
- Ad illud quod obicifur, quod nihil est amandum ex caritate nisi beatificabile, dicendum quod illud prima fronte habet instantiam in Deo, qui est ipsa beatitudo. Praeterea, etsi in creaturis aliquo modo habeat veritatem, hoc verum est in his quae diligenda sunt dilectione amicitiae.
- Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod Augustinus non enumerat quaecumque diligenda, sed diligenda dilectione amicitiae. Et si tu quaeras rationem, quare, dicendum quod hoc est quia motus amicitiae maioris liberalitatis est quam motus concupiscentiae ; et secundum illum caritas, protenditur in alterum : et ideo secundum ilium modum magis diligibilia distinguuntur, et quae diligenda sunt diligi praecipiuntur. Nec est diminutio, quia in illis ista includuntur.
QUAESTIO VI.
De diligendorum numero et sufficientia.
Sexto quaeritur de diligendorum numero et sufficientia. Dicit enim Augustinus quod quatuor sunt ex caritate diligenda, videlicet Deus et nos ipsi, proximus et corpus nostrum.
Et videtur primo quod ibi sit superfluitas.
- Quia quae sunt eiusdem speciei et non distinguuntur nisi secundum materiam non debent facere diversa membra distinctionis ; sed nos et proximus noster sumus eiusdem speciei : ergo non debet homo habens caritatem cum proximo suo pro diversis diligibilibus numerari.
- Item, sacra Scriptura sufficienter enumerat diligibilia in praeceptis quae dat ; sed non enumerat nisi duo, scilicet Deum et proximum, de quibus dat duo praecepta : ergo videtur quod alia membra sint superflua.
- Item, nihil contingit esse beatum nisi tribus modis, videlicet per essentiam, per primam influentiam et per redundantiam. Ergo, si caritas non se extendit ad diligendum nisi id quod est beatum in actu vel in potentia, videtur quod non sint nisi tria diligenda, videlicet Deus, animus et corpus.
Sed quod sit diminutio, videtur.
- Primo, per Ambrosium, qui, secundum quod in sequenti distinctione habetur, assignat sex membra in numero diligendorum. Ergo, si Ambrosius non fuit in enumerando superfluus, videtur quod Augustinus fuerit diminutus.
- Item, sicut ex caritate diligendum est corpus nostrum, ita etiam et corpus proximi. Ergo sicut animus noster et animus proximi constituunt duo membra diligendorum, ita videtur quod corpus nostrum et corpus proximi : ergo videtur quod quinque sunt ex caritate diligenda.
- Item, sicut ex caritate diligimus quod est supra nos et infra nos et iuxta nos, sic etiam ex caritate diligendum est quod est contra nos, videlicet inimicus, sicut supra ostensum est. Videtur ergo quod praedictis membris deficiat unum membrum.
Quaeritur ergo : quare tot sunt ex caritate diligenda et non plura neque pauciora ?
Respondeo : Dicendum quod numerus diligibilium et sufficientia dupliciter potest accipi : uno modo per comparationem ad ipsam dilectionem ; alio modo per comparationem ad ipsum diligentem.
Secundum ipsam dilectionem potest accipi numerus et sufficientia sic. Cum enim dilectio sit appetitus boni, in appetitu autem boni est considerare ipsum bonum desideratum et ipsum qui desiderat et ipsum cui desiderat bonum ; bonum autem desideratum, hoc est summum Bonum, ille qui desiderat est habens caritatem ; cui autem desideratur potest esse in quadruplici differentia - quia aut optat summum Bonum ipsi Deo aut sibi ipsi aut sibi simili aut sibi adhaerenti - ideo quatuor sunt ex caritate diligenda, quia numerus diligendorum non accipitur ex parte optantis vel ex parte boni optati, cum sit unum, sed ex parte eius cui optatur ; quod cum sit in quadruplici differentia, quatuor sunt diligendorum membra. Et hoc est quod supra dictum est, quod in praedicta divisione sumitur numerus diligendorum secundum dilectionem amicitiae, qua dicitur quis diligere alium quando vult illi bonum.
Alio modo potest sumi numerus et sufficientia diligendorum ex comparatione ad ipsum diligentem. Nam diligens aut habet respectum ad se aut ad id quod est supra se aut ad id quod est iuxta se aut ad id quod est infra se ; et secundum hoc quatuor tantummodo diligenda sunt ex caritate.
Et secundum hunc modum assumit Augustinus diligibilium numerum et sufficientiam, in libro De doctrina christiana, nec tantum assignat numerum, sed etiam ordinem debitum. Ait enim sic : Quatuor sunt diligenda : unum, quod supra nos est, scilicet Deus ; alterum, quod nos sumus ; tertium, quod iuxta nos est, scilicet proximus ; quartum, quod infra nos est, scilicet corpus. Et quia omnia possunt reduci ad ista quatuor membra, ideo patet diligendorum numerus et sufficientia.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod est ibi superfluitas, quia non differimus specie a proximis, dicendum quod, quamvis specie non differamus, tamen ad nos et ad proximos nostros caritas nostra diversimode comparatur secundum rationem diligendi et gradum. Primo enim caritas facit habentem se tendere ad beatitudinem et deinde proximum ; illi optat tendere ad idem quasi a latere.
