Distinctio VI — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Ex praemissis autem emergit quaestio.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra determinavit Magister de modo illius excellentissimae unionis secundum fidei assertionem ; in hac parte determinat secundum variam doctorum opinionem. Et quoniam secundum varietatem opinionum variatur intelledus locutionum circa illius unionis mysterium, ideo pars ista habet duas partes.

In quarum prima circa unionis mysterium plures explicat opiniones.

In secunda vero ostendit qualiter secundum illas opiniones determinari habeant ambiguae locutiones, infra, distinctione septima : Secundum vero primam dicitur Deus factus etc.

 

Prima pars dividitur in duas partes.

In quarum prima Magister proponit ambiguas locutiones.

In secunda vero circa modum divinae unionis explicat diversas opiniones, ibi : In huius autem quaestionis reseratione etc.

Prima pars remanet indivisa, sed secunda subdividitur in tres secundum tres opiniones.

In prima ponit primam opinionem ; in secunda secundam, ibi : Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt. In tertia vero tertiam, ibi : Sunt autem et alii, qui in incarnatione Verbi etc.

 

Prima dividitur in duas.

In prima opinionem narrat ;

in secunda confirmat, ibi : Sed ne de suo sensu loqui putentur etc.

Similiter secunda duas partes habet.

In prima ponit illam opinionem ;

in secunda confirmat, ibi : ne hoc Augustinus in libro Prosperi.

Similiter et tertia pars habet duas, quia in prima ponit intellectum tertiae positionis ;

in secunda confirmat Sanctorum testimoniis, ibi : Sed ne de suo sensu influere videantur.

 

 

PRAENOTATA DE TRIBUS OPINIONIBUS

Notandum est autem hoc in principio quod explicatio primae opinionis in quatuor consistit articulis, secundum quod colligi potest ex verbis ipsius Magistri.

Primo enim ponebant quod in ipsa incarnatione constitutus fuit unus homo ex anima et carne, ita tamen quod nihil constituebatur tertium ex homine et Deo.

Secundo vero dicebant hominem ilium assumtum a Verbo.

Tertio vero, quia Deus est homo et e conversa, dicebant assumentem praedicari de assumto.

Et ex hoc consequebatur quarta positio, quod Christus est duo. Cum enim alius sit assumens et alius sit assumtus, et Christus sit Deus assumens et homo assumtus, suppositis praemissis, necessario habent ponere quod Christus sit duo. Et hoc est ultimum in quo consummatur et denominatur ista positio.

 

Similiter explicatio secundae opinionis consistit in quatuor articulis.

Primo enim dicebat quod in incarnatione non tantum est ex anima et corpore constituta una natura, sed etiam divinitas et humanitas ad unam concurrerunt constituendam personam, ita quod persona Verbi ante incarnationem Verbi erat simplex, in incarnatione vero facta est composita.

Secundo vero simul cum hoc dicebat quod, si in incarnatione Verbi aliquo modo persona facta est composita, non tamen facta est alia, sed eadem manens quae prius erat.

Tertio vero subiungebat quod, etsi persona Verbi in incarnatione Verbi possit dici composita, non tamen potest dici facta ; nec est concedendum quod sit facta persona, quamvis concedi possit quod sit facta persona hominis.

Et ideo quarto loco dicebat quod Christus erat unum, non plura, quia persona Verbi non assumserat hominis supposititm, sed naturam.

 

Tertia similiter positio in quatuor consistebat articulis.

Nam primo negabat quod dicit positio prima : aiebat enim quod in .incarnatione ex carne et. anima non est constituta tertia natura.

Secundo vero negabat quod dicit opinio secunda, pro eo quod non concedebat quod ex illis duabus naturis persona esset composita.

Tertio vero subiungebat quod persona Verbi carnem veram et veram animam per modum indumenti assumserat, ut hominum oculis visibilis appareret.

Quarto vero subiungebat quod Christus non est aliquid secundum quod homo ; homo enim de Christo non praedicatur per modum substantiae, sed per modum habitus, per quem modum ille qui habet habitum dicitur esse vestitus.

 

Omnia autem quae dicta sunt trahi possunt ex his quae in littera dicuntur. Possent autem et his multa adiungi, quia, uno posito, sequuntur multa. Verumtamen ista quae dicta sunt principales positiones sunt praedictarum opinionum et ex verbis Magistri accipi possunt.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem eorum quae circa partem istam dicuntur, incidit hic quaestio principaliter circa duo.

Quaeritur primo de varietate harum opinionum, in qua videlicet sit maior probabilitas.

Secundo, de qualitate et nobilitate illius unionis ex qua consurgit harum opinionum diversitas.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Christus sit unum an duo, sicut dicebat prima opinio.

Secundo quaeritur, utrum persona Christi sit simplex an composita, sicut dicit secunda opinio.

Tertio quaeritur, utrum Chritus, secundum quod homo, sit, aliqua sub.stantia an solum dicatur « homo » de Christo secundum habitum, sicut dicebat tertia opinio.

 

 

ARTICULUS I.

De varietate harum opinionum, in qua videlicet sit maior probabilitas.

 

QUAESTIO I.

Utrum Christus sit duo.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus sit duo.

Et quod sic videtur.

  1. Augustinus, Ad Felicianum : Aliud est Filius Dei, aliud Filius hominis. Sed quod est aliud et aliud est duo : ergo etc.
  2. Item, Hilarius, in libro IX De Trinitate : Christus, homo Iesus, quamvis sit aliud de Patre, aliud de Matre, non tamen alius. Sed quod est aliud et aliud est duo : ergo etc.
  3. Item, Christus, secundum quod Deus, est unum unitate increata ; secundum quod homo, est unum unitate creata. Si ergo unitas create et increata est alia et alia, ergo Christus est duo.
  4. Item, differentia essentialis dat esse ; ergo diversae differentiae essentiales dant diversa esse ; sed in Christo est differentia essentialis naturae humanae, scilicet rationale, quae essentialiter differt a natura divina : ergo necesse est Christum habere diversa esse. Sed quae habent diversa esse sunt duo : ergo videtur quod Christus sit duo.
  5. Item, una natura in pluribus personis facit illas personas esse unum, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus in Trinitate unum sunt. Ergo pari ratione plures naturae in una persona facient illam personam esse duo ; sed Christus est una persona in duabus naturis : ergo Christus est duo.

6. Item, propter unionem est communicatio idiomatum ; sed non est communicatio eiusdem ad se : ergo necesse est inter ea quibus idiomata communicantur esse differentiam. Sed non est communicatio idiomatum quantum ad naturas, sed quantum ad supposita naturarum quae dicuntur de Christo et quorum unum dicitur de altero. Si ergo illud, de quo praedicantur duo diversa, est duo, videtur quod Christus sit duo, cum in eo sit idiomatum communicatio.

  1. Item, Christus, secundum quod Deus, est aliquid quod est Pater ; secundum quod homo, est aliquid quod non est Pater. Ergo est aliquid et aliquid : ergo videtur quod necesse sit ponere Christum esse duo.

