Distinctio IV — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

Cum vero incarnatio Verbi etc.

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinavit Magister de sanctificatione Virginis, quae fuit praeambula ad conceptionem Christi. In hac parte determinat de ipsa conceptione Domini. Et quoniam conceptio Christi habet comparationem ad Spiritum Sanctum fecundantem et ad Virginem concipientem, ideo pars ista habet duas partes.

In quarum prima determinat de conceptione Christi in comparatione ad Spiritum Sanctum.

In secunda determinat de ea in comparatione ad Virginem, ibi : Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem profiteamur natum.

 

Prima pars in partes tres dividitur.

In quarum prima ponit vel exprimit veritatem, assignans quare incarnationis mysterium sit Spiritui Sancto attribuendum.

In secunda vero removet dubitationem, ex his quae dicta sunt habentem ortum, ibi : Sed non est hic diutius immorandum.

In tertia vero subiungit maiorem explanationem praedictorum, ibi : Profecto modus iste, quo natus est Christus de Maria etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima exprimit veritatem.

ln secunda confirmat eam per auctoritatem, ibi : Unde Augustinus super hoc movens quaestionem.

 

Similiter secunda pars, in qua removet dubitationem, dividitur in duas.

In prima parte ponit quaestionem.

In secunda solutionem, ibi : Non est autem concedendum.

 

Eodem modo tertia pars, ubi ponit explanationem, dividitur in duas.

In quarum prima ponit unum explanandi modum secundum Augustinum ;

in secunda alium, ibi : Potest etiam Christus dici secundum hominem etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio de conceptione Christi quantum ad tria.

Primo enim quaeritur de ipsa conceptione in comparatione ad Spiritum Sanctum efficientem.

Secundo de ipsa quantum ad gratiam intervenientem.

Tertio de ipsa quantum ad Vi rginem concipientem.

 

Haec enim tria tangit Magister in littera.

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Filii Dei incarnatio vel conceptio appropriari debeat personae Spiritus Sancti.

Secundo quaeritur, utrum Spiritus Sancti filius debeat Christus appellari.

Tertio quaeritur, utrum Christus possit dici filius Trinitatis.

 

 

ARTICULUS I

De conceptione Christi in comparatione ad Spiritum Sanctum efficientem.

 

QUAESTIO I.

Utrum Filii Dei incarnatio debeat appropriari Patri an Spiritui Sancto.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Filius Dei incarnatio debeat appropriari Patri an Spiritu Sancto.

Et quod Patri, videtur.

  1. Christi incarnatio vel conceptio non est aliud quam Filii missio ; sed Filii missio magis competit Patri quam Spiritui Sancto : ergo pari ratione et incarnatio et conceptio.
  2. Item, Filii incarnatio non est aliud quam eius donatio ; unde in eius Nativitate cantamus : Filius datus est nobis, sed donatio maxime competit Patri, iuxta illud Ioannis 3, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ergo videtur quod conceptio debeat appropriari Patri ; non Spiritui Sancto.
  3. Item, annuntiatio conceptionis Filii Dei facta est per angelum Gabrielem, qui est fortitudo Dei ; sed fortitudo sive potentia appropriatur Patri, non Spiritui Sancto : ergo pari ratione et incarnatio.
  4. Item, potentia divina maxime manifestatur in operatione illa cuius extrema distant distantia maxima sive infinita ; sed Filii Dei et creaturae est infinite distantium unio : ergo in operatione illa est potissime divinae potentiae manifestatio. Sed huiusmodi opus appropriatur Patri, non Spiritui Sancto : ergo et conceptio.

Sed contra, quod debeat appropriari Filio, videtur.

  1. Opus conceptionis pertinet ad opus reparationis ; sed opus reparationis pertinet ad Verbum : ergo et ipsa conceptio.
  2. Item, ei proprie formatio carnis attribuitur cui attribuitur assumtio ; sed carnis assumtio attribuitur soli Verbo : ergo videtur quod soli ei debeat appropriari ipsa conceptio.
  3. Item, ei personae potissime debet appropriari carnis conceptio ex tempore cui potissime convenit conceptio ex aeternitate ; sed haec est persona Filii, secundum quod dicitur Proverbiorum 8, 24 : Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram.
  4. Item, opus quod est maxime divinae sapientiae manifestativum, personae Filii Dei est appropriandum ; sed tale est incarnationis mysterium, quia, sicut dicitur in Iob [26, 12], prudentia eius percussit superbum : videtur ergo quod conceptionis sacramentum Filio Dei sit appropriandum.

 

Sed contra hoc est auctoritas :

  1. In Symbolo: Conceptus est de Spiritu Sancto ; non dicitur âe Patre vel Filio.
  2. Et Lucae 1, 35 : Spiritus Sanctus superveniet in te
  3. Item, Matthaei 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
  4. Item, ratione, eo quod opus incarnationis manifestativum est divinae bonitatis et caritatis ; sed hoc appropriatur Spiritui Sancto : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod opus incarnationis manifestativum est divinae potentiae, sapientiae et bonitatis secundum diversas conditiones in ipso repertas. Contingit enim loqui de ipso quantum ad ipsa unibilia et quantum ad unionis modum et quantum ad unionis fructum.

In comparatione ad unibilia, inter quae est infinita distantia, manifestatur divina potentia.

In comparatione vero ad unionis modum congruentissimum, prout competebat ad humanum remedium, manifestatur Dei sapientia.

In comparatione vero ad fructum sive ad effectum consequentem, quo se obtulit Deo et Patri in odorem suavitatis, manifestatur divina bonitas, misericordia et caritas. Et hoc est quod dicit Damascenus, in libro III, capitula primo : Monstratur simul in incarnatione bonitas, iustitia et sapientia Dei. Bonitas quidem, quia non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera eius commota sunt, ipso cadente, et manum porrexit ; iustitia, quoniam, homine victo, non alium fecit vincere tyrannum ; sapientia, quoniam invenit apori, id est difficilis, solutionem decentissimam. Quoniam igitur in incarnationis opere secundum considerationes diversas contingit invenire appropriata tribus personis valde excellenter et praecipue, hinc est quod conceptio, cum sit opus trium personarum, appropriari potest tribus personis secundum diversas considerationes, sicut ostendunt rationes, quae prius inductae sunt.

     

Scriptura tamen magis appropriat Spiritui Sancto. quam alicui trium personarum, et hoc duplici ratione, videlicet propter erroris exclusionem et propter veritatis manifestationem.

Propter erroris exclusionem, quia in conceptione humana consuevit se immiscere foeditatis concupiscentia ac per hoc originalis culpa. Ne illud ergo dicatur f uisse in conceptione Christi, dicitur conceptus fuisse de Spiritu Sancto : ad excludendum carnalem commixtionem dicitur conceptus de Spiritu ; ad excludendum vero concupiscentiae foeditatem dicitur non solum conceptus de Spiritu, sed de Spiritu Sancto.

 

Alia vero ratio est propter veritatis manifestationem. Illud enim quod maxime praeparavit Virginem ad Filii Dei conceptionem, fuit amor divinus. Unde quemadmodum mulier concipit per viri delectationem et ipsius adhaesionem, quae est cum desiderio et amore virtutis generativae, sic beata Virgo propter amoris singularitatem singulariter concepit Deum ex Deo ; et ideo concepisse dicitur de Spiritu Sancto. Et hanc rationem assignat Hugo de Sancto Victore, in quodam suo libello, ubi sic dicit : Concepit Virgo Maria de Spiritu Sancto, non quia de Spiritus Sancti substantia semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus Sancti ex carne Virginis divino partui substantiam ministravit. Nam quia amor Spiritus Sancti singulariter in corde ardebat, ideo in carne eius mirabilia faciebat ; cuius dilectio quia in corde non suscepit socium, operatio in carne illius non habebat exemplum.

Et sic patet quod propter erroris exclusionem et veritatis manifestationem incarnatio Filii Dei potissime appropriari debet Spiritui Sancto. Et propter has duas rationes frequenter in Scriptura fit appropriatio, sicut ostensum fuit in libro primo.

 

[Ad obiecta] :

2-8. Ex his autem manifesta est responsio ad obiecta, quia verum concludunt secundum diversas vias, quod incarnationis mysterium diversis de causis potest appropriari cuilibet trium personarum. Si quis autem ex his velit arguere, quod incarnationis opus magis debet appropriari Patri vel Filio quam Spiritui Sancto, ad omnia est una responsio, quia procedunt ex insufficienti et peccant secundum consequens, quia una sola ratio non sufficit appropriari uni soli personae, ubi respectu alterius personae reperitur ratio maioris congruentiae ; et sic est in proposito.

1-6. Illae tamen duae rationes, quae fundantur super hoc quod Filii Dei incarnatio non est aliud quam missio, et conceptio non est aliud quam carnis assumtio, non valent, quia tam missio quam assumtio important relationem, quae proprie potest respicere personam Patris et Filii ; sed conceptio dicit effectum et operationem, quae communis est tribus personis et appropriatur Spiritui Sancto ex causis praedictis ; quamvis et aliae rationes congruentiae possint assignari, sive quia, nominato Spiritu Sancto, intelliguntur aliae personae, qui est amborum unitas et communio, sicut Augustinus explanat in littera ; sive quia in incarnatione fuit copiosissima divinae bonitatis effusio. Et sic Spiritui Sancto appropriatur conceptio tum ratione proprii, quia est amborum unitas, tum ratione appropriati, quia est amborum bonitas.

Ex his autem satis patere potest responsio ad obiecta.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum Christus possit dici filius Spiritus Sancti.

