Distinctio V — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO V
Praeterea inquiri oportet, cum ex praedicus etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de inysterio incarnationis quantum ad veram unionem naturarum. In hac parte intendit inquirere uniendi modum. Et quoniam dupliciter contingit procedere inquirendo, aut secundum fidei stabilitatem aut secundum opinionis probabilitatem, ideo pars ista habet duas partes.
In prima enim determinat de modo unionis illarum duarum naturarum secundum fidei assertionem, ostendens quod illa unio est in persona.
In secunda vero determinat secundum diversorum doctorum opinionem, infra : Ex praemissis autem emergit quaestio.
Prima pars continet praesentem distinctionem, quae dividitur in duas partes.
In prima movet Magister multiplicem quaestionem circa unionem duarum naturarum in persona sive circa assumtionem humanae naturae a divina.
In secunda vero determinat, ibi : Haec inquisitio sive inquirendi ratio etc.
Prima pars remanet indivisa, sed secunda pars dividitur in tres partes.
In quarum prima Magister determinat quaestionem principalem.
In secunda vero quaestionem incidentem determinat, ibi : Sed quaeritur, utrum eadem divina natura etc.
In tertia vero regreditur ad principalis quaestionis explanationem, ibi : Ideo vero non personam hominis etc.
Prima pars dividitur in duas partes.
In quarum prima respondet ad quaestionem propositam secundum triplicem eius articulum et perplexitatem ostendit esse quartum articulum propter apparentem contrarietatem auctoritatum.
In secunda vero auctoritates, quae videntur esse contrariae, reducit ad intellectum, concordiam et veritatem, ibi : Nos vero omnis mendacii etc.
Secunda vero pars principalis, ubi determinat quaestionem incidentem, duas habet partes.
In prima determinat primam dubitationem.
In secunda solvit quamdam sophisticam rationem, ibi : Ex praemissis constat.
Similiter et tertia pars principalis, in qua solutionem principalem explanat, habet duas partes.
In quarum prima praehabitam solutionem confirmat per rationem.
In secunda vero dissolvit oppositiones, quae ipsam videntur impugnare, ibi : Hic a quibusdam opponitur, quod persona assumserit personam, etc.
Subdivisiones partium in littera manifestae sunt.
Intellectus autem generalis versatur circa assumtionem humanae naturae a divina in unitatem personae tam ex parte assumentis quam ex parte naturae assumtae
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa assumtionem humanae naturae a divina.
Et versatur hic quaestio circa duo principaliter.
Primo quaeritur de ipsa assumtione ex parte assumentis.
Secundo vero quaeritur ex parte assumti.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo quaeritur, utrum assumere sit actus conveniens divinae naturae.
Secundo quaeritur, utrum sit actus conveniens divinae personae.
Tertio quaeritur, utrum conveniat personae per se an ratione naturae.
Quarto quaeritur, utrum conveniat naturae, abstracta omni persona.
Quinto quaeritur, utrum haec sit concedenda divina natura est caro facta.
ARTICULUS I
De ipsa assumtione ex parte assumentis.
QUAESTIO I.
Utrum assumere sit actus conveniens divinae naturae.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum assumere sit actus conveniens divinae naturae.
Et quod sic, videtur.
- Auctoritate Augustini, in libro De fide ad Petrum : Illa natura, quae semper genita manet apud Patrem, naturam nostram sine peccato suscepit. Sed suscipere et assumere idem est : ergo natura Dei naturam nostram suscepit.
- Item, expressius in libro De Trinitate : Forma Dei accepit formam servi. Sed forma Dei non est aliud quam natura Dei : ergo, si forma formam accepit, natura naturam assumsit.
- Item, ratione videtur. Haec est vera et propria natura divina unita est humanae ; aut ergo in illa unione se habet ut agens aut ut patiens. Constat quod non ut patiens : ergo se habet ut agens. Sed in ipsa unione agere nihil aliud est quam ipsam naturam assumere : ergo videtur quod assumere conveniat divinae naturae.
- Item, natura divina et humana uniuntur in unitate personae ; sed ex illa unione vere et proprie dicitur humana natura esse assumta : ergo pari ratione divina natura vel debet dici ex illa unione assumens vel assumta. Sed non assumitur : ergo illius est assumere.
Sed contra.
- est auctoritas Concilii Toletani, quam Magister ponit in littera : Cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, solus tamen Filius suscepit hominem in unitate personae, non in unitate naturae. Ergo, si hoc soli Filio convenit, non videtur quod conveniat divinae naturae.
- Item, Anselmus : Pater et Filius et Spiritus Sanctus nullo modo differunt in natura. Ergo quod convenit divinae naturae convenit Patri et Filio et Spiritui Sancto ; sed assumtio humanae naturae nullo modo convenit Patri vel Spiritui Sancto : ergo nullo modo videtur divinae naturae competere.
- Item, divina natura est quoddam simplicissimum ; sed simplicissimum, cum unitur, totaliter unitur : ergo, si divina natura unitur humanae et eam assumit, videtur quod hoc conveniat cuilibet personae.
- Item, si aliquod unum, in quo plura uniuntur, unitur alicui, necesse est per consequens et illa uniri, sicut patet. Nam si punctus, cui uniuntur multae lineae, alicui coniungitur, necesse est et illas lineas uniri ; si etiam anima, cui uniuntur potentiae, unitur alicui, necesse est et eidem potentias uniri. Ergo, si divinae personae magis uniuntur in natura quam linea in puncto vel potentiae in anima ; si assumere convenit divinae naurae, necese est quod conveniat cuilibet personae ; sed constat quod non convenit cuilibet personae : ergo nec naturae.
- Item, haec simpliciter est falsa et nullo modo conceditur divina essentia generat vel natura, quoniam ille actus est actus propdus conveniens uni soli personae. Ergo, si assumere est actus conveniens uni soli personae, utpote personae Filii, videtur quod haec sit neganda tamquam falsa divina natura assumit humanam.
- Item, regula est, et habita fuit in primo libro, quod essentia non supponit personam nec e converso. Ergo divina essentia vel natura non potest pro persona locutionem reddere veram nec pro alio ; hoc constat, quia soli Filio convenit assumere : Ergo videtur siinpliciter esse neganda praedicta locutio.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod tam per verbum uniendi quam per verbum assumendi importatur unio divinae naturae ad humanam, differenter tamen quantum ad modum significandi, quia verbum uniendi dicitur ab unione, quae magis importat relationem quam actionem ; verbum auteni assumendi didtur ab ssumtione, quae principalius importat actionem. Unde, quamvis concedatur quod divina natura uniat sibi humanam et eidem etiam uniatur, nullo modo tamen conceditur quod divina natura. assumatur.
Alia etiam est differentia, quia unire, quantum est de se, non dicit terminum relationis vel actionis determinate ; potest enim aliquis aliquid unire sibi et alii. Assumere autem importat terminum intrinsecum tam actionis quam relationis ; assumere enim hoc est ad se sumere.
Cum igitur vocabulum assumendi importet simul relationem et actionem, terminus ille, interius intellectus, potest referri ad utrumque vel ad alterum tantum, videlicet ad relationem. Si ad utrumque referatur, cum actio illa terminetur ad unitatem aliquam, tunc assumere dictum de aliquo, significat non solum unionem, sed etiam illam unionem terminari ad unitatem assumentis. Et quoniam illa unio non terminatur ad unitatem naturae, sed potius ad unitatem personae, ideo secundum istum intellectum assumere non convenit divinae naturae. Divina enim natura non assumsit humanam in unitatem naturae ; et ideo isto modo non conceditur quod eam assumserit divina natura, hoc est ad se sive ad propriam unitatem sumserit. Si autem terminus ille habeat respectum ad relationem unionis, tunc conceditur quod divina natura humanam assumserit, hoc est sibi unierit. Univit enim sibi humanam naturam, quamvis non in se ipsa, sed in una persona.
Et isto modo procedunt rationes et auctoritates quae ad hoc inducuntur, et ideo sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur, quod solus Filius suscepit humanam naturam, dicendum quod solum non excludit ibi naturam, quae est in persona et praedicatur de persona, sed excludit alias duas personas, scilicet Patrem et Spiritum Sanctum. Praeterea, auctoritas illa non dicit simpliciter quod solus Filius susceperit, sed quod solus Filius suscepit in unitatem propriam ; et tunc non est instantia de natura, quia, ut dictum est, natura divina non suscepit humanam in unitatem naturae, sed in unitatem personae.
- Ad illud quod obicitur, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus nullo modo differunt in natura, dicendum quod ista duplex est. Uno modo potest intelligi sic : Pater et Filius et Spiritus Sanctus nullo modo differunt in natura, id est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, habentes unam naturam, nullo modo differunt ; et hoc est falsum, quia Pater et Filius personaliter differunt et habent proprietates distinctas.
Alio modo potest intelligi ut sit sensus : Pater et Filius non differunt in natura, id est, non differunt diversitate naturae ; nihilominus tamen differunt a se invicem re, et ab ipsa : essentia vel natura differunt ratione vel attributione. Aliquid enim attribuitur personae quod non naturae et e conversa. Et ideo, sicut non sequitur divina natura est in tribus personis : ergo persona Patris est in tribus personis una sic non sequitur divina natura unit sibi vel assumit humanam :ergo persona Patris assumit, immo est ibi sophisma accidentis, vel locus sophisticus accidentis.