 

Sed contra :

  1. Damascenus, in libro III : Divina natura humanam sibi univit in unam suarum hypostasum. Ergo, si hypostasis nominat ipsum suppositum, unum est suppositum in Christo ; sed illud, in quo est unum suppositum, unum est, non duo : ergo etc.
  2. Item, Hilarius, De Trinitate, IX : Cum non sit aliud Filius Dei, aliud Filius hominis, requiro quis sit clarificatus. Ergo Christus non est aliud et aliud ; nec alius et alius, et hoc constat : ergo non est duo, sed unum.
  3. Item, omne quod est, ut dicit Boethius, ideo est, quia unum est. Sed Christus est : ergo necesse est Christum esse unum et unum simpliciter et in actu : igitur est indivisum ; et quod est indivisum non est duo : ergo Christus non est duo.
  4. Item, sicut divisio dicit ordinem ad multitudinem, sic unio dicit ordinem ad unitatem. Si ergo in incarnatione non fuit divisio, sed magis unio, videtur quod esse multa sive duo nullatenus conveniat Christo.
  5. Item, si Christus est duo, quaero : quid duo ? Aut duae naturae aut duae personae. Neutrum horum est dare : naturae duae non, quia natura humana non praedicatur de Christo ; duae personae non, quia, sicut supra ostensum fuit et inferius ostendetur, in Christo non est nisi una persona. Ergo etc.
  6. Item, si aliqua duo differunt essentialiter in suppositis, impossibile est unum praedicari de altero ; sed Deus et homo essentialiter differunt : ergo, si in Christo habent differentiam suppositorum, ergo non praedicantur de se mutuo : ergo nec Deus est homo nec homo Deus, quod est communiter contra omnes Sanctos.
  7. Item individuum constat ex proprietatibus, quarum collectionem impossibile est in altero reperiri ; sed quidquid dicitur de Filio Dei, dicitur de Filio hominis et e converso : ergo Filius Dei et Filius hominis in Christo non differunt numero, sicut individua duo. Ergo Christus non potest dici duo individua sive supposita nec potest dici duae naturae : ergo nullatenus videtur quod debeat dici duo.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum Christus sit duo, hoc tripliciter potest intelligi. Uno modo, ut dicatur Christus esse duae naturae ; et hoc modo nullus posuit nec intellexit Christum esse duo, pro eo quod humana natura non praedicatur de Christo.

Alio modo potest intelligi quod Christus sit duo, videlicet duae personae ; et hoc modo fuit haereticum. et contra Symbolum. Dicit enim Athanasius : Non duo tamen, sed unus est Christus.

Tertio modo potest intelligi quod Christus sit duo medio modo, non quia Christus sit duae naturae vel duae personae, sed quia sit duo supposita vel duae res naturae, quae tenent quasi medium inter dualitatem naturae et dualitatem personae. Et iste modus dicendi pertinuit ad primam opinionem nec est haereticus, sed multam habuit probabilitatem. Cum enim diversis naturis diversae respondeant res naturae et diversis substantiis diversa respondeant supposita, ideo dicere voluerunt Christum, qui est Deus ratione divinae naturae et homo ratione humanae, esse duas res naturae, quarum tamen una praedicatur de altera propter unitatem personae.

 

Sed, licet haec positio habeat aliquid probabilitatis, aliquid tamen dicit adeo improbabile quod paucos aut nullos habet defensores. Planum enim est quod illa, quorum unum de altero praedicatur, invicem non numerantur, quamvis formaliter distinguantur ; utpote si dicatur Petrus est musicus, musicus et Petrus non sunt duo, quamvis inter Petrum et musicam suam sit distinctio. Si ergo haec opinio dicit quod Deus est homo et homo est Deus, non potest sustineri quod sint duo in Christo secundum quod dicuntur concretive ad suppositum. Et ideo concedendum est istam opinionem esse falsam et huius opinionis auctores deceptos fuisse.

 

Ratio autem huius deceptionis venit ex hoc quod non distinxerunt inter suppositum, secundum quod suppositum dicitur quod subicitur generi, et suppositum, quod dicitur illud in quo substantificatur totum esse rei, cum tamen magna sit differentia. Si enim dicatur suppositum quod subicitur generi, corpus et color diversa habent supposita, quia diversas habent differentias. Si autem dicatur suppositum secundum quod in eo substantificatur totum esse rei, sic corpus et color unum possunt habere suppositum, quia una est substantia et unum individuum in quo salvatur natura corporalitatis et natura coloris. Res autem non numeratur secundum supposita in subiciendo et praedicando, sed secundum numerum suppositorum in essendo et substantificando.

Quoniam igitur natura humana in Christo substantificatur in divina persona, hinc est quod unum est ibi suppositum, secundum quod attenditur numeratio rei quantum ad esse in actu. Et ideo Christus non debet dici duo, sed unum.

Et concedendae sunt rationes· quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illas ergo duas auctoritates ad contrarium quae obiciuntur, quod Christus est aliud et aliud, dicendum quod illae praedicationes sunt impropriae et debent sic exponi Christus est aliud et aliud , id est alterius et alterius naturae. Et ex hoc non sequitur quod Christus sit duo, sed solum quod in Christo sint plura. Locutio enim impropria non est extendenda.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Christus est unum secundum quod est Deus, unitate increata, et unum secundum quod homo, unitate creata, dicendum quod magis proprie dicitur unus quam dicatur esse unum. In Christo enim est una sola persona, quamvis non sit una sola natura. Nihilominus tamen potest dici « unum » secundum quod Deus, et « unum » secundum quod homo. Illud tamen « unum » et illud, secundum quod dicuntur de Christo, non ponunt in numerum, quia Christus non dicitur unum secundum quod homo abstractive, sed concretive. Quamvis autem unitas creata et increata possint dici duo, quia tamen in Christo, secundum quod dicitur, concretive dicitur, unitas creata ad suppositum increatum comparatur et de eodem praedicatur, ideo non ponit in numerum, ut Cristus possit dici duo, sicut nec « Petrus » et « hoc album », eodem demonstrato.
  2. Ad illud quod obicitur, quod diversae differentiae essentiales dant diversa esse, dicendum quod illud verum est quando suppositum illud, ad quod comparantur illae differentiae, non praecedit naturaliter quantum ad esse actuale aliquam illarum differentiarum : sicut « Petrus » non est ante istam differentiam « rationale », et « Brunellus » ante istam differentiam quae est irrationale. Non sic autem est in proposito. Nam Filius Dei, qui est hypostasis, est suppositum humanae naturae per unionem et naturaliter praecedit quantum ad esse actuale essentialem differentiam hominis. Et ideo illa differentia non dat ei esse simpliciter, sed tale esse ; advenit enim hypostasi iam completae in esse, et ideo non potest in eam plurificari.
  3. Ad illud quod obicitur, quod una natura in pluribus personis facit esse unum etc., dicendum quod non est simile, quia natura divina sic est in pluribus personis quod de qualibet praedicatur, non solum in concretione, sed et in abstractione ; et ideo, cum ipsa sit una, necesse est illas tres hypostases esse unum quid. Duae autem naturae ita concurrunt in unam personam Christi ut tamen humana natura praedicari non valeat in abstractione, sed magis in concretione ad idem suppositum ; et quia hoc modo non numerantur sed uniuntur, ideo non potest una persona dici plura, sicut plures personae in divinis dicuntur una natura.
  4. Ad illud quod obicitur, quod propter unionem est communicatio idiomatum, dicendum quod verum est.

Si autem quaeratur, quid ibi communicet idiomata, respondendum est quod non natura naturae, secundum quod considerantur in abstractione, sed hypostasis divinae naturae communicat sibi idiomata, secundum quod est hypostasis in humana natura : non quia ipsa in se sit diversa, sed quia diversis naturis, est supposita.

Vel certe ipsae naturae, secundum quod dicuntur in concretione, possunt sibi ipsis idiomata communicare, ut dicatur Deus est homo , et homo est Deus ; et quando intelliguntur sic accipi, dicitur ut res naturae, quae quasi medium tenet inter naturam abstractive consideratam et ipsam hypostasim. Et hoc modo est ibi recte communicatio idiomatum, quia est ibi diversitas inter res naturae, habito respectu ad ipsas naturas ; et est ibi unitas, habito respectu ad ipsam personam.

Et si tu obicias, quod Christus tunc non debet dici nec unum nec duo, sed medium tenere inter dualitatem et unitatem, dicendum quod, quamvis res naturae habeant rationem medii, plus tamen quantum ad unitatem se tenent cum ipsa hypostasi.

Et ratio huius est duplex. Prima videlicet, quia res naturae praedicatur de ipsa natura abstractive considerata, nec e converso. Alia ratio est, quia denominatio fit a termino, unio autem ordinatur tamquam ad terminum ; et quia in Christo naturae in una hypostasi uniuntur, ideo res naturae in Christo non ponunt in numerum, ut propter ipsas Christus dicatur esse duo.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Christus est « aliquid » quod est Pater, dicendum quod, cum dicitur Christus esse aliquid, secundum quod homo, aliquid non dicit ipsam naturam abstractam, sed naturae suppositum. Unde, cum dicitur Christus esse homo, relatio implicatur intrinsecus. Sicut igitur non valet Christus est essentia quae est Pater, et est persona quae non est Pater, ergo est duo, quia essentia non ponit in numerum cum persona nec dictum substantialiter cum eo quod dicitur secundum relationem : sic non habet vigorem aliquem illatio rationis praedictae. Unde peccatum illius illationis reduci potest ad locum sophisticum qui est figura dictionis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum persona Christi sit una unitate simplici an composita.

