Distinctio XL — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

Sextum praeceptum est etc,

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinavit Magister de distinctione mandatorum Decalogi quantum ad praecepta primae tabulae et quantum ad praecepta secundae, quae attenduntur circa opera exteriora, et de obliquitatibus quae habent cum eis oppositionem et repugnantiam. In hac vero tertia parte determinat de distinctione duorum praeceptorum, in quibus prohibet Dominus duplicem concupiscentiam, in comparatione ad Legis et Evangelii differentiam.

Dividitur autem ista pars in tres particulas.

In prima ponit praedictorum mandatorum distinctionem.

In secunda vero, quia in praedictis mandatis Lex Vetus videtur convenire cum Nova, inquirit Legis et Evangelii differentiam, ibi : Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienae uxoris etc.

In tertia vero breviter decem mandata praedeterminata epilogat, ibi : Audistis decem psalterii chordas etc.

Partium autem subdivisio et sententia satis manifesta est in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de differentia Novae Legis et Veteris, circa quam tria quaeruntur secundum triplicem differentiam, quae consuevit assignari.

Primo quaeritur de differentia quae assignatur penes radicem.

Secundo de differentia quae assignatur penes effectum.

Tertio vero de differentia quae assignatur penes exercitium sive onus annexum.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De differentia Novae Legis et Veteris.

 

QUAESTIO I.

De differentia utriusque Legis penes radicem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur de differentia, quae assignatur penes radicem.

Assignatur autem haec differentia penes radicem, secundum Augustinum, quod Lex Vetus radicabatur in timore, et Lex Nova in amore. Unde Augustinus dicit quod brevis est differentia Legis et Evangelii : timor et amor. Et cum ex multis locis Scripturae possit ista differentia trahi, maxime accipitur ex Epistola ad Romanos 8, 15, ubi dicit Apostolus : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis.

 

Sed contra hoc obicitur multipliciter.

  1. Primo contra distinctionem ipsarum radicum. Omnis enim timor, sicut dicit Augustinus, ex amore procedit. Ergo, si amor est radix timoris, unum ad alterum habet reduci : ergo non habent ad invicem distingui.
  2. Item, cum sint aliae affectiones animae, videlicet gaudium et dolor et spes, videtur, quodsi penes has affectiones duplex Lex distinguitur, quod pari ratione penes alias distingui deberet : ergo videtur quod, si penes alias non distinguitur, nec penes istas.
  3. Item, si istae dua Leges distinguuntur penes istas duas radices, cum lex naturae sit ab istis duabus distincta, videtur quod necessaria esset tertia radix praeter istas duas. Aut si lex naturae non habet diversam radicem observantiae a Lege Moysi, videtur quod nec penes hoc differat Lex Moysi a Lege Evangelii.
  4. Item, Deuteronomii 6, 5 dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota mente tua etc. ; et ad Philippenses 2, 12 dicitur in Lege Nova : Cum metu et tremore salutem vestram operamini. Si ergo amor praecipitur in Veteri et timor in Lege Nova, videtur quod secundum hoc non attendatur istarum Legum differentia.
  5. Item, in utraque Lege fiunt promissiones et comminationes ; sed promissiones attrahunt ad amorem, comminationes vero incutiunt timorem : igitur timor et amor conveniunt utrique. Ergo penes haec non distinguuntur ab invicem.
  6. Item, graviores comminationes fiunt in Lege Nova quam in Lege Veteri, quia ibi puniebatur homo poena temporali, hic autem comminatur Deus poenam aeternam. Si ergo maior comminatio est inductiva maioris timoris, videtur quod timor magis deberet Legi Novae quam Veteri appropriari. Videtur igitur quod penes has duas radices non recte assignetur differentia Legis Veteris et Novae, tum per comparationem ipsarum radicum ad invicem, tum per comparationem ad ipsas Leges.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum comparamus has Leges ad invicem, hoc potest esse dupliciter : vel secundum statum communem vel habito respectu ad statum specialis personae. Si habito respectu ad statum specialis personae, sic penes haec duo non est differentia. Nam multi in Lege evangelica ducuntur spiritu timoris, multi etiam in Lege Veteri ducebantur spiritu amoris.

Si vero comparemus has Leges ad invicem, habito respectu ad statum communem, sic, quia Lex moysaica respiciebat statum imperfectionis, quia neminem ad perfectum adduxit Lex, secundum quod dicit Apostolus ad Hebraeos [7, 19] ; Evangelium vero respicit statum perfectionis, secundum quod dicitur Matthaei 5, 48 : Estote perfecti sicut Pater vester caelestis perfectus est ; et imperfectorum est duci spiritu timoris, perfectorum vero spiritu amoris : hinc est quod secundum statum communem penes haec duo habet harum duarum Legum differentia assignari.

 