 

Secundo quaeritur, utrum Christus possit dici filius Spiritus Sancti.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia Damascenus dicit : Descendit in Virginem Verbum tanquam σπόρος, id est semen. Sed quod operatur ad alicuius generationem mediante semine habet rationem patris : si ergo hoc modo operatus est Spiritus Sanctus, ut dicit Damascenus, ergo est pater eius.
  2. Item, pater dicitur qui deducit rem ad esse : ergo, si magis deducit rem ad esse, magis debet dici pater. Ergo, si Spiritus Sanctus magis est operatus ad hoc quod caro Christi produceretur in esse quam aliquis pater respectu prolis procreandae, videtur quod Christus sit filius Spiritµs Sancti, loquendo proprie.
  3. Item, Spiritus Sanctus cum Virgine operatus est Filii Christi conceptionem, nec minus operatus est Spiritus Sanctus quam Virgo, sed multo amplius. Si ergo Christus dicitut filius Virginis et Virgo dicitur eius mater, videtur quod multo fortius debeat Spiritus Sanctus dici eius pater.
  4. Item, omne quod est de aliquo per actum conceptionis, habens similitudinem substantiae cum illo, dicitur eius filius ; sed Christus conceptus est de Spiritu Sancto et si. milis est in substantia cum illo : ergo Christus est filius Spiritus Sancti.
  5. Item, quicumque habet gratiam Spiritus Sancti, hoc ipso est filius eius ; sed Christus ab instanti conceptionis habuit gratiain excellentissimam Spiritus Sancti : ergo videtur quod filiatio conveniat Christo respectu Spiritus Sancti.

 

Sed contra :

  1. Christus nullius est filius nisi natura ; sed solius Patris vel Matris est filius per naturam : non ergo Spiritus Santi.
  2. Item, filiatio respicit hypostasim ; sed hypostasis Filii Dei nullo modo habet comparari ad Spiritum Sanctum in habitudine filiationis, immo potius in habitudine principii : ergo simpliciter falsum est dicere quod Christus sit filius Spiritus Sancti.
  3. Item, si Christus est filius Spiritus Sancti, ergo Spiritus Sanctus est pater Christi ; et Deus Pater est pater Christi : ergo duo patres in Trinitate.
  4. Item, si Christus est filius Spiritus Sancti, quia operatus est eius conceptionem, ergo pari ratione Christus est filius suus ; sed hoc nec ratio nec fides admittit quod eadem res se ipsam gignat, quod idem sit pater. et filius sibi : ergo, si Christus non est filius suus, pari ratione nec Spiritus Sanctus pater eius.
  5. Item, ad hoc est auctoritas Augustini, quam Magister ponit in littera : Quis dicere audebit Christum esse filium Spiritus Sancti, cum hoc ita sit absurdum, ut nullae fidelium aures hoc valeant sustinere ? Videtur igitur tamquam haereticum dicere Spiritum Sanctum esse patrem Christi.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio ista locutio non admittitur nec est admittenda, tum propter vitandum errorem circa generationem temporalem, tum circa generationem aeternam. Ad vitandum errorem circa generationem temporalem, quia, cum secundum illam dicitur Christus conceptus de Virgine et Spiritu Sancto, si diceretur Spiritus Sanctus eius pater sicut Virgo eius mater, iam videretur ex hoc Christus natus esse de Maria et Spiritu Sancto sicut nascitur proies de muliere et viro. Quodsi hoc falsum est - quia proles partem accipit a patre et partem accipit a matre, in qua assimilatur patri et matri in eadem forma et natura, et hoc non est reperire in Christo quantum ad eius conceptionem, immo soli Matri assimilatur in natura assumpta - non debet admitti Christum esse filium Spiritus Sancti, sed solius Virginis Matris, ad manifestandam et servandam veritatem et proprietatem temporalis generationis.

Sumitur etiam ratio ex parte generationis aeternae quare catholici talem sermonem non admittant, ne scilicet confusio fiat aeternarum relationum et proprietatum. Unde, cum proprium sit personae Patris generare respectu personae Filii, nullatenus admittitur Christum esse filium Spiritus Sartcti, in quo non est alia persona vel hypostasis quam illa quam Pater ab aeterno genuit.

Ideo propter vitandos errores, tam circa generationem temporalem quam circa aeternam ; non recipiunt theologi praedictam locutionem.

Unde concedendae sunt rationes ad praedictam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur de Damasceno, quod Verbum Dei descendit in Virginem ad modum seminis, dicendum quod semen in se duplicem habet proprietatem : unam in hoc quod habet in se vim activam ; alteram in hoc quod agit producendo similem in forma et natura. Damascenus ergo assumit similitudinem seminis ad operationem Spiritus Sancti ratione primae proprietatis, non secundae. Cum vero assumit quod operatio ad modum seminis facit productivum principium habere habitudinem patris, hoc intelligitur ratione secundae proprietatis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Pater est qui producit rem ad esse, dicendum quod ista non est tota ratio patris, quia necesse est quod conveniat in natura et forma ; sed Spiritus Sanctus non convenit cum Christo in natura et forma secundum quam producit ipsum ad esse.

3-4. Ad duo obiecta sequentia iam patet responsio per iam dicta. Quod enim obicit, quod Virgo dicitur mater et quod Spiritus Sanctus pater, dicendum quod non est simile, quia Virgo conformatur Christo in natura, secundum quam conceptus est ex tempore ; Spiritus autem Sanctus, quamvis Christo sit similis in natura, non tamen est eius principium secundum illam, et ideo non cogit ratio tertia nec quarta.

  1. Ad illud quod obicitur de gratia, dicendum quod, quamvis de aliis hominibus concedi possit quod sint filii Spiritus Sancti propter gratiam, quam ipsi suscipiunt et mediante qua in filiorum Dei adoptionem assumuntur, tamen circa Christum non habet locum propter unionem, quae non tantum facit ilium hominem esse filium Dei per gratiam, sed filium Dei per nat.uram. Et ideo non sic conceditur de ipso quod sit Spiritus Sancti filius sicut conceditur de aliis hominibus.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Christus possit dici filius Trinitatis.

 

Tertio quaeritur, utrum Christus possit dici filius Trinitatis, ad maiorem evidentiam praedictorum.

Et quod sic, videtur.

  1. Cantico Deuteronoritii [32, 6] : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te et fecit et creavit te ? Sed hoc totum potest dici de Christo ratione naturae assumptae ; et secundum illa tria dicitur esse filius totius Trinitatis, cuius est possidere, facere et creare : ergo videtur quod hoc Christo satis catholice possit attribui.
  2. Item, ad Romanos 8, 29 : Ut sit ipseprimogenitus in multis fratribus, Glossa : Secundum illud quod unigenitus est non habet fratres ; secundum illud quod primogenitus est fratres dignatus est vocare omnes. Si ergo fratres sunt eiusdem Patris et sunt filii totius Trinitatis, videtur quod et hoc Christo convenienter possit attribui.
  3. Item, quandocumque aliqua se habent per indifferentiam ad aliquam operationem, secundum illam operationem communem et uniformem recipiunt denominationem ; sed tota Trinitas operata est incarnationis mysterium : ergo, si persona Patris dicitur esse pater Christi, non solum quantum ad deitatem, sed etiam quantum ad humanitatem, videtur quod similiter tota Trinitas possit dici pater.
  4. Item, quamvis in Trinitate unus solus sit Pater propter aeternam generationem, tamen ex tempore propter effectus temporales tota Trinitas dicitur esse pater, et persona Patris dicitur non solum pater Filii, sed etiam aliarum rerum, ita quod in nullo praeiudicatur proprietati Filii. Ergo, cum Filius ex tempore naturam sumserit et aequalem et uniformem habet comparationem ad totam Trinitatem, videtur quod sicut quantum ad divinam naturam dicitur esse filius Patris, ita secundum humanitatem sit filius totius Trinitatis.
  5. Item, in Christo triplex est substantia, scilicet suprema, media et infima : suprema, videlicet divina, media, scilicet anima, et infima, videlicet corpus ; sed Christus ratione naturae supremae est filius alicuius, scilicet Patris Dei ; ratione naturae infimae filius alicuius, scilicet Matris, ex qua traxit carnem : ergo et ratione mediae filius alicuius erit. Sed media, scilicet anima, est a tota Trinitate aequaliter : ergo videtur quod filius totius Trinitatis dici possit.
  6. Item, non est maior confusio in proprietatibus ex comparatione alicuius proprietatis ad plura quam si de eodem dicantur duo opposita, immo multo minor ; sed de Christo vere et catholice dicuntur duo opposita ratione duplicis naturae, mortalis et immortalis, passibilis et impassibilis : ergo multo fortius ratione naturae assumentis potest dici filius Patris, et ratione naturae assumtae filius totius Trinitatis.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, in libro De Trinitate II : Iesus neque suus neque Trinitati filius dici potest. Ego non potest dici filius Trinitatis.
  2. Item, filiatio est proprietas personalis, unde respicit hypostasim ; sed in Christo est una sola persona et hypostasis, quae non potest distingui a tota Trinitate secundum illius relationis habitudinem : ergo non videtur quod dici possit filius Trinitatis.
  3. Item, Christus non tantum est filius, sed filius unigenitus, secundum quod dicitur Ioannis 1, 14 : Vidimus gloriam eius quasi Unigeniti a Patre ; sed Trinitas non habet aliquem filium unigenitum, cum aequaliter comparetur ad omnes : ergo non videtur quod Christus possit dici Trinitatis filius.
  4. Item, filiatio praesupponit generationem, generatio autem dicit convenientiam in natura et distinctionem in supposito ; sed hoc impossibile est reperire in Christo, nec secundum divinam naturam nec secundum humanam : ergo nullatenus est concedenda locutio praedicta.

