Distinctio XII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XII
Solet etiam quaeri, utrum alium hominem etc.
DIVISIO TEXTUS
In praecedentibus determinavit Magister de incarnatione Verbi in se. In hac vero parte determinat de ipsa incarnatione prout ordinatur ad nostram redemptionem ; et durat haec pars a principio huius distinctionis duodecimae usque ad vigesimam tertiam distinctionem et continet undecim distinctiones, sicut et pars praecedens.
Dividitur autem haec pars in duas.
In quarum prima agit de his secundum quae Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem.
In secunda vero agit de ipsa redemptione, quae facta est per passionem, infra, distinctione decima nona : Nunc quaeramus, qualiter per mortem ipsius etc. Et quoniam ordinatio incarnationis ad nostram redemptionem in quatuor consistit, scilicet in conformitate naturae, in plenitudine gratiae, in defectu passibilitatis et in usu virtutis : ideo pars ista habet quatuor partes.
In quarum prima determinat Magister de genere naturae assumptae, utrum fuerit de genere Adae.
In secunda vero agit de plenitudine gratiae, infra, distinctione decima tertia : Praeterea sciendum est, Christum secundum hominem etc.
In tertia vero agit de defectu passibilitatis, infra, distinctione decima quinta : Illud quoque praetermittendum non est etc.
In quarta vero agit de usu virtutis, infra, distinctione decima septima : Illud quoque considerari oportet, utrum Christus etc.
Prima pars continet praesentem distinctionem et dividi habet in partes tres.
In quarum prima Magister determinat de conditione naturae assumptae quantum ad genus.
In secunda de conditione naturae assumptae quantum ad liberum arbitrium, ibi : Ideo non immerito quaeritur, utrum ille etc.
In tertia vero agit de conditione naturae assumtae quantum ad sexum, ibi : Solet etiam quaeri, quamvis curiose etc.
Prima pars habet duas.
In prima movet quaestionem et determinat.
In secunda vero auctoritate confirmat, ibi : Ut enim ait Augustinus etc.
Similiter secunda pars habet duas.
In prima determinat veritatem.
In secunda dissolvit sophisticas rationes, ibi : Quidam tamen probare conantur etc.
Similiter tertia pars habet duas.
In prima quaerit quaestionem et determinat.
In secunda confirmat, et hoc ibi : Unde Augustinus, in libro 83 Quaestionum etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam autem huius partis secundum tria quae Magister determinat incidit hic quaestio circa tria.
Primo quaeritur de congruitate naturae assumptae quantum ad genus.
Secundo vero quaeritur quantum ad liberi arbitrii usum.
Terlio vero quaeritur de ipsa natura assumpta quantum ad congruentiam sexus.
Circa prim um quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum debuerit assumere hominem qui esset de genere Adam.
Secundum vero, utrum congruum fuisset assumere ipsum Adam.
ARTICULUS I.
De congruitate naturae assumptae quoad genus.
QUAESTIO I.
Utrum decuerit Filium Dei assumere humanam naturam de massa perditionis.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum decuerit Filium Dei assumere humanam naturam de massa perditionis sive de genere Adam.
Et quod non, videtur.
- Alterius qualitatis et naturae debet esse morbus et medicina. Ergo, si Christus ratione naturae assumptae fuit humani generis medicina, videtur igitur quod eius caro non debuerit formari de massa corrupta.
- Item, nobili formae nobilis debet aptari materia. Ergo, si anima Christi fuit purissima cet immunis ab omni peccato, videtur quod caro Christi debuerit esse ab omni corruptione aliena : non ergo de massa corrupta, ac per hoc nec de genere Adam.
- Item, improperium parentum redundat in prolem, secundum quod dicit Sapiens ; sed Christus debuit esse omnino immunis ab omni peccati improperio : ergo non debuit esse de genere hominis primi.
- Item, debitum parentum imputatur proli ; sed Mediator debuit esse absque omni debito, ut eius solutio omnino acceptaretur a Deo, sicut dicit Anselmus : ergo non debuit exite de genere Adae.
Sed contra :
- Ad Hebraeos 2, 11 : Qui sanctificat et qui sanctificatur, ex uno omnes ; sed Christus est qui sanctificat, qui vero sanctificantur sunt filii Adam : videtur igitur quod sicut alii sunt de genere Adae, ita Christus fuerit et debuerit esse.
- Item, pro culpa hominis non decet nisi hominem satisfacere : ergo pro culpa omnium filiorum Adae et ipsius Adae nullus debet satisfacere nisi qui sit filius Adam ; sed Christus satisfecit pro culpa nostra : ergo debuit esse de nostro genere et de nostra massa.
- Item, si homo stetisset, nulli alii generi creaturae esset obnoxius. tamquam per ipsum haberet stare. Ergo, si homo per Christum revocatur in pristinam dignitatem, videtur quod nulli alii generi creaturae debuit esse obnoxius, tamquam per illud resurgeret ; sed resurrexit per Christum : ergo videtur quod Christus secundum carnem debuit esse de genere carnis vitiatae.
- Item, tanto congruentior est mediator, quanto proximior est utriusque generi. Si ergo congruentissimus mediator fuit Christus inter homines peccatores et Deum, ergo debuit esse de genere hominum peccatorum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio Dei Filius potuisset carnem assumere aliunde quam de massa corrupta, sive aliunde quam ex his qui processerunt cle genere Adam ; magis tamen congruebat quod de genere Adae carnem assumeret. Et licet multae sint congruentiae quae nos latent, iuxta multiformitatem sapientiae Dei, tamen secundum verba et dicta Sanctorum quatuor possunt rationes congruentiae assignari.