Signum autem huius differentiae deprehenditur in modo ferendi hanc duplicem Legem, quia Lex Vetus data fuit cum clamore magno et timore, secundum quod dicitur Exodi 19, 16, ita quod populus non audebat appropinquare ; Lex autem Evangelii data est cum magna benignitate et dulcedine, quoniam ipse Rex regum, in medio discipulorum sedens, docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu etc., secundum quod scribitur Matthaei 5, 3. Et hic diversus modus ferendi Legem insinuat nobis diversitatem huius duplicis radicis in observando, quae his duabus Legibus competebat propter diversam qualitatem personarum et status earum, ob quam oportebat diversimode manuduci. Unde sicut videmus in disciplinalibus quod ad homines persuadibiles utendum est syllogismo ostensivo, qui ducit directe ad verum ; ad homines vero contentiosos utendum est syllogismo per impossibile, qui ducit ad manifeste falsum, ut per illud reducat ad verum : sic, quia in tempore Legis Veteris erant homines durae cervicis et ad malum proni, Dominus proposuit comminationes et taxavit etiam graves poenas, ut per hoc incuteret eis timorem, per quem a malo revocarentur et ad bonum stimularentur. Sed postmodum, apparente benignitate et humanitate Salvatoris nostri Dei, coeperunt homines esse persuadibiles : et ideo proposuit eis Dominus magnas et multas promissiones, per quarum amorem et desiderium alliceret eos ad faciendum bonum. Et propterea Lex Vetus dicitur lex timoris, Lex Evangelii dicitur lex amoris, secundum testimonium Apostoli et beati Augustini.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod timor radicatur in amore, dicendum quod duplex est amor, scilicet quo amatur Deus in quantum bonus et quo amatur in quantum beneficus. Ex primo amore oritur timor filialis, qui timet patrem offendere propter hoc quod eum diligit. Ex secundo oritur timor poenae, quo quis timet beneficia perdere et mala poenae incurrere. Primus amor et timor convenit Legi evangelicae, secundus vero amor et timor convenit Legi moysaicae. Et quoniam primus amor competit statui perfectionis, in quo regnat amor, secundus vero statui imperfectionis, in quo regnat timor : hinc est quod, licet utrobique sit amor et timor, Lex Evangelii dicitur movet magis ohservari ex amore quam ex timore, Lex vero Moysi e contrario.
  2. Ad illud quod obicitur, quod aliae sunt animae affectiones, dicendum quod, etsi aliae sint, tamen istae duae sufficiunt, pro eo quod omnes aliae ad istas duas possunt reduci. Omnis enim affectio aut est respectu boni aut respectu mali ; et si rspectu boni, reducitur ad amorem ; si respectu mali, reducitur ad timorem. Unde istae duae affectiones dicuntur tenere principatum inter alias, quia maxime habent rationem motivi, una inclinando ad bonum, altera in retrahendo a malo ; et propterea magis competit eis ratio radicis quam affectionibus aliis.

Et si tu obicias, quod quod tunc non deberet esse nisi una radix, quia timor reducitur ad amorem, dicendum quod duae dicuntur secundum immediatam comparationem ad suum motivum et ad actus immediatos, qui ab eis habent ortum. Unde ubi est radix timoris, verum est quod est radix amoris ; sed alicuius est radix immediata ipse timor, cuius non est amor ita immediate.

  1. Ad illud quod obicitur de lege naturae, quod deberet habere tertiam radicem, dicendum quod lex naturae partim conveniebat cum lege gratiae, partim cum lege scripta : quantum ad libertatem cum lege conveniebat, quantum vero ad imperfectionem et obscuritatem cum lege scripta. Et ideo secundum diversas conditiones reduci habet ad ista duo motiva nec oportuit quod habeat radicem tertiam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in utraque Lege praecipitur timor et amor, dicendum quod verum est ; sed tamen Lex Vetus principaliter habet oculum ad timorem, Lex vero Nova principaliter ad amorem ; illud autem tenet in lege rationem radicis quod principaliter movet in mandatis eius observandis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod utrobique fiebant comminationes et promissiones, dicendum quod in Lege Veteri fiebant promissiones temporales, secimdum quod dicitur Isaiae 1, 19 : Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis ; in Lege autem Nova promissiones aeternae, quibus Dominus promittit semetipsum nobis in praemium.

Similiter et de comminationibus intelligendum est. Et quoniam illae comminationes et promissiones primae competebant statui imperfectionis, ido abundantius generabant affectum timoris quam amoris ; sed econtra est de promissionibus et comminationibus Legis Novae. Ideo ratio illa non valet.

  1. Ad illud quod obicitur, quod maiores comminationes fiunt in Lege Nova, responderi potest dupliciter. Primo, quia homo carnalis et sensualis magis exterretur, cum comminatur sibi poena in praesenti quam in futuro. Sicut rnulti latrones magis timent furari propter patibulum et suspendium quam propter infernale supplicium. Unde, etsi maior sit comminatio, non tamen ita movet, quia non est adeo nota.

Alio modo potest dici quod in Lege Nova non tantum est magna comminatio poenae, sed etiam abundans collatio gratiae, quae quidem parit amorem et confidentiam. In Lege vero Veteri comminatio poenae erat, nec erat tanta collation gratiae ; ideo magis eos spiritus timoris agitabat, non propter comminationem maioris supplicii solum, sed propter comminationem supplicii et defectum adiutorii, quod consistit in desiderio boni et gratia Spiritus Sancti.

 

 

QUAESTIO II.

De differentia secundum effectum, videlicet quod Lex Vetus fuerit occidens, Lex Nova sit vivificans.

 

Secundo quaeritur de differentia quae assignatur penes effectum, videlicet quod Lex Vetus erat lex occidens, Lex vero Nova est lex vivificans, quam Magister ponit in littera.

Et hoc accipitur ex II ad Corinthios 3, 6, ubi dicit Apostolus : Littera occidit, spiritus autem vivificat ; et ex eo quod dicitur ad Romanos 7, 6, et ad Galatas 2, 16, et I ad Corinthios 15, 56 : Virtus peccati Lex. Et ex pluribus· aliis locis sumi potest ex verbis Apostoli.

 

Sed contra hanc differentiam obicitur primo ratione primae partis.

  1. Quia dicitur ad Romanos 7, 12 : Lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum, Glossa : Iustum, iustificans ; sed nihil sanctum et iustum occidit : ergo Lex non occidit.
  2. Item, cum dicitur Lex occidens, aut intelligitur de Lege servata aut de Lege non servata. Si de Lege servata, constat quod hoc est falsum. Si de Lege non servata, sed similiter Evangelium non observatum occidit, quia peccat qui non observat Legem evangelicam, sicut peccabat qui non observabat Legem scriptam : ergo Lex evangelica est lex occidens. Ergo penes hoc non debet assignari differentia.
  3. Item, si est Lex occidens, aut ergo per causam aut per occasionem aut per ostensionem. Si per causam, et quod est causa spiritualis occisionis est simpliciter malum : ergo Lex mala est : verum ergo dixit Manichaeus quod Lex Vetus fuit a malo deo.

Si per occasionem, cum ergo frequenter homo sumit occasionem peccandi de virtutibus et bonis operibus, de quibus superbit, tunc ergo virtus et bona operatio debent dici occidere ; quod omnino absurdum est.

Si per ostensionem, quia ostendit peccati morbum, ergo, cum Evangelium similiter ostendat peccati morbum, tunc Evangelium debet dici. lex occidens : ergo penes hoc nulla est differentia.