 

Respondeo : Dicendum   quod apud theologos secundum communem usum non admittitur « Christus est Trinitatis filius ». Sed huius rationem diversi assignant diversimode.

Quidam enim dicere voluerunt quod hoc est propter proprietatem filiationis, quae respicit personam et hypostasim. Et quoniam hypostasis Filii Dei sive persona aeterna est nec habet originem a tota Trinitate, sed solum a persona Patris, hinc est quod, quamvis in Christo sit reperire humanam naturam a tota Trinitate creatam, non est concedendum Christum esse filium totius Trinitatis propter repugnantiam quae reperta est in hypostasi, hoc est persona, quae est aeterna.

Sed, si ratio ista interius consideretur, non videtur magnae efficaciae, quia, quamvis hypostasis Christi sit aeterna, nihil tamen impedit ipsum dici filium Virginis ratione naturae assumtae. Si ergo illi hypostasi innasci potest filiationis habitudo in comparatione ad Matrem, ex qua natura illa tracta est, quare non potest innasci respectu totius Trinitatis, a qua facta est ? Et ideo ex parte proprietatis filiationis et aeternitatis hypostasis non videtur efficax ratio posse sumi ad repudiationem praedictae locutionis.

 

Et ideo est alius modus dicendi quod praedictus sermo non recipitur, quia appropinquat errori. Nam Christus, cum sit Filius unigenitus Dei Patris, non recipitur quod sit filius Trinitati simpliciter, propter hoc quod talis locutio appropinquat errori Sabellii, qui posuit proprietatem patris cuilibet trium personarum convenienter posse attribui. Non recipitur etiam quod sit filius totius Trinitatis per creationem, quia talis locutio appropinquat errori Arii, qui posuit Christum esse puram creaturam. Non recipitur etiam quod sit filius totius Trinitatis per gratiam, quia talis locutio appropinquat errori Nestorii, qui posuit in Christo duas naturas et duas personas, divinam scilicet et humanam ; et quantum ad humanam personam dixit Christum Filium Dei per gratiam. Ergo sermo praedictus omni modo erroris impietati appropinquat ; et ideo respuitur ab his qui periti sunt in sacra Scriptura. Unde rationes ad hanc partem concedendae sunt, quamvis non multum cogant.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod tota Trinitas possedit et fecit et creavit secundum humanam naturam, dicendum quod Trinitas alios homines simpliciter fecit secundum omnem sui naturam ; Christum autem non simpliciter secundum omnem naturam fecit, quia secundum divinam naturam eum solus Pater genuit ; et ideo non est simile de Christo et aliis hominibus. Quamvis enim alii homines possint dici creaturae Dei, hoc tamen de Christo non recipitur, sicut infra melius videbitur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nos sumus fratres Christi, dicendum quod ex hoc non sequitur quod Christus sit filius totius Trinitatis, sed quod nos dicamur filii Dei Patris per eum, quamvis nos per gratiam, ipse vero per naturam, sicut dicit Gregorius super illud : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Ioannis 20, 17.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tres personae se habent ad naturam assumtam per indifferentiam, djcendum quod verum est ; sed non sic se habent per indifferentiam respectu personae assumentis, quia aliam habitudinem habet ad personam Patris, aliam ad personam Spiritus Sancti. Cum autem dicitur Christus Filius esse Dei Patris, hoc magis dicitur respectu naturae assumentis quam assumtae ; quod patet, quia dicitur Filius Patris unigenitus et naturalis. Et ideo ratio illa non cogit, quia ab insufficienti procedit.
  4. Ad illud quod obicitur, quod Pater non dicitur pater tantum respedu Filii, sed etiam aliorum, quorum est causa et principium ex tempore, dicendum quod sicut Pater ex hoc quod temporaliter aliquos adoptat, dicitur eorum pater ex tempore, sic etiam Christus per generationem temporaleni potest dici filius Virginis ; non tamen potest concludi quod sit filius totius Trinitatis : non enim est simile. Nulla enim confusio proprietatum incurritur nec aliquod veritati fit praeiudicium aut errori in aliquo appropinquatur, si dicatur Pater esse pater Filii solum per generationem et aliorum per creationem : non sic autem, cum dicitur Christus esse filius totius Trinitatis. Nam si intelligatur per generationem, incurrimus in errorem Sabellii ; si per creationem, appropinquamus errori Arii ; si solum per adoptionis gratificationerit, errori Nestorii.
  5. Ad illud quod obicitur de natura suprema, media et infima, iam patet responsio per praedicta, quia, cum illa sit creata, non recipitur circa Christum filiatio alicuius ratione illa.

Potest tamen dici quod non est simile de substantiis extremis ad mediam, quia tum ratione substantiae divinae tum ratione carnis genitus est et assimilatur suo principio producenti, scilicet Patri et Matri : Patri in deitate et Matri in humanitate ; non sic autem est ratione animae ; et ideo non est simile.

  1. Ad illud quoci ultimo obicitur de proprietatibus absolutis, quod non faciunt confusionem, dicendum quod non est simile, quia illae proprietates principaliter respiciunt naturam, utpote esse passibilem et immortalem ; sed filiatio respicit ipsam hypostasim, circa quam multi fuerunt errores, quibus praedicta locutio videtur appropinquare ; et içieo, quamvis illae recipiantur a viris catholicis tamquam catholicae, haec respuitur tamquam adversaria fidei christianae.

 

 

ARTICULUS II

De conceptione Christi in comparatione ad gratiam intervenientem.

 

Consequentur quaeritur de conceptione Christi in comparatione ad gratiam intervenientem.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur de gratia illa in comparatione ad merita Ecclesiae.

Secundo, in comparatione ad meritum Virginis Mariae.

Tertio, in comparatione ad dignitatem naturae assumtae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Christi incarnatio fuerit ex mera gratia an eam impetrarunt merita sanctorum Patrum.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christi conceptio ver incarnatio fuerit ex mera gratia an hoc impetraverunt sanctorum Patrum merita.

Et quod fuerit ex mera gratia, videtur.

  1. Ad Titum 3, 4 : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri non ex operibus iustitiae. Sed apparitio illa benignitatis et humanitatis est Filii Dei humanatione, sicut in Glossa dicitur : Cum benignus et humanatus Deus noster apparuit. Ergo videtur quod Filii Dei humanatio non fuerit mediantibus nostris meritis.
  2. Item, super illud Psalmi [73, 20] : Respice in testamentum sanctum tuum, Glossa : Meminit promissionis, quia merita deficiunt ; et loquitur de promissione incarnationis : ergo etc.
  3. Item, de eo quod per merita acquiritur, non tantum tenemur ad gratiarum actiones sicut pro eo quod gratis datur ; sed de Christi donatione tenemur ad omnimodas gratiarum actiones : ergo videtur quod illam non impetraverint merita Ecclesiae.
  4. Item, quod est fundamentum totius meriti Ecclesiae meritis eius non, potest reddi ; sed Christi incarnatio est fundamentum totius meriti Ecclesiae, quia per ipsum, quotquot sunt, reconciliati sunt Deo et Patri, nec aliquis salvatur nisi per eum : ergo non videtur quod incarnatio Christi per merita Patrum sive ipsius Ecclesiae poterit impetrari.

 

Sed contra :

  1. Super illud Psalmi [11, 6] : Propter miseriam inopum el gemitum pauperum, Glossa, ibi : Exsurgam, id est mittam Filium, propter gemitum pauperum, qui pro malis gemunt et peccatis conferuntur ; nam aliter non essent digni auxilio. Ergo, si propter gemitum facti sunt digni missione Filii Dei, videtur quod incarnatio sive Filii Dei conceptio eorum meritis impetrata fuerit.
  2. Item, qui meretur principale meretur et accessorium ; sed incarnatio Filii Dei fuit ordinata ad nostram glorificationem ; sed nostram glorificationem potuerunt Sancti mereri : ergo et conceptionem Christi.
  3. Item, qui meretur quod maius est, mereri potest et quod minus est ; sed maius est nostra beatificatio quam sit Filii Dei incarnatio, quia illud est finis istius : ergo, cum meruerunt sancti Patres suam beatitudinem, meruerunt ergo Filii Dei conceptionem.
  4. Item, qui petit aliquid in oratione ex caritate, perseveranter, pie et ad salutem, meretur illud quod petit, maxime cum talis rei petitio Deo placet ; sed antiqui Patres maximo desiderio petebant Filii Dei incarnationem, et hoc perseveranter, pie et ad salutem, et Deo placebat quod tale quid peterent : ergo videtur quod meruerunt Filii Dei incarnationem.

 

Respondeo : Dicendum quod de beneficio incarnationis, sicut de aliis beneficiis divinis, est tripliciciter loqui, videlicet quantum ad substantiam vel essentiam et quantum ad efficaciam et quantum ad circumstantiam. Si loquamur de ipso quantum ad essentiam, sic dicendum quod illud beneficium erat supra sanctorum Patrum merita, propterea quia non est iustae retributionis, sed dignationis eminentissimae ; et non sequitur merita homihis lapsi, sed potius est fundamentum omnis meriti, quia nullus Deo placere potuit post lapsum absque fide istius beneficii, vel in generali, vel in speciali. Secundum hanc viam procedunt rationes et auctoritates ad primam partem adducatae.