Prima est propter conservandam rectitudinem iustitiae, ut videlicet eiusdem generis esset satisfactor et praevaricator. Nam si alterius generis esset, non attribueretur eidem generi satisfactio cui et offensio ; ac per hoc non recte servaretur iustitiae rectitudo, quae ab illo genere requirit emendam in quo reperit praecedentem offensam.
Secunda est propter manifestandam dulcedinem misericordiae, ut videlicet ipse Dominus, qui ab homine contemptus fuerat tamquam ab adversario et inimico, ipse idem generi humano uniretur in Christo in unitatem personae ; in quo manifestatur mira Dei condescensio in hoc quod ipse genus humanum sibi inimicum coniungere voluit in indissolubile vinculum, iuxta illud quod dicitur ad Romanos 5, 8 : Commendat autem caritatem suam Deus etc.
Tertia ratio est ad declarandam. ordinationem sapientiae, quae quidem ordinatio nullo potest infringi vitio. Decreverat enim. Deus et odinaverat ut genus humanum totum multiplicaretur et disseminaretur ex uno, propter repraesentationem illius universalis principii, quod Deus est ; nec hoc per peccatum infringi debuit : et ideo Christus, Mediator Dei et hominum, homo verus, non aliunde, sed de massa totius generis humani debuit formari.
Quarta vero ratio est ad conservandam altitudinem humanae naturae, quam Deus in tanta dignitate condiderat ut nulli alii generi creaturae, sed soli Deo esset obnoxia. Si ergo non modicum est obnoxia Redemptori, decens est ut Redemptor aut solum esset Deus aut, si haberet in se genus naturae creatae, hoc esset de genere illius massae quae ortum habet a lumbis Adae.
Propter has igitur quatuor rationes congruentiae, quae apparent manifeste et a verbis Sanctorum habent firmitatem, concedendum est quod, non solum fuit congruum quod Christus assumeret carnem de nostro genere ad reparationem humanae naturae, verum etiam hoc ; magis fuit congruum quam quod alio modo faceret, licet alio modo facere posset.
Unde rationes hoc probantes sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod alterius naturae debet esse morbus et medicina, dicendum quod verum est pro eo tempore in quo res potest dici medicina ; alterius, inquam, generis, non quantum ad naturam, sed quantum ad vim curativam. Et sic fuit in Christo, quia ipse non erat infectus corruptione concupiscentiae, sed habebat in se plenitudinem gratiae. Unde et Apostolus dicit quod primus homo fuit de terra terrenus, secundus de caelo caelestis, non propter diversitatem naturae vel materiae, sed propter differentiam quantum ad qualitatem virtutis et vitii, gratiae et culpae.
Quodsi velit instare quod morbus et medicina sunt diversarum naturarum simpliciter, dicendum quod hoc habet locum in medicina, cuius operatio est per vim naturae, non per actum voluntatis deliberativae.
- Ad illud quod obicitur, quod nobilis materia debet respondere nobili formae, dicendum quod verum est de materia disposita dispositione ultima, quae est necessitas ; sed de materia remota non oportet, quoniam omnis nobilitas consurgit ex forma ipsi materiae superaddita. Et quoniam massa humani generis non est proxima materia respectu animae Christi, ideo non sequitur quod corpus Christi non fuerit de illa massa ; sed caro organizata et perfecta complexione aptata fuit illius materia ; et de hac bene licet inferre quod valde nobilis fuit, cum ad nobilissimam animam aptata esset ; unde optime fuit complexionata et ab omni corruptione et foeditate concupiscentiae aliena. Ex hoc tamen non licet inferre quod non fuerit sumpta de illa corruptionis massa ; ita enim pura fuit illa caro per virtutem Spiritus agentem sicut si de caelesti substantia sumpta fuisset.
- Ad illud quod obicitur, quod improperium parentum redundat in filium, dicendum quod verum est, cum filius est imitator scelerum patris ; cum autem ei contrarius et oppositus est quantum ad mores, non debet in eum iuste redundare, nisi ipse filius mera sua benignitate improperium patris portare velit et sustinere. Et sic in proposito intelligendum est fuisse. Unde Christus non ex merito vel necessitate sustinuit improperium Adae, sed ex mera sua benignitate, ut dum ipse sustineret pro alio quod ex se non meruit, alius liberaretur ab improperio quod ex sua culpa promeruit.
- Ad illud quod obicitur, quod debitum parentum imputatur proli, dicendum quod hoc verum est, cum proles succedit parentibus in hereditate ; et quoniam Christus a parentibus concupiscentiam non hereditavit, per quam homo obligatur poenae, hinc est quod nullius poenae fuit debitor, sed liberalis et voluntarius persolutor.
QUAESTIO II.
Utrum fuisset congruum assumere Adam.
Secundo quaeritur, utrum congruum fuisset ipsum Adam assumi.
Et quod sic, videtur.
- Quia Christus debuit esse de genere Adae, ut satisfaceret pro peccato totius generis, quod processit de lumbis Adae. Ergo pari ratione debuit Dei Filius ipsum Adam assumere, ut pro peccato ipsius Adae congruentissime satisfaceret.
- Item, nullum magis decet sustinere poenam pro culpa, quam eum qui culpam commisit. Si ergo homo assumtus puniri debuit pro peccato Adae, sicut et factum est, videtur quod nullum alium hominem adeo decuit assumere sicut primum hominem.
- Item, efficacius curat morbum qui curat ipsum in sua origine quam qui in ramo ; sed morbus corruptionis humani generis ortum habuit in Adam et curatus fuit in Christo : ergo perfectius curatus fuisset, si Filius Dei assumpsisset primum hominem quam assumendo aliquem de eius genere. Sed decet summum medicum facere omne quod attestatur perfectioni medicinae : ergo etc.
- Item, ad hoc quod anima curetur per adventum Spiritus Sancti, necesse est quod Spiritus Sanctus in eamdem animam descendat, in qua prius habitavit culpa. Ergo pari ratione, si per adventum Filii Dei debuit peccatum primi parentis curari, videtur quod ipsum debuerit assumere magis quam alium.