- Ad illud quod obicitur de divina natura, quod est quid simplicissimum, dicendum quod, quamvis sit simplicissimum in forma, habet tamen distinctionem in hypostasibus sive in personis. Cum ergo intelligimus aliquid uniri alicui, hoc possumus intelligere aut quantum ad unionem secundum formam aut quantum ad unionem secundum suppositum. Dico ergo quodsi divina natura uniretur alicui secundum formam, quod necessario tota uniretur, hoc est in qualibet persona, cum simplicissimum sit. Sed quia unio ista vel assumtio non est quantum ad unionem in forma, sed quantum ad unionem in persona et supposito, ideo non sequitur quod, quamvis sit simplicissima, quod tota sit unita, secundum quod totum distribuit pro personis. Unde non valet processus ille quo proceditur a simplicitate naturae ad personarum pluralitatem.
- Ad illud quod obicitur, quod natura est illud in quo personae uniuntur : ergo, ipsa unita, tres personae uniuntur, et, ipsa assumente, assumunt, dicendum quod non sequitur. Quando enim dicitur quod ad unionem eius in quo alia uniuntur sequitur unio illorum, hoc verum est, quando uniuntur secundum illud et in eo in quo alia uniuntur in eo, sicut est in puncto, in quo lineae uniuntur tamquam in termino et ipse punctus ut terminus potest alii uniri ; similiter et in anima et in suis potentiis. Non sic autem est in proposito, quia illae personae uniuntur in natura quantum ad unitatem naturalem sive essentialem ; sed divina natura non unitur humanae in unam essentiam, sed unitur in unitate hypostasis, in qua quidem hypostasis unitate aliae personae magis distinguuntur quam conveniant.
Et huius exemplum haberi potest in aeternis rationibus, secundum quas Deus producit, quae quidem omnes unum sunt in essentia Dei et substantia ; non tamen sequitur quodsi Deus facit aliquid secundum rationem unam, quod secundum illam et eamdem faciat omnia alia. Unde idem sunt idea hominis et idea asini in divina substantia ; cum tamen divina substantia facit asinum, non facit illt.im secundum ideam hominis, sed secundum ideam asini.
Aliud etiam exemplum ponit Anselmus in fonte, rivo et lacu, qui sunt unius naturae et unus fluit ab alio. Unde Nilus dicitur fons et dicitur rivus et dicitur lacus ; et unus est Nilus et una est aqua et unius naturae, quamvis non sit unus fons et unus rivus et unus lacus. Et contingit Nilum infistulari, ut rivus est, nonut fons neque ut lacus ; et hoc est, quia, quamvis eadem aqua primo sit in fonte, postea in rivo ; postea in lacu, diversum tamen habet modum essendi. In ideis autem est multitudo respectu connotatorum. Et haec duo in divinis personis ponuntur, videlicet pluralitas respectuum et distinctio modorum essendi ab alio et non ab alio.
Et sic patet quod non sequitur divina natura assumsit, ergo quaelibet persona assumsit propter relationem intrinsecam.
- Ad illud quod obicitur, quod nullo modo conceditur « essentia generat », quia illud est proprium personae, dicendum quod non est simile, quia generare importat distinctionem, quae nullatenus convenit naturae ; assumere vero dicit actionem et relationem, qua convenit divinae naturae secundum unum intellectum, ut prius visum est.
- Ad illud quod obicitur, quod natura non supponit pro persona, dicendum quod verum est. Et quod dicitur « natura divina assumsit humanam », iste terminus « natura » non reddit locutionem veram pro persona, sed magis stat ibi natura pro se ipsa. Ipsi enim naturae convenit assumtionem facere et convenit uniri humanae naturae ; et haec duo importat verbum « assumendi » secundum unam sui acceptionem.
QUAESTIO II.
Utrum assumere conveniat divinae personae.
Secundo quaeritur, utrum assumere conveniat divinae personae.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus, De fide ad Petrum : Deus unigenitus, dum conciperetur, veritatem carnis accepit de Virgine. Sed Deus unigenitus non est nisi persona : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia assumtio nihil plus dicit nisi actionem respectu creaturae et relationem ; et utrumque natum est convenire divinae personae : ergo etc.
- Item, assumtio est ad aliquam unionem ; sed unio illa non terminatur ad naturam, sed ad personam, quia divinitas et humanitas eiusdem naturae esse non possunt : ergo videtur quod ipsa assumtio vere et proprie conveniat ipsi personae.
- Item, assumtio est ad redemptionem et satisfactionem pro humano genere ; sed eadem persona competit esse, quae debet satisfacere et debitum solvere et quae potest : ergo videtur quod assumtio vere competat ipsi personae.
- Item, cui competit missio et incarnatio, eidem competit assumtio ; sed missio vel incarnatio competit personae : ergo et assumtio.
Sed contra :
- Ubicumque est assumtio, ibi est unio ad alterum et communicatio ; sed persona dicit quid distinctum et incommunicabile : ergo intellectus personae repugnat unioni et assumtioni : ergo non potest ei vere attribui.
- Item, persona est individua substantia rationalis naturae ; sed individuum dicitur non solum quod est indivisum in se, sed quod est divisum ab aliis : ergo, si assumtio dicit unionem et coniunctionem, videtur quod nullo modo personae conveniat.
- Item, omnis unio naturalis ordinatur ad illud quod est ita unum in se quod non est alteri unibile, alioquin non esset status ; illud autem unum est individuum rationalis naturae, quod quidem est persona et habet summam completionem in genere creaturae. Si ergo ad dignitatem personae spectat quod nulli alii uniatur, et divina persona habet quidquid . dignitatis est, videtur quod nihil possit sibi copulari, et ita nullam naturam assumere.
- Item, nihil tem porale potest fieri aeternum ; sed unitas creaturae debita est temporalis, unitas divinae personae est aeterna : ergo divina persona non potest creaturam aliquam ad unitatem personae suae accipere. Sed hoc est assumere : ergo assumtio divinae personae non potest convenire.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, assumtio dicit actionem et relationem et terminum utriusque, et ratione horum omnium potest divinae personae convenire.
Nam divinae personae competit esse principium activum et rationalis naturae suppositum ; et utrumque spectat ad eius dignitatem et nobilitatem. Et ideo divina persona potest humanam naturam fabricare tamquam principiumeffectivum et stabilire tamquam proprium suppositum, ita quod eiudem naturae erit causale principium et suppositum personale ; et ita per hoc se habet in ratione principii et in ratione medii et in ratione termini. Ratione primi vel principii competit ei actio ; ratione medii relatio ; ratione termini competit utriusque terminatio. Divina enim persona fecit ut plures naturae unirentur in se.
Et ideo concedendum est quod ipsa assumtio competit divinae personae. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ubi est assumtio, ibi est communicatio et unio, dicendum quod communicabile potest dici tripliciter : aut per unius constitutionem aut per praedicationem aut per proprietatum et idiomatum communicationem. Cum ergo dicitur ubi est assumtio, ibi est communicatio, dicendum quod verum est tertio modo, sed non primo modo vel secundo. Cum vero dicitur quod persona dicit quid incommunicabile et distinctum, dicendum quod hoc dicitur per oppositionem ad primum vel secundum, quia nec venit ad tertii constitutionem nec habet universalitatis praedicationem. Et sic patet quod persona cum assumtione non habet oppositionem.
- Ad illud quod obicitur, quod persona est individua substantia, idem respondendum est quod illud dicitur per privationem compositionis et praedieationis communis, non per privationem unionis ; nisi forte dicatur unio respectu dignioris, sicut inferius melitts apparebit. Nullum autem horum est in proposito reperire.
- Ad illud quod obicitur, quod omnis unio ordinatur ad unum quod careat unibilitate, dicendum quod verum est, loquendo de unione in eodem genere, videlicet de unione quae est per compositionem. Sic autem non est in proposito ; et ideo in nullo cogunt rationes illae.
- Ad illud quod obicitur, quod temporale non potest fieri aeternale, dicendum quod verum est per identitàtem essentiae ; nihil tamen impedit hoc esse virtute unionis gratuitae. Sicut enini temporale potest a principio aeterno causari temporaliter, sic etiam inniti potest supposito aeterno, ut sicut Deus est principium cuiuslibet creaturae, sic Dei Filius sit suppositum rationalis naturae. Et pro tanto dicitur Dei adveniat nova unitas, sed quia ex assumtione humanae fit ut duarum naturarum sit una hypostasis atque persona.
QUAESTIO III.
Utrum assumere conveniat personae raiione naturae an e converso.
Tertio quaeritur, utrum assumere personae conveniat ratione naturae an e converso.
Et quod conveniat ratione naturae, videtur.
- Ratione eius competit personae opus recreationis cui competit opus creationis ; sed opus creationis competit personae ratione naturae : ergo et opus recreationis ; sed assumtio est opus recreationis : ergo etc.
- Item, assumtio est operatio virtuosa ; sed omnis operatio virtuosa competit supposito ratione naturae sive naturalis potentiae : ergo etc.
- Item, quod sic competit uni personae quod competit alteri personae, hoc competit ratione naturae, non ratione personae : ergo, cum assumtio sic competat personae Filii quod possit competere alii personae, sicut supra dictum fuit, videtur quod, si conveniat Filio, conveniat ratione naturae.