 

Secundo quaeritur, utrum persona Christi sit una unitate simplici aut composita, sicut dicebat secunda opinio.

Et quod habeat in se unitatem compositam, videtur.

  1. Primo, per illud quod dicitur in Symbolo : Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Sed homo est compositus ex anima et carne : ergo Christi persona est composita ex divinitate et humanitate.
  2. Item, Damascenus, in III libro : In Domino Iesu Christo duas natura cognoscimus, unam hypostasim ex utrisque compositam. Si ergo secundum ipsum idem est hypostasis et person, ergo etc.
  3. Item, intellectus personae praesupponit intellectum naturae ; sed, si est compositio in eo quod praesupponitur, necessario est compositio in eo quod supponit : cum ergo natura humana in Christo sit composita, necessario sequi videtur quod et persona composita dici debeat.
  4. Item, si Christus esset solum ex anima rationali et carne, haberet hypostasim compositam. Ergo, cum habeat in se animam et carnem et divinitatem, per locum a minori, multo magis videtur habere compositam hypostasim.
  5. Item, Christus est homo aut simplex aut compositus. Constat quod non simplex, quia hoc est contra naturam humanitatis : est ergo homo compositus. Sed homo non praedicatur de Christo nisi ratione suppositi et hypostasis : ergo videtur quod persona in Christo debeat dici composita.

 

Sed contra :

  1. Omne compositum compositione temporali est temporale. Si ergo persona Christi est composita, et non nisi compositione temporali, ergo persona Christi est temporalis : non ergo aeterna ; sed hoc est falsum : ergo etc.
  2. Item, ubicumque est compositio de novo, ibi est mutatio. Si ergo in incarnatione persona Christi fuit composita, necessario sequitur quod fuerit mutata ; sed personam Verbi mutari est impossibile : ergo etc.
  3. Item, ubicumque est compositio, ibi est imperfectio in utroque extremorum ; quoniam ex duobus entibus in actu non fit unum, et componibilia possibilia sunt respectu compositi ; sed nec in natura Verbi nec in persona potest esse aliqua imperfectio : ergo nec compositio.
  4. Item, ubi est compositio, compositum non praedicatur de aliquo extremorum, sicut patet, quia homo nec est anima nec est caro. Ergo, si persona Christi composita est ex divinitate et humanitate, ergo Christus nec est Deus nec est homo nec Creator nec creatura. Quodsi hoc est falsum, restat quod persona Christi non est composita.
  5. Item, ubi est compositio, unum extremorum non praedicatur de altero ; unde, cum homo componatur ex anima et carne, nec anima est caro nec e converso. Ergo, si persona Christi esset composita, nec homo esset Deus nec Deus homo ; quodsi hoc est falsum, restat etc.

 

Respondeo : Dicendum quod compositio dupliciter potest dici. Uno modo proprie dicitur compositio unio aliquorum duorum habentium mutuam inclinationem ad constitutionem tertii. Et hoc modo, sicut rationes ostendunt, persona Christi non potest dici composita. Multa enim sequerentur inconvenientia, videlicet quod persona illa esset mutata et quod esset imperfecta et quod esset temporaliter in esse producta et quod etiam non communicarentur idiomata. Et ideo hoc modo dicere personam Christi esse compositam, non tantum esset falsum, verum etiam esset haereticum.

Alio modo dicitur compositio large simul cum alio positio ; et sic personalis unio potest dici compositio. Et per hunc modum dicebat secunda opinio personam Christi esse compositam, non quia ipsa sit ex pluribus naturis constituta, sed quia persona illa ante ihcarnationem suppositum erat in una natura simplici ; post incarnationem persona suppositum fuit divinae naturae et humanae, et hoc absque ulla mutatione facta in ipsa, sed solum ex parte humanae naturae, sicut ostensum fuit in prima distinctione huius libri. Et ideo opinio ista, quae dicebat personanm Christi fuisse compositam, vera fuit et sanum habuit intellectum. Quia tamen verbum calumniabile est, pro eo quod compositionis vocabulum consuevit accipi primo modo, ideo doctores praesentis temporis sensum hui us opinionis retinent, declinantes compositionis vocabulum. In persona enim Christi non est compositio proprie dicta.

Unde concedendae sunt rationes quae inductae sunt ad istam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium de auctoritate Symboli, dicendum quod non est omnimoda similitudo inter animam et carnem et divinitatem et humanitatem. Non enim est similitudo quantum ad extremorum compositionem, sed quantum ad hoc quod anima et caro concurrunt ad unitatem personae ; sic etiam divinitas et humanitas in Christo in unitatem personae concurrunt, quamvis hoc fiat alio et alio modo.
  2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Damasceni, dicendum quod Damascenus non accipit ibi proprie compositionem, sed large. Unde et verbum suum oportet exponere, quia fortasse non ita improprie sonat in lingua graeca sicut in latina. Unde dicitur hypostasis composita ex duabus naturis, non quia ex illis duabus sit constituta, sed quia in sacramento incarnationis factum est ut hypostasis, quae erat sub una tantum natura, in duabus et sub duabus fieret. Unde magis proprie dicitur hypostasis esse in duabus naturis quam ex duabus naturis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod intellectus personae praesupponit intellectum naturae, dicendum quod verum est de natura quae dat primum esse personae, et talis est divina natura respectu personae Christi. Et propterea, quamvis natura humana sit composita, non sequitur quod propter hoc persona Christi compositionem habeat.
  4. Ad illud quod obicitur, quod si Christus esset solum ex anima et carne, haberet hypostasim compositam ; dicendum quod verum est, quia tunc haberet primum esse hypostasis eius ex humana natura, quae quidem composita est. Nunc autem non est simile, quia persona Christi suum esse primum habet ex divina natura, quae quidem est omnino simplicissima, Et ideo humana natura superadveniens, sicut non dat personae esse personale, sic non facit eam esse compositam.
  5. Ad illud quod obicitur, quod Christus est homo compositus, dicendum quod verum est. Sed quod subiungit quod homo praedicatur ratione hypostasis, dicendum quod, si ita intelligatur quod homo in praedicato ratione hypostasis praedicetur, veritatem non habet, quia, secundum regulam Philosophi, quamvis terminus subiciatur ratione suppositi, praedicatur ratione formae ; et ideo hoc adiectivum compositus circa istum terminum « homo » non nominat compositionem quantum ad suppositum, sed quantum ad formam. Et propterea non potest ex hoc inferri quod persona Christi sit composita.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Christus, secundum quod homo, sit substantia, an homo praedicetur per modum habitus et accidentis.

 

Tertio quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, sit substantia, an homo praedicetur per modum habitus et accidentis, sicut dicebat opinio tertia.

Et quod Christus dicatur homo per modum habitus, ostenditur.

  1. Ad Philippenses 2, 7 : Habitu invntus ut homo. Super quod verbum dicit Hilarius, De Trinitate: Non fuit ille habitus tantum hominis, sed ut hominis. Ergo videtur tam ex hoc verbo quod dicit habitu quantum ex hoc quod dicit ut homo, quod importat similitudinem, quod Christus alio modo dicatur homo quam alii homines : et ita videtur quod dicatur per modum habitus, non per modum substantiae.
  2. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, dicit, et habetur in littera, quod quartum genus habitus competit huic comparationi ; et illud quartum genus spectat ad hoc quod dicitur praedicari per modum habitus, ut esse vestitum et calceatum, quod est in quadam adiacentia : ergo etc.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione. Quod advenit alicui iam in esse completo est illi accidens et praedicatur per mod um accidentis ; sed humana natura advenit personae Christi iam in esse completo : ergo videtur quod ei adveniat ut acciclens et praedicetur per modum accidentis, non ergo per modum substantiae.
  4. Item, quod praedicatur denominative est accidens et praedicatur per modum accidentis ; sed humana natura praedicatur de Christo denominative ; unde Filius Dei dicitur humanatus, quod quidem non potest dici de alio homine : ergo videtur quod non dicatur de ipso per modum s.ubstantiae, sed per modum accidentis.
  5. Item, impossibile est diversa genera praedicari de eodem essentialiter. Ergo multo minus erit possibile divinam naturam et humanam convenire eidem essentialiter : ergo, si Christus, essentialiter loquendo, est Deus, videtur quod homo dicatur solummodo per modum accidentis sive per modum habitus.
  6. Item, quae habent diversas definitiones non possunt praedicari de uno et eodem essentialiter ; sed Deus et homo diversas habent definitiones : ergo, cum « Deus » dicatur de Christo essentialiter, homo non dicetur de eo, substantialiter, sed solum accidentaliter.