Quodsi dicas, quod non decuit propter culpam praeambulam, sed contra : Spiritus Sanctus sic purificat animam quod nulla est indecentia ut habitet in anima in qua prius fuit culpa ; sic etiam sanctificavit carnem Verbi ut in nullo derogaretur Christo quod fuit de. nostra massa. Ergo videtur quod sic anima Adae potuit purificari et caro quod in ipsius assumptione in nullo derogaretur excellentiae ipsius Filii Dei.
Sed contra :
- Non decuit Deum facere ut aliquis de malitia sua reportaret commodum ; sed, si Adam propter reparationem faciendam de culpa commissa assumeretur a Verbo, reportaret ineffabile commodum : ergo hoc esset contra divinam iustitiam. Sed hoc non decet Deum : ergo etc.
- Item, talis debuit satisfacere qui nullius esset débitor poenae, sicut dicit Anselmus, quia satisfactio est, cum fit opus alias indebitum, sicut dicitur, in libro De regulis fidei ; sed Adam fuit poenae debitor propter culpam quam commisit : ergo nullatenes decuit ipsum ad satisfaciendum assumi.
- Item, quidquid sit de aliis, tamen esse vel dici peccatorem vere nullo modo decet Deum ; sed illa unio facit idiomatum communicationem : ergo, si Adam assumptus fuisset a Dei Filio, Filius Dei esset et diceretur vere peccator. Si ergo hoc nullo modo decet, videtur etc.
- Item, si Adam assumpsisset, cum Deus decrevisset genus humanum ex Adam propagare iuncta sibi Eva, ergo aut decretum suum sive dispositio non mansisset aut Christus ex commixtione cum femina generasset ; sed utrumque est omnino indecens : ergo omnino indecens fuit Dei Filium assumere hominem primum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio non sic decuit Dei Filium assumere ipsum Adam sicut aliquam aliam substantiam eiusdem generis, sicut patet ex ipso opere divino.
Et ratio huius est, quia non conveniebat omnium Creatori nec conveniebat primo homini nec expediebat humano generi. Creatori omnium non competebat ut persona Dei hominem assumeret peccatorem, cum ipse forma assumpta deberet peccatores ceteros iudicare et tamen nullatenus de peccato argui posse, sive secundum naturam assumentem sive secundum naturam assumptam, secundum quarum utramque competebat ei potestas iudiciaria.
Primo homini non conveniebat, ut ille qui tantum se deiecerat per culpam, tantum exaltaretur ut Deus esset. Sufficiebat namque sibi et excedebat ut saltem ei Deus reconciliaretur, nedum quod ille Deus efficeretur.
Generi etiam humano non.expediebat, quia, cum ille homo esset poenae debitor, utpote ille qui reus erat omnium animarum nostrarum, non esset eius passio adeo Deo grata sicut si omnino esset innocens, et vix etiam sufficeret ad satisfaciend um pro se, nedum quod aliis satisfactionem suam posset communicare.
Concedendae sunt igitur rationes probantes quod non decuit Filium Dei assumere primum hominem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod de genere humano debuit satisfacere, dicendum quod non est simile, quia potuit aliquis esse de genere hominum qui communicaret cum hominibus in natura et non communicaret in culpa. Non sic autem est de Adam, quia, ex quo peccavit, necessarium fuit ipsum peccasse ; et si Filius Dei ipsum assumpsisset, eum, qui poenae debitor erat, assumeret ; ideo non est simile.
- Ad illud quod obicitur, quod nullum magis decet puniri quam eum qui peccavit, dicendum quod verum est de poena divinae ultionis ; sed non est verum de poena divinae placationis. Magis enim Deus placari potuit per poenam innocentis quam per poenam rei et iniusti ; et taliter punitus est Christus pro peccatis nostris. Nullius enim alterius poena poterat esse sufficiens meritum satisfactionis, quamvis esset equum instrumetum divinae ulhoms.
- Ad illud quod obicitur de curatione morbi in radice, dicendum quod verum est quod perfectior est curatio ubi radix ita potest purificari sicut ramus. Sic autem non est in proposito. Nam, etsi Adam adeo purificari posset ut nullam culpam actu haberet, nunquam tamen sic purificari potuit ut nullam culpam habuisset. Et hoc quidem decebat habere Dei et hominum mediatorem, ut sua oblatione sufficienter placaret severitatem divinae iustitiae.
Aliae etiam rationes sunt quare morbus in sua origine curari non debuit, sed illae assignatae sunt in secundo libro, in tractatu de peccato originali, et aliquae in quarto, in tractatu de sacramento baptismi.
- Ad illud quod obicitur, quod non purificantur per Spiritum Sanctum nisi animae quibus unitur per amorem, dicendum quod non est simile, quia aliter purificantur per Christum, aliter per Spiritum Sanctum. Per Spiritum Sanctum namque purificantur sicut per causam effectivam, sed per Christum tamquam per causam meritoriam. Et quia aliquis potest mereri alii diverso a se, hinc est quod non oportet mediatorem Dei et hominum sic cuilibet uniri sicut Spiritus Sanctus.
Est etiam differentia in unione, quia Spiritus Sanctus illabitur nobis, ita tamen quod non unitur nobis unione personali, quae facit idiomata communicari ; unde non est peccator, quamvis illabatur peccatori. Sed Filius unitur unione personali, in qua est idiomatum communicatio ; et ideo non sic decuit ipsum uniri animae peccatrici sicut decet Spiritum Sanctum mitti in eam animam quae prius fuit peccatrix. Et sic patet totum.
ARTICULUS II.
De conditione naturae assumptae quoad liberum arbitrium.