Item, obicitur contra secundam partem differentiae, qua dicitur quod Evangelium est lex iustificans.

  1. Lex enim consistit in doctrina, sed iustificatio consistit in gratia : ergo videtur quod iustificatio nihil pertineat ad Legem evangelicam.
  2. Item, si Evangelium dicitur iustificare, aut sua instructione aut sua observatione aut alio modo. Sua instructione non ; multi enim Evangelium audiunt et non iustificantur. Non enim auditores Legis, sed factores iusti sunt apud Deum, sicut dicitur ad Romanos 2, 13.

Si sua observatione, sed similiter Lex Vetus iustificabat, secundum quod dicitur Matthaei 19, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; et Beda dicit quod iustitia Legis suo tempore custodita non solum temporalia, sed etiam aeterna bona conferebat.

  1. Item, Lex Evangelii consistit in praeceptis et consiliis ; sed praecepta et consilia consistunt in operibus bonis, iustitia autem non causatur in nobis ex operibus bonis, immo magis e converso. Non videtur ergo quod effectus Legis evangelicae aliquo modo sit iustificatio.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod multipliciter dicitur aliquid iustificare sive iustificans. Uno modo effective, et sic solus Deus dicitur iustificare. Alio modo formaliter, et sic gratia dicitur iustificare, quae informat ipsam animam, expellendo obliquitatem culpae et dando rectitudinem iustitiae. Tertio modo dicitur aliquid iustificans, non solum in habitu, verum etiam in effectu, et sic caritas iustificat, sive fides, quae per caritatem operatur. Quarto modo dicitur aliquid iustificans in ipsius iustitiae exercitatione et usu, et hoc modo mandata Dei, in quibus iustitia exercetur, iustificare dicuntur quando modo debito observantur.

 

His prasuppositis, intelligendum est quod in Lege Veteri tria erant consideranda, similiter et in Lege Nova, videlicet moventia, et ista erant promissa ; dirigentia, et ista erant praecepta ; adiuvantia, et ista erant sacramenta, quia, secundum quod dicit Hugo, sacramenta sunt adiutoria, ut per praecepta veniatur ad promissa.

Similiter haec tria sunt in Lege evangelica, sed differenter, quia in Lege Nova secundum primam faciem ista omnia sunt spiritualia, quia promissa sunt aeterna, praecepta sunt spiritualia et sacramenta sanctificantia ; et ita promissa excitant hominem ad amorem aeternorum, qui est amor caritatis ; praecepta dirigunt sufficienter in via morum, docendo vitare omne peccatum ; sacramenta sanant animam a vulneribus peccatorum. Et sic Legi evangelicae competit iustificare secundum triplicem modum, videlicet formaliter ratione gratiae sacramentalis, et in effectu ratione amoris spiritualis, et in exercitio ratione multiplicis boni operis, ad quod dirigitur homo per consilia et praecepta.

 

In Lege autem Veteri erat aliter haec tria considerare, quoniam Lex Vetus dupliciter potest observari et intelligi, videlicet secundum intellectum spiritualem : et sic quodam modo concordat cum Lege evangelica, et qui spiritualiter Legem observabant viri evangelici erant, quia Lex praegnans erat Evangelio. Alio modo potest observari secundum intellectum litteralem : et sic ab Evangelio distinguitur secundum tria praedicta, quia in Lege erant promissa temporalia et praecepta exterius regulantia et sacramenta figuralia : et sic ratione promissorum non excitabatur homo ad amorem spiritualem ; ratione praeceptorum non dirigebatur ad iustitiam interiorem ; ratione sacramentorum non adiuvabatur ut posset faciliter Legem ipsam implere : et ideo deerat sibi iustificatio. Et quia erat ibi ostensio culpae et non aderat adiutorium gratiae, dabatur per consequeps occasio ipsi concupiscentiae ut traheret ad mortem ; et ideo Lex moysaica secundum litteralem sensum dicitur lex occidens per occasionem, non per causam. Et hoc ipsum dicit textus ad Romanos 7, 11 : Peccatum per mandatum, occasione accepta, seduxit me et per illud occidit, ibi Glossa : Ex prohibitione namque, ubi caritas deficit, desiderium mali crescit, quo aucto, dulcius fit quod prohibetur, et ita peccatum fallit dulcedine falsa ; et ita per mandatum occidit, quia reatus praevaricationis accessit. Gladio ergo, quem portabas, te inimicus occidit, armis tuis te interemit. Unde sicut, cum quis armatus portat cultellum ut se defendat, per quem ab inimico occiditur, illa cultelli portatione dicitur occidi non per causam, sed per occasionem : sic intelligendum est in Lege. Et sic patet intellectus praedictae differentiae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod Lex sancta et mandatum sanctum et iustum, id est iustificans, dicendum quod hoc verum est, quia Lex iuncta est gratiae adiutrici ; verum est etiam quantum est de se et principali intentione legistatoris. Nihil tamen prohibet ex accidenti et per occasionem inducere oppositum, sicut cultellus secundum principalem intentionem ferentis est armatura defensionis, et tamen occasionaliter contingit quod sit instrumentum occisionis ipsius portantis.
  2. Ad illud quod obicitur, utrum Lex occidat observata vel non observata, dicendum quod non observata. Et si obiciat, quod sfmiliter Evangelium non observatum occidit, dicendum quod non est simile hinc et inde, quia Lex secum portat onus et non habet annexum adiutorium secundum suum litteralem sensum. Evangelium vero de se adiutorium habet ipsius gratiae, et ita non praebet mortis occasionem, quia gratia minuit concupiscentiam, quae suo vigore in servitutem peccati captivabat, secundum quod dicit Apostolus ad Romanos 7, 23 : Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in servitutem peccati ; et post exclamat : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum
  3. Ad illud quod obicitur, quod Lex non potest dici occidere per occasionem, quia tunc similiter bona opera et virtutes dicerentur occidere, dicendum quod non. est simile, quia bona opera, quantum est de se, non efferunt, sed potius humiliant et in gratia servant ; Lex vero per se ipsam onerabat, et in hoc quod manifestabat peccatum et non dabat gratiae adiutorium, occasionem dabat intensionis libidinis et aggravationis contemptus. Unde quod dicatur esse occasio peccati, hoc non solum est ratione positionis, sed etiam ratione defectus.