- Item, assumtio in extremis ponit diversitatem ; sed in assumtione carnis a Deo est diversitas naturarum, non personarum : ergo videtur quod assumptio primo conveniat naturae et per naturam personae.
Sed contra :
- Assumtio dicit relationem ; sed relatio non competit personae ratione naturae, sed magis ratione sui : ergo et assumere.
- Item, assumtio dicit ordinationem ad unitatem aliquam ; sed constat quod non ad unitatem naturae, sed personae : ergo etc.
- Item, si convenit personae ratione naturae, et omne tale dicitur de tribus : ergo et assumere conveniret tribus personis. Sed hoc est falsum : ergo et primum.
- Item, si assumere convenit personae ratione naturae, ergo convenit naturae per se ; et quod convenit per se, convenit universaliter, ergo pro quolibet suo supposito : sequeretur ergo idem quod prius, scilicet quod cuilibet personae conveniret assumtio.
Respondeo : Dicendum quod ad hanc quaestionem satis patet responsio per ea quae dicta sunt. Cum enim tria sint de intellectu huius vocabuli, quod est « assumere », videlicet actio et relatio et terminatio, primum competit personae ratione naturae, ultimum competit naturae ratione personae, medium vero communiter convenit utrique.
Ipsa namque assumtionis actio personae convenit ratione naturae, quia persona agit virtute naturae ; unde illa virtus et operatio competit cuilibet personae. Terminus vero assumtionis respicit ipsam proprie et per se : unde ad unitatem personalem et tinius solius personae terminatur ipsa assumtionis actio et unionis relatio. Sed medium, videlicet relatio, communiter convenit utrique : et divina natura et natura persona unitur humanae et humana natura unita est divinae naturae et divinae personae, quia ad utramque habet ordinem et distinctionem formalem et gratuitam coniunc. tionem, quae implicantur in illa relatione.
Et secundum hoc patet responsio ad utramque partem. Rationes enim verum concludunt secundum diversas vias nec habent in se aliquam repugnantiam. Et hoc melius patet pertractanti singulas.
QUAESTIO IV.
Utrum assumere possit convenire divinae naturae, abstracta omni persona.
Quarto quaeritur, utrum assumere convenire possit divinae naturae, abstracta omni persona.
Et quod sic, videtur.
- Abstractis omnibus personis, est intelligere Omnipotentem ; sed Omnipotenti nullum verbum est impossibile : ergo videtur quod, omni personalitate abstracta, possibile sit Deum carnem assumere.
- Item, omni personalitate abstracta, adhuc est intelligere Deum summ bonum ; sed quia summe bonus est, diligit creaturam, et per nimiam caritatem suam assumsit humanam naturam : ergo, omni personalitate abstracta, adhuc est intelligere Deum carnem humanam posse assumer.
- Item, omni personalitate abstracta, adhuc est intelligere Deum potentem creare et potentem genus humanum reparare ; sed reparat assumendo carnem : ergo videtur redire idem quod prius.
- Item, omni personalitate abstracta, adhuc intelligitur Deus ut sapiens, ergo sciens et potens tyrannum superare et vincere ; sed assumtionis mysterium est ad tyrannum vincere et superare : ergo intelligitur ut potens carnem assumere.
Sed contra :
- Assumere est sibi unire : aut ergo in supposito aut in forma ; sed divina natura non potest sibi humanam unire in forma : ergo, si unit aliquo modo, necesse est unire in supposito et persona : ergo, abstractis suppositis et personis, impossibile est amplius assumtionem intelligere.
- Item, assumtio dicit aliquam actionem ;· sed nulla actio esse intelligitur alicuius nisi ut entis in actu ; nihil enim est in actu ens nisi prout est in supposito : ergo, supposito abstracto ; non est intelligere assumtionem aliquam.
- Item, impossibile est intelligere ut humana natura assumatur, nisi assumatur in atomo vel in singulari, quia, sicut vult Damascenus, natura praeter singularia est in nuda consideratione. Ergo pari ratione impossibile est intelligere quod assumtio fiat in natura abstracta ab omni persona.
- Item, impossibile est assumtionem alicuius competere alicui nisi post completum suum esse : nemo enim assumit sibi aliquid nisi postquam est completum ; sed perfecta completio naturae rationalis non est nisi persona : ergo, omni personalitate circumscripta, impossibile est quod natura humana assumatur a divina.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter contingit in divinis circumscribere personalitatem per intellectum : aut simpliciter aut prout fides determinat.
Simpliciter circumscribitur intellectus personalitatis, quando consideratµr divina natura ut in se, non in aliquo supposito determinate et in quantum communicabilis est a multis, non in quantum est in hoc vel in illo. Et hoc modo divina natura consideratur per modum cuiusdam ordinabilis ad alium. Et hoc modo non intelligitur secundum rationem agendi nec patiendi, quia actio non attribuitur formae nisi in supposito. Et sic assumtio non potest ei convenire, tum quia natura talis non intelligitur ut agens, quia actio est formae in supposito ; tum etiam, quia natura talis, sic considerata, non habet in quo possit uniri cum humana natura : non enim potest uniri in forma. Et ista duo cadunt in intellectu huius vocabuli, quod est « assumere » ; et ideo ratione utriusque impedimentum est ut nequaquam naturae, consideratae in abstractione ab omni personalitate, possit assumtio intelligi convenire.
Alio modo : potest circumscribi a divinis personalitas, non simpliciter, sed per eum modum per quem fides determinat, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita tamen quod intelligatur ibi suppositum rationalis naturae, sicut intelligunt Iudaei et pagani. Et hoc modo potest intelligi assumtio convenire Deo, licet non ita congrue sicut intelligitur, praesupposita personali distinctione.
Intellecto enim quod sola illa persona, quae est innascibilis, esset in divinis, posset utique humanitatem assumere, et intelligi potest quod Deus fieret homo ; sed tamen non ita congrueret sicut nunc, quia tunc non esset ibi ratio mediationis nec satisfactionis nec missionis, sicut nunc est, cum Filius a Patre mittitur et Patri pro homine satisfacit et mediator est inter Deum Patrem et genus humanum. Unde nullus intellexit unquam incarnationem nisi praeintellexerit personarum distinctionem.
Concedendum est igitur quod, circumscripta personalitate a fide determinata, etsi possit intelligi assumtio, non tamen ita congrue. Omni vero personalitate circumscripta, non contingit a divina natura assumi humanam. Unde concedendae sunt rationes ad istam partem, quia procedunt secundum istam viam.
[Ad obiecta] :
1-4. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod divina natura, abstractis personis, intelligitur ut summe potens, ut summe sapiens et ut summe bona et ut creaturarum causa effectiva, ad omnes illas rationes responderi potest interimendo, si intelligatur quod fiat abstractio ab omni supposito. Necessario enim qui cogitat Deum cogitat ut aliquem habentem deitatem sive naturam intellectualem : alioquin non cogitat eum ut perfecte in se entem et nec ut perfecte potentem nec ut summe sapientem. Alter etiam intellectus est ibi, quia ad assumtionem non tantum requiritur causa efficiens, sed etiam illud in quo fiat unio. Et ideo esto quod, omni personalitate circumscripta, consideraretur divina natura in ratione perfecte potentis et sapientis, non tamen cogitari posset in ratione assumentis, quia non posset ibi esse intellectus unibilitatis.
QUAESTIO V.
Utrum haec sit concedenda divina natura est caro facta.
Quinto et ultimo quaeritur, utrum haec sit concedenda divina natura est caro facta.
Et quod sic, videtur.
- Ioannes Damascenus, et habetur in littera : Aimus omnem et perfectam naturam deitatis in unam hypostasim incarnatam esse. Sed incarnari non est aliud quam carnem fieri : ergo, si haec est vera divina natura est incarnata et haec, scilicet divina natura est caro facta .
- Item, nihil aliud est dicere « Verbum est caro factum » quam « humana natura est assumta a Verbo » ; sed humana natura est assumta non solum a Verbo, sed etiam a divina natura, sicut ostensum fuit supra : ergo videtur quod divina natura sit caro facta.
- Item, nihil aliud est Verbum carnem fieri quam Dei Filium esse factum hominem ; sed Dei Filius est divina natura vel essentia, et propter unionem est communicatio idiomatum : ergo videtur quod sicut ista conceditur Verbum caro factum est, ita ista concedi debet divina natura est facta caro.
Sed contra :
- Magister in littera : Melius hoc puto negare quam asserere. Ergo, secundum sententiam Magistri, videtur praedicta locutio esse neganda.
- Item, quia Filius Dei est caro factus, conceditur quod Filius Dei fuit passus et mortuus, sed non conceditur divina natura est passa, vel mortua : ergo nec ista debet concedi divina natura est caro facta.
- Item, quandocumque aliqua duo sic se habent quod formaliter sunt distincta, si dicatur unum fieri alterum, significatur unum converti in alterum, utpote si dicatur aqua facta vinum ; sed sic se habet caro et divina natura : cum ergo divina natura non sit in carnem conversa, videtur quod haec non sit concedenda divina natura est caro facta.
Est igitur quaestio, quare magis ista conceditur « divina natura est incarnata » quam ista « divina natura et caro facta ».