Consequenter quaeritur de conditione naturae assumptae quantum ad liberum arbitrium.
Et circa hoc incidunt duo dubitabilia.
Primo quaeritur, utrum ille homo peccare potuerit.
Secundo, utrum potentiam peccandi habuerit.
QUAESTIO I.
Utrum Christus potuerit peccare.
Circa primum. sic proceditur et quaeritur, utrum Christus potuerit peccare.
Et quod sic, videtur.
- Ecclesiastici 31, 10 dicitur in laudem viri iusti : Qui potuit transgredi, et non est transgressus ; sed omnis laus competit Christo quae competit alicui eius membro : ergo videtur quod illud potuit dici in laudem Christi : ergo etc.
- Item, Augustinus : Meliores iudicavit Deus homines, si ei liberaliter deservirent, et vocat liberaliter deservire, si, cum possent eum offendere, nollent. Ergo, si Christum optimum fecit et optimum iudicavit, videtur quod Christus peccare potuerit.
- Item, Bernardus : Tantum descendit, quantum descendere potuit. Sed inferioris gradus est qui potest peccare quam qui non potest : ergo videtur quod Christus in illo statu fuerit.
Si dicas, quod hoc intelligitur ex parte carnis contra : dispositio carnis correspondet dispositioni liberi arbitrii, sicut patet in Adam et in nobis. Ergo sicut Christus assumpsit carnis passibilitatem, ita videtur quod liberi arbitrii vertibilitatem.
- Item, Christus erat in statu viatoris : ergo, cum ad statum viatoris pertineat passe peccare, sicut ad statum comprehensoris peccare non posse, videtur quod Christus peccare potuerit.
- Item, nullus laudatur in his quae facit de necessitate ; sed Christus erat laudabilis in operibus suis : ergo non faciebat ea necessario : ergo poterat a bonis et debitis operibus cessare ; et hoc est omittere : ergo potuit peccare.
- Item, Christus potuit dicere aliquam orationem negativam et veram ; sed qui potest dicere locutionem negativam, potest dicere affirmativam sibi oppositam ; sed illa est falsa : ergo Christus potuit dicere locutionem falsam. Sed hoc est mentiri in eo qui novit locutionem esse falsam : ergo videtur quod Christus mentiri potuerit : ergo potuit peccare, cum mentiri nullo modo possit bene fieri.
Sed contra :
- Ad Hebraeos 2, 9 : Eum qui paulo minoratus est etc., Glossa : Natura humanae mentis, quam Deus assumpsit et quae nullo peccato depravari potuit, solus Deus maior est. Ergo nullo modo anima Christi potuit infici aliqua macula peccati.
- Item, Christus ab instanti conceptionis fuit comprehensor et beatus ; sed de essentia beatitudinis est quod sit bonum inamissibile. Ergo Christus nunquam illam beatitudinem potuit perdere : ergo nec anima ipsius peccare.
- Item, Christus ab instanti conceptionis tantam gratiam suscepit quod maiorem illa habere non potuit : ergo ab instanti conceptionis habuit gratiam confirmationis ; sed nullus potest peccare qui illam gratiam habet : ergo etc.
- Item, si Christus potuit peccare, ponatur, quia. possibili posito, nullum accidit impossibile ; sed,. posito quod Christus sive homo ille peccaverit, ponitur ex hoc quod dignus fuit aeterna damnatione : ergo vel Deus damnaretur vel homo a Verbo separaretur. Sed utrumque est omnino impossibile : ergo impossibile fuit ilium hominem peccare.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio anima Christi non potuit depravri aliqua culpa.
Et ratio huius est triplex ; scilicet plenitudo gratiae, consummatio gloriae et unio divinae naturae et humanae. Plenitudo gratiae facit quod ipse Christus secundum humanam naturam habuit gratiam confirmationis ; sed illa gratia adeo liberum arbitrium firmat ut nullo modo possit infirmari per culpam.
Hoc ipsum facit consummatio gloriae, quae quidem fuit in Christo a suae conceptionis primordio ; statim enim fuit beatus et comprehensor. Et sicut beatus non potest damnari, sic etiam non potest praevaricari, ac per hoc in Christo nulla potuit esse secundum animam macula peccati.
Postremo, hoc efficacissime facit unio divinae naturae et humanae in unitatem personae, quae unio facit ut idiomata communicentur et ipsa non. potest frangi. Si igitur Deus non potest esse peccator et non potest non esse homo, planum est quod illa unio nullatenus sustinet Chritum secundum humanam naturam peccare potuisse.
Unde rationes hoc ostendentes sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur de laude viri iusti, dicendum quod laus illa ratione unius partis dicit perfectionem, in hoc scilicet quod non est transgressus ; ex alia parte dicit quamdam defectibilitatem. Cum ergo dicitur quod omnis laus attribuenda est Christo, dicendum quod, etsi illud aliquo modo habeat veritatem de laude perfecta, sive ratione eius conditionis, penes quam attenditur perfectio, non tamen oportet quod ratione eius conditionis secundum quam est imperfectio.
Posset etiam aliter dici, quia, sicut dicit Magister, ista laus est capitis in membris, ita quod perfectio competat ipsi capiti in se, sed quod est ibi defectibilitatis competit ratione membrorum.
- Ad illud quod obicitur, quod meliores iudicavit Deus homines etc., dicenditm quod hoc verum est de toto genere humano secundum aliquam meliorationem, quae attenditur in ordine universitatis. Sic enim decebat hominem in universitate constitui, ut in prima sui constitutione haberet vertibilitatem arbitrii secundum legem communem. Sed Christus habuit aliquid supra hominem ; ideo decuit quod sibi fieret aliquod privilegium speciale, ut esset in eo liberalitas obsequii sine vertibilitate arbitrii, sicut et in divina voluntate videmus quod liberaliter nobis bona impendit et facit, nullam tamen in eo est ponere vertibilitatem. Et propter hoc verbum illud Augustini, secundum quod liberaliter vocat vertibilitatem ad contrarium, non se extendit ad melioritatem quae attenditur secundum privilegium speciale, sed secundum legem communem.
