Distinctio XVI — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de passionibus in Christo repertis in quadam generalitate. In hac autem parte specialiter descendit ad determinandum de doloris passione et passibilitate.

Dividitur autem pars ista in duas.

In quarum prima inquirit, utrum passio doloris fuerit in Christo secundum veritatem.

In secunda vero, utrum fuerit in eo secundum patiendi necessitatem, ibi : Hic oritur quaestio ex praedictis etc., ubi signatur distinctio decima sexta.

 

Prima pars dividitur in tres partes.

In quarum prima ponit Magister dubitationem circa passionem doloris in Christo, quae ex verbis Hilarii habet ortum.

In secunda vero subiungit verba Hilarii quae videntur esse dubia, ibi : Ait enim sic Hilarius, in X libro de Trinitate.

In tertia vero illa verba explanat, ibi : Audisti, lector, verba Hilarii etc.

 

Similiter secunda pars, in qua agit de patiendi necessitate, tres habet particulas.

In prima movet dubitationem.

In secunda vero ponit determinationem illius quaestionis, ibi : Ad quod dici potest, Christum voluntate etc.

In tertia vero subiungit quoddam dictum notabile ad maiorem praecedentium explanationem, ibi : Et est hic notandum Christum de omni statu hominis etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio, de passione doloris in Christo, circa quam principaliter quaeruntur duo.

Primo enim inquirendum est de passione doloris prout respicit animam et carnem communiter.

Secundo vero, prout respicit animam specialiter.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de doloris veritate.

Secundo vero de doloris acerbitate.

Tertio vero de dolendi sive patiendi necessitate.

 

 

ARTICULUS I

De passione doloris prout respicit animam et carnem communiter.

 

QUAESTIO I.

Utrum in Christo fuerit vera passio doloris.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in Christo fuerit vera passio doloris.

Et quod sic, ostenditur.

  1. Isaiae 53, 2 : Vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem ; sed constat quod non intelligit Propheta de scientia simplicis notitiae : ergo intelligit de scientia experientiae : ergo vere expertus est passiones doloris.
  2. Item, in persona eius dicitur in Psalmo [68, 30] : Ego sum pauper et dolens ; sed Christus vere fuit pauper et mendicus temporaliter : ergo vero dolore fuit afflictus.
  3. Item, anima coniuncta corpori passibili vere dolet, corpore patiente ; sed anima Christi iuncta fuit carni, quae non tantum fuit passibilis, immo etiam passa : ergo verum dolorem fuit perpessa.
  4. Item, satisfactio facta est per poenam doloris ; sed Christus veraciter satisfecit, quia vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit : ergo veraciter doluit.
  5. Item, non est magnum quid habere patientiam in illa passione quae nullum infert dolorem ; sed patientia Christi multum commendatur in tolerantia passionum : ergo videtur quod Christus verum dolorem in semetipso persenserit.
  6. Item, aut vere patiebatur et dolebat aut non. Si sic, habeo propositum. Si non vere patiebatur, et videbatur pati, ergo seducebat oculos spectantium in sua passione, pari ratione et in qualibet alia sua operatione ; et si hoc, totum Evangelium est mendacium et eius miracula falsa et fides christiana inanis per omnia. Si igitur huiusmodi sunt falsa et erronea, restat etc.

 

Sed contra :