Respondeo : Dicendum quod ista debet et potest concedi divina natura est incarnata, quia scripta legitur nec est simpliciter impropria. Duplicem enim facit intellectum, quorum unus est verus et catholicus, licet alius sit ambiguus : unus, cum dicitur divina natura est incarnata, id est, carni unita ; et hoc absque dubio verum est. Cum enim unio dicat relationem, simul cum hoc notat naturarum distinctionem et excludit confusionem ; et ideo ratione istius intellectus potest concedi divina natura est incarnata.
Potest etiam alius esse sensus divina natura est incarnata, id est, caro facta. Et ratione istius non admittitur communiter a doctoribus. Haec enim non recipitur divina natura est caro facta ; habet enim duplicem intellectum, et in uno intellectu est falsa et in alio intellectu est adeo expressiva quod potest deducere in errorem ; et ideo nullo modo recipitur. Duplicem autem habet intellectum praedicta locutio ex eo quod hoc quod est facta potest cadere inter subiectum et praedicatum et referri ad totum. Si cadit inter subiectum et praedicatum, tunc notat factionem circa divinam naturam respectu formae carnis ; et ideo sensus est divina natura est caro facta, id est, conversa in carnem ; et haec quidem simpliciter, est falsa.
Si autem respiciat totum, sic sensus est « divina natura est caro facta », id est, factum est ut divina natura sit caro ; et haec quidem, proprie loquendo, est falsa, quia caro non praedicatur de divina natura. Si autem intelligatur synecdochice, ut sit sensus « divina natura est caro », id est, homo, etsi illud aliquo modo posset concedi propter convenientiam in hypostasi, quae facit idiomatum communicationem - propter hoc quod haec est vera « homo est divina natura », id est, ille qui est homo - propter nimiam tamen expressionem tacenda est, ne videatur natura praedicari de natura vel naturarum fieri identitatem aut confusionem, quae omnia releganda sunt ab illa excellentissima unione et assumtione.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes locutionem praedictam non esse admittendam, licet non multum cogant.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur, quod divina natura est incarnata et conceditur, dicendum quod non est simile, sicut iam visum est.
- Ad illud quod obicitur, quod propter humanae naturae assumtionem ista conceditur Verbum est factum caro, dicendum quod non est simile, quia Verbum dicit ipsam hypostasim, cui innititur ipsa humana natura et quam habet denominare. Et ideo non significatur ex hoc aliqua naturarum mutatio vel confusio, sed solum Verbi ad humanam naturam denominatio, ut dicatur Verbum esse homo. Non sic autem est cum dicitur divina natura est facta caro quia, cum istae naturae sint distinctae nec una habeat ab altera denominari, quamvis habeat alteri uniri, magis a proprietate et veritate praedicta locutio recedit.
- Ad illud quod obicitur, quod Verbum fieri carnem non est aliud quam Verbum fieri hominem, dicendum quod verum est. Et quoniam ista est vera et propria « Verbum est factum homo », figurativa locutio, quae in eam immediate resolvitur, non est via ducendi in errorem, immo concedi potest satis catholice. Haec autem divina essentia facta est homo, quamvis non sit omninb falsa, quia pypostasis praedicatur de divina natura per identitatem, non tamen est adeo propria sicut ista Filius Dei factus est homo, immo nimium sit expressiva. Et propterea locutio figurativa, in qua significatur per synecdochen caro sumi pro toto homine, simpliciter respuitur, pro eo quod magis recedit a sermonis proprietate et ab expressione veritatis et approximat intellectui erroris.
Qua de causa multae negantur locutiones a doctoribus theologiae, ne paralogizeritur et decipiantur simplices ; qui nesciunt vocabulorum virtutes.
ARTICULUS II.
De assumtione ex parte assumti.
Consequenter quaeritur de secundo principali, videlicet de assumtione ex parte assumti.
Et circa hoc quaeruntur quinque.
Primo quaeritur, utrum persona Dei assumserit humanam naturam.
Secundo, utrum assumserit humanam personam.
Tertio, utrum sit ponere perfectam intentionem personalitatis circa animam separatam.
Quarto, utrum concedendum sit quod Deus assumserit hominem.
Quinto et ultimo, utrum concedendum sit quod assumserit humanitatem.
QUAESTIO I.
Utrum concedendum sit naturam humanam assumtam esse a Deo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum sit concedendum quod humana natura sit assumta a Deo.
Et quod sic, videtur.
- Ad Philippenses 2, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Sed veritas naturae attenditur quantum ad propriam formam : ergo, si asumsit formam hominis, assumsit hominis naturam.
- Item, Augustinus, De fide ad Petrum : Deus humanam naturam in unitatem personae accepit.
- Item, nullus est verus homo nisi vere habeat humanam naturam ; sed Dei Filius verus homo est : ergo habet humanam naturam in se. Sed non habet eam per aeternam generationem : ergo habet per assumtionem. Igitur assumsit humanam naturam.
- Item, quicumque est alicuius filius naturalis, communicat cum eo in natura ; sed Dei filius est Virginis filius naturalis : ergo communicat cum ea in natura. Aut igitur illam naturam habuit ab aeterno vel ex tempore. Constat quod non ab aeterno, sed ex tempore. Si ex tempore, aut ex propria virtute aut ex aliena. Constat quod ex virtute propria ; sed quod accipit quis virtute propria dicitur assumere ; restat igitur quod humana natura sit a Deo assumta.
Sed contra :
- Omne quod assumitur, est, antequam sit assumtum ; sed humana natura Christi non fuit ante unionem ipsius cum Verbo : ergo non videtur quod fuerit assumta a Verbo.
- Item, omne quod assumitur ab aliquo, fit aliquo modo unum cum eo a quo assumitur, quia assumtio ordinatur ad unionem : ergo, si humaha natura assumitur a Deo, fit unum cum Deo. Sed quae sunt eadem, unum potest praedicari de altero : ergo humana natura est Deus et e converso ; sed hoc est falsum : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet quod humana natura sit a Deo assumta.
- Item, omne quod assumitur ab aliquo ad unionem, acquirit proprietatem aliquam eius a quo assumitur et cui unitur ; sed humana natura non acquirit aliquam proprietatem ipsius Verbi ; nulla enim proprietas. Verbi dicitur de humana natura : ergo non videtur quod ipsa a Verbo Dei fuerit assumta.
- Item, Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, ponit quatuor definitiones naturae, quarum nulla videtur competere assumtioni divinae. Ergo, si recte et sufficienter definit naturam, non videtur esse concedendum quod humana natura sit assumta a Deo. Quod patet discurrendo per singulas notificationes, quarum prima est : Natura est earum rerum, quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. Hoc modo non potest accipi, cum dicitur humana natura est assumta, quia, si unam proprietatem hominis vel partem. assumsisset, videtur assumsisse humanam naturam.
Secunda definitio naturae est : Natura, est vel quod agere vel quod pati potest. Et adhuc ista notificatio non competit sibi, quia secundum istum modum sibi sufficeret assumsisse solum animam ad hoc quod diceretur assumsisse humanam naturam.
Tertia notificatio est : Natura est principium motus et quietis per se et non secundum accidens. Adhuc nec ista competit, quia sufficeret, si solum corpus assumsisset.
Quarta notificatio est haec : Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Sed nec etiam isto modo videtur assumtioni competere, quia, sicut dicit Damascenus, III libro capitulo 11 : Verbum incarnatum non eam quae nuda contemplatione consideratur assumsit naturam non enim incarnatio hoc esset, sed fictio et deceptio incarnationis neque eam quaespecie consideratur, sed eam quae est in atomo.
Ergo nullo modo videtur esse concedendum quod Deus humanam naturam assumsit.
Respondeo : Dicendum quod vere et proprie loquendo, concedi potest et debet humanam naturam a Deo assumtam esse, pro eo quod, sicut dicit Philosophus natura accipitur et pro vera materia et pro vera forma, et de his dicitur secundum quamdam analogiam. Quoniam igitur Deus assumsit carnem et animam humanam, et caro est princi pium hominis materiale, anima vero formate, hinc est quod vere, non solum humanam naturam, sed etiam totam humanam naturam dicitur assurnsisse. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod nihil assumitur nisi ens, dicendum quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo sic : nihil assumitur nisi ens in ipsa assumtione ; et hoc quidem verum est nec habet instantiam in proposito, quia humana natura simul habuit esse et esse assumtum. Alio modo potest intelligi, ut nihil assumatur nisi prius, sit quam assumatur ; et si hoc intelligitur de esse in potentia, veritatem habet, quia assumta natura prius est in potentia materiae vel efficientis quam uniatur ipsi assumenti. Si autem intelligatur quantum ad esse in actu, sic non habet veritatem, in ea potentia maxime quae sirnul potest rem fabricare et sibi unire. Unde, si quis posset vestimentum in dorso suo facere, simul esset vestimenti compositio et vestimenti assumtio. Per hunc modum intelligendum est in proposito.