Et si tu obicias, quod qualitercumque occideret, non debebat Dominus dare Legem, cum quaerat nostram salutem, dicendum quod Dominus in latione Legis, etsi daret eam carnalibus ad confringendam eorum duritiam, ut quodam modo manuducerentur ad gratiam recognoscendo infirmitatem suam, principaliter tamen dabat eam propter spiritualiter intelligentes, qui salvabantur et merebantur in ipsius Legis observatione. Deus enim praeponderat salvationem unius iusti damnationi multorum impiorum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod, cum lex Evangelii spectet ad doctrinam, non iustificabat, dicendum quod lex Evangelii non dicitur iustificare prout legitur et cognoscitur, sed prout in opere servatur et secundum eam vivitur. Hoc autem fit per sacramentorum susceptionem, aeternorum exspectationem et mandatorum impletionem ; et secundum hoc assequitur plenam iustificationem. Et ideo ratio illa non valet.
  2. Ad illud vero quod obicitur, quod sicut Lex evangelica observata iustificat, ita Lex moysaica, sicut dici Beda, dicendum quod Beda intelligit, non de observantia litterali, sed de observantia spirituali, secundum quam Lex conformis erat Evangelio. Nos autem dicimus Legem occidentem esse secundum observantiam litteralem, quae respiciebat ipsam communitatem, sicut praedictum est.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Lex evangelica attenditur in praeceptis quae respiciunt opera, dicendum quod non tantummodo lex Evangelii claudit in se praecepta, immo claudit in se promissa et sacramenta, et magis dicitur iustificare ratione sacramentorum quam ratione praeceptorum. Nihilominus tamen ratione praeceptorum potest dici iustificare quarto modo iustificandi, videlicet quantum ad exercitationem et usum iustitiae, non autem quantum ad iustitiae infusionem.

Et sic patet quomodo intelligenda est ista differentia, quod Lex moysaica est occidens et Lex evangelica est vivificans ; patet etiam qualiter haec dicitur iustificare et illa occidere.

 

 

QUAESTIO III.

De differentia utriusque Legis quantum ad onus annexum, videlicet quod Lex sit ex gravitatis, Evangelium vero ex suavitatis.

 

Tertio quaeritur de differentia Legis et Evangelii quantum ad onus annexum.

Dicitur enim Lex Moysaica esse lex gravitatis et Lex evangelica dicitur esse lex suavitatis. Et ista differentia trahitur ex 11, 30 Matthaei : Iugum enim meum suave est et onus meum leve ; et 15, 10 Actuum dicit beatus Petrus : Hoc est onus, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus.

 

Contra istam differentiam opponitur sic.

  1. In I Canonica Ioannis [5, 3] dicitur : Mandata eius gravia non sunt. Ergo, si Lex Vetus continent mandata Dei, videtur quod non sit onerosa nec gravis.
  2. Item, ad Romanos 13, 8 : Qui diligit proximum Legem implevit , sed hoc est valde facile, cum sit omnino in cordis nostri potestate : ergo facile fuit observare Legem : ergo Lex illa debet dicit lex facilitatis, non gravitatis.
  3. Item, si Lex moysaica dicitur esse lex gravitatis, aut hoc dicitur respectu hominis virtuosi aut respectu peccatods et iniusti. Si respectu virtuosi, contra : qui virtuosus est caritatem habet et amat, et omnia facilia sunt amanti. Si respectu peccatoris, sed respectu talis lex Evangelii non tantummodo est gravis, immo omnino importabilis : ergo non videtur quod penes gravitatem debeat differentia Legis Novae et Veteris assignari.

 

Item, obicitur contra secundam partem differentiae :

  1. Quia ars et virtus circa difficilia : ergo ubi maior est virtus, ibi maior debet esse difficultas ; sed perfectioris virtutis sunt homines in Lege Nova quam in Veteri : ergo videtur quod Lex Nova debeat esse maioris gravitatis et difficultatis.
  2. Item, difficilius est cohibere manum et animum quam manum tantum ; sed Evangelium cohibet manum et animum, Lex vero manum tantum : ergo maioris difficultatis est Lex evangelica quam Lex moysaica.
  3. Item, quod apponit ad alterum est illo difficilius ; sed lex Evangelii se habet ex additione ad Legem Veterem sicut patet ex 5, 21 Matthaei : ergo maior est gravitas et difficultas in lege Evangelii quam in Lege Veteri : ergo nulla est.praedicta differentia.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod de his duabus Legibus et loqui tripliciter : aut ratione praeceptorum obligantium aut ratione affectionum moventium aut ratione sacramentorum adiuvantium. Si ratione praeceptorum obligantium, sic se habent sicut excedentia et excessa. Nam quantum ad numerum Lex erat gravior propter multitudinem iudicialium et caerimonialium ; quantum vero ad perfectionem et arduitatem gravius et difficilius est Evangelium, sicut difficilius est vivere secundum exigentiam perfectionis quam secundum sufficientiam iuris communis. Et sic quodam modo ratione oneris praeceptorum excedit Lex, in difficultate quodam modo Evangelium.

Alio modo est compara re istas duas Leges ad invicem ratione affectionum moventium ; et sic levius est Evangelium, quia, cum in observantia Legis evangelicae moveat amor - qui alleviat onus et non sentit laborem, sicut dicit Bernardus, sed potius delectationem in eo quod facit - ratione affectionis moventis Lex evangelica est facilis et suavis. Sed econtra, affectio movens ad observantiam Legis moysaicae timor erat ; et illi timori iuncta erat gravis punitio, quod significatum est Exodi 17, 12, ubi dicitur quod manus Moysi erant graves. Et quia timor de se poenam habet et exterius iunctus erat poenae, hinc est quod, quantum ad hoc, Lex moysaica multo gravior erat quam evangelica.