 

Si vero loquamur de beneficio incarnationis quantum ad efficaciam, sic, cum eius efficacia esset duplex, videlicet quod ordinabatur ad liberationem a servitute culpae et a reatu carentiae visionis Dei, quodam modo cadit sub merito, quodam modo non.

Quantum ad liberationem a reatu carentiae divinae visionis et captivationis diaboli, hoc meriterunt sancti Patres, et cadit sub merito. Quantum vero ad ereptionem de statu culpae, non cadit sub merito, nisi quis large sumat meritum ad meritum congrui et condigni.

 

Si vero loquamur de beneficio incarnationis quantum ad temporis circumstantiam, potest concedi absque calumnia, quod cadit sub merito praecedentis Ecclesiae. Sancti enim Patres flagrantissimis desideriis meruerunt incarnationis accelerationem ; in quorum persona dicit Isaias, 64, 1 : Utinam dirumperes caelos et descenderes etc.

Et sic patet quod incarnationis beneficium quantum ad essentiam non cadit sub merito ; quantum vero ad temporis circumstantiam cadit sub merito sanctorum Patrum ; quantum vero ad efficaciam mediam quodam modo cadit sub merito, quodam modo non.

Et quoniam rationes inductae ad primam partem currunt quantum ad illud quod est sive quantum ad excellentiam sui in se, ostendunt ipsum non cadere sub merito praecedentis Ecclesiae, ideo sunt concectendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium de Glossa Psalmi : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, dicendum quod Glossa illa intelligitur de beneficio incarnationis quantum ad efficciam nostrae liberationis a poena, sicut patet ex ipsa Glossa ; vel quantum ad acceIerationem temporis, sicut colligitur ex ipsa littera. Si tu obicias, quod Deus non citius incarnatus est quam disposuerat ab aeterno, propter merita Patrum, dicendum quod propter merita Patrum Deus praeviderat se acceleraturum ; et sic fecit sicut praeviderat.
  2. Ad illud quod obicitur, quod qui meretur principale meretur et accessorium, dicendum quod illud habet instantiam quando illud accessorium non solummodo praeparat ad praemium, sed etiam praeparat ad meritum. Et quoniam Christi incarnatio praebebat sanctis Patribus viam merendi per fidem ipsius, hinc est quod illa propositio non habet veritatem in proposito.

Potest etiam alio modo praedictae locutioni instari. Non enim habet veritatem quando illud accessorium non necessario adhaeret principali ; et tale est incarnatio Filii Dei. Potuit enim Deus alio modo genus humanum glorificare et salvare quam per Filii incarnationem ; propter hoc non sequitur, quodsi sancti Patres meruerunt sui glorificationem, quod Christi incarnationem.

Posset tamen concedi quod quantum ad efficaciam liberationis potuerunt sancti Patres mereri beneficium incarnationis, non tamen simpliciter, sicut prius ostensum est.

  1. Ad illud quod obicitur, quod qui meretur quod malus est, meretur et quod minus, dicendum quod praedicta propositio instantiam habet in gratia et gloria, quia gloria cadit sub merito, gratia vero non ; sic et instantiam potest habere in proposito.

Posset etiam responderi per interemptionem assumtionis. Cum enim assumit quod maior est glorificatio quam incarnatio, dicendum quod falsum est, nisi glorificatio intelligatur cum praesuppositione incarnationis vel nisi intelligatur respectu alicuius personae specialis, utpote respectu Petri vel Pauli : melius enim est Petro videre Deum in gloria quam humanam naturam a Verbo esse assumtam. Simpliciter tamen loquendo, melius est Filium Dei incarnari quam Petrum glorificari, quia Filii Dei incarnatio valet toti generi humano, Petri glorificatio sibi soli. Et ideo non sequitur, quodsi aliquis potest sibi mereri suam glorificationem, quod mereatur Christi conceptionem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod qui petit perseveranter, pie et ad salutem, meretur, dicendum quod verum est, si petat pro se ; sed nullus petiit quod Filius Dei assumeret se, et ideo nullus hoc meruit ; petendo tamen aliis merebantur vitam aeternam sibi ; et ideo non infructuose orabant. Posset etiam dici quod adhuc habet illud instantiam : quando quis quaereret a Deo excellentiam gloriae Petri, qui esset parvae caritatis, non hoc meretur, quia hoc quod petit, merita sua excedit. Per hunc modum et in proposito potest instantia inferri.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum beata Virgo Maria meruerit Christum concipere, an conceptio illa fuerit solum ex munere gratiae divinae.

 

Secundo quaeritur de conceptione Christi in comparatione ad meritum beatae Virginis Mariae, et est quaestio, utrum meruerit beata Virgo Maria Christum concipere, an fuerit conceptio illa solum ex munere divinae gratiae.

Et quod beata Virgo meruerit Christum concipere, ostenditur :

  1. Per illud quod dicitur Lucae. 1, 45 : Beata, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino ; sed annuntiata erat conceptio a Domino : ergo ideo concepit, quia credidit. Sed constat quod fides sive credulitas non fuit causa efficiens conceptionis : ergo fuit causa meritoria.
  2. Item, in collecta, quae dicitur communiter ab Ecclesia : Omnipotens, sempiternae Deus, qui gloriosae Virginis Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante praeparasti etc. Et ex hoc colligitur quod beata Maria meruit et quod digna fuit : ergo meruit merito condigni concipere.
  3. Item, Bernardus, V De consideratione ad Eugenium, tractans illud Matthaei 13, 33 : Simile est regnum caelorum fermenta etc., dicit quod mulier fuit Sapientia, quae fermento fidei beata Virginis in incarnatione tria sata commiscuit, novum, antiquum, aeternum : novum in animae creatione de nihilo ; antiquum in assumtione corporis de natura Adam ; aeternum in unione divinitatis. Ergo fides beatae Virginis aliquo modo cooperata est in ista commixtione ; sed non quantum ad principium solum effectivum : ergo per modum meriti.
  4. Item, beata Virgo aut habuit gratiam sufficientem, praeparantem ipsam ad conceptionem Filii Dei, aut non. Si sic, sed gratia sufficienter praeparans facit mereri illud ad quod praeparat, merito condigni : ergo videtur quod beata Virgo ex illa gratia meruit conceptionem Filii Dei, cum ea bene usa fuerit. Si non, aut ergo caruit illa gratia sufficienter praeparante, quia ipsam non potuit recipere aut quia eam noluit Deus vel non potuit dare. Sed non quia non potuit Deus vel noluit dare, cum sit omnipotens et vellet sine dubio sibi idoneum habitaculum praeparare. Si quia Virgo non potuit recipere, ergo multo minus potuit Filium Dei concipere, ad cuius conceptionem gratia illa praeparabat. Quodsi omnia ista sunt inconvenientia, relinquitur primum, videlicet quod beata Virgo meruit conceptionem Christi per gratiam sibi datam.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, in Enchiridio, et habetur in littera : Modus quo natus est Christus de Maria sicut filius et de Spiritu Sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis in ipso exordio naturae suae, quo coepit esse, Verbo Dei copularetur. Ergo videtur quod nulla merita praecesserunt conceptionem Christi vel incarnationem.
  2. Item, maius est meritum totius Ecclesiae quam singularis personae : ergo, si incarnatio non cadit sub merito totius Ecclesiae, nec sub merito Virginis Mariae.
  3. Item, quod cadit sub merito non tenet plene rationem gratuiti : nam, si gratia est ex meritis, iam non est gratia, sicut dicit Apostolus ad Romanos [11, 6] ; sed Filii Dei incarnatio ad maximam pertinuit gratiam, secundum quod dicit Augustinus : ergo videtur quod eius conceptionem non meruit beata Virgo Maria.
  4. Item, hoc est inaestimabilis dignationis quod Filius Dei aeterni efficiatur filius unius pauperculae mulieris. Ergo non fuit ex aequitate vel iustitia retributionis ; igitur nec ex merito Virginis.

 

Respondeo : Dicendum quod est loqui de merito secundum triplicem gradum et differentiam. Est enim meritum congrui, in quo peccator dicitur gratiam sibi mereri, cum ad gratiam se disponit ; et est meritum digni, quo scilicet vir iustus orat pro alio et mertur exaudiri ; et est meritum condigni, quo quis ex tanta caritate meretur tantam gloriam.

Dico igitur quod beata Virgo Maria concipere Filium Dei ante incarnationem meruit merito congrui, quoniam prae sua nimia puritate et humilitate et benignitate idonea erat ut efficeretur Dei Mater. Post annuntiationem vero, postquam consensit et Spiritus Sanctus in copiositate gratiae in eam descendit, non solum habuit congruitatem, sed dignitatem ; et ex tunc meruit non solum merito congruitatis, sed dignitatis obumbrari et impraegnari virtute Altissimi. Sed merito condigni non potuit mereri concipere Filium Dei, pro eo quod hoc excedit omne meritum, et etiam quia erat ipsius meriti gloriosae Virginis fundamentum. Sive enim dicamus Deum fieri hominem, sive dicamus mulierem fieri matrem Dei, utrumque est supra statum qui debetur creaturae ; et ideo tam hoc quam illud fuit benignitatis et gratiae. Et propterea, sicut dixi quod gratiam primam potest mereri iustus peccatori merito dignitatis, non merito condigni, ne gratia perderet rationem gratiae, sic potest concedi quod beata Virgo non tantum merito congrui, sed merito dignitatis meruit conceptionem, quia per copiosam gratiam Spiritus Sancti ad conceptionem illam non solum congrua, sed etiam digna fuit.