- Ad illud quod obicitur, quod assumtio unum facit etc., dicendum quod verum est ; non tamen omnimode facit unum, sed secundum quod competit comparatione assumentis ad assumtum. Si autem in aliqua assumtione reperitur unio, potissime reperitur in assumtione humanae naturae a Verbo, quia non tantum est ibi unitas per adiacentiam, sed etiam est ibi unitas quae est ipsius naturae ad hypostasim suam. Haec autem unitas aliquo modo admittit differentiam in omni creata natura ; unde de nulla hypostasi, cuius sit natura creata, conceditur quod sit sua essentia vel natura in abstractione, sed solum per modum concretionis ; unde non dicitur quod Petrus sit humanitas, sed quod Petrus sit homo. Per hunc modum intelligendum est in proposito, quia, quamvis Deus non sit humana natura, est tamen homo. Et propterea non cogit illa ratio unum non praedicatur de altero in abstractione, ergo non habent identitatem sive unitatem assumtioni competentem.
- Ad illud quod obicitur, quod omne quod assumitur ab aliquo acquirit aliquam proprietatem, dicendum quod verum est quod aliquam proprietatem acquirit ; sed hoc potest esse in recto vel in obliquo vel ratione suppositi vel ratione formae. Et quamvis non videatur humanae naturae acquiri proprietas ex ratione formae, acquiritur ratione suppositi ; quamvis etiam non conveniat ei proprietas in recto, convenit in obliqua, secundum quod natura abstractive sumitur.
- Ad illud quod obicitur : secundum quam illarum notificationum accipitur ibi natura ? dico quod secundum omnem potest accipi, maxime tamen secundum ultimam, quia completivam et specificam habuit hominis differentiam. Nec valent illae instantiae, quia Christus dicitur non solum assumsisse humanam naturam, sed totam humanam naturam ; nec dicitur assumsisse specificam differentiam, secundum quod specifica differentia sumitur per abstrationem a singularibus, sed assumsit specificam differentiam in particulari veraciter existentem ; et hoc modo datur intelligi nomine naturae.
In hoc enim differt essentia a natura, quia essentia nominat rei formam in quadam abstractione, patura eam nominat entem in motu et materia ut naturalium operationum principium. Et ideo doctores catholici magis isto verbo uti voluerunt « Deus assumsit humanam naturam », quam hoc « Deus assumsit humanam essentiam », quamvis utraque sit vera ; ista enim est magis propria.
QUAESTIO II.
Utrum Deus assumserit humanam personam.
Secundo quaeritur, utrum Deus assumserit humanam personam.
Et quod sic, videtur.
- Boethius, definiens personam, dicit quod est individua substantia rationalis naturae. Sed Christus assumsit individuam substantiam rationalis naturae, ut dicit Damascenus : Assumsit enim naturam in atomo. Ergo assumsit personam.
- Item, ad dignitatem singularis spectat ut illud singulare sit persona : persona enim nomen est dignitatis ; sed natura assumta in Christo aeque vel magis nobilis est quam sit in aliquo alia homine : si igitur in aliis non amittit rationem personae, videtur quod in Christo habeat potissime. Ergo etc.
- Item, anima rationalis unita carni facit personam ; sed, cum Deus humanam carnem assumsit, animam rationalem carni coniunxit : ergo, si assumsit animam carni coniunctam, videtur quod assumserit personam.
- Item, persona non gignit nisi personam ; sed Dei Filius assumsit quod Virgo genuit : ergo, si Virgo persona fuit, videtur quod Deus ex ea personam assumserit.
Sed contra :
- Augustinus, De fide ad Petrum : Deus naturam hominis assumsit, non personam.
- Item, hoc ipsum ostendit Boethius tali ratione : in Christo non est nisi una persona : ergo, si Dei. Filius assumsit personam, idem assumsit se ipsum ; sed hoc est falsum et non intelligibile : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet quod persona fuerit a Verbo assumta. Probat autem primam propositionem sic, scilicet quod Christus sit unus in persona : omne quod est, ideo est quia unum est. Si ergo Christus est, necesse est unum esse ; sed non est un um in natura : ergo necesse est esse unum in persona.
- Item, hoc ipsum ostenditur per nominis rationem. Persona enim dicit quid completum et distinctum ultima completione ; sed quod assumitur, eo ipso quod assumitur, ad completius ordinatur : ergo videtur quod in se non habeat rationem personae.
- Item, si assumsit, aut consumsit aut conservavit. Constat quod non consumsit, quia divina natura humanae nihil nobilitatis abstulit. Si conservavit, ergo, cum assumens non sit assumtum, restat quod in Christo sint duae naturae et duae personae, scilicet humana et divina : ergo nec Deus est homo, nec homo est Deus : igitur non est ibi aliqua unio, ac per hoc nec assumtio. Si igitur est ibi assumtio vera, manifestum est quod persona non est assumta.
Respondeo : Dicendum quod omni modo falsum est quod persona personam assumserit. Hoc enim tripliciter potest intelligi : aut quod ipsum assumtum fuerit persona ante assumtionem aut quod fuerit persona in assumtione aut quod fuerit persona post assumtionem. Quolibet istorum trium modorum sumta, sententia praedicti sermonis est falsa. Nam primus repugnat veritati conceptionis, secundus veritati asssumtionis et tertius veritati unionis.
Primus namque, qui hoc ponit quod ante assumtionem fuerit persona, veritati conceptionis repugnat. Si enim ante fuit persona quam esset Deus, Virgo Maria non concepit Deum, sed hominem purum ; quod est contra Evangelium et conceptionis articulum.
Secundus vero modus, qui ponit hominem illum tempore assumtionis fuisse personam, veritati assumtionis repugnat. Si enim in assumtione fuit persona et post assumtionem desiit esse persona, potius ini psa assumtione persona consumebatur quam assumebatur ; non igitur fuit illa vera assumtio, sed magis consumtio.
Tertius vero modus intelligendi, quod persona fuerit post assumtionem illud quod assumtum est, veritati unionis repugnat. Si enim assumens differt ab assumto, et illud quod assumtum est, est persona, et qui assumsit simititer est persona : ergo in Christo sunt duae personae ; et duae sunt in eodem naturae, hoc constat : ac per hoc nulla est ibi unio ; ac si hoc, nulla est incarnatio nec humani generis reparatio. Quod adeo est absurdum ut totius fidei christianae perimat fundamentum.
In hunc autem errorem pessimum decidit Nestorius, ut dicit Boethius, pro eo quod nescivit distinguere inter personam et naturam. Pro eo enim quod vidit in Christo dupliplicem esse naturam, intellexit duplicem esse personam. Eutyches vero ex eadem causa erravit, sed non eodem modo. Quia enim nescivit discernere inter personam et naturam et vidit quod in Christo non poterat esse nisi una persona, ex hoc compulsus est ponere quod in Christo non est nisi una natura. Et ideo sicut duo fuerunt errores in divinis, scilicet Arii et Sabellii, pro eo quod nesciverunt distinguere inter naturam et personam, sic duo fuerunt errores circa incarnationem Christi, videlicet Eutychis et Nestorii.
Catholica vero Ecclesia per medium istorum errorum pertransiit, dicens in deitate plures esse personas et unam naturam, et in Christo ptures naturas et unam personam. Et ideo simpliciter concedit personam assumsisse naturam et negat personam assumsisse personam, sicut Magister dicit in littera. Unde rationes sunt concedendae inductae pro ista parte.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur in contrarium, quod persona est rationalis naturae individua substantia, dicendum quod individuum in notificatione personae triplicem importat distinctionem, videlicet singularitatis, incommunicabilitatis et supereminentis dignitatis. Individuum enim dicitur quod est in se indivisum et ab aliis distinctum. Distinctionem singularitatis voco quod aliquid non sit commune ad plura, sed dicatur de uno solo ; propter quod Socrates dicit individuum, homo vero non dicit individuum. Distinctionem incommunicabilitatis dico quod aliquid non sit alicuius pars sive veniens in compositionem tertii ; unde pes vel manus hominis, proprie loquendo, non dicitur individuum. Distinctionem supereminentis dignitatis intelligo illam quae accipitur a proprietate digniori. Hoc enim nomen persona sumtum est a dignioribus ; unde non reperitur nisi in individuo nobilissimae creaturae, utpote rationalis, et ratione suae nobilissimae proprietatis. Quoniam igitur natura humana, assumta a Christo, ordinata est ad nobiliorem proprietatem eiusdem personae secundum alteram naturam, bine est quod non tenet ibi proprietatem personalitatis. Cadit enim ab una proprietate, quae quidem est supereminentis dignitatis, a qua quidem non cadit persona Verbi secund um divinam naturam. Et sic patet quod distinctio personae et ratio illa non valet, quia notificatio personae, recte intellecta, non convenit humanitati assumtae.
- Ad illud quod secundo obicitur iam patet responsio ex hoc quod iam dictum est, quia natura asumta in Christo eo ipso est nobilior quod in nobiliori persona stabilitur, quia non in persona creata, sed in persona increata. Unde ordinatio ad dignius, quamvis auferat rationem superpositionis, non aufert dignitatis proprietatem. Melius enim est subesse superiori quam superesse alicui inferiori. Sicut perfectior est anima cum possidetur a Deo quam cum possidet res creatas ; et melius nubit virgo nobilis, cum contrahit matrimonium cum rege cui subsit, quam eum contrahit cum rustico cui praesit. Unde esto quod Deus aliquem assumeret qui iam est persona vel ens actu, ille, cum desineret esse persona, nihil tamen dignitatis amitteret ; esset enim persona secundum naturam assumentem, quamvis non secundum naturam assumtam.