Tertio modo est istas Leges comparare ad invicem ratione sacramentorum adiuvantium ; et sic multo levior est Lex evangelica quam moysaica, quia sacramenta illius Legis multum habebant ponderis et parum habebant de efficacia virtutis ; econtra est in sacramentis Novae Legis, quia parvam babent difficultatem et multam habent utilitatem. Hinc est quod secundum hanc comparationem Lex Nova non tantum modo dicitur levior Lege moysaica, immo dicitur iugum levitatis et illa dicitur onus gravitatis. Unde concedendum est praedictam differentiam esse recte assignatam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Ioannis, dicendum quod dupliciter est loqui de ipsis mandatis : aut per comparationem ad naturam sanam aut per comparationem ad infirmam. Si per comparationem ad naturam sanam, sic dicit mandata eius non esse gravia, quia sunt naturae consona. Si autem per comparationem ad naturam infirmam, quae habet difficultatem ad bonum et pronitatem ad malum, sic mandata ius et gravia sunt et difficilia ; et quantum ad hanc viam, videlicet per comparationem ad naturam infirmam et lapsam, assignatur praedicta differentia.
  2. Ad illud quod obicitur, quod qui diligit proximum Legem implevit, dicendum quod Lex arctatur ibi ad mandata Decalogi quae spectant ad secundam tabulam, secundum quod ipse Apostolus explanat. Unde in hoc non clauduntur caerimonialia et iudicialia, maxime illa quae ad proximum non ordinant ; et illa quidem observare est satis difficile : et ideo non sequitur, quodsi facile sit proximum diligere, quod propter hoc facile sit observare totam Legem.

Praeterea, alius defectus est ibi, quia, licet facile sit diligere proximum ei qui ducitur amore, ei tamen qui regitur servili timore valde est difficile quod diligat proximum sicut se et in nullo proximum laedat, tunc potissime quando ab eo laeditur et gravatur.

  1. Ad illud quod quaeritur utrum dicatur Lex gravis homini virtuoso vel non virtuoso, dicendum quod intelligitur de homine virtuoso, cui etiam difficilia sunt opera et praecept illa caerimonialia, sicut baptismata calicum et urceorum et vitatio immunditiarum carnalium, in quibus potius consistit iustitiae significatio quam exercitatio. Unde quod dicitur quod virtus reddit opus facile, hoc est verum quantum ad proprium actum.

Aliter patest dici quod dupliciter est loqui de homine virtuoso : aut quantum ad profectum in bono aut quantum ad statum perfectionis. Licet autem quantum ad statum perfectionis efficiantur sibi omnia facilia, tamen quantum ad profectum multa sunt ipsi homini habenti virtutem difficilia, et hoc ratione defectus ipsius naturae corruptae, cui difficile est cooperari virtuti et gratiae, nisi fulciatur magno iuvamine.

  1. Ad illud quod obicitur, quod ars et virttis est circa difficile, dicendum quod hoc est verum de difficili secundum quod sonat in perfectionem arduitatis, non autem, secundum quod sonat in onus gravitatis et laboris. Et ideo non sequitur quod Evangelium sit difficilius, quamvis sit in eo perfectius virtutis exercitium.

Praeterea, quod dicitur virtus esse circa difficile, hoc est circa difficile ipsi naturae privatae virtute, non autem respectu ipsius naturae informatae et elevatae per gratiam et virtutem, per quem quidem modum in lege Evangelii elevatur.

  1. Ad illud quod obicitur, quod difficilius est cohibere manum et animum quam manum tantum, dicendum quod verum est quantum est de genere operis et respectu hominis non habentis caritatem ; sed in Lege Nova his qui volunt eam servare et custodire datur gratia et caritas, quae ita reddit facilem ad refrenandum animum sicut timor reddebat ad refrenandum manum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod lex Evangelii se habet per additionem ad Legem Veterem, dicendum quod additiones illae, quae sunt in Lege Nova, faciunt ad caritatis cumulum ; et quia secundum quod caritas augetur, secundum hoc alleviatur pondus : hinc est quod additiones illae potius alleviant quam gravant. Non enim omnia addita aggravant, sed quaedam alleviant, sicut pennae in avibus et rotae in curribus et vela in navibus, quia sine istis multo graviores sunt. Per hunc modum intelligendum est in additione facta in Evangelio, quae quidem facit ad caritatis profectum, cuius est nos sursum levare ad modum pennae, ad bona opera continue ordinare et movere ad modum rotae, per aquas tentationum et tribulationum traducere ad modum veli : et ille solus qui hanc caritatem habet spectat ad legem Evangelii, quam multo melius et utilius est desiderare quam habere omne donum scientiae et prophetiae ; quia qui addit scientiam addit onus et dolorem ; qui vero caritatem, addit et multiplicat sibi meritum et consolationem.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod sextum praeceptum est : Non concupisces uxorem proximi tui. Si enim prius est concupiscere quam moechari, videtur quod illud mandatum non deberet sexto loco, immo tertio loco poni inter praecepta secundae tabulae.

Item, nihil debet praecepit nisi quod est in nostra potestate ; sed natura, quamdiu corrupta est, habet pronitatem concupiscendi : ergo videtur quod concupiscentia non debeat in Decalogo prohiberi.

Item, sicut contingit concupiscere uxorem hominis, ita etiam contingit concupiscere filiam concubinam. Ergo non videtur quod in mandato illo sufficienter prohibeatur carnis concupiscentia.

Respondeo : Dicendum quod moechia se habet ex additione ad concupiscentiam, quia moechari est in corde et opere, concupiscere est in corde. Et quia prohibitio dicit negationem utriusque, et negationes se habent e contrario affirmationibus, ideo prohibitio concupiscentiae addit supra prohibitionem moechiae ; et generaliter prohibitio peccati cordis addit supra prohibitionem peccati operis. Plus enim est prohibere peccatum cordis quam peccatum operis, quia peccatum operis praesupponit peccatum cordis. Et ideo ista duo mandata, in quibus prohibetur concupiscentia, ultimo loco sunt ordinata.

Et per hoc patet responsio ad illud quod primo obicitur.

Ad illud quod obicitur, quod nihil debet praecipi quod non est in nostra potestate, dicendum quod est concupiscentia quae consistit in sensualitate et est concupiscentia quae est in consensu rationis progressivo ad opus. Prima est peccatum veniale nec prohibetur, sed cohibetur. Secunda vero est peccatum mortale et prohibetur, in quantum est progressiva ad opus. Unde istius mandati explicatio et intellectus insinuatur 18, 30 Ecclesiastici, ubi dicitur : Fili, post concupiscentias tuas non eas ; ubi simpliciter non prohibetur concupiscere, sed post concupiscentias ambulare consentiendo et in actum progrediendo.