Ex his patere possunt rationes et auctoritates, quae ad utramque partem adducuntur. Nam rationes, quae ad primam partem adducuntur, currunt de merito secundum primam vel secundam acceptionem. Rationes, quae ad secundam partem adducuntur, currunt de merito tertio.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud tamen verbum quod dicitur de littera, dicendum quod non privantur simpliciter merita, sed praecedentia merita, et hoc non in quocumque, sed in natura assumta, quia non habuit merita ad unionem praecedentia, quia simul concepta et assumta fuit et formata, sicut ostensum fuit supra.
  2. Ad illud quod obicitur, quod maius est meritum totius Ecclesiae quam Virginis Mariae, dici potest quod ratio illa non cogit, quia maius est meritum Patrum quam Virginis extensive, nec tamen oportet quod intensive, quia beata Virgo, postquam, annuntiatione audita ab angelo, sanctificata fuit a Spiritu Sancto, tanto munere gratiae est impleta, ut aliquid digne posset mereri, quod non possent, si omnes alii Sancti essent congregati simul.

3-4. Ad alia duo non oportet respondere, quoniam procedunt secundum tertiam viam, sicut apparet. Nam dignitas nihil aufert liberalitatis gratiae nec benignitatis misericordiae, immo simul cum illis manet, sicut intuenti apparet.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum gratia in conceptione teneat rationem proptietatis naturalis vel gratuitae.

 

Tertio quaeritur de gratia illa, quae fuit in conceptione, in comparatione ad dignitatem naturae assumtae, et est quaestio, utrum gratia illa teneat rationem proprietatis naturalis vel gratuitae.

Et quod tenet rationem proprietatis naturalis, videtur.

  1. Primo per auctoritatem Augustini, quae ponitur in littera : In naturae humanae susceptione fiebat quodam modo illi homini gratia naturalis, ut nullum posset admittere peccatum.
  2. Item, hoc ratione videtur. Quod inest rei a sua prima origine inest ei naturaliter ; sed anima Christi ab instanti conceptionis habuit gratiam nec potest nec potuit ab ea separari gratia illa : ergo videtur quod illa gratia naturaliter fuerit innata.
  3. Item, quod inest rei a principio intrinseco inest ei naturaliter ; sed gratia Christi ortum habebat a persona Verbi, quae non est alia a persona Christi : ergo inerat ei a suo principio intrinseco ; et si hoc, tunc inerat per modum proprietatis naturalis magis quam gratuitae.
  4. Item, proprietas, per quam res ordinatur ad actum naturalem, est naturalis ; sed per gratiam ille homo erat Filius Dei naturalis et est : ergo videtur quod gratia sibi collata fuerit ei ad modum proprietatis naturalis.

 

Sed contra :

  1. Gratia et natura dividuntur ex opposito ; sed quandocumque duo .aliqua opponuntur, unum non denominat reliquum : ergo, si naturale dicitur a natura, videtur quod nulla gratia sit naturalis aut, si est naturalis, non est gratia.
  2. Item, plus distat naturale a gratuito, in quantum huiusmodi, quam meritorium ; sed perfecta gratia Christi non potuit esse ex meritis : ergo multo fortius videtur quod non fuerit naturalis.
  3. Item, naturalibus nec laudamur nec vituperamur ; sed Christus laudabilis erat per gratiam, quam habebat : ergo non videtur quod gratia illa fuerit ei naturalis.
  4. Item, excellentior est unio humanae naturae ad divinam in unitate personae quam per conformitatem gloriae ; sed natura non elevatur ad gloriam, quantumcumque excellat, nisi mediante gratia, quae excedit terminum naturae, et quanto magis excedit, tanto magis tenet rationem gratiae : si ergo quod collatum est Christo multo magis excedebat terminos naturae quam quod collatum est aliis hominibus, videtur quod gratia eius plus habuit de ratione gratuiti et minus de ratione naturalis quam gratia collata eius membris.

 

Respondeo :

Dicendum quod gratia unionis, sicut in praecedentibus fuit tactum, tripliciter potest dici. Uno modo dicitur gratia unionis gratia disponens de congruo ad unionem ;  alio modo dicitur gratia unionis ipsa unio gratis facta ; tertio modo dicitur gratia unionis ipsa gratia faciens unionem.

Et quocumque horum modorum dicatur gratia unionis, verum est quod tenet rationem gratuiti ; verum est etiam quod aliquo modo habet proprietatem rei naturalis. Et hoc insinuat ipsa littera Augustini, cum dicit quod quodam modo fieret illi homini gratia naturalis : non dicit simpliciter fieret, sed quodam modo.

 

Si enim dicatur gratia unionis, id est gratia disponens ad unionem, quodam modo est naturalis, quodam modo non. Nam proprietas naturalis comparatur ad aliquid sicut ad subiectum et sicut ad causam. Secundum comparationem, quam habet ad subiectum, naturaliter dicitur inesse quod inest a primordio ipsius rei et inseparabiliter et ab ea non recedit. Secundum comparationem, quam habet ad causam, dicitur naturaliter inesse proprietas, quae causatur a principiis subiecti et per quam ipsum subiectum efficit operationem naturalem. Primo modo dicitur gratia Christi fuisse naturalis, per quam ad  unionem disponebatur, quia gratiam habuit a primordio suae nativitatis et gratiam perdere non potuit. Secundo vero modo non fuit naturalis, quia potius ordinabatur ad operationem supra naturam ; non habebat etiam ortum a principiis naturae, sed potius a divina voluntate. Et propterea secundum istum modum accipiendi verum dicitur quod gratia quodam modo fuit Christo naturalis, quodam modo non. Et ista possunt accipi ex his quae dicuntur in textu.

 

Similiter, si gratia unionis dicatur ipsa unio gratis facta, quodam modo fuit naturalis, quodam modo non. Naturalis, inquam, fuit propter inseparabilitatem, quia natura humana sic fuit unita divinae a sua prima formatione quod ab ipsa separari non potuit. Quodam modo non fuit naturalis, sed gratuita, in hoc scilicet quod terminos naturae excedit et ex mera Dei voluntate processit.

 

Similiter, si tertio modo dicatur gratia ipsa virtus gratis faciens unionem, sicut ipse Spiritus Sanctus, sic quodam modo fuit illi homini naturalis, quodam modo non. Naturalis fuit per communicationem idiomatum ratione personae Verbi, cui Spiritus Sanctus connaturalis est. Non enim habuit Filius Spiritum Sanctum per influentiam, sed potius quia habet in se a Patre vim spirativam. Et propterea dicitur in Ioanne quod non est ei datus Spiritus ad mensuram. Per comparationem autem ad naturam assumtam gratia illa non erat illi homini connaturalis, quia Spiritus Sanctus non erat in eo per principia naturae creatae, sed per gratiam inhabitantem.

Et sic patet quod omni modo intelligendi gratia illa quodam modo fuit illi homini connaturalis, alio modo non.

 

[Ad obiecta] :

Et secundum hoc currunt rationes ad utramque partem, quae secundum diversas vias verum concludunt. Verum est enim quod gratia illa, sicut dicit Augustinus, quodam modo naturalis fuit illi homini, non tamen simpliciter, sicut rationes ostendunt.

  1. Illa tamen ratio, qua ostenditur quod gratia illa est naturalis, quia ordinat ad actum naturalem, non valet, quia assumtio est falsa, quoniam, etsi per gratiam illam disponatur ut sit filius naturalis, non tamen propter hoc ordinatur ad operationem naturalem. Hoc enim non dicitur propter hoc quod illi naturae assumtae conveniat a Patre per gratiam illam aeternaliter et naturaliter generari, sed hoc est quia per gratiam illam disponitur ad unionem, quae facit idiomatum communicationem, et unio illa supra naturam est. Et ideo non est mirum si gratia, quae ad illam unionem reddit naturain congruam, est supra naturam.
  2. Similiter alia ratio, quae dicit quod gratia illa a principio intrinseco est, non cogit, quoniam aliter accipitur intrinsecum in proposito et aliter cum dicitur quod naturale est quod est a principio intrinseco. Nam intrinsecum, prout cadit in notificationem proprietatis naturalis, dicitur esse illud quod est de constitutione naturae ; non sic autem persona Vérbi est illi intrinseca.

1-2. Aliae vero duae rationes sunt concedendae, quia non probant quod gratia illa simpliciter fuerit naturalis, sed quod quodam modo conformitatem habuit ad proprietatem naturalem. Et hoc quidem veritatem habet, sicut iam ostensum est.

 

 

ARTICULUS III

De conceptione Christi in comparatione ad Virginem concipientem.

 

 

Consequenter quaeritur de conceptione Christi in comparatione ad Virginem concipientem, et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum in illa conceptione aliquid Virgo Maria fuerit Spiritui Sancto in aliquo cooperata.

Secundo quaeritur, utrum illa operatio vel cooperatio fuerit naturalis vel miraculosa.

Tertio, quaeritur, utrum ex illa cooperatione sit Virgo Maria Dei genitrix appellanda.