- Ad illud quod obicitur, quod anima rationalis unita carni facit personam, dicendum quod verum est, quando anima et caro non coniungitur digniori ; tunc enim non solum ex anima et carne constituitur ipsa natura, sed ex ipsa natura hypostasis et persona. Non sic autem est in proposito, quia anima et caro fuerunt sibi invicem unita ipsi Verbo, nec in aliquo instanti fuit anima illa quin esset unita Verbo ; et ipsa hypostasis aeterna erat, in qua couniebantur corpus et anima : et ideo non constituebant personam, sed solum naturam. Et ideo non sequitur, quodsi Dei Filius assumsit animam carni unitam, quod assumserit personam, quia non prius fuit ipsi carni unita quam esset assumta, quidquid sit de ordine secundum naturam.
- Ad illud quod obicitur, quod beata Virgo genuit personam, dicendum quod verum est, quia genuit Filium Dei ; sed quoniam persona generatur ratione naturae, et duplex est natura in illa persona, scilicet creata et increata, ideo ratione duplicis naturae duplex convenit ei generatio, scilicet temporalis et aeterna : temporalis, in qua assimilatur Matri ; aeterna secundum naturam, in qua assimilatur Patri, ideo non cogit ratio illa. Quamvis enim generatio conveniat personae, convenit tamen ei ratione naturae ; hoc maxime verum est in generatione creata, in qua est non tantum personalis distinctio, sed naturalis multiplicatio.
QUAESTIO III.
Utrum ponenda sit intentio personalitatis in anima separata, omni unione circumscripta.
Tertio quaeritur utrum sit ponere intentionem personalitatis in anima separata, omni unione circumscripta.
Et quod sic, videtur.
- Primo patet per Magistrum in littera : Anima absoluta a corpore persona est, sicut angelus : Sed angelus vere et proprie persona est : ergo et anima separata.
- Item, sicut consuevit communiter distingui : persona est res distincta proprietate ad dignitatem pertinente ; sed anima separata est distincta res, quod patet : ergo est persona.
- Item, ratio quare humana natura in Christo non est persona, est propter unionem ad dignius ; sed, cum anima unitur corpori, non unitur digniori rei, et anima, circumscripta assumtione et unione, complete habet illam rationem in se quam ponit Boethius : Persona est individua substantia rationalis naturae. Ergo videtur quod ratio personalitatis conveniat animae separatae et proprie et vere.
- Item, contingit animam separatam comparari ad angelum et contingit comparari ad alteram animam, et quae est comparatio unius angeli ad alterum, eadem est comparatio unius animae ad alteram ; sed anima separata differt secundum speciem ab angelo sicut et angelus ab anima : ergo, a simili, sicut inter unuin angelum et alterum est discretio personalis, sic inter unam animam et alteram. Sed quae habent discretionem personalem, habent intentionem personalitatis : ergo plenam rationem personalitatis contingit reperiri in anima separata.
- Item, cuicumque convenit loqui de se ut de se, est persona ; sed animae separafae convenit loqui de se ut de se : contingit enim ad ipsam dirigere sermonem, sicut ad animam Petri et Pauli dirigimus ; et constat quod versa vice possunt nobis voluntatem suam exprimere, sicut aliquibus expresserunt. Ergo videtur quod anima separata vere et proprie sit persona.
- Item, anima per separationem sui a corpore non habet conditionem deteriorem, sed statum digniorem ; sed quamdiu spiritus rationalis erat in corpore et corpori unitus, non carebat ratione personali : ergo nec quando est a corpore separatus.
Sed contra :
- Persona est per se una ; sed quod venit aliquando ad constitutionem tertii non est per se unum et distinctum : ergo quod est natum uniri ad constitutiortem tertii non est persona. Sed anima rationalis est huiusmodi : ergo etc.
- Item, persona dicit quid completissimum in genere substantiae, ita quod non est ordinatum ad ulteriorem perfectionem in eodem genere ; sed anima rationalis est ordinata ad constituendum hominem : ergo non habet intentionem personae.
- Item, anima rationalis, cum est unita carni, ut dicit Magister, non est persona. Ergo si, quando est separata, habet rationem personae, igitur digniorem modum habet existendi extra corpus. Si ergo natura semper desiderat quod melius est, videtur quod anima nunquam desideret uniri corpori ; videtur etiam ex hoc quod, cum anima unitur corpori, sit ei praeiudicium, et cum separatur, quod non sit ei poena, sed praemium ; quae omnia falsa sunt et absurda : ergo et illud ex quo sequitur, videlicet quod anima separata etc.
- Item, si anima separata est persona, cum assumere sit actus personae conveniens, sicut divina persona dicitur corpus assumere, cum corpus ei unitur, et similiter angelus, per consimilem modum anima,diceretur assumere corpus proprium, cum eidem rursus coniungitur ; quodsi hoc non recipitur, videtur quod nec praemissum esset concedendum, scilicet quod anima separata sit persona sicut angelus.
Respondeo : Dicendum quod, sicut apparet ex textu, opinio Magistri fuit quod anima separata sit persona ; et haec opinio fuit magistri Hugonis de Sancto Victore. Ratio autem quae movit eos ad hoc ponendum, fuit actualis distinctio et completio reperta in anima separata, quoniam actus nobiles liberius exercet et perfectius quam exerceat in corpore.
Haec tamem opinio non sustinetur communiter a doctoribus. Ratio huius est, quoniam ad completam rationem personae requiritur, ut dictum fuit supra, distinctio singularitatis et incommunicabilitatis et supereminentis dignitatis. Quamvis autem. in anima separata sit reperire singularitatem et dignitatem, non est tamen reperire incommunicabilitatem, quia appetitum et aptitudinem habet ut uniatur corpori ad constitutionem tertii. Et ideo necesse est ipsam carere distinctione personalitatis ; quoniam, si completior est anima dum appetitus eius terminatur quem habet respedu corporis resumendi, sicut vult Augustinus, XII Super Genesim ad litteram, et tunc non habet in se intentionem personae, necessario sequitur quod personalitate careat, cum est separata a corpore. Alioquin sequerentur praedicta inconvenientia, videlicet quod unio esset praeternaturalis et separatio non esset poenalis ; iterum, quod unio esset in animae praeiudicium et separatio in praemium ; quorum quodlibet falsum est.
Et ideo non immerito in hac opinione communiter non sustinent Magistrum, quamvis aliqui velint dicere quod Magister intellexerit de anima separata, circumscripta unibilitate ad corpus ; et hoc est potius verbi palliatio quam expositio, sicut patet aspiciendo ad verba ipsius. Praeterea, unibilitas sive aptitudo uniendi cum corpore non est animae accidentalis, sed est ipsi animae essentialis, et ita non potest ab ea separari vel circumscribi, salva ipsius natura, sicut superius in secundo libro ostensum fuit. Posset tamen dici ob reverentiam ipsius quod non voluit dicere quod tata ratio personalitatis competeret animae separatae, sed quod, hoc supposito quod anima separata esset persona, adhuc non esset persona, in Christo, quia esset coniuncta cum divina persona. Quidquid autem sit de intentione Magistri, hoc concedendum est quod ratio personalitatis non est plene circa animam separatam.
Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Magistri, iam patet responsio per iam dicta.
- Ad illud vero quod obicitur, quod anima separata est res distincta proprietate ad dignitatem pertinente, dicendum quod non est ibi ratio distinctionis, secundum quod convenit personae intentioni secundum illam triplicem conditionem quae superius assignata est.
- Ad illud quod obicitur, quod cum anima unitur corpori, non unitur digniori rei, et ita unibilitas ad corpus non aufert animae personae proprietatem, dicendum quod hoc verum esset, si anima esset persona per se ; tunc enim ratione personae non privaretur ex hoc quod corpori coniungeretur. Si ergo ratione personae caret, cum corpori coniungitur, patet quod non est persona, cum est a corpore separata. Hoc autem non est propter defectum dignitatis, sed propter defectum incommunicabilitatis, quamvis non incongrue posset dici quod ad ipsam unibilitatem per modum compositionis sequitur quaedam indigentia et defectus a completione dignissima.
- Ad illud quod obicitur, quod anima differt specie ab angelo, secundum quod ei comparatur, dicendum quod ratio personalitatis plus dicit completionem quam intentio speciei. Nam Christus secundum humanam naturam continetur sub specie hominis, quamvis secundum illam naturam non habeat intentionem personalitatis. Et ideo non sequitur, quodsi animae separatae conveniat specifica differentia respectu angeli, quod propter hoc conveniat et discretio personalis respectu alterius animae. Nec sequitur differt numero ab alia anima, ergo differt personaliter, quia distinctio secundum numerum in plus est quam distinctio personalis.
- Ad illud quod obicitur, quod cui competit loqui de se ut de se etc., dicendum quod verum est, accipiendo large personam, secundum quod persona dicitur esse in nomine vel pronomine ; secundum quod reddit suppositum verbo. Hoc autem modo non loquimur hic de persona, quia haec est consideratio grammatici, non theologi ; sic enim magis respicit modum significandi quam proprietatem rei.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod anima gloriosa propter separationem a corpore non habet conditionem deteriorem, dicendum quod illa ratio deficit dupliciter. Primo quidem, quia, quamvis non habeat conditionem deteriorem quantum ad bene esse, utpote quantum ad Dei fruitionem, minus tamen bonam habet conditionem quantum ad esse naturae. Personalitas tamen non attenditur quantum ad bene esse vel esse gratiae, sed quantum ad esse naturae sive ad esse primum.