  1. Hilarius, in X libro De Trinitate : Virtus, corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Sed verus dolor non est sine sensu poenae : ergo in Christo non fuit verus dolor.
  2. Item, Dionysius, Ad Ioannem Evangelistam : Absit ut ego ita insaniam ut credam Sanctos aliquid pati, sed corporis passiones, secundum solum quod eas diudicent, ipsos sentire credo. Si ergo hoc verum est, Sancti non sentiunt passiones nisi secundum iudicium, non ergo secundum experientiam : ergo patiendo non habent dolorem verum : ergo multo minus nec Sanctus Sanctorum, scilicet Christus.
  3. Item, Moyses ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus sine aliqua corporis laesione propter continuam contemplationem. Si ergo perfectio contemplationis aufert passionem et sensum famis, pari ratione videtur quod auferat sensum doloris in carne passibili. Sed in Christo fuit continua contemplatio et perfectissima : ergo videtur quod nulla fuerit in eo doloris experierttia.
  4. Item, ratione videtur. Natura agens praestantior est patiente ; et natura assumta praestantior est pmni alio : ergo non videtur quod ab aliqua alia natura possit affligi vel laedi.
  5. Item, res quae est ablativa laesionis et doloris passioni doloris non est subiecta ; sed manus Christi curavit alienos dolores solo tactu : ergo videtur quod nullum dolorem potuerit perpeti.
  6. Item, si anima Petri poneretur in inferno, ab ignibus non cruciaretur, quia non habet in se causam per quam debat dolere. Ergo, si aninia Christi nullam causam passionis in se habebat, videtur quod nullum dolorem sentiebat in carne quantumcumque passibili. Si ergo dolor est passio ipsius animae potius quam carnis, sicut dicit Augustinus ; videtur quod in Christo non fuerit dolor verus.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut Evangelium dicit et fides catholica sentit, vera doloris passio fuit in Christo. In ipso enini fuit caro passibilis et perforabilis, fuit etiam virtus sentiendi, secundum quam anima compatitur corpori laeso. Quoniam ergo haec duo verum dolorem faciunt, scilicet vera laesio et verus laesionis sensus, et haec duo vere fuerunt in Christo, indubitanter tenendum est quod in. Christo fuit vera doloris passio.

Nam, si aliquis aliter dicat, secundum quod quidam haeretici dicunt, et est error antiquus Saracenorum, quod Christus, etsi videretur pati et dolere, non tamen veraciter habuit dolorem et passionis sensum, non solum evacuat fidem Christi et Christi Evangelium, sed etiam evacuat redemptionem nostram et dicit Christum non esse Christum. Dum enim dicit ipsurn non fuisse veraciter passum, dicit ipsum non satisfecisse, ac per hoc non genus humanum esse redemptum. Dum vero dicit ipsum simulasse se pati, dicit ipsum esse mendacem, et ita nec vere fuisse Dei Filium nec Dei nuntium, et ita nec mediatorem, sed potius deceptorem. Et propterea qui dicunt Christum non veraciter doluisse vel passum fuisse, etsi videantur ipsum exterius honorare, secund um veritatem blasphemant ipsum impiissime.

Rationes igitur probantes ipsum veraciter doluisse sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de auctoritate Hilarii, tripliciter respondetur. Quidam enim dicunt Hilarium verba illa retractasse. Unde audivi Parisiensem episcopum Gulielmum referre se librum illius retractationis vidisse et perlegisse.

Aliter potest dici quod Hilarius in verbo praedicto et in aliis ibidem positis non excludit sensum doloris a Christo sectindum humanam naturam, sed secundum divinam ; unde verba illa referenda sunt ad Christi personam. Et hoc quidem confirniatur, quia, sicut dicit idem Hilarius, intelligentia dictorum ex eau.sis est assumenda dicendi. Hilarius enim in verbis praemissis excludere voluit errorem Arii, qui dicebat Christum secundum se totum passum fuisse.

Tertio modo respondetur quod Hilarius non vult ostendere Christum non habuisse verum dolorem, sed non habuisse causam doloris ; et hunc quidem modum solvendi innuit Magister in littera, et satis est rationabilis, secundum quod in expositione litterae melius apparebit.