Si quis autem velit dicere quod ibi intelligitur « liberaliter », id est voluntarie, obviat ei littera sequens et ratio proponendi verbum, quia Augustinus hoc verbum dicit ut reddat rationem quare Deus talem fecit hominem ut posset male facere.
- Ad illud quod obicitur de Bernardo, quod descendit quantum descendere potuit, dicendum quod intelligitur de potentia ordinata, quae supponit condecentiam. Decuit autem Deum condescendere ad miseriam, sed nullo modo.decuit descendere ad culpam. Nam, etsi miseria Filio Dei non competat in se, tamen competit ut est ordinata ad finem nostrae redemptionis. Culpa autem vel ordinatio ad culpam in actu vel in habitu nullo istorum modorum competit sibi ; et ideo decenter non potuit se humiliare adeo ut ad statum peccati secundum actum vel habitum se Deus inclinaret.
Nec valet quod obicit de passibilitate, quod respondet vertibilitati animae ; dicendum est enim quod hoc verum est secundum iustitiam communem sed Christus passibilitates carnis assumsit dispensative, sicut inferius apparebit.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus erat in statu viatoris, dicendum quod, etsi erat in statu viatoris, non tamen omnino ; habuit enim aliquid de statu comprehensoris. Unde Boethius dicit quod Christus de omni statu aliquid assumpsit : de statu autem ante peccatum assumpsit innocentiam, de statu post peccatum assumpsit poenam, de statu comprehensoris impossibilitatem peccandi. Quia ergo Christus purus viator non erat, ideo non sequitur quod peccare potuerit sicut possunt et alii viatores.
- Ad illud quod obicitur, quod nullus laudatur in his quae necessario facit, dicendum quod est necessitas quae repugnat voluntati ; sicut necessitas coactionis, quae venit ab extrinseco ; et est necessitas quae subest voluntati, et ista est necessitas quae venit ex voluntatis immutabilitat. Cum ergo dicitur quod laus non est in operibus necessitatis, dicendum quod verum est de necessitate primo modo dicta,. sed non secundo.
- Ad illud quod obicitur, quod potuit scienter dicere locutionem falsam, dicendum quod dicere est dupliciter : uno modo idem est quod ore proferre. ; et hoc modo absque dubio potuit proferre locutionem falsam, quia talis prolatio est perfectionis. Alio modo dicere idem est quod asserere sive affirmare ; et hoc modo non potuit, quia veritas ad falsitatem declinare non potuit ; et hoc quidem non fuit impotentiae, immo magis potentiae.
QUAESTIO II.
Utrum Christus potentiam peccandi habuerit vel assumpserit.
Secundo quaeritur, utrum Chritus potentiam peccandi habuit vel assumpsit.
Et quod sic, videtur.
- Damascenus : Omnia quae in natura nostra plantavit Deus, assumpsit Dei Verbum, Si ergo potentiam, qua peccamus et bene facimus, Deus ab initio in nobis plantavit, videtur quod eam ex tempore Dei Verbum assumpsit.
- Item, idem Damascenus : Totum me assumpsit, ut me totum redimeret. Ergo omnem nostram substantiam et omnis nostrae substantiae potentiam ; sed potentia peccandi est potentia rationalis animae, quae non potest reperiri. nisi in creatura valde nobili : ergo videtur quod Christus eam habuerit.
- Item, potentia peccandi est potentia rationalis, et illa est ad opposita : ergo eadem est potentia bene faciendi. Si ergo non est aliud quam liberum arbitrium, et Christus liberum arbitrium assumpsit, ergo et potentiam peccandi.
- Item, solum illud curatum est in nobis quod punitum et afflictum fuit in Christo ; sed in nobis curari maxime indigebat potentia peccandi, quoniam illa est quae aegrotat per culpam : ergo videtur quod in Christo passa fuerit et afflicta ; et si hoc, ergo a Christo fuit habita et assumpta.
Sed contra :
- Christus secundum humanam naturam habuit plenam libertatem sicut et plenam gratiam ; sed potentia peccandi, addita libertati, eam diminuit, sicut dicit Anselmus, in libro De libero arbitrio : ergo potentia peccandi non fuit in Christo.
- Item, omni potentia aliquis est potens : ergo, si in aliquo est potentia peccandi, illa potest peccare ; sed Christus non potuit peccare, sicut prius ostensum est : ergo nec peccandi potentiam habere.
- Item, potentia peccandi est principium culpae ; sed in quocumque contingit reperire principium, possibile est reperire illud quod ex illo principio causatur : ergo, si Christus habuit potentiam peccandi, habere potuit peccatum : ergo potuit esse damnatus et Dei inimicus. Quodsi hoc est impossibile, restat quod et primum.
- Item, Christus secundum animam fuit Deo simillimus inter creaturas ceteras, quoniam maxime fuit eius anima deiformis ; sed Deus non habet potentiam peccandi : ergo videtur quod eam non habuerit nec assumpserit Christus.
Respondeo : Dicendum quod potentia peccandi dicitur dupliciter. Uno modo dicitur potentia peccandi, id est potentia qua peccatur ; et sic potentia peccandi nominat ipsum liberum arbitrium creatum, quod quidem potest in bonum, adiutum gratia ; et quia per sui naturam est defectivum, hinc est quod illa potentia sive facultas dici potest potentia bene faciendi et potentia peccandi ; nullus enim peceat nisi per illam.
Alio modo potentia peccandi dicitur potentia ordinata ad peccandum, ut potentia nominet aliquid medium inter substantiam et peccati actum, per quod substantia illa possit exire in peccati perpetrationem.