Alius etiam defectus est, quoniam intentio personalitatis consequitur animam unitam corpori, ita tamen quod nec anima nec corpus est persona, sed totum coniunctum. Et ideo non sequitur quod talis dignitas remaneat in anima separata vel proprietas ; sicut nec risibilitas, quae est proprietas respectu coniuncti, post separ rationem nec remanet in anima nec circa corpus.
QUAESTIO IV.
Utrum concedendum sit quod Deus assumserit hominem.
Quarto quaeritur, utrum concedendum sit quod Deus assumserit hominem.
Et quod sic, videtur.
- Per illud quod. dicitur in Psalmo [64, 5] : Beatus quem eligisti et assumsisti ; sed beatus stat ibi pro aliquo ; non est autem dare aliquem nisi hominem : ergo etc.
- Item, Augustinus, in Expositione Symboli : Si quis dixerit hominem a Christo assumtum depositum esse, anathema sit.
- Item, Anselmus dicit, in libro De Incarnatione, quod non assumsit hominem in communi, sed hunc hominem. Sed ad hunc hominem sequitur homo : ergo, si hunc hominem assumsit, bene sequitur quod assumserit hominem.
- Item, proprietas unius partis denominat totum ; unde Petrus dicitur albus, si solum corpus sit album : ergo multo fortius proprietas utriusque ; sed verum est dicere Christum assumsisse carnem et animam : ergo verum est dicere quod assumserit hominem.
- Item, Filius Dei assumsit animam et corpus et haec assumsit unita. Ergo, si corpus et anima unita faciunt hominem, ergo videtur quod assumserit hominem. Si tu dicas quod non fuerunt prius unita quam assumta, per hoc non dissolvitur et effugitur ratio, quia, si anima et corpus non fuerunt ante unita quam assumta prioritate temporis, saltem simul fuerunt invicem tempore unita et assumta : ergo videtur quod in sua assumtione hominem faciebant : et si hoc verum est, ergo etc.
- Item, Filius Dei est homo, aut homo quem assumsit aut homo quem non assumsit. Si homo quem assumsit, ergo assumsit hominem. Si est homo quem non assumsit, ergo aut Petrus vel Paulus vel de ceteris. Si ergo nullum talium est dare, videtur ergo simpliciter esse verum quod assumserit hominem.
Sed contra :
- In libro De regulis fidei dicitur quod assumens non est assumtum. Ergo si Filius Dei est homo, falsum est Filium Dei assumsisse hominem.
- Item, si assumsit hominem et nunquam deponit quem assumsit, ergo semper fuit homo. Ergo, quando erat mortuus, erat homo ; quod non videtur verum, cum sit oppositio in adiecto.
- Item, si assumsit hominem, aut hominem in communi aut hunc hominem. Non hominem in communi ; assumsit igitur hunc hominem ; sed hic homo nominat personam vel saltem hypostasim : ergo in Christo sunt duae personae vel duae hypostases. Sed hoc est falsum et fidei contrarium : ergo etc.
- Item, assumtio dicit usum aliquem rei assumtae ; sed usus rei tempore vel natura consequitur ipsam rem : ergo prius est assumtum naturaliter quam sit ipsum assumi. Si ergo homo dicit humanam naturam in comparatione ad hypostasim sive personam, necesse est quod in Christo sit alia persona quam persona assumens, ad quam comparetur humanitas ante assumtionem. Quodsi hoc simpliciter est falsum, restat quod et illud est falsum Filius Dei assumsit hominem.
Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt sustinere locutionem istam, sicut illi qui fuerunt de prima opinione, dicentes quod Christus est duo, scilicet duae res naturae, homo videlicet et Deus.
Sed quia illud non potest rationabiliter sustineri, sicut infra videbitur, ideo alii distinguere voluerunt quod est loqui de assum tione vel quantum ad fieri vel quantum ad factum esse. Si loquamur de assumtione quantum ad fieri, sic falsum est quod assumserit hominem, immo animam et carnem. Si autem loquamur de assumtione quantum ad terminum vel assumtum esse, concedere voluerunt personam Dei assumsisse hominem. Tunc enim non videtur quod homo ille fuerit ante assumtionem, sed quod ex ipsa assumtione aliquis factus est homo.
Sed adhuc illud non videtur multum rationabiliter dictum. Nam si ex assamptione vestimenti vere possit aliquis dici vestitus esse, haec rationabiliter conceditur hic assumit vestimentum ; et haec non adinittitur iste assumit se vestitum vel calceatum. Per hunc modum nec ista videtur esse admittenda Filius Dei assumsit hominem, quainvis ex ipsa assumtione factus sit homo.
Et propterea est tertius modus dicendi conimunior et verior, quod haec est impropria Filius Dei assumsit hominem.
Et ratio huius est, quia « homo » significat humanam formam sive naturam in concretione ad suppositum, de quo vere praedicatur secundum quamdam identitatem. Et ideo de ipso supposito vere praedicatur, ut dicatur iste est homo. Verbum autem assumendi de sua ratione plus importat, videlicet distinctionem assumentis ad assumtum in hoc quod importat relationem ; et ordinem etiam quemdam importat respectu eius quod naturaliter antecedit ipsam assumtioneni et respectu eius quod consequitur. Nam res assumta naturaliter ipsam assumtionem antecedit, quamvis possit dici tempore simul ; concretio vero et unio assumentis ad assumtum consequitur ipsam assumtionem. Et ideo dupliciter haec est falsa Filius Dei assumsit hominem, tum propter defectum distinctionis, quia homo praedicatur de Filio Dei ; tum propter defectum ordinis, quia comparatio humanitatis ad personam vel hypostasim consequitur ipsam assumtionem et non antecedit, res autem assumta antecedit.
Et ideo praedictus sermo falsus est ex duplici causa et rationes concedendae sunt ex ista parte.
[Ad obiecta] : 1-3. Ad illas vero auctoritates in contrarium adductas dicendum quod aliquid habent impropietatis et sunt exponendae. Sancti enim loquuntur aliquando multum expresse. Unde homo in praedictis auctoritatibus magis accïpitur abstractive quam concretive, magis pro humana natura quam pro re naturae. Et per hunc modum ad consimiles auctoritates potest responderi unica responsione : quia hominis nomine humana natura habet intelligi, quamvis secundum communem usum et secundum virtutem vocabuli hoc nomen « homo » non ita consuetum sit accipi.
- Ad illud quod obicitur, quod proprietas partis denominat totum, dicendum quod illud habet instantiam in proprietatibus respectivis, quamvis veritatem habeat in proprietatibus absolutis. Quamvis enim verum sit quod manus Petri sit minor Petro vel quaelibet eius pars quodam modo, haec tamen est falsa Petrus est minor Petro vel differt a Petro. Per hunc etiam modum intelligendum est in proposito, quia assumens, sicut dictum est, vel assumi dicit aliquem ordinem vel distinctionem, quae reperiri. potest inter personam Christi et partes compositi hominis, quae sunt corpus et anima, quamvis ille respectus vel ordo inter personam Christi et ipsum Christum hominem reperiri non valeat.
- Ad illud quod obicitur, quod assumsit animam et corpus unita, dicendum quod est unio animae et corporis respectu suppositi in quo sunt, et respectu humanae naturae quam constituupt ; et utraque unio animae ad corpus fuit in ipsa assumtione. Et una quidem antecedebat secundum ordinem naturae, scilicet animae ad corpus ad constitutionem unius naturae ; altera vero, scilicet animae ad corpus in. unam personam vel hypostasim, consequebatur ipsam assumtionem, quia persona et hypostasis Verbi, assumendo carnem, carnem et animam similiter uniebat.
Cum ergo dicitur quod anima et corpus unita faciunt hominem, dicendum quod verum est secundum quod uniuntur isto duplici modo. Et quoniam alter istorum modorum consequitur ad assumtionem, ideo non conceditur ista quod assumserit hominem, quamvis concedatur quod assumserit animam et corpus coniuncta.
Posset etiam dici quod non tenet illa consequentia « assumsit animam et corpus coniuncta, ergo assumsit hominem », quia « homo » supponit aliquem hominem, et ideo supponit aliquem ; anima vero et corpus dicunt quid. Apud vero theologos reputatur fieri permutatio praedicamenti, cum proceditur ab eo quod dicitur “quis” ad id quod praedicatur “in quid” vel e converso, sicut in primo libro habitum fuit.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus homo est aut quem assumsit aut quem non assumsit, dico quod non recte dividis et sufficienter, quia contradictio non accipitur per negationem quae fertur ad implicationem, sed per negationem quae fertur ad principale praedicatum ; et ideo non sic est dividendum : aut est homo assumtus aut non assumtus ; immo sic : aut est homo assumtus aut non est homo assumtus, secundum legem contradictionis. Sed si obiciatur quod homo sufficienter dividitur per « assumtum et non assumtum », tamquam per immediata, tunc respondendum est ad aliam inductionem : ergo vel est Petrus vel Paulus te, quia nec est Petrus nec Paulus nec Virgilius, sed Iesus ; et Iesus non est homo assumtus a Filio Dei, quamvis natura eius sit assumta. Iesus enim non est nomen impositum naturae, sed nomen impositum personae.