  1. Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Dionysii, dicendum quod Dionysius non voluit dicere nec sensit quod beatus Ioannes et alii Sancti non experirentur dolorem in tormentis, sed vult commendare constantiam mentis, quae non magis commovebatur ex experientia sensus quam commoveretur ex sola consideratione et iudicio rationis.
  2. Ad illud quod obicitur de Moyse, dicendum quod, etsi dulcedo contemplationis quodam modo ipsum reficeret et a sensibus exterioribus abstraheret, adeo ut naturales virtutes quodam modo consopiret, ut non ita consumerent et cibum requirerent, tamen quod tanto tempore ieiunavit sine aliqua sui laesione, hoc fuit per speciale beneficium et divinum miraculum. Et ideo hoc non habet locum in proposito, quia Christus in passione sua non exercuit miracula potentiae, sed potius usus est armis patientiae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod natura agens praestantior est patiente, dicendum quod illud non oportet intelligi quod sit verum simpliciter, sed solum secundum aliquam conditionem. Quia enim lapis laedit pedem, non oportet quod lapis sit nobilior pede, sed sufficit quod excedat in aliqua conditione ; utpote in duritia et soliditate ; et sic est in proposito. Quamvis enim clavus non esset nobilior carne Christi, erat tamen durior et solidior.

Et si tu obicias mihi de anima, quod non possit pati, dicendum quod anima patiebatur per accidens, scilicet compatiendo carni. Vel, secundum Augustinum, in VI Musicae, anima sumit occasionem patiendi ex carne, verumtamen patitur ex se, occasione accepta aliunde.

Potest etiam dici quod illud verbum habet intelligi secundum institutionem naturae, non secundum dispensationem misericordiae et punitionem iustitiae, quorum primum respicit animam Christi, reliquum animam peccatricem, sicut in quadragesima quarta distinctione libri quarti habetur expresse.

  1. Ad illud quod obicitur, quod manus Christi fuit curativa dolorum, dicendum quod hoc fuit virtute latentis divinitatis, et secundum illam virtutem, concedo bene quod pati non poterat nec dolere. Ex hoc tamen non sequitur quod fuerit doloris expers. Erat enim ibi alia virtus creata, secundum quam dolere poterat, scilicet potentia animae sensitiva.
  2. Ad illud quod obicitur, quod anima Petri non pateretur in inferno, dicendum quod non est simile, quia anima Petri post purificationem perfectam non est passibilis ex causa propria nec ex dispensatione divina propter salutem alienam. Non autem sic est de anima Christi, quae dispensative et voluntarie passibilitatem habuit, cum carni passibili coniuncta fuit, sicut ex lectione praecedenti habitum fuit.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in Christo fuerit acerbissimus dolor.

 

Secundo quaeritur de doloris acerbitate, et est quaestio, utrum in Christo fuerit dolor acerbissimus.

Et quod sic, videtur.

  1. Threnorum 1, 12 : 0 vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor, sicut dolor meus ; hoc dicitur in persona Christi. Ergo videtur quod nullus alius dolor habeat illi aequari.
  2. Item, in Psalmo [87, 8] : Omnes fluctus tuos induxisti super me, dicitur in persona Christi ; sed non omnes induxit quantum ad varietatem : ergo omnes induxit quantum ad aequivalentiam et acerbitatem.
  3. Item, ratione videtur. Quanto complexio nobilior est, tanto passio doloris in ea est acerbior ; sed Christus nobilissimam habuit complexioriem - nobilitas enim complexionis respondet nobititati animae - ergo, cum Christus nobilissimam animam habuerit, habuit ergo in patiendo maximam doloris afflictionem.
  4. Item, quanto sensus tactus est vivacior, tanto dolor qui est secundum sensum est acutior : unde in illis membris in quibus viget sensus tactus est dolor acutissimus ; sed in Christo fuit sensus tactus vivacissimus ; prudentissimum enim animalium est homo, ut dicit Philosophus, et inter omnes Christus, cum fuerit optime dispositus : ergo dolor, quem sensit, super omnes dolores fuit acutissimus.
  5. Item, quanto maius est bonum quod amittitur, tanto maiorem infert dolorem ei qui cognoscit et habet usum rationis ; sed vita Christi erat nobilissima et passio illa vitam perimebat : ergo dolorem illi animae acutissimum inferebat.
  6. Item, tanto poena est acerbior, quanto velocius virtutem naturae deiicit, maxime ubi aliquod membrorum principalium non corrumpit ; sed Christus in cruce suspensus adeo cito fuit. mortuus ut etiam miraretur Pilatus : ergo videtur quod ctolor eius gravissimus fuisset.