Si ergo primo modo dicatur potentia peccandi, sic absque dubio fuit in Christo. Et sic procedunt rationes ad primam partem, quae ostendunt Christum habuisse potentiam peccandi, quia assumsit integre nostram naturam et eius quamlibet potentiam. Et ideo rationes illae concedi possunt, quia recta via procedunt et verum concludunt.
Si vero potentia peccandi dicatur potentia ut ordinata ad peccatum perpetrandum, sic non est concedendum quod Christus habuit potentiam peccandi, pro eo quod peccare non potuit ; et talis ordinatio, immo deordinatio, diminuit de plenitudine libertatis.
[Ad obiecta] :
- Et per hoc patet responsio ad primum obiectum in contrarium.
- Ad illud quod obicitur, quod omni potentia est aliquis potens, dicendum quod verum est ; si potentia dicat ordinationem ad actum ; sed, si dicat solum naturalem aptitudinem, non habet veritatem, quia potest impediri per oppositum eius, sicut gressibilis habet naturalem aptitudinem ad gradiendum et caecus ad videndum, non tamen gressibilis truncatus potest gradi. Et sic damnati habent potentiam merendi, sed tamen mereri non possunt, quia praepeditur in eis ordinatio illius potentiae sive exitus in talem actum. Sic et in proposito intelligendum est, quia animam Christi exire in actum peccati est impossibile, quamvis illam eamdem potentiam habeat quam habet peccator, et hoc propter perfectionem gratiae non sustinentis talem egressum sive defectum.
- Ad illud quod obicitur, quod potentia peccandi est principium culpae, dicendum quod verum est ; sed hoc est in quantum deficiens sive in quantum sibi relinquitur. In Christo autem non potest sibi relinqui propter inseparabilem unionem cum divinitate ; et ideo non potest culpam perpetrare, quoniam non est in Christo sub ea ratione qua habet principiare. Et ideo non sequitur quod culpa aliqua possit esse in Christo.
- Ad illud quod obicitur, quod Christus secundum animam fuit Deo simillimus, dicendum quod, etsi similior fuit anima Christi Deo ceteris creaturis, tamen improportionabiliter distat a Deo, quoniam Deus, cum sit summe potens in se, per se et ex se, non potest deficere nec habere potentiam deficiendi, nec quantum ad ordinationem nec quantum ad radicem. Sed anima Christi est creatura sicut et aliae animae, et ex hoc ipso per naturam suam est vertibilis et defectibilis et potentiam habet deficiendi : sed quod non deficiat, hoc habet beneficio eius qui longe distat ab omni defectu. Et ideo non sequitur quod anima Christi.caruerit omni potentia peccandi, sed quod caruit ordinatione ad talem actum sive defectum per illud donum quod faciebat Christum esse Deo simillimum.
ARTICULUS III.
De conditione naturae quantum ad sexum.
Consequenter quaeritur de conditione naturae assumptae quantum ad sexum. Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum Deum decuerit assumere sexum muliebrem.
Secundo, utrum decuerit carnem assumere de sola muliere.
QUAESTIO I.
Utrum decuerit Deum assumere sexum muliebrem.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum decuerit Deum assumere muliebrem sexum ad reparandum genus humanum.
Et quod sic, videtur.
- Quia ordo reparationis per oppositum debet respondere lapsui ; sed nostra ruina fuit per mulierem : ergo relevatio. Sed relevatio facta est per naturam assumptam : ergo etc.
- Item, ideo assumpsit Deus naturam fragilem, ut, dum sua fragilitate vinceret fortem, mirabilis in hoc Dei potentia reluceret. Si ergo fragilior est sexus muliebris, videtur quod magis fuisset eius potentia manifestata, si in sexu muliebri diabolum superasset : ergo magis congruum fuit mulierem quam.virum assumi a Verbo Dei.
- Item, Spiritus rationalis ita unibilis est indifferenter sexui muliebri ut virili. Ergo pari ratione et spiritus increatus : ergo indifferenter se habent sexus utrique ad unionem, quantum est ex parte naturae. Si ergo sexus muliebris magis depressus erat in miseriam quam, virilis, cum Dei Filius incarnatus fuerit ad nostram miseriam relevandam, videtur quod magis debuerit assumere sexum femineum quam virilem.
- Item, proles assimilari debet suo principio ; sed Christus natus fuit ex sola Virgine matre : ergo, si ex femina traxit carnem, magis debuit assimilari matri quam alii : ergo, si non degeneravit, potius debuit ex ea trahere sexum quem habebat Virgo quam alium.
Sed contra :
- Philosophus, in libro De animalibus, dicit quod femina est vir occasionatus, hoc est imperfectus. Ergo, si homo assumptus debuit esse perfectissimus, non ergo debuit mulier esse, sed tantum masculus.
- Item, quod maius est, Apostolus, I ad Corinthios 11, 3 dicit, quod caput mulieris est vir, non e converso ; sed homo assumptus est caput totius Ecclesiae : ergo non debuit esse sexus feminei, alioquin fieret perversio ordinis ; quod quidem non debuit Deus in sua incarnatione facere, quin potius destructum ordinem debuit reparare.
- Item, principium totius. generationis est sexus virilis : nam ex uno viro omnes ; sed homo assumptus debuit esse principium totius generationis spiritualis : non ergo sexus muliebris, sed virilis.
- Item, si assumpsisset sexum muliebrem, ergo, cum fiat communicatio idiomatum, deberet dici dea et deberet dici filia. Si ergo non decet esse nisi Deum et Filium in illa summa Trinitate, non deam aut filiam, nullo modo decuit Deum assumere feminam.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio non ita decuit Deum assumere sexum femineum sicut virilem in unitatem personae.