 

Sed contra :

  1. In decretali Alexandri Papae : Cum Christus perfectus sit Deus et perfectus sit homo, qua temeritate audent aliqui dicere quod Christus non est aliquid, secundum quod homo ? Ergo, secundum sententiam Alexandri Papae, homo praedicatur de Christo per modum substantiae.
  2. Item, substantia nulli est accidens, ut vult Philosophus ; sed humana natura in Christo est substantia : ergo nulli accidit : ergo non accidit personae Verbi.
  3. Item, si humana natura accidit Christo, aut accidit Christo Deo aut Christo homini Christo homini non, quia nulli homini est accidentale esse hominem ; Christo, secundum quod Deus, similiter accidere non potest, quia nullum accidens potest Christo inesse ratione divinae naturae. Ergo nullo modo videtur quod possit praedicari per modum accidentis.
  4. Item, nihil est univocum subsantiae et accidentis. Ergo, si de Christo dicitur secundum accidens et de aliis hominibus secundum substantiam, ergo non dicitur univoce, sed aequivoce. Sed si hoc verum est, non videtur quod sit de nostro genere, nec mors eius nostrae redemptionis proficere.
  5. Item, substantia nobilior est accidente. Ergo, si « homo » de aliis dicitur per modum substantiae et de Christo per modum habitus, ergo esse hominem minus nobiliter convenit Christo quam aliis. Quodsi hoc est impium dicere, restat igitur idem quod prius, quod homo non dicatur de Christo per modum habitus, sed per modum substantiae.
  6. Item, quod praedicatur per modum habitus et accidentis non praedicatur per modum substantiae ; unde, quamvis homo dicatur vestitus, nunquam tamen dicitur vestimentum. Ergo, si Filius Dei diceretur humanatus per modum habitus, nunquam diceretur homo ; quodsi hoc falsum est, restat idem quod prius.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur quod homo dicitur de Christo per modum habitus et accidentis, dupliciter potest intelligi : aut ita quod praedicatio illa sit pure accidentalis, ita quod non substantialis ; aut ita quod aliquo modo habeat rationem praedicationis accidentalis et tamen secundum veritatem sit substantialis.

 

Si hoc ultimo modo intelligatur, sic veritatem habet, pro eo quod humana natura in Christo quodam modo proprietatem accidentis habet, in hoc videlicet quod substantificatur in supposito alterius naturae, ita quod non dat illi supposito primum esse, sed advenit iam completo. Unde sicut albedo non substantificatur in aliquo quod sit in genere qualitatis, sed magis in substantia, nec illi dat esse, sed iam completo advenit, sic per quamdam conformitatem est reperire circa Christi humanitatem, quae substantificatur in divina persona habente perfectum esse ex alia natura quam ex ipsa hurrianitate, videlicet ex divina. Et propterea nostri doctores dixerunt quod humana natura in Christo vergit in accidens, secundum quamdam conformitatem. Et hoc, si intelligatur sane, est dictum subtiliter et catholice. Maxime autem inter omnem modum accidentis modum habitus habet, pro eo quod habitus nominat adiacentiam unius substantiae respectu alterius, quae quidem potest esse, utriusque servata proprietate. Et ideo Apostolus, prudentissimus fidei praedicator, et Augustinus, subtilissimus fidei defensor, insinuant aliquo modo Christum dici hominem secundum habitum, non excludentes per hoc quin homo dicatur de Christo secundum substantiam.

 

Alio modo est intelligere quod Christus dicatur homo secundum accidens, ita quod modus ille praedicandi omnino sit accidentalis et non secundum substantiam. Et hic modus dicendi, licet aliquando visus fuerit habere opinionis probabilitatem, manifeste apparet in se habere erroris temeritatem. Unde et illa tertia opinio, quae posuit hoc, ab Alexandro reprobata est ; nec immerito, quia veritati illius unionis repugnat. Hoc enim dicit fides recta quod divina natura et humana unitae sunt in unam personam. Ergo Deus dicitur de Christo tamquam de proprio supposito, et homo similiter. Sed homo, cum praedicatur de aliquo sicut de proprio supposito, substantialiter praedicatur et significat ipsum, de quo dicitur, esse aliquam substantiam ; et ideo ex ipso fidei fundamento necessario sequitur quod sit aliquid secundum quod homo. Unde rationes concedendae sunt quae ad hoc inducuntur.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur ad oppositum de auctoritate Apostoli et Augustini iam patet responsio ex his quae iam dicta sunt. Nam, etsi homo habeat aliquo modo modum habitus, non tamen habet omnino. Licet enim humanitas adveniat iam completo, nihilominus substantificatur in illo tamquam in proprio suo supposito, quia Dei Filius, qui est suppositum divinae naturae per naturam, fecit se suppositum humanae naturae per gratiam.

  1. Ad illud quod obicitur : accidens est quod advenit iam completo etc., dicendum quod, si assimiletur in hoc quod advenit iam completo, non tamen omnino, quia accidens oninino adiacet extrinsecus et dicit modum essendi, sed .humana natura sic advenit illi personae quod non adiacet extrinsecus nec dicit modum essendi tantum, sed ipsius hypostasis substantiam et naturam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod praedicatur denominative, dicendum quod praedicatio denominativa potest esse quatuor modis : per modum inhaerentiae, ut cum dicitur « iste est albus » ; per modum transmutationis, ut cum dicitur « Petrus est dealbatus » ; per modum possessionis, ut cum dicitur asinus Socraticus ; et per modum unionis, ut cum dicitur ferrum ignitum , id est igni unitum. Cum ergo dicitur quod praedicatio denominativa est accidentis, dicendum quod verum est quando est per modum inhaerentis, non autem est verum si semper intelligatur de praedicatione denominativa secundum alios modos.

Cum autem dicitur « Christus est humanatus », non est ibi praedicatio per modum inhaerentis, sed per modum unionis et relationis. Et ideo non sequitur quod humana natura sit accidens ; nec sequitur ex hoc quod persona divina sit mutata, quia, quamvis mutatio absoluta in accidente ponat mutationem in subiecto, introductio tamen ipsius zelationis in esse potest esse ex mutatione facta in altero extremo.

  1. Ad illud quod obicitur, quod impossibile est diversorum genera praedicari de eadem substantialiter, dicendum quod verum est de illis generibus quae habent oppositionem et distinctionem, sicut sunt genera creatarum rerum. Non sic autem est de divina natura et humana, quia, cum humana sit omnino possibilis et in omnimoda obedientia, nihil impedit quod humana natura et divina simul concurrunt in unam personam, ita quod de eadem persona praedicetur Deus essentialiter et per naturam, et de illa eadem praedicetur homo essentialiter propter unionem gratuitam, per quam Deus, sicut potuit et voluit, se fecit suppositum naturae humanae. Quod quidem sic fuit sibi facile, sicut facile est homini sibi indumentum sumere, immo multo facilius, si consideretur eius summa potentia et creaturae obedientia.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Deus et homo diversas habent definitiones, dicendum quod non sunt diversae ita quod non possunt concurrere in suppositum unum, si Deus facere velit illud, pro eo quod multo magis pendet et indiget humana natura respectu divinae personae quam aliquod accidens respectu substantiae. Non est ergo Deo impossibile, immo valde credibile et possibile, immo verum, quod Dei Filius fecit se in natura humana in incarnatione personam et hypostasim et suppositum.