Ad illud quod obicitur de concupiscentia filiae et concubinae, dicendum quod filia et concubina dupliciter potest concupisci : aut in possessionem, ut redigatur in servitutem et famulatum, aut ad operis carnalis consummationem. Et primum prohibetur per septimum praeceptum : Non concupisces rem ; secundum vero prohibetur per mandatum illud, quia prohibetur concupiscentia carnis contra legitimum torum. Unde desiderare filiam alicuius in uxorem non est prohibitum, sed desiderare eam in fornicationem et meretricem ; et hoc clauditur in sexta prohibitione.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Septimum praeceptum est : Non concupisces domum proximi tui, quia quod licitum est acquirere pretio licitum est affectu desiderare ; sed domum proximi licitum est pretio emere : ergo licitum est eam desiderare et concupiscere. Si tu dicas quod ibi accipitur concupiscentia pro inordinato desiderio, sic similiter non licet concupiscere rem propriam.

Item, sicut contingit inordinate desiderare domum proximi, ita contingit inordinate desiderare dignitatem proximi : ergo sicut illud prohibetur, ita et illud debuit prohiberi. Si tu dicas quod illud clauditur in hac prohibitione, contra hoc est, quia concupiscentia dignitatis spectat ad superbiam et vanam gloriam, concupiscentia domus ad avaritiam : ergo, cum ista sint diversorum generum, videtur quod, in una prohibitione non claudantur.

Respondeo : Dicendum quod in verbo isto prohibetur concupiscentia rei alienae secundum quod aliquis concupiscit aliquid in possessionem quaerens in illo sufficientiam. Unde non tantum prohibetur concupiscentia bonorum temporalium, ut domus et pecudis, sed etiam cuiuscumque alterius rei quam quis vellet alii praeripere. Et hoc quidem prohibetur, intelligendo per se, ut quis non concupiscat alienum manens alienum ; vel etiam intelligitur contra iuris ordinem, hoc est, quando quis vellet proxirrmm damnificari in re propter suam utilitatem ; tunc enim non diligit proximum sicut se. Unde in verbo isto prohibetur omnis avaritia et cupiditas.

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod licet pretio acquirere licet concupiscere, dicendum quod concupiscere dicit ibi appetitum immoderatum habendi cum damno proximi, et in hoc ipso etiam clauditur appetitus immoderatus, prohibitio etiam respectu rei propriae, penes quam consistit peccatum cupiditatis et avaritiae.

Ad illud quod obicitur de ambitione dignitatis et honoris, dicendum quod, si dignitas et honor appetatur in ratione sufficientiae, sic spectat ad crimen avaritiae et in isto mandata prohiberi habet. Si autem in ratione excellentiae, sic potest dici quod prohibetur per primum mandatum, in quo praecipitur reverentia Dei.

Posset tamen dici quod utroque modo clauditur in prohibitione septimi, quia utrobique est amor boni proprii, et una est ratio deordinandi respectu proximi, licet multiplex sit ratio deordinandi respectu sui. Ideo sub una prohibitione habet claudi utraque concupiscentia ; et magis prohibetur concupiscentia domus quam concupiscentia dignitatis, quia manifestior erat et sensibilior, et etiam Iudaei magis proni erant ad avaritiam.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod diversa sacramenta sunt Legis Novae. et Veteris, quia illa tantum significabant, haec conferunt gratiam. Contra hoc obicitur, quod nullus salvari potest sine gratia : ergo, si sacramenta Veteris Legis gratiam non conferebant, videtur quod nullus in Lege illa salvatus fuerit ; quod est impium dicere. Si tu dicas quod in sacramentis illis dabatur gratia, sed tamen non virtute sacramentorum illorum ; in sacramentis autem Novae Legis datur gratia virtute ipsorum, quia sunt ex sanctificatione sanctificantia, sicut dicit Hugo, obicitur contra hoc, quia gratia est per creationem : ergo solus Deus habet virtutem conferendi gratiam : ergo, si in istis et illis conferebat, videtur quod inter haec sacramenta et illa nulla sit differentia.

Respondeo : Intelligendum est ad hoc quod duplex est circa quaestionem istam opinio celebris et famosa.

Quidam namque voluerunt dicere quod in utrisque sacramentis datur gratia, sed differenter, quia in illis dabatur ratione fidei et devotionis ipsius suscipientis, ita quod nullo modo ratione sacramenti sive operis operati. In sacramentis autem Novae Legis secus est, quia constant ex verbo et elemento ; et cum Dominus instituit verbum, dedit illi virtutem, per quam influit et agit in animam vel disponendo ad gratiae susceptionem vel imprimendo characteris consignificationem vel adminiculando ipsi gratiae ad animae curationem et fomitis debilitationem. Et hoc videtur dicere Augustinus : Quae est virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo ? Et magister Hugo de Sancto Victore videtur id idem sentire, qui dicit quod sacramenta Novae Legis prius sanctificantur per verbum et postmodum sanctificant, ut sic sint ex sanctificatione sanctificantia. Et hunc modum dicendi sustinent viri periti et fide digni.

Sed difficile videtur mihi intelligere virtutem illam simul esse verbo et elemento collatam quantum ad essentiam et naturam, quantum ad eius existentiam, quantum ad durationis mensuram et etiam quantum ad operationis efficaciam ; quae omnia necesse est ponere et explicare circa virtutem illam, si quis dicat quod aliqua qualitas detur verbo et elemento, per quam agat et influat in ipsam animam.

Difficile namque est intelligere illius virtutis essentiam. Cum enim non sit substantia, sed accidens quoqdam et in genere boni, dubium est utrum debeat reponi inter bona maxima vel media vel minima. Et si inter bona maxima reponatur, iam gratia erit ; gratia autem existens in uno subiecto, non habet virtutem agendi in aliud. Si vero gratia non est nec virtus, quomodo ergo dicitur secundum veritatem sanctificare ipsum sacramentum et eum qui suscipit sacramentum ?