 

 

QUAESTIO I

Utrum Virgo Maria in illa conceptione fuerit aliquid Spiritui Sancto in aliquo cooperata.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in illa conceptione aliquid Virgo Maria fuerit Spiritui Sancto cooperata in aliquo, mediante aliqua potential.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, auctoritate Damasceni, quam ponit Magister in littera : Praevenit Spiritus Sanctus in ipsam secundum verbum quod dixerat angelus ei, purgans eam et potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam. Ergo, si non solum habuit potentiam receptivam, sed etiam generativam, non solum se habuit Virgo Maria per modum recipientis, sed per modum agentis et cooperantis.
  2. Item, vera mater cooperatur in filii generatione ; sed beata Maria vere fuit Mater Christi : ergo vere fuit cooperata in eius conceptione virtuti Spiritus Sancti.
  3. Item, hoc conceditur et cantatur ab Ecclesia tamquam verus et catholicus sermo : Genuit puerpera regem ; sed generare agere est et actio virtutis generativae : ergo videtur quod in illa conceptione generativa vis Virginis cooperata fuit divinae virtuti.
  4. Item, aut Virgo Maria cooperata fuit aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo habuit se solummodo sicut materia : ergo sicut nulla est affinitas hominis ad limum unde formatus est, sic nec Mariae ad Christum. Sed hoc est falsum : ergo etc.
  5. Item, vir praebuit mulieri materiale principium, quando de eius costa formata est Eva ; sed propter hoc ipsius mulieris non dicitur esse pater aut mater, quia cooperatus non fuit in eius formatione ; sed beata Virgo habitudinem matris habet ad Christum : ergo non solum praeparavit materiam, sed cooperata fuit ad inducendum formam.
  6. Item, veritas debet respondere figurae ; sed Virgo Maria figurata est per virgam Aaron, et virga Aaron fronduit et floruit et fructum fecit, sicut habetur Numerorum 17, 8 ; de flore autem pervenitur ad fructum mediante virtute activa reperta in planta quae floruit : fuit igitur in virga virtus activa ad fructificandum. Ergo videtur multo fortius in Virgine Maria.

 

Sed contra :

  1. Ad Galatas 4 ; 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere ; et ad Romanos 1, 3 : Qui factus est ei ex semine David ; super quem locum dicit Glossa : Apostolus dicit factum, sed non natum. Aliud enim est ex semine admixto sanguinis coagula generare, aliud non commixtione, sed virtute procreare. Possunt ertim homines filios generare, sed non facere. Ergo videtur quod Virgo Maria solum se habuit ut materiale principium, ex quo corpus Christi dicitur factum.
  2. Item, Damascenus : Copulavit sibi de purissimis et sanctissimis Virginis sanguinibus, non seminans, sed per Spiritum Sanctum creans. Si ergo creatio est actio solius Dei, in qua non cooperatur creatura, videtur quod in nullo fuerit Virgo cooperatrix.
  3. Item, Christus eodem modo fuit in parentibus quo fuit in Virgine ; sed in parentibus fuit secundum corpulentam substantiam tantum : ergo nec in Virgine fuit nisi secundum corpulentam substantiam. Si ergo generatio dicit vim activam et cooperativam ad formam producendam, videtur quod Virgo Maria in nullo fuerit Spiritui Sancto cooperata.
  4. Item, agens potentiae finitae non potest continuari nec cooperari in agenda cum agente potentiae infinitae in ea operatione, in qua operatur virtus illa per modum infiniti ; sed conceptio Christi fuit in instanti, sicut ostensum fuit supra ; producere autem rem in instanti, quae nata est produci successive, hoc est potentiae in infinitum excedentis potentiam naturae : ergo, si Virgo Maria nullam habuit potentiam nisi finitam, videtur quod Spiritui Sancto non potuit cooperari in conceptione illa.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, cum Virgo Maria sit Mater Christl et vere ipsum concepisse dicatur, vere cooperata fuit Spiritui Sancto in Filii sui conceptione. Et hoc communiter et generaliter tenent doctores theologiae. De modo autem cooperandi diversi sentiunt diversa.

Quidam enim dicere voluerunt quod Virgo Maria solum cooperata fuit ministrando principium materiale. Alii vero quod cooperata fuit in ultimae formae inductione et in materiae praeparatione, quamvis non in tota operatione. Alii vero tenent medium inter utrumque.

 

Primi, qui dicunt quod cooperata fuit solum in materialis principii ministratione, moventur hac ratione : quia, sicut dicit Philosophus, mater in generatione prolis se habet sicut principium materiale et semen viri sicut effectivum et operativum. Unde comparatur semen viri ad semen mulieris sicut artifex ad materiam, mulier vero non facit nisi materiam ministrare et exterius fovere. Et hoc totum fecit Virgo Maria ; et ideo vere mater est appellanda, quia nihil ei defuit quod spectat ad veram matrem in generatione prolis. Spiritus autem Sanctus quod defuit ex parte viri supplevit.

Sed haec positio nimis parum dicit. Primum, quia mater in generatione non solum habet potentiam passivam, sed activam ; unde quandoque proles magis assimilatur matri quam patri. Unde quod dicunt physici intelligendum est per appropriationem. Et iterum dicit Damascenus quod Spiritus Sanctus non solum dedit Virgini potentiam receptivam, sed etiam generativam : et, sicut prius ostensum est, propter materiam solum non est appellanda mater, sicut patet in formatione mulieris de costa viri.

 

Et quoniam ista positio nimis parum dicit, ideo sunt alii qui super addunt et dicunt quod non solum cooperata fuit Spiritui Sancto ministrando principium materiale, sed etiam in ultimae formae inductione. Nam in tota operatione cooperari non potuit, quoniam formatio corporis instantanea, prout formatio comprehendit totam transmutationem, fieri non potest nisi a virtute infinita. In ultimae autem formae inductione cooperari potuit, pro eo quod ultima forma in instanti potest induci a natura vel a virtute creata ; et ideo in hoc, in quo potuit, cooperata fuit Spiritui Sancto potentia Virginis generativa et pro tanto dicitur mater, quia operata fuit conceptionem et quantum ad initium et quantum ad consumniationem.

Sed haec positio nimis dicit. Primum, quia eiusdem est factum esse cuius est fieri ; quodsi conceptionem efficere non est virtutis creatae, sed increatae, similiter nec ipsum conceptum esse.

Rursus, inducens ultimam formam nobilius est quam praeparans. Non igitur videtur decens quod Spiritus Sanctus praeparet per se et ultimam formam inducat cum Virgine.

Difficile est nihilominus assignare quae sit illa forma ultima, in cuius inductione cooperatur Virginis potentia generativa. Illa enim non potest esse anima, quoniam a sola creatione habet originem ; non organizatio corporea, ut videtur, quia illa non inducitur subito, sed per successionem a natura : inducitur enim per motum, non per mutationem ; motus enim est transmutatio successiva, mutatio, instantanea, ut dicit Philosophus.

 

Et quoniam prima opinio parum dicit, et secunda multum excedit, suis obliquitatibus dirigunt nos in veritatis viam. Et propterea melius sentire videntur qui dicunt medium, videlicet quod beata Virgo habuit virtutem sibi divinitus datam, per quam administraret materiam illi conceptui : materiam, inquam, quae non solum habuit rationem materiae sive potentiae passivae, sed etiam sufficientiam et virtutem ad prolis productionem. Illa tamen virtus per se non poterat prodire ad perfectum actum nisi per successionem in tempore. Sed quoniam non decebat carnem Christi formari successive, sicut in praecedentibus ostensum est, ideo Spiritus Sanctus sua infinita virtute produxit illam materiam ad actum completum. Et per hoc in nullo Virgini derogatur, si Deus sua virtute acceleravit quod in aliis mulieribu successive producit ad esse.

Non enim fuit minor potentia in Virgine quam in alia muliere, immo multo maior, quia potentiam naturalem et supra naturalem habuit, per quam subministrare poterat materiam ipsa sola adeo sicut mulier viro commixta ; unde tota substantia Christi fuit de matre sua. Et ideo, si recte velimus sentire et loqui, veriori modo fuit Virgo mater Christi quam sit aliqua mater filii sui. Unde et per illam virtutem ipsum in ventre per novem menses confovit.

 

Et sic patet quod Virgo Maria aliquo modo fuit in conceptione Filii cooperata, videlicet subministrando sufficientem materiam virtute activa, quae tamen supra posse suum accelerata fuit et ad complementum perducta per virtutem infinitam.

Et huic consonat sacra Scriptura, quae modo dicit Christum natum de Virgine, modo dicit factum. Consonat etiam verbum Damasceni, qui dicit quod virtutem habuit verbi susceptivam et generativam : generativam, quia potuit seminarium corpori ministrare per virtutem sibi collatam divino munere ; susceptivam vero, quia solum Dei Verbum potuit carnem assumtam in instanti formare, quod quidem Verbum susceptum est a Virgine.

Rationes igitur, ostendentes in Filii Dei. conceptione Virginem aliquo modo cooperatam f uisse, sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur de Glossa super illud “factum”, iam patet responsio. Hoc enim non excludit veram potentiam generativam a Virgine, sed ponit ibi aliquam vim esse supra vim naturae ; unde removet Viri seminis commixtionem, et ideo sic dicitur factus, quod nihilominus dicitur natus. Et est simile, si Deus uni virgae aridae daret vim germinandi quam habet una viridis, et praeter hoc faceret ipsam in instanti fructificare, virga illa diceretur fructum fecisse et attulisse, et nihilominus fructus ille diceretur esse factus ex factus et ortus. Sic et in proposito est intelligendum : talis enim praecessit figura huius conceptionis in virga.
  2. Ad illud quod obicitur de Damasceno, quod carnem illam fecit creans, non seminans, dicendum quod sicut per actum creationis non intendit dicere quod caro illa facta fuerit ex nihilo, sed quod ad perfectionem deducta est per virtutem infinitam, sic etiam per hoc quod dicit non seminans, non privat potentiam activam a Virgine, sed removet consuetum modum operandi naturae, qui est per seminis commixtionem maris et feminae.