Et qui hoc intelligit, manifeste videt quae istarum trium opinionum magis accedit ad explicandum incarnationis sacramentum. Nam tertia opinio, quae negat Christum aliquid esse secundum quod homo, negat etiam personam Filii hypostasim esse humanae naturae, simpliciter recedit a veritate. Prima vero opinio, quae dicit in Christo duo esse supposita, a veritate deviat. Media vero opinio, quae dicit unam personam sive hypostasim duablis naturis esse suppositam, veritatem dicit. Unde omnes doctores communiter tenent hodie opinionem mediam, ut loco eius quod dicebat illa opinio, unam personam ex duabus naturis esse compositam, nunc dicatur una persona duabus naturis esse suppoita, non mutando sensum, sed verba, quae multum sunt in tali materia observanda. Ex his igitur quae dicta sunt colligi potest quae sit praedictarum opinionum diversitas et in qua earum sit maior probabilitas veritatis.

 

 

ARTICULUS II.

De qualitate et nobilitate illius unionis.

 

Consequenter quaeritur de qualitate et nobilitate illius unionis ex qua consurgit diversitas istarum trium opinionum.

Circa quam quaeruntur tria.

Primo quaeritur de illa beatissima unione quantum ad terminum.

Secundo vero quaeritur de ipsa quantum ad modum.

Tertio vero quaeritur de eadem quantum ad gradum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum unio duarum naturarum sit terminata ad unitatem personae.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur de illa unione quantum ad terminum ; et quaeritur, utrum terminata sit ad unitatem personae, an non.

Et quod sic, videtur.

  1. Ioannis 8, 25 : Ego principium, qui et loquor vobis. Sed « ego » est pronomen demonstrativum, ergo certam demonstrat personam ; et « qui » est nomen relativum, ergo et eamdem refert personam : ergo una erat persona quae erat principium et quae loquebatur ; sed principium erat secundum divinam et loquebatur secundum humanam naturam : ergo unio illa ad uriitatem personalem videtur esse terminata.
  2. Item, solus Filius Dei est unitus humanae naturae ; sed Filius Dei non distinguitur a Patre nisi in persona : ergo necesse est illam unionem habere pro termino unitatem personalem.
  3. Item, unio est via ad aliquam unitatem. Ergo, si non sit illa unio frustra, ad aliquam unitatem pervenit ; sed non perduxit ad unitatem naturae, quia nec divina natura potest fieri humana nec e converso nec ex his potest fieri tertia :· ergo necesse est quod unio illa terminetur ad unitatem personae.
  4. Item, quando aliqua duo uniuntur, quorum unum praedominatur alteri, praedominans trahit ad se illud cui praedominatur ; sed Dei Filius unitus est humanae naturae, cui per omnia praedominatur : ergo traxit eam ad propriam unitatem. Sed non traxit eam ad unitatem naturalem, sicut prius ostensum est : ergo traxit ad unitatem personalem.

 

Sed contra :

  1. Aeternum non potest esse terminus rei temporalis ; sed unitas personalis Filii Dei est aeterna, unio vero fuit temporalis : ergo ma unio non poterit terminari ad unitatem personalem.
  2. Item, nihil unum et idem est medium et extremum et terminus in eadem actione ; sed personae unitas in illa unione habet rationem extremi : ergo non videtur quod babeat rationem termini.
  3. Item aequalis simplicitatis et dignitatis est persona divina sicut et natura ; sed propter dignitatem et simplicitatem illius naturae unionem illam impossibile est terminari ad unitatem naturae : ergo impossibile est terminari ad unitatem personae.
  4. Item, sicut divinae naturae respondet persona increata, sic humanae naturae respondet persona creata. Ergo, cum terminus unionis aequaliter se habeat ad extrema, et unio illa non possit terminari ad unitatem personae creatae, pari ratione videtur quod non valeat terminari ad unitatem personae increatae. Ergo simpliciter est verum quod unio illa non terminatur ad unitatem personae.

 

Respondeo : Dicendum quod quaedam est unio, in qua est unius unibilis in naturam alterius conversio ; et hoc est quia unius est ad alterum repugnantia et praedominantia, sicut si gutta aquae uniatur amphorae vini.

Quaedam vero est unio, in qua est utriusque unibilis alteratio et tertiae naturae productio ; et hoc quia est ibi repugnantia et non excellens praedominatio, sicut uniuntur elementa ad constituendum corpora mixta.

Quaedam vero est unio, in qua non est unitorum transmutatio, sed tertiae naturae constitutio ; et hoc est quia unibilia non habent repugnantiam, habent tamen mutuam dependentiam, sicut uniuntur corpus et anima ad constitutionem hominis.

Quaedam vero est unio, in qua nec est transmutatio nec tertiae naturae contitutio, sed unum unibilium fundatur tantum in altero ; et hoc est quia nec est ibi repugnantia nec essentialis dependentia, est tamen excellens praedominatio ; sicut quando arbor una inseritur stipiti alterius arboris, tunc utraque arbor servat naturam propriam et tamen una arbor substantificatur in stipite alterius arbotis, ita quod unus est stipes utriusque.

 

Hoc tamen quarto unionis genere habet uniri natura divina humanae. Quia enim nulla est repugnantia inter naturam divinam et humanam, ideo nulla est ibi transmutatio nec conversio. Quia vero non est mutua dependentia, non est tertiae naturae constitutio. Sed quia est ibi alterius, scilicet divinae naturae, praedominatio, necesse est quod divina natura humanam naturam trahat ad unitatem ; sed ad unitatem naturae non potest trahere sine transmutatione et conversione : necesse est ergo quod eam trahat ad unitatem personae et una et eadem hypostasis sit divinae naturae et humanae, ut quasi humana natura fundetur et substantificetur in divino stipite.

Et ideo multum assimilatur ista unio ei unioni quae est per insertionem. Propter quod etiam fortassis dicit beatus Iacobus 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum Verbum. Concedendum est igitur quod illa unio terminatur ad unitatem personae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod unitas illius personae est aeterna, dicendum quod persona nominat ipsum suppositum in comparatione ad naturam, cui subicitur ; sic et dignitas personae attendenda est respectu naturae. Potest igitur persona illa comparari ad naturam divinam, et sic eius dignitasest·aeterna. Potest etiam comparari ad naturam divinam pariter et humanam, et sic connotat aliquid temporale, et ratione illius connotati dicitur esse terminus unionis. Illa enim unio non fecit ut illa persona esset vel una esset, sed fecit quod persona, quae erat una in natura simplici, esset una in natura duplici.
  2. Ad illud quod obicitur, quod unitas personalis est extremum, ergo non est terminus, dicendum quod secundum unam comparationem quam habet, videlicet ad divinam naturam, est extremum ; secundum autem comparationem quam habet ad humanam naturam est unionis terminus, quia per illam unionem factum est ut persona Verbi esset homo. Secundum autem comparationem quam habet ad utramque naturam tenet rationem medii. Nihil autem impedit unum et idem diverso respectu habere comparationem medii et extremi et termini, et per hunc quidem modum in proposito intelligendum est.
  3. Ad illud quod obicitur, quod propter summam simplicitatem divinae naturae non potest uniri humanae naturae in unitatem naturae, dicendum quod non est simile, quia plures naturas in unam naturam cedere repugnat simplici naturae, sed plures naturas uniri in unitatem personae non repugnat simplici personae duplici ex causa. Una quidem est, quia sicut plures personae possunt esse in una natura, ita quod non impediunt naturae simplicitatem, sic plures naturae in una persona. Alia vero ratio est, quia persona divina potest fieri suppositum humanae naturae sola relatione humanae naturae ad ipsam, quae quidem relatio nihil ponit novum circa personam Verbi, sed solum in natura assumta ; et ideo unio naturarum unitati personae non repugnat. Non sic autem est quando unio terminatur ad unitatem naturae, ubi non solum notatur esse respectus, sed etiam notatur convenientia fieri in forma ; et hoc non potest fieri sine compositione sive transmutatione aliqua.
  4. Ad illud quod obicitur, quod unio ma non potest terminari ad unitatem personae creatae, dicendum quod non est simile, quia divina natura non potest substantificari in persona creata. Quod enim substantificatur in aliquo minus habet de stabilitate quam illud in quo substantificatur ; et ideo, quia veriori modo est ens et per se stans natura divina quam humana, ideo humana natura potest inniti divinae personae, quamvis divina natura non possit inniti naturae creatae. Et ideo potest fieri unio in unitatem personae increatae, quamvis non possit fieri unio in unitatem personae creatae. Est et alia ratio, quia persona semper habet denominari a digniori proprietate, et ideo divina natura et humana in unam concurrunt hypostasim. Et cum semper necesse sit divinam naturam excellere dignitate, non potest fieri unio in unitatem personae creatae, licet possit fieri unio in unitatem personae increatae. Et ideo patet quod non est simile quod assumit pro simili, sed valde dissimile.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum modus unionis duarum naturarum sit singularis, an reperiatur aliquis unionis modus ei consimilis.