In quo etiam genere sit et cuius speciei sit, utrum videlicet in diversis sacramentis diversificetur formaliter illa virtus, homini parum intelligenti difficile est capere.

Et si inter bona media vel minima reponitur, quomodo talis virtus facit rectitudinem et sanationem ipsius animae, quae inter bona maxima computantur ?

Non solum autem difficile est intelligere huius virtutis essentiam, sed etiam subsistentiam. Qualiter enim accidens spirituale substantificabitur in subiecto corporali, cum secundum naturae ordinem, quem Deus non pervertit per miraculum, substantia sit nobilior sua proprietate ?

Aut si ponitur illa virtus spiritualis ut in subiecto in verbo et elemento, quare non similiter ipsa gratia, quae debet infundi animae ? Quod nescio si aliquis recte intelligens dicat.

Aut si est in subiecto corporali, quomodo una virtus et qualitas absoluta simul poterit esse in duobus subiectis, verbo videlicet et elemento, ex quibus, etsi fiat unum sacramentum, non tamen fit un um per naturam et essentiam ? Unitas autem virtutis, secundum quod vult Damascenus, correspondet unitati substantiae et naturae. Aut ergo in uno sacramento non est una virtus, sed plures, aut illa virtus composita est aut unum accidens simplex et spirituale et impartibile sinml erit in diversis subiectis ; quod totum valde difficile est intelligere de illa virtute.

Nec solum ista duo difficile est intelligere de illa virtute, sed etiam durationis mensuram. Dubium enim videtur utrum Deus dederit virtutem illam quando primo instituit an de novo det. Sed quomodo a principio dedit his quae nondum erant, sicut verbis quae quotidie de novo formantur ? Si de novo dat, tunc quotidie in sacramentis non solum gratiam, sed etiam alia accidentia creat ; et tamen non consuevit diei quod creationis opus currat nunc nisi circa exitum animae in esse et circa infusionem gratiae.

Et si desinat esse statim, prolato verbo, quomodo creavit Deus tam nobilem virtutem ut ita cito deficeret ?

Et rursus, si datur verbo, cum non detur verbo in scripto nec in mente, datur in pronuntiatione ; et tunc difficile erit explicare utrum detur in principio vel in medio vel in fine, quia nec in principio verbi nec in medio est actio illius virtutis. Si vero in fine, tunc, cum verbum desinat esse, et, deficiente verbo, desinat virtus verbi, simul incipiet virtus et desinet. Aut si ante finem daretur, quando ante detur et quantum duret, difficile est insinuare.

Nec tantum illud, sed etiam multo difficilius est explicare operationis illius virtutis efficaciam, utrum scilicet agat generatione aequivoca vel univoca, generando sibi simile vel dissimile.

Difficile etiam est utrum influat omnino aliquid ab extrinseco an educat aliquid de potentia in actum. Primum est soli Deo possibile, secundum autem difficile est explicare.

Difficile est etiam intelligere quomodo characteris impressio possit esse ab illa virtute, cum character videatur esse in superiori parte, in qua solus Deus potest influere. Unde substantia intelligibilis beata, quantumcumque magnae sit excellentiae, secundum quod dicit Augustinus, non potest facere ad nostram iustificationem vel illuminationem aliquid interius formando, sed solum exterius excitando. Quomodo ergo hoc poterit virtus data elemento vel verbo, cum non videatur esse capax tanfae virtutis ?

Postremo, in Sacramento altaris, in quo fit subito transsubstantiatio panis secundum se totum in corpus Christi - quod quidem non potest esse nisi ab infinita virtute - quomodo verbum prolatum ab homine, cum sit finitae virtutis, poterit ad istam transsubstantiationem aliquid operari ? Et certe, si illud verbt.im virtutem non habet agentem, multo minus verba aliorum sacramentorum.

Haec omnia et multa alia circa hoc valde difficile est intelligere et explicare. Quae non idcirco narro, quia credam esse insolubilia vel ut per ipsa istam improbem positionem, sed ut ostendam me ipsam non plene intelligere, et ideo nec affirmare nec negare velle, quia, etsi ipsam non clare intelligam, hoc tamen scio et intelligo quod plura potest Deus facere et etiam in ipsis sacramentis facit quam nos possumus intelligere. Unde confugiendo ad mirabilem Dei potentiam, omnia ista possumus facile declinare. Et secundum istum modum dicendi satis plana esset responsio ad quaestionem propositam, si ipsius modi plana esset intelligentia. Et haec positio in quarto libro diffusius est explicata, ubi respondetur ad praemissa.

Alius est hic modus dicendi. Supposito quod in sacramentis Novae Legis divina virtus secretius operatur, quia hoc est ipsius fidei et sententiae communis, dixerunt qui sacramenta Novae Legis habere respectu iustificationis virtutem influentem, promerentem, disponentem et efficaciter ordinantem : virtutem influentem ratione Spiritus Sancti assistentis ; virtutem promerentem ratione meriti passionis ad sacramentum concurrentis ; virtutem disponentem ratione devotionis ipsius fidelis sacramentum suscipientis ; virtutem denique efficaciter ordinantem ratione divinae pactionis instituentis. Sic enim instituit Dominus ut ad talis verbi prolationem et sacramenti susceptionem mirabilis in suscipientibus fieret operatio et suscipientium sanatio et iustificatio ; et pro tanto dicuntur sacramenta Novae Legis habere virtutem.

Et differunt in hoc a sacramentis Legis Veteris, praecipue quantum ad ipsam efficacem ordinationem, quia non interveniebat ibi pactio in illis sacramentis, per quam efficax et infallibilis fieret ordinatio ad gratiam secundum quod in sacramentis Novae Legis, ut patet in institutione baptismi, ubi dixit : Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.

In aliis etiam tribus modis habendi virtutem differentia est penes magis completum et minus completum, quia in sacramentis Novae Legis Spiritus Sanctus influens iustitiam plenius assistit et passio Christi meritoria efficacius concurrit. In cuius signum de latere Christi profluxerunt sanguis et aqua, et per consequens sacramenta, de quibus fundatur Ecclesia.