 

Sed contra hoc

  1. Primo obicitur a parte generis poenae, quia poena ignis acutius affligit quam poena ferri ; sed Laurentius et Vincentius exusti fuerunt in igne : ergo videtur quod maiorem dolorem senserint quam Christus.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur a parte voluntatis patiendi, quia quanto aliquis magis desiderat pati, tanto minus dolet in patiendo ; sed Christus vehementer desiderabat pati pro genere humano ; sicut dicitur in Lucae 12, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur etc. : ergo videtur quod dolor eius valde parum de acerbitate habuit.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur a parte adiutorii, quia quanto homo maiorem habet caritatem, tanto facilius stistinet cruciatum poenae ; sed Christus maximae caritatis fuit : ergo facillime torinenta portavit : ergo valde parum doluit.
  4. Item, hoc ipsum videtur a parte boni amissi, quia quanto maius est bonuni quod perditur, tanto maior dolor est ei qui amittit ; sed peccator perdidit Deum, qui est maius bonum quam sit vita ista corporalis : ergo videtur quod acerbior dolor sit in viro contrito et poenitente quam fuerit in Christo patiente.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur a parte recompensationis, quia quanto alicui fit maior et melior recompensatio de bono amisso, tanto mitior est dolor ; sed Christo pro dolore passionis et expositione vitae suae restituebatur stola gloriae in se et in ceteris membris suis : ergo etc.
  6. Item, hoc ipsum ostenditur ex parte spei, quia quanto aliquis certius expectat liberationem, tanto minus affligitur in passione ; sed Christus certissimus erat de liberatione proxima : ergo videtur quod afflictio eius erat valde modica.

 

Respondeo : Dicendum quod dolor passionis Christi inter ceteros dolores et passiones fuit acerbissimus et acutissimus. Et hoc patet, si illa considerentur quae doloris passionem acerbiorem reddunt. Haec autem sunt tria, videlicet causa passionis et modus patiendi et conditio patientis.

 

Si consideretur causa ob quam Christus passus est, fuit in eo doloris afflictio magna. Non enim patiebatur pro culpa propria, immo pro aliena ; non pro amicis tantum, sed etiam pro inimicis et etiam pro his quos videbat ingratos.

Si autem consideretur modus patiendi, fuit in eo passio doloris acerbior, tum propter generalitatem, quia in omnibus membris affligebatur ; tum etiam propter continuitatem, quia suspendium eius continuabatur, et clavi adeo affligebant pendentem sicut afflixerunt quando manus eius et pedes confodiebantur, in quibus maxima erat afflictio propter nervos et musculos ibidem concurrentes, in quibus praecipue viget sensus.

Si autem consideretur qualitas sive conditio patientis, maxima erat afflictio propter maximam complexionis aequalitatem et propter sensus vivacitatem. Unde, quia nullus potuit ei aequari nec in aequalitate complexionis nec in vivacitate sensus, dolor illius omnium dolorum fuit acutissimus.

 

Et ideo rationes quae hoc ostendunt concedamus ; et ei gratias, quantas possumus et supra quam possumus, referamus, si quo modo donetur nobis ut tam graviter patienti compatiamur.