 

Secundo quaeritur de illa unione quantum ad modum ; et est quaestio, utrum modus illius unionis sit singularis an reperiatur aliquis unionis modus ei consimilis.

Et quod sit singularis, videtur.

  1. Auctoritate ipsius Algazelis, in sua Metaphysica, ubi ponit modos unius. Ibi enim dividit unum simpliciter et unum secundum quid. Unum simpliciter dividit in tres differentias : primo in unum, in quo non est multitudo nec actu nec potentia, ut punctus et unitas ; secundo in unum, in quo non est multitudo actu, quamvis sit potentia, sicut est linea ; tertio in unum, in quo est multitudo actu et potentia, ut lectus et membrum, in quibus sunt actu multa. Unum autem secundum quid in quinque differentias habet dividi, videlicet : in unum genere, ut est homo et bos ; in nnum specie, ut Socrates et Plato ; in unum accidente, ut est nix et cerusa ; in unum proportione, ut sunt auriga et nauta ; in unum subiecto, sicut dulce et album in aliqua substantia una. Sed nullo istorum modorum, ut patet discurrenti per singula, est illa unio qua est in Christo : ergo videtur quod modus illius unionis excedat omnes unionis modos.
  2. Item, hoc ipsum videtur auctoritate Aristotelis, qui dividit « unum », in Prima Philosophia, in unum per se et in unum per accidens. Unum per accidens dicitur sicut duo accidentia in uno subiecto. Unum autem per se dicitur decem modis, scilicet : continuatione, quorum terminus unus ; unum specie vel forma, ut Socrates et Plato in homine ; unum genere ut homo et bos in animali ; unum definitione, ut illa quae habent eamdem definitionem, vel quorum unum est definitio alterius ; unum indivisibilitate, ut punctus ; unum numero, ut singulare ; unum simplicitate vel essentia, ut universale ; unum totalitate vel perfectione, ut circulus ; unum proportione, ut auriga et nauta ; unum materia, ut omnia corporalia. Sed nullo istorum modorum est unio in persona in Christo : ergo videtur quod sit unio modo singulari et proprio.
  3. Item, hoc ipsum videtur auctoritate Bernardi, Ad Eugenium, V, ubi distinguit « unum » novem modis, scilicet ubi ait sic : Est unitas collectiva, ut videlicet multi lapides faciunt unum acervum ; est unitas constitutiva, ut cum multae partes unumquodque totum constituunt ; est unitas coniugativa, qua fit ut duo iam non duo, sed una caro sint ; est unitas nativa, qua anima et carne unus homo nascitur ; est unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet nititur inveniri ; est unitas consentanea, cum per caritatem multorum hominum est cor unum et anima una ; est unitas votiva, cum anima omnibus votis Deo adhaerens unus spiritus est ; est unitas dignativa, qua limus noster a Dei Verbo in unam assumtus est personam. Est et postrema unitas Trinitatis, de qua ipse Bernardus subdit : Verum et quid sunt ad illud unum ? Ergo, si unitas ista, qua Dei Verbum unitum est carni speciali differentia, dicitur unitas dignativa, videtur ergo quod unio praedicta singularem modum habeat.
  4. Item, hoc ipsum videtur auctoritate prophetici verbi ; dicitur enim Ieremiae 31, 22 : Novum faciet Dominus super terram. Hoc, inquam, dicitur de illa unione creata ; sed non esset novum, si simile haberet : videtur ergo quod inter omnes uniones sit unio una singularis.

 

Sed contra :

  1. Ad Ephesios 5, 31 : Erunt duo in carne una ; Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia, Glossa : Quia Christus, qui Deus erat apud Patrem, per quem et facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus essemus. Ergo videtur quod unitas illa quae est Verbi ad carnem sit consimilis illi quae est viri ad uxorem : non igitur est unitas singularis.
  2. Item, illa unitas, qua Verbum est unitum carni, est unitas personalis, sicut supra ostensum est ; sed unitas illa qua anima unitur carni, quae est unitas nativa, est unitas personalis : ergô videtur quod illa unitas com munis sit cum aliis creaturis.
  3. Item, unitas illa, qua Deus unitur carni, est ex summa potestate Dei ; unde, in quadam Sequentia : Potestate, non natura, fit Creator creatura. Ergo videtur quod illa sit unitas potestativa ; sed ille modus competit et reperiur in creatura : ergo etc.
  4. Item, aut illa unio, qua divinitas unitur humanitati, est naturalis aut gratuita. Si naturalis, ergo continetur sub imitatibus illis quae a Philosopho assignantur. Si gratuita, ergo, cum unitas gratuita sit unitas votiva, sicut dicit Bernardus, videtur quod iste modus unitatis divinae non faciat specialem unitaiis differentiam.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut nulla creatura perfecte Deo assimilatur, sed quodam modo est similis, quodam modo dissimilis, et ubi una creatura habet similitudinem, frequenter alia habet dissimilitudinem : per hunc modum intelligendum est circa hanc sacratissimam unionem. Si enim loquamur de ipsa quantum ad speciales eius conditiones singillatim acceptas, sic potest habere convenientiàm cum modis unitatum in creaturis repertis ; si autem loquamur quantum ad collectionem suarum proprietatum, sic dicit modum unitatis singularis.

Et hoc patet sic. In hac enim unione est considerare distantiam unibilium, unionis principium, unionis terminum et unitorum vinculum. Quantum ad distantiam unibilium, qua unitur Creator creaturae, convenit cum unitate votiva. Quantum ad unionis principium convenit cum unitate potestativa, quia talis unitas est ex divina virtute et mera gratia. Quantum autem ad unionis terminum convenit cum unitate nativa, quae quidem terminatur ad unitatem personae. Quantum autem ad unionis vinculum convenit cum unitate coniugativa, in qua est vinculum perpetuum et individua copula. Quantum autem ad omnes conditiones simul collectas nullum modum habet unitatis sibi consimilem, quia superexcedit omnem naturam et omnem aliam gratiam communem, videlicet quod divina natura et humana uniantur in unam personam indissolubiliter per Dei potentiam.

Et ideo concedendum est quod talis unio superexcellit omnem considerationem philosophicam ; nec mirum, quia ad ipsam vix pertingit ratio per fidem elevata. Et ideo Bernardus secundum istam unionem assignavit specialem unitatis differentiam, vocans eam unitatem dignativam.

Concedendae sunt igitur rationes quae sunt ad istam partem.

 

[Ad obiecta].

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod similis est unioni coniugativae, iam patet responsio, quia, etsi sit similitudo quantum ad vinculum, non tamen est similittido quantum ad terminum vel distantiam unibilium.
  2. Ad illud quod obicitur, quod similis est unitati nativae, pro eo quod est unio in. persona, dicendum quod, etsi sit similitudo quantum ad terminum, non tamen quantum ad vinculum vel distantiam unibilium.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est similis unitati potestativae, dicendum quod, etsi sit similitudo quantum ad principium, quia utraque est ex virtute divina, dissimilitudo tamen est quantum ad vinculum et quantum ad terminum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod est similis unitati votivae, cum sit per gratiam, dicendum quod est alia gratiae differentia, qua anima unitur Deo per caritatem perfectam et qua natura humana unitur Verbo in unitatem personae. Nec tantum quantum ad hoc est differentia, sed etiam quantum ad vinculum et quantum ad terminum ; et ideo ista unio facit singularem modum.