Et ratio huius est, quia muliebris sexus non est tantae dignitatis sicut virilis. Excellit enim sexus virilis muliebrem et quantum ad dignitatem in principiando et quantum ad virtutem in agendo et quantum ad auctoritatem in praesidendo. Quantum ad dignitatem in principiando, quia omnes, tam viri quam mulieres, ex uno viro fuerunt, in quo est expressa repraesentatio egressus rerum ab illo unico principio primo et summo.
Quantum ad virtutem in agendo similiter praecellit, quoniam viri est agere et mulieris est pati. Unde plus habet sexus virilis de virtute activa, propter quod et robustior est et re et nominatione.
Quantum ad auctoritatem in praesidendo etiam praeexcellit. Nam secundum rectum ordinem non mulier viro, sed vir praeficitur mulieri tamquam caput corpori, sicut dicit Apostolus.
Quoniam ergo in Verbo assumente naturam humanam est praecipua. dignitas in principiando et virtus in agendo et dominium in praesidendo ; hinc est quod magis decuit sexum virilem quam muliebrem assumi a Verbo increato, quia illi naturae asstimptae debuerunt haec tria communicari excellenter. Et ideo concedendae sunt rationes ad hanc partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ruina fuerit per mulierem, dicendum quod, quamvis in sexu muliebri ruina nostra fuit inchoata, in sex tamen virili est consummata. Et quoniam nostra reparatio in natura assumpta habuit consummari, hinc est quod secundum rectam correspondentiam magis decuit virum quam mulierem assumi.
- Ad illud quod obicitur de fragilitate, dicendum quod sic congruum fuit Christum vincere per fragilitatem in patiendo, ut postmodum vinceret per virtutem in resurgendo : et ideo sexum talem debuit assumere qui etiam fragilis esset ad tempus propter passibilitatis qualitatem et nihilominus ad virtutem ordinabilis secundum qualitatem naturae ; et talis fuit virilis sexus magis quam muliebris.
- Ad illud quod obicitur de unione spiritus rationalis ad utrumque sexum, dicendum quod non est simile. Primum, quia spiritus unitur corpori, ita quod ex his fit unum, et non est communicatio idiomatum. Non sic autem de Verbo aeterno, quod manet in sua proprietate, communicans homini assumpto suas proprietates, ad quas communicandas magis sexus virilis quam muliebris competens erat.
Praeterea, non est simile, quia spiritus increatus est nobilissimus, et unio, qua unit sibi nostram naturam in persona, est nobilissima ; et ideo nobiliorem sexum debet assumere. Non sic autem est de spiritu rationali.
- Ad illud quod obicitur, quod proles debet assimilari suo principio, dicendum quod illud est verum quando producit prolem omnino secundum propriam virtutem naturae suae. Non sic autem est in proposito : nam Virgo concepit mota et adiuta Spiritu Sancto ; et ideo magis proles habuit sexum quem Spiritus Sanctus elegit quam sexum quem in matre invenit. Nec in tali generatione est degeneratio, sed magis nobilitatio, quia non est contra naturam mulieris ·concipere sexum virilem, immo magis cupit naturaliter mulier habere filium masculum quam feminam.
QUAESTIO II.
Utrum magis debuerit carnem assumere de viro simul et muliere quam de sola muliere.
Secundo quaeritur, utrum magis debuerit carnem assumere de viro simul et muliere quam de muliere tantum.
Et quod sic, videtur.
- Ad Hebraeos 2, 11 : Debuit per omnia fratribus assimilari ; sed similitudo fraterna permaxime consistit in generatione : ergo videtur quod sicut alii generantur ex patre et matre, quod et similiter Christus.
- Item, Christus humanam assumpsit naturam ut nos curaret a morbo originalis peccati. Si ergo originale peccatum traducitur per viam generationis de masculo et femina, videtur quod sic debuit nasci, ut sicut sua morte nos a morte damnationis liberavit, sic sua origine nostrae originis vitiositatem sanaret.
- Item, Christus aequaliter venit ad sanandum utrumque sexum. Ergo videtur quod debuit utrumque sexum assumere vel ex utroque ; sed non utrumque, quia vel in una persona, quia tunc esset hermaphroditus, quod est abominabile ; vel in duabus, et tunc esset superfluitas : ergo debuit humanam naturam ex utroque sexu suscipere.
- Item, nobilius principium generationis est vir quam mulier. Si ergo alii generantur ex viro et muliere ; et Christus ex sola muliere, nobiliori modo sunt alii homines generati quam Christus. Si ergo non decet ut aliquis ipsum in nobilitate generationis excedat, videtur etc.
Sed contra :
- Geniti secundum naturalem propagationem ex viro et muliere contrahunt morbum originalem ; sed Christus ab illo morbo debuit esse omnino immunis : ergo non decuit ipsum assumere carnem ex utroque sexu.
- Item, dignitas praecipue est in Virgine Maria ut sit mater et virgo. Si ergo Christus non debuit Matri dignitatem adimere, sed augere, videtur quod non debuit ex ipsa nasci per commixtionem.
- Item, Christus venit nos regenerare nova regeneratione et spirituali. Ergo novo modo et spirituali nasci debuit ; sed modus nascendi de viro et muliere est carnalis et consuetus : ergo etc.
- Item, si Christus sic esset genitus, ergo haberet patrem in terris et patrem in caelis. Si ergo non decet unum filium habere duos patres, restat quod non decuit Christum hoc modo assumere carnem.
Respondeo : Dicendum quod Christus absque dubio potuit carnem asumere, si voluisset, de viro et muliere, vel etiam de viro tantum sicut assumpsit de muliere tantum. Sicut enim purificavit operatione Spiritus Sancti uterum virginalem, sic et purificare et sanctificare potuit, si voluisset, vim generativam in viro pariter et muliere, ut ex eis sanctus et immaculatus nasceretur absque aliqua foeditate. Potuit itaque sine incongruentia, si voluisset, carnem assumre secundum legem naturae institutae de viro et muliere.