Rationes vero quae obiciuntur ad contrarium, quae ostendunt mitigationem doloris Christi, non obviant veritati, si recte intelligantur. Contingit enim. esse acerbitatem in dolore quantum ad duo, videlicet quantum ad experientiam sensus et quantum ad repugnationem rationis. Licet autem in Christo fuerit maxima doloris afflictio quantum ad experientiam sensus, ratio tamen Christi modicos reputabat omnes illos cruciatus, hoc tamen non auferebat acerbitatem, sed rationis subversionem.

 

[Ad obiecta] :

2-3, 5-6. Et per hoc patet responsio ad illas quatuor rationes quae sumuntur ex parte voluntatis desiderantis, ex parte caritatis adiuvantis, ex parte recompensationis et ex parte exspectationis.

  1. Ad illud quod obicitur ex parte generis poenae, dicendum quod ratio illa procedit ex insufficienti. Acerbitas enim poenae non tantum pensatur ex parte agentis, quantum ex parte patientis. Actus enim activorum est in patiente disposito ; et quia qualitas in Christo reddebat ipsum ad maiorem dolorem dispositum, ideo bene concedo quod clavus ferreus multo plus afflixit Christum quam ignis Laurentium.
  2. Ad illud quod obicitur, quod dolor in contrito excedit dolorem in Christo propter quantitatem boni amissi, dicendum quod damnificatio per se non infert dolorem, sed sensus damnificationis. Quamvis autem peccator maius bonum amittat, quia tamen non magis sentit, sed minus, non sequitur quod magis doleat ut plurimum. Valde enim parum affligitur, quamvis magnam dolendi habeat rationem et causam.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Christus assumpserit necessitatem patiendi.

 

Tertio quaeritur, utrum Christus necessitatem assumpserit patiendi.

Et quod sic, videtur.

  1. Ad Hebraeos 9, 8 : Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est, Glossa : Eadem necessitate et iure naturae. Ergo secundum hoc mortuus est Christus secundum statum naturae ; sed qui sic moritur, moriendi habet necessitatem : ergo etc.
  2. Item, Augustinus, Ad Iulianum : Si talem carnem, qualem habuit Adam in prinio statu, assumpsit Christus, non solum caro Christi non esset caro peccati, sed nec similis carni peccati. Si ergo Christus fuit similis carni peccati, constat quod non assumpsit carnem secundum statum naturae institutae,. sed secundum statum naturae lapsae. Sed haec caro habet necessitatem moriendi : ergo etc.
  3. Item, Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, dicit quod Christus de statu innocentiae assumpsit peccati immunitatem, de statu vero naturae lapsae assumpsit passibilitatem ; sed passibilitas, quae est secundum statum naturae lapsae, est patiendi necessitas : ergo etc.
  4. Item, Spiritus Sanctus, cuius virtute illud corpus fabricatum fuit de utero Virginis, etsi purificaverit a foeditate corruptionis, non tamen purificavit a defectu passibilitatis. Ergo passibilitatem habuit per eum modum per quem Virgo, quae eum genuit, excepto reatu peccati ; et Virgo habuit necessitatem moriendi et patiendi : ergo et caro Christi : ergo et Christus.
  5. Item, Christi corpus ita fuit passibile sicut fuit animale et terrestre ; sed corpus Christi propter animalitatem et terrestreitatem necessitatem habuit naturalem sumendi cibum et tendendi deorsum, aliter enim stare non potuisset nisi per miraculum : ergo pari ratione propter passibilitatem necessitatem habuit ad patiendum et moriendum.
  6. Item, Christus assumpsit omnes defectus naturales et generales, exceptis his qui ordinant ad peccatum ; sed necessitas patiendi est defectus in nobis naturalis et generalis, nec tamen ordinat ad peccatum : ergo Christus eam assumpsit.