Si autem quaeratur sufficientia unitatum modorum assignatorum, dicendum quod ista quaestio alibi habet suum locum, et singula suis locis tractanda sunt. Illorum tamen novem modorum unitatum, quos Bernardus assignat, potest sic sumi sufficientia. Est enim unitas naturalis et gratuita et unitas super utramque constituta. Unitas autem naturalis est in quadruplici differentia. Quaedam enim est per aggregationem rerum differentium distinctarum, sicut unitas collectiva ; quaedam est per colligationem rerum formaliter differentium sive partium heterogenearum, et sic est unitas constitutiva ; quaedam. per coniunctionem differentium sexu operatione convenientium, et sic est unitas coniugativa ; quaedam per unionem differentium naturarum in unionem concurrentium, et sic est unitas nativa.

Unitas autem gratuita similiter quatuor habet differentias. Aut enim est unitas eiusdem animae ad se secundum statuum diversitatem, et sic est unitas potestativa ; aut multorum hominum ad invicem secundum caritatem, et sic est unitas consentanea ; aut animae ad Deum per voluntatis conformitatem, et sic est unitas votiva ; aut humanae naturae ad divinam secundum personae unitatem, et sic est unitas dignativa.

Unitas autem super utramque constituta, videlicet super naturalem et gratuitam, est una sola, videlicet unitas Trinitatis, quam quidem unam esse decet solam, ut in ea sit status omnium unitatum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum illa unitas quantum ad gradum excellat omnes unitates creatas.

 

Tertio quaeritur de ma unione quantum ad gradum, et est quaestio, utrum illa unitas excellat omnes unitates creatas.

Et quod sic, videtur.

  1. Auctoritate Bernardi, Ad Eugenium, in V : Inter omnia quae vere dicuntur unum arcem tenet unitas Trinitatis ; secundo illa praecellit qua tres substantiae in Christo sunt una persona. Ergo unitas, qua Christus est unus, omnes unitates creatas excellit.
  2. Item, tanto magis aliqua uniuntur, quanto inseparabilius sunt unita ; sed naturae illae in Christo uniuntur tanta inseparabilitate qua maior esse non potest : ergo videtur quod unitas illa, ad quam terminatur unio illa, maxima sit inter omnes unitates creatas.
  3. Item, tanto magis aliqua uniuntur, quanto magis communicant sibi suas proprietates et idiomata ; sed in Christo est perfecta idiomatum communicatio : ergo videtur quod ad summam unionem terminetur illa unio.
  4. Item, unio illa terminatur ad unitatem in persona, persona autem illa est persona Verbi ; sed persona Verbi in simplicitate et nobilitate in infinitum excellit omnem unitatem creatam : ergo videtur similiter quod illa unitas, ad quam terminatur unio dignativa.

 

Sed contra :

  1. Quae maxime distant minime sunt unibilia et quae minime sunt unibilia minime faciunt unum ; sed talia sunt divinitas et humanitas : ergo videtur quod unio, quae est in Christo, terminetur ad gradum unitatis infimum.
  2. Item, quanto aliquid ex paucioribus constat, tanto magis est unum ; sed in Christo reperitur maior naturarum pluralitas quam sit sub caelo : ergo videtur quod unitas illa infimum teneat unitatis locum.
  3. Item, magis est unum quod est unum in natura et persona quam quod est in persona tantum ; sed quilibet homo unitatem habet in persona et natura, Christus autem unitatem habet in persona tantum, non in natura : ergo maior unitatis perfectio reperitur in quolibet homine quam in Christo.
  4. Item, magis est unum quod non est multiplicabile nec multiplicatum quam quod est multiplicabile et multiplicatum ; sed unitas et punctus habent unitatem, quae nec est muttiplicabilis nec multiplicata ; in Christo autem reperitur actu naturarum multitudo et differentia : ergo videtur quod in Christo sit unitas minima.

 

Respondeo : Dicendum quod est loqui de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in natura, et est loqui de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in persona. Si autem. loquamur de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in natura, sic est dicere quod in Christo talis unitas quodam modo est nulla, quodam modo est magna quodam modo est parva, quodam modo est summa.

Si enim comparemus divinam naturam ad humanam, sic nulla est in Christo unitas naturae, pro eo quod istae duae naturae non possunt simul in unam naturam concurrere.

Si autem loquamur de natura Christi ex parte corporis, sic parva est unitas propter partium multiplicitatem. Si autem loquamur de unitate quantum ad animam, sic est in eo unitas magna propter animae simplicitatem.

Si autem loquamur de eo quantum ad divinam naturam, sic summa est in eo unitas propter illius naturae simplicitatem superexcellentissimam.

 

Quantum igitur ad unitatem naturae, secundum diversas considerationes est in Christo unitas summa, unitas nulla, unitas parva, unitas magna. Sic enim decet reperiri in eo qui est super omnia exaltatus et infra omnes humiliatus.

 

Si vero fiat sermo de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in persona, sic, simpliciter loquendo, unitas illa, quae est in Christo, unitas est super omnes unitates suprema, et hoc quadruplici ex causa : videlicet propter illius personae simplicitatem, propter unibilium dignitatem, propter unitorum inseparabilitatem et propter unionis singularitatem.

Propter personae simplicitatem, quia unio est in persona Verbi, quae quidem est simplicissima.

Propter unibilium dignitatem, quia tam natura assumens quam assumta inter cetera quae sunt habet excellentiam.

 Propter inseparabilitatem, quia tanto vinculo fortificata est illarum naturarum unio ut nunquam fiat nec possit fieri separatio. Natura enim illa inter ceteras naturas adhaesit aeterno Verbo, quo portatur et sustentatur omne quod est sub Deo.

Propter singularitatem, quia nunquam ulla unio fuit huic unioni similis. Haec enim fuit excellentissimae dignationis ; et ideo nomen dignitatis et dignationis sibi appropriat, ut dicatur unitas dignativa. Et quoniam, cum de unitate Christi loquimur, ad quam unio terminatur, est sermo de unitate persortae, non de unitate naturae, ideo simpliciter concedendum est unitatem, quae est in Christo, omnem unitatem creatam superexcedere.

Unde etiam concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod quae maxime distant minime sunt unibilia, dicendum quod Deus ab omni creatura maximam habet differentiam in natura, quantum taqien ad influentiam et creaturae sustentationem maximam hahet approximationem ; et ideo maxima potest esse unitas inter Creatorem et creaturam, quamvis naturalis unitas nulla intercidat.
  2. Ad illud quod obicitur, quod magis est unum illud quod ex paucioribus constituitur, dicendum quod verum est de illa unione cuius unitas resultat ex partium constitutione. Unitas autem, quae est in Christo, ex partium constitutione non resultat ; et ideo, quamvis in eo sit naturarum pluralitas, non sequitur quod sit in eo unitas diminuta.
  3. Ad illud quod obicitur, quod magis est unum quod est unum in persona et natura, dicendum quod verum est quando unitas personae sequitur unitatem naturae ; tunc enim compositio in natura facit compositionem in persona. Non sic autem est in proposito, quia unitas personae in Christo antecedit unitatem naturae assumtae, ita quod nullam inducit compositionem natura assumta, sicut ostensum fuit supra.
  4. Ad illud quod obicitur, quod magis est unum quod non est multiplicatum etc., dicendum quod verum est de illa unitate et multiplicatione quae habent aliquam oppositionem : minuitur enim oppositum, cum suo opposito permiscetur. Non sic autem est in proposito, quia, ut saepe dictum est, multiplicitas in natura non repugnat unitati in persona. Et sic patet responsio ad omnia quaesita.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit Sacrificium Ecclesiae duobus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini Iesu Christi carne et sanguine. In hoc enim verbo primo videtur esse insufficientia, quia ad constitutionem Sacramenti altaris non solum concurrunt duo, immo tria, videlicet elementum exterius, corpus Christi verum et corpus Christi mysticum.

Item, videtur in naturae est suppositum et in qua verbo suo esse. repugnantia, cum dicit invisibili carne et sanguine. Caro enim et sanguis vere sunt corpora ; ergo et vere visibilia. Si ergo caro Christi vera fuit, restat igitur quod fuit visibilis.