Utrum autem Virgo excitata a Spiritu Sancto seminaverit, hoc est, ad locum matricis semen emiserit, quamvis aliqui dixerint, non est verbum illud frequenter in ore versatidum, tum quia turpitudinem habet annexam, et homo habere debet munda labia in tali materia ; tum etiam, quia certitudinem non habet ex se nec verbis Sanctorum videtur multum consonare. Unde stultum est in talibus velle ita curiose singula pertractare. Hoc tamen sufficiat dixisse, videlicet quod Virgo ministravit materiam aptam generationi Filii Dei secundum carnem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non fuit in ea secundum rationem seminalem, dicendum quod verum est, si seminalis ratio dicatur illa secundum quam natura consuevit operari ; sic enim accipit Augustinus ibi. Ex hoc tamen non excluditur quin aliqua potentia praeter morem solitum divinitus Virgini sit collata. Praeterea, ratione adhuc potentiae illius activae non debet dici fuisse ibi secundum rationem seminalem, pro eo quod ad actum perfectum perducta fuit per virtutem supra naturam ; et respectu talis modi operandi fuit ibi solum potentiae obedientiae. Et est simile : si Deus post commixtionem maris et feminae in instanti perducit foetum ad complementum organizationis perfectae, talis formatio non diceretur esse facta secundum rationem seminalem, quamvis esset ibi vis activa respectu talis organizationis educendae in esse per temporis successionem ; sic et in proposito intelligendum est.
  2. Ad ultimam rationem dicendum quod ratio illa non cogit quod Virgo Maria non fuerit cooperata Spiritui Sancto in Filii conceptione aliquo modo, sed solum quod non fuerit cooperata in producendo illam materiam ad esse completum ; et hoc est quod primum fuit concessum. Et per hoc patet responsio ad obiecta.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum cooperatio illa beatae Virginis fuerit naturalis an miraculosa.

 

Secundo quaeritur, utrum illa cooperatio beatae Virginis fuerit naturalis vel miraculosa.

Et quod naturalis, videtur.

  1. Omnis illa operatio vel generatio est naturalis, ratione cuius genitus dicitur esse filius naturalis ; sed Christus est filius naturalis beatae Virginis : ergo videtur quod beata Virgo in eius conceptu fuerit naturaliter cooperata.
  2. Item, quando vir excitat et adiuvat potentiam mulieris, non privatur actu suo naturali. Ergo, si virtus Spiritus Sancti multo perfectius fecundavit quam virtus seminis virilis fecundasset, ergo ipsius virtus generativae actum non abstulit, sed perfecit. Et si hoc verum est, tunc Virgo naturaliter fuit cooperata.
  3. Item, si aliquis operatur secundum potentiam divinitus sibi collatam, operatio illa naturalis dicitur, non miraculosa, pro eo quod virtutes omnium naturales collatae sunt eis divinitus, et operatio egrediens a potentia intrinseca naturalis est et exercetur naturaliter, nisi egrediatur voluntarie ; sed potentia generativa collata fuit ei nec cooperabatur ipsi virtuti agenti voluntarie : ergo videtur quod cooperaretur potentiae naturali.
  4. Item, minor est habilitas in mortuo ad opera quae sunt hominis viventis quam in Virgine respectu mulieris praegnantis ; sed, si Deus de mortuo faciat vivum, operationes subsequentes sunt sibi naturales, sicut in Lazaro, qui naturaliter comedebat et alia faciebat : ergo pari ratione, immo multo fortiori, videtur quod illa operatio Virginis naturalis fuerit, postquam collata fuit ei potentia generandi.

 

Sed contra :

  1. Nulla operatio naturalis est mirabilis, quoniam ex opposito dividuntur ; sed conceptio Filii Dei a Virgine fuit mirabilis : ergo non videtur quod fuerit naturalis.
  2. Item, nihil quod naturaliter fit est novum, pro eo quod omne tale praecessit in suo simili ; sed conceptio Christi a Virgine novum quid fuit, ut dicitur Ieremiae 31, 22 : Novum faciet Dominus super terram.
  3. Item, naturale est illud quod idem est apud omnes ; sed modus concipiendi beatae Virginis non solum non fuit apud omnes, sed etiam nusquam reperitur nisi in ea : ergo videtur quod operatio illa non fuerit naturalis, sed miraculosa.
  4. Item, si aliqua virtus operatur, illo manente quod est ei incompossibile per naturam, illius operatio non est naturalis, sed miraculosa ; sed virginitas incompossibilis est generationi prolis per naturam: ergo, si Virgo Maria concepit permanens virgo, videtur quod illa operatio non sit attribuenda naturae, sed magis miraculo.

 

Respondeo : Dicendum quod generativa potentia in Virgine fuit excitata a Spiritu Sancto et fuit supra posse suum elevata. Excitata fuit, ut posset praeparare materiam conceptui, secundum quod competit sexui muliebri ; sed supra naturam fuit elevata, dum data est ei potentia praeparandi materiam, secundum quod tam nobili et perfectae conceptioni competebat. Et ideo Virgo Maria potentiam habuit supra naturam et potentiam secundum naturam ; et potentia supra naturam fuit in sanctificatione collata ; et utraque erat in illa conceptionis tempore in complemento suae operationis constituta. Et ideo operatio sive cooperatio partim quodam modo fuit naturalis et quodam modo supra naturam.

Et est simile : si Deus daret mihi potentiam unum intelligere et multa simul intelligere, partim esset naturale in hoc quod unum intelligerem, partim supra naturam in eo quod duarum illarum rerum intellectus non possunt simul per naturam stare. Sic et in proposito intelligendum est, quia hoc erat naturae consonum ut Virgo ministraret humorem sufficientem ad conceptum, quantum ministrat sexus muliebris ; sed quod per se sola ministratet quantum ministrat mulier coniuncta viro, hoc erat supra naturam, et ideo admirabile et insolitum. Concedendum est igitur quod et illa operatio non fuerit naturalis omnino, immo aliquid habuit supra naturam, immo multum habuit supra naturam, quia hoc inter omnia mirabilia fuit mirabile praecipuum, virginalem scilicet uterum esse simul integrum et fecundum.

Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Christus fuit filius naturalis, dicendum quod operatio supra naturam operationem naturalem non excludit. Unde, quamvis ipsum mirabiliter conceperit, potest tamen propter naturalem operationem concurrentem dici filius naturalis, ad ostendendam fuit, ut posset praeparare materiam veritatem generationis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod quando vir excitat potentiam in femina, non aufert ei potentiam naturalem, dicendum quod est verum ; nec Spiritus Sanctus abstulit operationem naturalem a Virgine, secundum quod decebat eam habere in conceptione tam nobili. In hoc tamen non est simile, quia vir non dat novam potentiam mulieri concipiendi nec elevat supra naturam, sed excitat et adiuvat ad exeundum in operationem sibi debitam. Non sic est in proposito, quia ipsi Virgini collata fuit virtus supra naturam. Unde aliquid potuit Virgo beata, quod nunquam potuit aliqua femina.
  3. Ad illud quod obicitur, quod quando operatur per aliquam potentiam sibi datam, naturaliter operatur, dicendum quod aliquando datur potentia ad actum naturae consonantem, aliquando datur potentia ad actum excedentem terminum naturae. Quando datur potentia ad actum naturae consonantem, tunc, etsi collatio illius potentiae sit mirabilis, operatio tamen est naturalis, sicut si detur potentia videndi caeco. Quando autem datur potentia ad actum excedentem terminos naturae, tunc non solum potentiae collatio est mirabilis, sed etiam exitus illius potentiae in actum est mirabilis, ut si asino detur potentia loquendi et lapidi potentia videndi. Et quoniam virginem, manentem virginem, concipere, hoc est supra terminos naturae, hinc est quod, quantumcumque conferatur sibi potentia, adhuc tamen est operatio mirabilis.

Unde duplex fuit hic miraculum, videlicet in potentiae collatione et in ipsa operatione. In fecundatione autem mulierum sterilium, sicut Sarae et Elisabeth, solum fuit miraculum in restitution potentiae, in hoc quod est ibi sterilis fecundata, sed non fuit ibi miraculum in exsecutione, quia non simul mansit sterilitas et fecunditas, immo fecunditas abstulit sterilitatem. Hoc autem fuit singulariter admirabile quod fecunditas Virginis Mariae non abstulit virginitatem nec virginitas exclusit fecunditatem.

  1. Ad illud quod obicitur ultimo iam patet responsio de mortuo vivificato. Licet enim mortuum vivificari sit supra naturam, tamen ex quo vivificatus est, operationem naturae exercere non est admirabile, quia hoc in nullo repugnat naturae ; non sic autem est in Virgine concipiente.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum beata Virgo sit Dei genitrix appellanda.

 

Tertio quaeritur, utrum Virgo Maria sit Dei genitrix appellanda.

Et quod sic, ostenditur.

  1. Damascenus, III libro, capitulo 12 : Theotocon, id est Dei genitricem, principaliter et vere sanctam Mariam praedicamus Virginem.
  2. Item : Iuste et vere theotocon, id est Dei genitricem, nominamus ; hoc enim nomen universum mysterium incarnationis constituit.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia quidquid dicitur de illo homine, dicitur de Filio Dei propter communicationem idiomatum ; sed Iesus fuit filius beatae Mariae : ergo Deus fuit filius beatae Mariae : ergo a relativis beata Maria est mater Dei.
  4. Item, sic se habet Filius Dei ad Virginem Matrem sicut se habet Filius hominis ad Deum Patrem ; sed Iesus est Filius Dei Patris : ergo Deus est Mariae Filius. Ergo Virgo Maria est recte Dei genitrix appellanda.