- Ad illud quod obicitur quod sacra Scriptura non exprimit nisi duo diligenda ; dicendum quod in sequenti mandato implicat tria diligenda. Nam, in hoc quod dicit : Dilige proximum tuum sicut te ipsum, mandat homini quod diligat se ipsum ; et cum ipse sit constitutus ex anima et corpore, includitur ibi dilectio utriusque.
- Ad illud quod obicitur, quod tantummodo tribus modis est quid beatum, dicendum quod verum est ; sed tamen caritas, quae disponit ad beatitudinem, alio modo respicit suum susceptibile, alio modo respicit illud quod est ei simile : primum ut participans, secundum ut comparticipans ; et ideo secundum istam diversam comparationem distingui possunt diversa diligibilia.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod est ibi diminutio, quia Ambrosius assignat sex membra, dicendum quod illa sex membra reducuntur ad ista quatuor. Ambrosius enim distinguit unum istorum membrorum in quatuor, videlicet dilectionem eius quod iuxta nos est, scilicet dilectionem proximi. Nec est ibi contrarietas, quia Ambrosius considerat differentias diligibilium accidentales, Augustinus considerat gradus et differentias magis essentiales ; quod melius apparebit inferius.
- Ad illud quod obicitur de corpore proximi, dicendum quod tam corpus proximi quam corpus nostrum est infra nos, et ideo continetur sub quarto membro. Nec est simile de animo nostro et animo proximi, quia diversimode habet caritas comparari ad utrumque : ad unum sicut ad intrinsecum, ad aliud sicut ad propinquum. Ad corpora autem comparari habet uniformiter ; ad utrumque enim comparatur sicut ad inferius.
Aliter volunt aliqui dicere quod dilectio corporis proximi continetur sub dilectione proximi, quia uniformiter comparatur caritas ad utrumque ; ad animum autem nostrum et ad corpus comparatur difformiter, quia ad animum comparatur sicut ipsum informans et eidem inhaerens, ad corpus vero sicut eidem dominans et ipsum regens.
- Ad illud quod obicitur, quod ex caritate diligendum est quod est contra nos, dicendum quod illud continetur sub eo membro quod est iuxta nos, pro eo quod, etsi inimici sint diligendi, qui sunt contra nos, non tamen sunt diligendi in eo quod sunt contra nos, hoc est ratione culpae, sed in eo quod sunt iuxta nos, hoc est secundum conformitatem naturae.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Nec speciali praecepto opus erat hoc tradi, ut quisque se vel corpus suum diligat etc. Hoc enim non videtur verum, quia, si praecepta data sunt ad dirigendum affectiones nostras, cum maxime contingat unumquemque errare circa dilectionem sui, videtur quod de hoc maxime debuit praeceptum dari.
Item, in praeceptis caritatis non praecipitur amor carnalis, sed spiritualis ; sed difficillimum est se ipsum spiritualiter diligere : si hoc ergo necessarium est ad salutem, videtur quod hoc debuerit specialiter praecipi. Si dicas quod non oportuit praecipere, quia in aliis duobus praeceptis includitur, tunc quaeritur : quare dilectio proximi non includitur, sed exprimitur ?
Respondeo : Dicendum quod triplex est ratio quare non oportet speciale mandatum dari de dilectione sui vel corporis : una est, quam reddit Augustinus, et habetur in littera, quia satis intelligiur per hoc quod dicitur : Sicut te ipsum. Alia ratio est, quia ad hoc ipsum inclinat natura. Tertia ratio est, quia diligere Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, hoc est se ipsum spiritualiter amare. Ille enim se spiritualiter amat qui cor et corpus ad honorem Dei totaliter exponit ; et sic dilectio sui implicatur in illis duobus mandatis, et qui bene exsequitur primum mandatum facilitatem habet et rectitudinem ad diligendum se ipsum ; et propterea non oportuit tertium mndatum addi, secundum quod dicit Augustinus. Et per hoc patet determinatio obiectorum. Nam illud quod obicit, quod circa dilectionem sui est obliquatio et difficultas, iam patet, quia satis instruitur homo per illa duo mandata ad obliquitatis ei difficultatis illius remotionem.
Ad illud quod ultimo quaeritur : quare non sic implicite datur mandatum de dilectione proximi, sicut de dilectione sui ? Dicendum quod ratio huius est, quia non est ita in inclinatione et appetitu naturae converti ad alterum, sicut converti ad se ipsum ; et praeterea, difficillimum est proximum diligere, maxime quando est ei adversarius : ideo congruum fuit de hoc speciale mandatum dari.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum. Obicitur enim de beata Virgine : si enim proximus est ille qui est iuxta nos, et beata Virgo non tantum supra nos, sed supra angelos exaltata est, non videtur quod tantum diligenda sit ut proxima, sed magis ut domina.