 

Sed contra :

  1. Ioannis 10, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam ; et paule ante : Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Ergo pati et mori erat in libertate voluntatis Christi : ergo non videtur quod Christus aliquam ad hoc necessitatem habuerit.
  2. Item, Augustinus, super illud Ioannis 3, 31 : Qui desursum venit super omnes est : Desursum venit, quia de altitudine humanae naturae ante peccatum accepit Verbum Dei humanam naturam. Sed in statu illo non habebat humana natura necessitatem ad moriendum : ergo nec prout fuit assumpta a Christo.
  3. Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo : Quoniam voluntas Dei nulla necessitate facit aliquid, sed sola potestate, et voluntas Christi fuit voluntas Dei, nulla igitur necessitate mortuus est, sed sola potestate.
  4. Item, hoc ipsum ostendit alia ratione tali : Omnis necessitas aut est coactio aut prohibitio, quae duae necessitates. convertuntur ad invicem contrariae sicut necesse et impossibile ; sed in Christo non fuit coactio ad mori vel prohibitio ad non mori : ergo in Christo nulla fuit necessitas ad moriendum, et ita nec ad patiendum.
  5. Item, quandocumque aliqua proprietas necessario inest alicui subiecto, comparatur ad illud sicut ad causam et subiectum ; sed passio, non habuit causam in Christo : ergo non fuit necessarium, Christum pati : ergo Christus non assumpsit necessitatem patiendi.

6, Item, quod necessario inest alicui inest ei, velit nolit. Ergo, si in Christo fuit necessitas ad patiendum, passus fuisset, vellet nollet ; sed nihil tale est plene voluntarium et meritorium : ergo Christus in patiendo non habuisset plenum meritum. Quodsi hoc est falsum, restat quod et primum, videlicet quod Christus habuit necessitatem ad patiendum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ad hoc voluerunt aliqui respondere distinguendo necessitatem secundum quatuor genera causarum. Est enim necessitas secundum causam formalem, secundum quam dicitur : necessarium est calidum calere. Est etiam necessitas secund um causam materialem, secundum quam dicitur quod necesse. est calidum in summo converti in ignem. Est etiam necessitas secundum causam efficientem, quae dicitur necessitas secundum violentiam et coactionem, et secund um hanc dicimus quod lapidem fortiter impulsum necesse est moveri. Et est necessitas secundum causam finalem, secundum quam dicimus quod serram necesse est esse dentatam, quia est ad dividendum solida et dura. Secundum hoc, cum quadrupliciter dicatur necessitas, solo quarto modo necessitas patiendi fuit in Christo, videlicet propter nostram redemptionem. Quantum enim in se fuit, necessitatem ad patiendum non habuit, quia nec fuit in eo humanae conditionis corruptio nec potuit esse coactio ; et ideo non potest ei convenire necessitas secundum alia tria genera causarum.

Hic autem modus distinguendi satis rationalis est in se et ad quaestionem propositam rationabiliter applicatur. Si autem quaeratur de necessitate patiendi in Christo, prout necessitas patiendi in Christo non tantum includit tempus post assumptionem, sed etiam ante assumptionem, hoc est, si quaeratur, utrum necessarium fuerit Christum nostras poenalitates assumere, tunc enim verum est dicere quod non fuit necessarium nisi necessitate finis. Et hoc modo istam quaestionem tractat beatus Anselmus.

 

Sed Magister aliter tractat istam quaestionem in littera. Quaerit enim , utrum iste defectus, qui est necessitas patiendi, cum sit in nobis per contractionem, fuerit in Christo per voluntariam assumptionem. Et ad hanc quaestionem dissolvi non potest per praedictam distinctionem. Et ideo aliter oportet dicere, non quia praedictus modus dicendi sit malus, sed quia non valet ad nostrum propositum.

Sequentes igitur sententiam Magistri in littera, dicere possumus quod Christus assumpsit istum defectum qui est necessitas patiendi. Quantum enim erat de lege naturae, corpus illud erat resolubile et mortale ; et nisi fuisset conservatum miracufose, aliquando senio defecisset.