 

Sed contra :

  1. Damascenus, III libro, capitulo 12 : Christotocon, id est Christi genitricem, non dicimus Virginem. Ergo, si Christus Deus est ; videtur quod non debeamus eam dicere Dei genitricem.
  2. Item, secundum hoc Virgo Maria est mater secundum quod est consubstantialis proli ; sed non est consubstantialis proli secundum divinam naturam, sed secundum humanam : ergo, cum Deus nominet Christum secundum divinam naturam, non videtur quod sit Dei genitrix appellanda.
  3. Item, propter assumtionem humanae naturae a Filio Deus Pater non dicitur esse hominum genitor. Ergo nec e converso Dei genitrix dicenda est Virgo.
  4. Item, iuxta hoc quaeritur, quare magis Damascenus vult quod dicatur Dei genitrix quam Christi genitrix. Si enim in Christo intelligitur divinitas et humanitas, immo intelligitur tota Trinitas, secundum Ambrosium, in nomine Christi, non videtur quod ulla fiat veritatis aut virginalis dignitatis imminutio.

 

Respondeo : Dicendum quod verba fidem christianam exprimentia debent esse ab errore longinqua et devotioni approximantia, maxime illa in quibus est sermo de Virgine Maria. Ipsa enim cunctas haereses interemit in universo mundo, Veritatem ex se ipsa concipiendo et pariendo ; ipsa enim reconciliationem toti generi humano promeruit : et ideo erga eam ardere debet omnis Christianorum devotio.

Et propterea, quia beata Virgo illum concepit qui non tantum dicendus est Christus propter unionem, sed etiam Deus verus propter aeternam generationem, Dei genitrix debet dici, ut ex ipso vocabulo honoretur et impietatis error exstinguatur, qui dixit Mariam concepisse purum hominem.

Ad cuius  erroris fomentum Nestorius, ut narrat Damascenus, verus doctor, voluit eam Christi genitricem, non Dei genitricem appellare, quasi purum hominem genuisset. Et ideo Damascenus, verus doctor et Virginis amatbr, docet nos vocabulum hoc effugere, non quia falsum, sed quia haereticus sub illo volebat occultare venenum. Unde Damascenus, III libro, capitulo 12 : Christotocon, id est Christi genitricem, non dicimus Virginem, quoniam in destructionem Theotocos, id est Dei genitricis, vocis nequam et inquinatus Nestorius cum patre eius diabolo invenit.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod beata  Virgo est Dei genitrix appellanda iuste et veraciter et devote.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Damasceno iam patet responsio. Non enim negat eam esse Christi genitricem, eo quod sit falsum, sed quia haereticus sub illo verbo abscondebat venenum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non est ei constibstantialis, dicendum quod mater Dei dicitur non propter hoc quod ipsa genuerit eum secundum divinam naturam, sed propter idiomatum commµnicationem et mysterii incarnationis expressionem et ipsius Virginis honorificationem. Unde ratio illa non valet non est mater Dei secundum divinam naturam : ergo non est mater Dei ; immo est ibi consequens, sicut si ita argueretur : hoc non praedicatur de illo per se : ergo non praedicatur de illo aliquo genere praedicandi.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Deus non dicitur genitor hominis, dicendum quod potest dici. Non tamen consuevimus ita uti illo vocabulo, quia illa appellatio non sic facit ad expressionem piae fidei sicut illa qua appellamus Virginem matrem Dei.
  4. Ad illud quod obicitur, quare non dicitur Christotocos, dicendum quod nomen Christi magis communicatur creaturis quam nomen Dei. Unde et David dicitur christus Domini et alii reges Israel ; et ideo verbum illud magis erat propinquum errori. Nunc autem, quia ille error exstirpatus est, communiter eam vocamus et matrem Christi et matrem Dei, cum imploramus oculos misericordiae suae ad nos converti.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Uno nominato, tres intelliguntur, quia, nominata essentia, non de necessitate intelligitur persona : ergo nominata una persona, multo minus intelligitur alia.

Item, si, nominata una persona, intelligitur alia, ergo dicto quod Pater generet, videtur quod et Filius generet.

Respondeo : Dicendum quod persona potest nominari respectu actus substantialis vel personalis. Si respectu actus essentialis, quia una essentia est in tribus, et quidquid essentiale convenit uni, convenit alteri ; et una persona nominata, nominatur et altera per necessitatem consequentiae, maxime cum actus ille est respectu effectus creati, in quo relucent appropriata tribus personis.

Et sic patet responsio ad utramque obiectionem : utraque enim currit secundum praedicationem aliquam, quae ita convenit uni quod alio modo est extranea alteri.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicitur quod nati ex aqua et Spiritu Sancto non dicuntur filii aquae, sed matris Ecclesiae. Si enim Ecclesia non dicitur mater nisi secundum aliquam translationem, et similitude translativa potest reperiri in aqua sicut et in Ecclesia, videtur quod possint dici filii aquae sicut filii Ecclesiae.

Iuxta hoc quaeritur, cum lumbricus naturaliter nascatur ex homine, quare non dicitur filius eius ?

Respondeo : Dicendum quod filius et pater non solum dicuntur ab originis habitudine, sed debent habere expressam similitudinem. Quoniam igitur aqua non habet expressam similitudinem ad eum qui renascitur, sed potius ad gratiam, per quam renascitur, Ecclesia autem expressam habet similitudinem ad eum qui in ea nascitur, quae nihil aliud est quam congregatio fidelium : ideo renati ex aqua dicuntur filii Ecclesiae, non filii aquae.

Per banc eamdem rationem lumbricus non debet dici filius hominis, quamvis ex ipso nascatur, per hoc quod non habet ad eum similitudinem. Et ideo recte Augustinus infringit illud argumentum per illa exempta : hoc nascitur ex illo, ergo est filius eius, quia filiatio plus dicit quam nativitas. Nam filiatio dicit originem cum assimilatione.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Dicuntur etiam filii gehennae non ex illa nati, sed ad illam praeparati. Ex hoc enim quod aliquid praeparatur ad aliquid post suum esse, videtur potius rationem patris quam filii in se habere. Ergo videtur quod potius deberent vocari patres gehennae quam filii.

Respondeo : Dicendum quod duplicem habet proprietatem filius respectu patris : una attenditur quantum ad emanatiotiem et altera quantum ad possessionis hereditationem ; et prima antecedit et secunda subsequitur. Et filii gehennae dicuntur non ratione primae proprietatis, sed ratione secundae, ad quam praeparantur per aliquam assimilationem in perversis actibus, in quibus imitantur diabolum, cuius habitatio est gehenna.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod divina gratia fuit Christus corporaliter repletus. Si enim gratia non fuit in corpore, sed spiritu, non videtur quod fuerit repletus corporaliter, sed spiritualiter.

Respondeo : Dicendum quod hoc verbum, quo Christus dicitur repletus corporaliter gratia, tripliciter exponitur. Uno modo dicitur repletio corporalis per oppositionem ad umbram figurae : veritas enim se habet ad figuram sicut corpus ad umbram ; unde repletus corporaliter dicitur, id est vere, non tantum figurative.

Alio modo potest exponi, ut dicatur corporaliter repleri, quia ipsum corpus fuit in unitatem personae assumtum. Unde per corporalem repletionem intelligimus perfectam corporis et gratuitam animae unionem.

Tertio modo potest exponi, ut dicatur corporaliter repletus per similitudinem ad triplicem dimensionem, quia deitas fuit in Christo per essentiam, sicut in omnibus creaturis, et ita per modum longitudinis ; et per gratiam, sicut in omnibus Sanctis, et sic per modum latitudinis ; et per unionem, et sic per modum profunditatis. Et istud tactum fuit plenius expositum in primo libro, distinctione trigesima septima.

 

Dub. V.

Item qµaeritur de hoc quod dicit : Natus de Spiritu Sancto, quia eum fecit. Hoc enim non habetur in Symbolo, sed conçeptus de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Quaeritur ergo quare magis attribuitur conceptio Spiritui Sancto quam nativitas ?

Respondeo : Dicendum quod utrumque potest attribui utrique ; in Symbolo tamen magis attribuitur ipsa conceptio Spiritui Sancto quam nativitas, propter sanctificationem quae fuit in ipsa conceptione et quia nomen nativitatis plus appropinquat ad actum generationis et ipsa conceptio ad fabricationem corporis. Unde magis proprie dicitur conceptus de Spiritu Sancto. Haec enim praepositio « de » tenetur ibi, non materialiter nec substantialiter, sed potestative. Et ipsa conceptio potissime Spiritui Sancto habet attribui.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Conceptus de Spiritu Sancto... quia per gratiam Dei et operationem etc. Si enim haec est ratio, videtur pari ratione quod Spiritus Sanctus eum genuit ; et hoc probatur per Glossam, Matthaei 3, 9 : Potens est Deus de lapidibus etc. : In huius rei testimonium Deus genuit de Sara filium. Ergo videtur quod multo fortius possit dici quod generavit filium de Virgine Maria, si concepit de Spiritu Sancto.

Respondeo : Dicendum est ad hoc quod, sicut in sequenti capitulo habetur, differt generare et facere, quia facere dicit operationem virtutis effectivae sive causae efficientis, maxime per voluntatem ; generare vero dicit productionem alicuius per modum naturae, maxime cum attenditur quantum ad deductionem rei in esse. Et ideo non conceditur aliquo modo quod ipsum genuit, quia ipsum formavit ex Virgine per voluntatem et gratiam, non per naturam.

Quod vero obicit de Glossa, debet exponi causaliter : Deus genuit filium de Sara, id est, fecit ut Sara filium gigneret. Locutiones autem impropiae non sunt extendendae.