Item, honoranda est beata Virgo speciali honore, qui dicitur hyperdulia : ergo speciali amore amanda : non ergo videtur quod sub nomine proximi intelligatur, per quem intelligimus illud quod est iuxta.
Respondeo : Dicendum quod nomine proximi intelligitur omnis homo cuiuscumque sexus, cuiuscumque dignitatis, cuiuscumque virtutis. Unde et dilectio gloriosae Virginis includitur sub dilectione proximi.
Ad illud vero quod obicitur, quod non est iuxta nos, sed magis supra, dicendum quod, licet sit supra nos ratione dignitatis gratiae et conceptionis nobilissimae, est tamen iuxta nos secundum conformitatem naturae ; et quoniam dilectio respicit similitudinem, honor autem respicit dignitatem, hinc est quod dilectio eius generaliter sub dilectione proximi continetur, quamvis veneratio ipsius aliis superponatur.
Verum est tamen quod ipsa speciali affectu ab omnibus debet diligi ; sed ex hoc non sequitur quod dilectio eius non debeat sub dilectione proximi contineri, quia, quantumcumque aliqua creatura magno affectu sit amanda, per prius ipsa caritas ordinat animum ad diligendam salutem propriam, sicut melius infra manifestabitur.
Per hoc patet responsio ad obiecta, quoniam ipse arguit de dignitatis sublimitate, cum obicit, quod beata Virgo est supra nos, secundum quam est veneranda ; sub nomine vero proximi continetur quantum ad naturae conformitatem, secundum quam est diligenda.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Manifestum est praecepto dilectionis proximi etiam sanctos angelos contineri. Sed contra : sancti angeli quantum ad dignitatem naturae et quantum ad eminentiam gratiae et quantum ad excellentiam gloriae supra nos sunt. Ergo videtur quod non debant proximi nostri, sed domini reputari.
Item, Christus dominus noster est, qui fuit paulo minus ab angelis minoratus, secundum quod dicitur in Psalmo [8, 6] : ergo videtur quod ipsi angeli sint sicut domini nostri, non sicut proximi reputandi.
Respondeo : · Dicendum quod, quamvis angeli supra nos sint sive quantum ad dignitatem naturae sive quantum ad sublimitatem gratiae, tamen quantum ad actum dilectionis non sunt supra nos diligendi, pro eo quod caritas nostra principaliter respicit summum Bonum, in quod facit tendere et ad quod inclinat ; secundo vero respicit subiectum, quod informat ; tertio vero respicit aliud subiectum consimile, cum quo ligat ; unde quantumcumque creatura sit in se ipsa excellens, tamen secundum legem caritatis iuxta est, et ideo sub nomine proximi debet contineri.
Ad illud ergo quod obicit, quod supra nos sunt sub ratione naturae, gratiae et gloriae, iam patet responsio, quia, quamvis sint supra nos secundum ordinem universi, non tamen sunt supra nos secundum ordinem caritatis.
Potest etiam aliter dici quod, quamvis sint supra nos ratione simplicitatis ; spiritualitatis et incorruptibilitatis sunt tamen iuxta nos ratione imaginis, secundum quam nos et ipsi habemus immediate in Deum ordinari ; et ratione huius possunt nostri proximi appellari.
Et per hoc patet responsio ad illud quod obicitur de Christo, quod illud dicitur ratione passibilitatis assumptae.
Dub. IV.
Item : quaeritur de hoc quod dicit : Christum, in quantum homo est, sicut nos diligere debemus. Contra : Christus est caput nostrum secundum conformitatem naturae assumptae sed caput magis est diligendum quam aliud membrum : ergo plus debemus diligere Christum secund um quod homo quam nos.
Item, tantum debemus diligere Redemptorem, quantum et Creatorem ; sed Creator est diligendus plus quam nos : ergo et Redemptor. Sed Christus, in quantum homo, est Redemptor : ergo Christum, in quantum est homo, debemus diligere plus quam nos.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur : Christus, in quantum homo, diligendus est quantum nos vel plus quam nos, haec determinatio « in quantum » potest importare unitatem personae vel conditionem naturae, iuxta illud quod dictum fuit supra, distinctione undecima. Et si importet unitatem personae, sic diligendus est supra nos, quia sic est noster creator, redemptor et salvator. Si vero importet conditionem naturae assumptae, sic diligendus est iuxta nos, et sic est proximus noster. Unde si consideremus Christum solum ratione humanitatis, hoc est pure ratione naturae creatae, non debetur ei principalitas dilectionis sicut nec adoratio latriae ; nec hoc modo dicitur redemptor noster vel caput, quia tam ratio redemptoris quam capitis respicit personam secundum utramque naturam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