Attendendum est tamen quod non omni modo fuit necessitas patiendi in Christo per quem modum est in nobis, sed quodam modo sic, quodam modo aliter. Habet enim necessitas patiendi comparari ad tria, videlicet ad causam et ad suhiectum et ad virtutem corporis regitivam. Si consideretur per comparationem ad causam, sic est in nobis ex duplici causa, videlicet propter foeditatem corruptionis culpabilis et propter qualitatem naturalis compositionis. Ideo enim habemus necessitatem ad patiendum, quia reatum originalis peccati contrahimus et quia ex contrariis agentibus et patientibus constituti sumus, ita quod continua in corpore nostro sit resolutio. Christus autem necessitatem habtiit solum ex altera causa ; passibilis enim fuit, non propter reatum peccati originalis, sed propter modum talis compositionis.

Similiter per comparationem ad subiectum, alio modo est necessitas patiendi in Christo et in nobis. In nobis enim est necessitas patiendi sive per comparationem ad naturam sive per comparationem ad personam. In Christo autem necessitas erat ad patiendum, non per comparationem ad personam, quia nulla poterat astringi necessitate, quia omnia erant ei subiecta, sed per comparationem ad naturam assumptam.

Similiter per comparationem ad virtutem regitivam aliter est in nobis necessitas patiendi quam in Christo. Est enim in nobis virtus regitiva et a parte naturae et a parte voluntatis regitivae ; et respectu utriusque est necessitas patiendi in nobis. Etenim nec natura nec voluntas potest in nobis passionem prohibere ; patimur enim, nolimus velimus. In Christo autem necessitas fuit respectu virtutis naturalis, sed non respectu voluntatis. Nihil enim invitus sustinuit nec sustinere potuit, quia non meruit.

 

Et sic patet quod necessitas patiendi assumpta fuit a Christo et in Christo fuit per assumptionem, tamen non eo modo quo in nobis est per contractionem. Ideo Christus quasi medium tenet inter nos et statum naturae institutae. Nam in nobis natura et voluntas passioni subest ; in Adam vero tam.natura quam voluntas passioni praeerat ; in Christo vero passioni suberat natura, sed praeerat voluntas. Et hoc est quod dicit Damascenus quod in Christo, etsi passiones fiebant secundum legem naturae, non tamen coacte, sed voluntarie.

Concedendum est igitur quod in Christo fuit necessitas patiendi et moriendi non contracta, sed assumpta. Concedendae ergo surit. rationes et auctoritates quae sunt ad partem istam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in. contrarium de 10, 18 Ioannis : Ego pono animam meam etc., dicendum quod illud est verbum personae Filii Dei, cuius non. fuit necessitas patiendi vel moriendi ; nullus enim ipsum poterat laedere nisi ipse voluntarie permitteret : unde verbum illud non intelligit effective, sed permissive, nec excludit necessitatem respectu naturae, sed respectu personae.
  2. Ad illud Augustini quod dicitur, quod assumpsit carnem de altitudine humanae naturae, dicendum quod hoc intelligit Augustinus, sicut exponit Boethius, quantum ad peccandi immunitatem, non quantum ad passibilitatem. Dicit enim idem Boethius, quod de omni statu aliquid assumpsit ; de statu innocentiae peccati immunitatem, de statu gloriae peccandi impossibilitatem, de statu naturae lapsae. passibilitatem. Unde secundum passibilitatem plus assimilatur naturae lapsae quam naturae institutae.
  3. Ad illud Anselmi de voluntate Christi iam patet responsio ; non enim excludit necessitatem simpliciter, sed necessitatem respectu voluntatis divinae.
  4. Et per hoc patet responsio ad sequens quod obicitur, quod omnis necessitas aut est prohibitionis aut coactionis. Dicendum enim quod hoc intelligitur de necessitate quae repugnat voluntati, sicut dicit idem Anselmus ; de ea autem necessitate quae voluntati subest non habet veritatem. Ideo ratio illa non probat quod nulla fuit in Christo necessitas patiendi, sed quia non fuit aliqua eius voluntati contraria.
  5. Ad illud quod obicitur, quod proprietas, necessario inhaerens alicui, comparatur ad illud sicut ad subiectum et causam, responderi potest quod verum est. Cum autem assumit quod passio non habebat causam in Christo, dicendum quod causa passionis dupliciter potest determinari : vel in genere moris vel in genere naturae. In genere moris causa passionis est meritum peccati in nobis ; et hoc verum est quod non fuit in Christo. Causa vero in genere naturae est compositio ex contrariis secundum statum pugnae et actionis mutuae, et huius ; modi in Christo fuit mera voluntate ; et pro hac causa dicimus in Christo fuisse patiendi necessitatem. Et hinc est quod patiendi necessitas in Christo voluntatem non exdudit, sed potius includit.
  6. Ad illud quod obicitur, quod illud quod necessario inest alicui inest ei, velit nolit, dicendum quod illud non habet veritatem nisi de ea necessitate quae est contra voluntatem, non de ea quae est ex voluntate et subest voluntati ; et talis necessitas non diminuit de ratione meriti, sicut ponit Anselmus exemplum de eo qui voluntarie se obligavit ad opera supererogationis.