Abundantior etiam est devotio suscipientis tum propter incrementum fidei propriae, quod factum est in Nova Lege, tum etiam propter subsidium fidei totius Ecclesiae, quia in fide Ecclesiae suscipiuntur ecclesiastica sacramenta.

Et propter istum quadruplicem modum habendi virtutem dicuntur sacramenta Legis Novae iustificare et esse causa gratiae.

Nec volunt qui hanc positionem sustinent in sacramentis Novae Legis amplius ponere, tum quia ista satis videntur sufficere ad nostram sanationem et iustificationem, tum etiam quia ex isto quadruplici modo habendi virtutem satis manifestatur nobilitas sacramentorum Novae Legis in se ipsis ; tum etiam quia secundum hoc satis apparet differentia sacramentorum Novae Legis et Veteris, tum etiam quia nec expressa auctoritas nec ratio idetur cogere amplius illis dare et humilitas fidei non tantum debet refugere diminutionem, verum efiam superfluitatem, et laudabilius quodam modo videtur diminute dicere quam ampliare.

Hunc modum dicendi et huius quaestionis determinationem plures sustinent bene intelligentes. Et dominus Gulielmus, Parisiensis episcopus, in determinando in scholis Fratrum Minorum approbavit istum modum dicendi coram fratre Alexandro bonae memoriae.

Et istum modum dicendi dupliciter potest quis sustinere et intelligere : vel ita quod omnino affirmet nullo alio modo esse virtutem in sacramentis Novae Legis quam modis praedictis ; vel quod hoc modo affirmet virtutem in eis esse, ita tamen quod non neget alium modum praeter hos existendi virtutem in sacramentis esse possibilem. Et primus modus repugnat priori modo dicendi ; secundus autem modus dicendi priori opinioni non repugnat, quia nihil dicit quod illa non dicat, immo etiam nihil dicit quod communis opinio non teneat - nullus enim recte sentiens negat quin omnibus dictis modis sacramenta Novae Legis virtutem habeant - sed si quis plus dicit, huic positioni non contradicit, sed addit.

Sed forte videbitur alicui calumniabile quod dictum est virtutem Spiritus Sancti sacramento assistere, quin potius in nomine sacramenti claudi deberet intelligi tamquam de eius integritate, propter illud quod dicitur I Ioannis 5, 8 : Tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt ; et in libro De unitate et uno, dicitur quod sunt unum sacramento : et ideo non debet dici quod Spiritus Sanctus assistat sacramento, tamquam cum eo connumeretur ; sed propter ipsam unitatem, quae praedicta est, quam efficit Spiritus Sanctus in sacramento, ipsi sacramento debet attribui.

Sed certe, etsi hic modus dicendi videatur differre a praedicto, tamen secundum rem idem est, licet vocabula sint diversa. Quod enim dicuntur ista tria unum sacramento, hoc non est quod ex ipsis fiat unum per essentiam, sed quod fiat unum per ordinem, quia scilicet ordinantur ad unum effectum ; et hoc nihil aliud est dicere quam unum alteri assistere.

Item, omne quod est de integritate sacramenti aut est res tantum aut significatio tantum aut res et signum. Si ergo Spiritus influens iustitiam ponitur de unitate sacramenti, cum non sit signum nec res et signum, erit tantummodo sicut res, et ita non habebit rationem causantis, sed potius rationem effectus ; et ita Spiritus non staret pro ipsa virtute influente, sed potius· pro ipsa gratia Spiritus Sancti infusa ipsi animae in sacramenti susceptione.

Item, non est quaestio utrum Spiritus Sanctus in sacramento infundat gratiam, sed de hoc est quaestio utrum sacramentum, secundum quod dicitur invisibilis gratiae visibilis forma, ita quod similitudinem eius gerat et causa existat, habeat virtutem aliquam per quam influat in animam. Non videtur ergo hoc facere ad propositum.

Postremo, Spiritus Sanctus sanctificans et meritum passionis et elementum exterius non solummodo reperiuntur in sacramentis Legis Novae, sed etiam in sacramentis Veteris Legis. Hoc ergo non sufficit dicere ad assignandum differentiam istorum sacramentorum et illorum.

Aut ergo modus iste dicendi nihil aliud dicit, aut, si dicit, parum dicit et modicum ad propositum facit.

Et ideo sustineatur quicumque praedictorum modorum magis placet, quia primus satis pius est, secundus vero satis sobrius est, si sustineatur illo modo quo dictum est ; et hoc modo in quarto libro sustinetur, sicut patet consideranti. Et idcirco hic repetii, non propter hoc ut nova superadderentur, sed ut ostenderetur quod a communi positione non dissonat, cui pro viribus meis in omnibus praecedentibus libris adhaesi tamquam viae securiori, et, sicut scio et possum, mihi et aliis consimilibus parum intelligentibus persuadeo adhaerendum. Et quoniam per totum librum hoc diligentius observavi, sicut advertenti clarius apparebit, ut in his quaestionibus dubiis et difficilibus, in quibus non potui deprehendere quae esset via communis, quia sapientes opinantur contrarie sapientibus, sic unam partem tamquam magis probabilem sustinerem, ut tamen aliam minime improbarem.

Sufficit enim in dubiis scire quid sapientes senserunt, nec est utile contentionibus deservire. Multa dicimus et deficimus in verbis, consummator autem sermonum ipse est Dominus noster Iesus Christus, de quo factus est sermo in hoc tertio Iibro, cui immensas gratias ago, quia adiuvit pervenire ad consummationem istius opusculi, miseratus paupertatem scientiae et ingenii ; in quo tertius iste liber ultimo est notatus. Quem rogo ut faciat provenire mihi ad obedientiae meritum et ad fratrum profectum, propter quae duo labor iste a principio fuit assumptus.

Ipsi ergo, de quo factus est sermo, Domino nostro Iesu Christo, regi saeculorum immortali et invisibili, qui pro nobis factus est homo et crucem subiit et gratiam multiplicem contulit et mandata dedit, secundum quod in hoc libro explanatum est, sit omnis honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.

 

 

EXPLICIT LIBER TERTIUS

Section précédente
Section 41 sur 41