Item, tertio videtur quod illa similitudo sit inepta, quoniam Sacramentum et res Sacramenti in unitatem personae non concurrunt, secundum quod Deus et homo. Ergo non videtur ibi fieri recta assimilatio.

Respondeo : Dicendum quod in Sacramento altaris duplex est res, videlicet signata et contenta, et signata tantum. Et Augustinus in parte ista non loquitur de re signata tantum, cuiusmodi est corpus Christi mysticum, sed de re signata et contenta, cuiusmodi est corpus Christi verum. Haec enim sola est quae facit ad propositum, videlicet ad intelligendum unionis et incarnationis mysterium, et hoc propter similitudinem utrobique repertam.

 

Reperitur autem ibi similitudo triplex, videlicet quantum ad extremorum unitatem, quantum ad distinctionem, sive diversitatem et quantum ad finem sive utilitatem. Sicut enim in Sacramento altaris est species visibilis et caro Christi invisibilis, prout est sub illo Sacramento, sic in Christo est humana natura vera sensibilis et divina, quae solum est intelligibilis.

Similitudo etiam est quantum ad distinctionem, quoniam exterior species visibilis et res interior non concurrunt ad constituendum unum per naturam, sed concurrunt ad unum Sacramentum, quod est unum per ordinem et respectum signi ad signatum. Sic et in Christo divina natura et humana non constituunt aliquid tertium, sed uniuntur in unam hypostasim, quae utriusque naturae est suppositum et in qua utraque natura suo modo substantificatur. Et quantum ad hoc non utraque natura suo modo substantificatur. Et quantum ad hoc non est omnimoda s.imilitudo, sed partim similitudo et partim dissimilitudo.

Tertio similitudo est, quia sicut res Sacramenti unitur exteriori signo ut mediante illo cognoscatur et ad utilitatem veram convertatur, sic divina natura unitur humanae ut in ea cognosceretur ; et inde est etiam quod talis unitas similis est illi unioni qua copulatur verlmm ipsi voci ut ab aliis possit cognosci.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim valet quod obicit de insufficientia, quoniam ad propositum sufficiunt illa duo membra.

Nec valet quod obicit de repugnantia, quia non dicit haec duo, videlicet carnem et sanguinem, invisibilia simpliciter, sed prout sunt sub Sacramento contenta. Nec illud quod obicit de illarum unionum disconvenientia, quia non vult dicere quod illa sint omnino similia, sed quod similitudinem habent quantum ad tria praedicta.

 

Dub. II.

Item circa tertiam opinionem, quae ibi ponitur : Sunt et alii, qui in incarnatione Verbi etc., notandum quod tria insinuantur in littera illius opinionis, quae valde sunt improbabilia.

Primum vero, cum dicit : Ex carne et anima aliquam substantiam compositam diffitentur. Et illud convincitur esse improbabile, quoniam ex forma et materia resultat unum compositum. Si ergo anima habet naturalem inclinationem ad corpus sicut ad propriam materiam quam perficit, necessarium erat ex anima et carne in Christo aliquod tertium constitui. Illud autem aut est substantia aut accidens. Accidens non ; constat, quia substantia non est pars accidentis : necesse est igitur quod fiat inde substantia.

Aliud improbabile est in hoc quod dicit : Illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Si enim hoc verum esset, cum anima non appareat oculis, non as sumsisset animam. Et iterum, si Christus apparebat esse homo et non erat verus homo, alius apparebat quam esset. Ergo aliqua falsitas et aliqua deceptio fuit in Christo, quod omnino absurdissimum est. Veritas enim nec falli potest nec fallere.

Item, tertium improbabile est in hoc quod dicit, illa duo in singularitatem personae Verbum Dei assumsisse, quia illis duobus accidentibus non est personarum numerus auctus. Si enim hoc verum esset, cum columba, in qua Spiritus Sanctus apparuit, non auxerit numerum personarum in divinis, assumta est in unitatem personae, quod nefarium est dicere. Et iterum, cum aliqua anima unitur Deo per voluntatis conformitatem et nullo modo ex hoc crescat in Trinitate numerus personarum, quaelibet anima sancta assumeretur a Verbo in unitatem personae : ergo quilibet sanctus esset Deus, quod quidem dicere est omnino perversum.

Et propterea iste modus dicendi, sicut ex littera colligitur, repudiatus est tamquam erroneus ; nec credendum est Magistrum fuisse de opinione ista nec dicere hoc asserendo vel approbando, sed aliorum opinionem recitando. Hanc autem opinionem sicut et alias nec omnino reprobat nec omnino approbat. Nondum enim claruerat eius falsitas, maxime cum videatur super verba Sanctorum esse fundata.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Multis modis habitum dicimus etc. Primo enim distinguit habitum in tria membra ; secundo vero distinguit alia distinctione per quatuor membra : igitur vel una est superflua vel altera diminuta.

Item, videntur aliqua membra secundae divisionis esse impossibilia. Dicit enim quod quaedam accedunt, quae mutant, sed non mutantur, sicut sapientia. Hoc videtur esse impossibile, quia, si ex aliquo accidente adveniente mutatur subiectum, videtur quod ipsum multo magis debeat dici mutatum, quia de ente in potentia fit ens in actu.

Item, aliud membrum similiter, quod dicit quod quaedam accedunt, quae nec mutant nec mutantur videtur impossibile. Nihil enim novum acquiri potest sine aliqua mutatione acquirentis vel acquisiti : ergo impossibile est quod aliqua differentia habitus introducatur in esse, qua non fiat mutatio in habita vel habente.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus distinguit habitum dupliciter : uno modo in se per differentias proprias, quae respiciunt habitum quantum ad esse. Et istae sunt tres. Omne enim quod habetur aut habetur interius aut exterius aut partim interius, partim exterius. Si omnino interius, sic dicimus habitum animae, ut scientiam et disciplinam. Si omnino exterius, sic dicimus habitum eorum quae exterius corpori accommodantur, sicut esse vestitum et calceatum. Si quodam modo interius et quodam modo exterius, sic dicimus alium alio validiorem vel fortiorem. Et hoc quasi tenet medium inter differentias duas prius positas. Et ad istas tres differentias reduci possunt septem illi modi habendi quos assignat Philosophus, in Postpraedicamentis.

Sed quia iste modus distinguendi parum valet ad propositum, ideo sumit Augustinus alium modum distinguendi per quatuor membra, qui respicit ipsum habitum quantum ad fieri. Et haec divisio est quadrimembris secundum quatuor combinationes sufficientes et immediatas. Omne enim quod accedit alicui aut mutat tantum et non mutatur, sicut sapientia ; aut mutat et mutatur, ut cibus ; aut nec mutat nec mutatur, ut anulus ; aut mittatur, sed non mutat, ut vestimentum.

Et illud quartum membrum valet ad propositum et per hoc patet responsio ad primum obiectum. Istae enim quatuor differentiae reducuntur ad illas tres ; ideo nec istae sunt superfluae nec illae diminutae.

 

Ad illud quod obicitur, quod sapientia mutat, sed non mutatur, dicendum quod ad hoc quod quis fiat sapiens concurrit sapientia creata et increata, sicut ad hoc quod fiat gratus concurrit caritas creata et increata. Cum autem Augustinus dicit quod sapientia non mutatur, non intelligit de sapientia creata, quae est accidens animae, sed de sapientia increata.

Et hoc frequenter advertendum est in verbis Augustini, cum loquitur de sapientia et gratia ; quia modo loquitur de increata, modo de creata.

Potest etiam hoc verbum intelligi de sapientia creata. Sed tunc non loquitur Augustinus de quocumque genere muta.tionis, sed de illa mutatione quae est de una dispositione ad alteram, utpote de mutatione quae est secundum formam ; et tunc non habet instantiam in sapientia, quia sapientia accidens non alteratur, quamvis sapiens secundum illam alteretur.

 

Et per hoc patet tertium obiectum. Non enim excludit omnem motmn Augustinus, sed illum motum alterationis qui est secundum qualitatem absolutam. Haec autem non est in coniunctione anuli ad digitum, sed solum quae est mutatio secundum locum vel situm.