QUAESTIO V.
Utrum concedenda sit haec Filius Dei assumsit humanitatem.
Quinto quaeritur, utrum concedenda sit haec Filius Dei assumsit humanitatem.
Et quod sic, videtur.
- Damascenus : Omnia quae in nostra natura plantavit, assumsit Dei Verbum. Sed unicuique nostrum dedit humanitatem : ergo videtur quod assumsit humanitatem.
- Item, humanitas non est aliud quam hominis natura, secundum quod dicit Damascenus : Divinitatis et humanitatis nomina naturam sunt repraesentativa. Sed haec simpliciter est concedenda Filius Dei assumsit humanam naturam. Ergo et haec Filius Dei assumsit humanitatem.
- Item, humanitas est forma hominis ; sed haec simpliciter conceditur Filius Dei assumsit formam hominis, sicut dicitur ad Philippenses 2, 7 : Humiliavit semetipsum, formam servi accipiens. Ergo et ista Filius Dei assumsit humanitatem.
- Item, haec est simplicitet vera « Filius Dei habet humanitatem » ; et eam non habuit ab aeterno, sed temporaliter : ergo videtur quod eam assumsit.
Sed contra :
- Humanitas consequitur unionem animae cum corpore ; sed anima et corpus non fuerunt prius unita quam assumta : ergo, si assumtum secundum ordinem naturalem praecedit ipsam assumtionem, videtur quod haec sit falsa « Filius Dei assumsit humanitatem”.
- Item, magis significat in abstractione hoc nomen “humanitas” quam hoc nomen “homo”. Ergo, si Deus non assumsit humanam naturam in universali, sed in atomo, ergo haec est magis impropria “assumsit humanitatem” quam “assumsit hominem”. Ergo est falsa.
- Item, si assumsit humanitatem et nunquam deposuit quod assumsit, semper habuit humanitatem ; sed quod habet humanitatem semper est homo semper ; ergo in triduo fuit homo.
Iuxta hoc quaeritur, quid nomine humanitatis intelligitur, cum dicitur Dei Filium assumsisse humanitatem ?
Respondeo : Dicendum quod nomen « humanitatis » consuevit tripliciter accipi : uno modo per humanitatem possunt intelligi principia constituentia hominem ; alio modo per humanitatem potest intelligi forma consequens totum compositum ; tertio modo nomine humanitatis potest intelligi proprietas consequens ipsum hominem, in quantum est homo. Et iste triplex intellectus habetur ex verbis Magistri, distinctione secunda, ubi confirmat Magister et ostendit auctoritate Hieronymi, nomine « humanitatis » corpus et animam intelligi.
Omnibus autem his modis concedendum est Filium Dei assumsisse humanitatem. Si enim nomine humanitatis intelligantur ipsa principia constituentia hominem, videlicet anima et caro, absque dubio verum est quod Filius Dei assumsit humanitatem, id est animam et carnem. Item, si nomine humanitatis intelligatur forma totius, adhuc veritatem habet Filius Dei assumsit humanitatem, id est formam humanam, iuxta illud quod dicitur ad Philippenses 2, 7 : Humiliavit semetipsum, formam servi accipiens. Postremo, si nomine humanitatis intelligatur ipsa proprietas consequens, adhuc veritatem habet Filius Dei assumsit humanam naturam, quia non solum nostram naturam humanam assumsit, sed proprietates consequentes, sicut dicit Damascenus.
Si quis autem hoc ultimo modo solum intelligat quod assumserit humanitatem, id est hominis proprietatem, errat circa incarnationis veritatem. Oportet enim ponere quod hoc triplici modo dicendi Filius Dei assumsit naturam humanam.
Et concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod humanitas consequitur unionem, dicendum quod consequitur unionem animae ad corpus secundum quod uniuntur in constitutionem naturae, non secundum quod uniuntur in unitatem personae.
Posset etiam dici quod quaedam sunt prius assumta et quaedam coassumta. Et quamvis anima et corpus primo assumta sint a Verbo, tamen omnia quae ad ea consequuntur dici possunt coassumta. Unde, quia anima et corpus habebant proprietatem passibilitatis, Filius Dei assumsit passibilitatem. Et per hunc modum concedendum est quod assumserit humanitatem, quemadmodum conceditur quod assumserit passibilitatem, quamvis non concedatur quod assumserit se passibilem, sed quod assumendo passibilitatem fecerit se passibilem. Sic conceditur quod assumserit humanitatem, licet non concedatur quod assumserit se hominem.
- Ad illud quod obicitur de abstractione, dicendum quod potius facit ad oppositum quam ad propositum. Quia enim significat abstractive, ideo significat in quadam diversitate a supposito ; et ideo salvari potest, ista : conditio assumtionis, quae quidem est distinctio assumentis ad assumtum ; non sic autem est in hoc quod dicitur homo
- Ad illud quod obicitur, quod nunquam deposuit quod assumit, dicendum quod hoc intelligitur quantum ad principia naturae, quae prius fuerunt assumta, scilicet anima et caro ; quantum vero ad coassumta veritatem non habet : deposuit enim passibilitatem. Sed, si hoc modo accipiatur humanitas ratione principiorum constituentium hominem, sic nunquam deposuit humanitatem. Sed ex hoc non sequitur in triduo habuit humanitatem, ergo fuit homo, quia principia hominis non faciunt hominem nisi in quantum coniunguntur ad invicem et uniuntur in unitatem personae ; et alter istorum modorum deficiebat in triduo. Quodsi nomine humanitatis intelligatur ipsa forma consequens compositum vel ipsa proprietas, non oportet quod in triduo Christus habuerit humanitatem, quia, sicut dictum est, talia non fuerunt primo assumta, sed magis coassumta.
- Ad illud quod ultimo quaerebatur, patet responsio ex his quae iam dicta sunt.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo de hoc quod dicit quod nec divinitas aliena erat a natura Patris, nec humanitas a natura Matris. Sed in Patre et Filio est una divinitas : ergo in Matre et Filio est una humanitas : ergo sicut Pater et Filius sunt unus Deus, ita Mater et Filius unus homo.
Respondeo : Dicendum quod non est omnimoda similitudo notanda in verbo praemisso. Nam unitas naturae increatae respectu creatutae et persona respectu personae, etsi habeant aliquam conformitatem, propter hoc quod creatura est similis Creatori in natura et persona est similis personae, magna tamen est differentia, quia natura divina non multiplicatur in personis, sed natura humana habet multiplicari in diversis personis : unde duo homines duas habent humanitates : et sic non cogit illa ratio, quia in verbo proposito non attenditur omnimoda similitudo.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : In forma Dei erat etc., quia forma dicit respectum ad informatum, informatum autem dicit materiam ; Deus autem nullam habet materiam : ergo nec habet formam.
Respondeo : Dicendum quod forma dupliciter dicitur : uno modo per privationem materiae, et sic Deus est forma ; alio modo per comparationem ad materiam quam perficit, et hoc modo Deus non ponitur esse forma. Primo modo intelligitur verbum propositum, secundo modo fit obiectio. Vel aliter : est eniin loqui de forma secundum quod dicit relationem ad informatum secundum rem vel secundum quod dicit habitudinem secundum modum intelligendi. Et primo modo obicit et secundo modo accipitur in divinis, quia ipsa deitas se habet in ratione formae respectu Dei ; nulla tamen est differentia, Dei ad suam divinitatem.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod in humanatione Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam deitatis incarnatam esse. Sed contra : Hoc signum omnem distribuit pro suppositis : ergo, si tres personae sunt hypostases illius naturae, videtur quod omnes sint incarnatae. Si tu dicas quod hoc signum omnem non tenetur syncategorematice vel ut signum, sed potius tit adiectivum, et tantum valet omnem quantum et perfectam, videtur esse nugatio omnem et perfectam.
Respondeo : Dicendum quod omnem non tenetur ibi distributive, sicut dictum est, sed tantum valet dicere omnem naturam divinitatis quantum perfectam. Nec est ibi nugatio, quia et non tenetur ibi copulative, sed expositive, et accipitur et pro id est. Aliter potest dici quod omnem privat vel removet divisionem partis a parte, perfectam vero ponit completionem, ita quod sit sensus : divina natura est incarnata in sua perfectione, ita quod non sect.indum partem et partem. Et quod· hic intellectus sit verus haberi potest per litteram sequentem.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicitur non sic divina natura dicitur esse homo, vel facta homo, sictit Dei Filius. Videtur enim falsum, quia homo praedicat.ur de omni eo quod praedicatur Filius Dei ; et haec est vera « divina natura est Filius Dei » : ergo haec est vera « divina natura est homo ».
Respondeo : Dicendum quod est praedicatio per identitatem et per denominationem. Et praedicatio per denominationem illa magis servat proprietatem praedicationis quam illa quae est per identitatem. Unde haec est magis propria Filius Dei generatur, quam ista divinitas est generatio sicut ostensum fuit in primo libro. Et quoniam Filius Dei est suppositum humanae naturae, non sic divina natura hinc est quod ista est magis propria Filius Dei est homo quam ista divina natura est homo. Ideo Magister non simpliciter eam negat, sed dicit quod non est ita propria ; nec est ita passim in usum adducenda, pro eo quod ad nimiam expressionem appropinquat.