Sed tamen non fuisset ita congruum sicut nunc ; et hoc multiplici ratione congruentiae, ob quam magis decebat ut carnem sumeret de sola muliere.
Prima est ad servandam dignitatem Matris, quae ob conceptionem Filii Dei. non amisit privilegium virginitatis.
Secunda est propter servandam honorificentiam Patris. Christus enim secundum generationem aeternam. habebat patrem ; et cum ille plene sibi sufficeret in caelis, non venit in terris patrem quaerere, sed solum matrem, ne duobus patribus filius existens neutrius esset filius plene, et sic iniuria primo patri quodam modo fieret.
Tertia est propter complendam perfectionem universitatis in modis educendi hominem in esse, quia, cum esset quadruplex modus educendi hominem in esse, scilicet de viro et muliere, nec de viro nec de muliere, de viro sine muliere, et de muliere sine viro, tres primi praecesserant ; et ideo non restabat nisi ut Deus quartum modum adderet, quod non fecisset, si alio modo conceptus esset.
Quarta ratio propter correspondentiam congruitatis lapsus et reparationis ut sicut lapsus est factus in utroque sexu, sed primo in muliere est inchoatus et in viro consummatus, sic esset in reparatione, ut mulier credendo et concipiendo inciperet diabolum superare in abscondito et post eius filius in manifesto eum vinceret in duello, scilicet in crucis patibulo.
Et concedendae sunt rationes, quae adducuntur ad partem istam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud érgo quod primo obicitur in contrarium, quod decuit ipsum per omnia fratribus assimilari, dicendum quod verum est de his quae ad nostram salutem et eruditionem sunt ordinata ; sed talis modus nascendi nec nostrae saluti nec nostrae eruditioni adeo competeret sicut ille quem Christus elegit ; et ideo quantum ad nascendi modum non debuit similari.
Praeterea, alia ratio est, quia nos per modum talem nascendi contrahimus morbum ; et Christus ut bonus medicus immunis a morbo debuit esse : hinc est quod in tali modo nascendi non debuit nobis assimilari nec nobiscum convenire.
- Ad illud quod obicitur, quod debuit sic nasci, ut nos curaret, dicendum quod Deus sic venit curare et sic disposuit ut curaret personam, non ut curaret ipsam naturam. Unde medicina Christi non habet in nobis efficaciam in actu generationis, sed in actu regenerationis, quae, inquam, regeneratio non est ex carne et sanguine, sed ex aqua et Spiritu Sancto. Et ideo non oportuit nec decuit eum sic nasci sicut nos nascimur, cum illum modum nascendi non disposuerit immutare per suum adventum, ut fides haberet meritum ; alioquin deprehnderetur fides per humanum experimentum, sicut alias et in quarto et in secundo fuit ostensum.
- Ad illud quod obicitur, quod aequaliter venerat salvare utrumque sexum, dicendum quod verum est ; attamen virilem sexum tamquam digniorem quodam modo magis debuit pensare, et sexum virilem assumpsit, quia magis competens fuit. Sed quia mulier ab eius redemptionis sufficientia nequaquam erat excludenda, ideo assumpsit carnem de muliere.
Ideo dicendum quod illa divisio non est sufficiens, qua dicit : aut debuit assumere utrumque sexum aut de utroque sexu. Est enim medium : aut unum de altero, sicut virilem de muliebri ; et tunc tantum valet quantum si de utroque, et amplius concordat rationi rectae.
- Ad illud quod obicitur, quod pater est nobilius principium, dicendum quod Christus Dominus non est absque patre, immo patrem habet Deum aeternam, cuius excellentia et dignitas inaestimabiliter excedit omnem patrem creatum ; et ideo quod alii habent patrem creatum, Christus vero minime, hoc non est propter maiorem dignitatem aliorum respecta Christi. Habet enim Christus aliquem loco patris creati, qui adeo est nobilis, ut ex ipso nominetur omnis paternitas in caelo et in terris.
DUBIUM CIRCA LITTERAM MAGISTRI
In parte ista pauca circa litteram quaerenda sunt, pro eo quod satis patent, his visis quae praedicta sunt. Dubitari tamen potest de illa distinctione, quam facit ibi Magister : Hic distinctione opus est, an de natura intelligatur etc. Videtur enim quod distinctio illa nulla sit, quia ex quo natura illa fuit unita, non potuit non esse unita ; sed natura illa unita peccare non potuit : ergo non videtur quod aliquo modo peccare potuerit.
Item, anima illa beata est et non potest non esse beata : ergo, si beata anima simpliciter et absolute non potest peccare, videtur similiter quod nec anima Christi : ergo nulla videtur opus esse distinctione,
Respondeo : Dicendum quod secundum intellectum quaestionis, quem attendit quaestionem proponens, nullam oportet facere distinctionem, propter hoc quod quaestio est de anima Christi unita, utrum habuerit vertibilitatem arbitrii ; verumtamen Magister ex abundanti distipguit ad removendum importunitatem sophistice opponentium ; et rationabiliier satis. Cum quaeritur, utrum ille homo peccare potuerit cum verbum « possendi » sit praeteriti temporis, indeterminate potest extendere se ad omne praeteritum : ergo ad tempus ante unionem vel ad tempus post unionem. Si ad tempus ante unionem, cum ante unionem possibile fuerit illum hominem creari, et tamen Verbo non uniri, possibile fuit quod haberet liberi arbitrii vertibilitatem, et ita quod peccare potuerit. Si autem pro tempore post unionem, peccare non potuit, quia non potuit non esse beatus aut non esse Deus, quorum neutrum patitur in Christo aliquod esse peccatum. Et sic patet totum.