Et si obiciatur, quod ista duo non possunt simul stare, quod aliquid sit necessarium et voluntarium, cum voluntarium possit sic et aliter se habere, necessarium vero minime, dicendum quod illud verum est de voluntate quae habet secum annexam vertibilitatem, sed de voluntate invertibili non est verum. Christus enim voluntarie bene fecit et tamen necessarium fuit ipsum bene facere ; sic et voluntarie passibilitatem nostram assumpsit, ita quod impossibile fuit eum poenitere de hoc quod assumpserat defectum talem.

 

 

ARTICULUS II.

De passibilitate et dolore animae Christi specialiter.

 

Consequenter quaeritur de passibilitate et dolore. ipsius animae Christi specialiter. Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Christus passus fuerit secundum rationem an solum secundum sensualitatem.

Secundo, dato quod passus fuerit secundum rationem, quaeritur, utrum passus fuerit secundum partem inferiorem et superiorem.

Tertio , dato quod secundum utramque, quaeritur, utrum poenalitis passus fuerit secundum rationem quam secundum partem sensualem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Christus passus fuerit secundum rationem an secundum sensualitatem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus passus fuerit secundum rationem an tantum secundum sensualitatem

Et quod secundum rationem passus fuerit, videtur.

  1. Anima passa est, patiente corpore, quia unitur corpori sicut perfectio ; sed anima rationalis est perfectio corporis, non tantum scundum sensualitatem, sed, etiam secundum rationem : ergo utroque modo passa fuit, corpore patiente.
  2. Item, maior est coniunctio virium animae ad invicem quam sit animae ad corpus ; sed, patiente corpore, patitur anima : ergo, patiente una potentia, patitur alia : ergo, dolore existente in sensualitate, necesse est esse in ratione.
  3. Item, maior est unio potentiarum animae in ipsa anima quam sit membrorum corporis in ipso corpore ; sed, patiente. uno membro, compatiuntur cetera : ergo, si patitur potentia sensualis, necesse est quod com patiatur et rationalis.
  4. Item, quod inest animae secundum substantiam suam et essentiam per consequens, redundat in omnes potentias ; sed anima Christi patiebatur, patiente corpore, propter essentialeni unionem ipsius ad corpus : ergo necesse fuit eam pati secundum se totam : ergo secundum partem sensualem et rationalem.
  5. Item, Christus sua passione non tantum nos liberavit a passione qua patitur coniunctum, sed etiam a passione qua patitur anima separata ; sed anima separata non tantum patitur secundum sensualitatem, sed etiam patitur secundum se totam, praecipue secundum partem intellectualem, cuius habet usum et operationem. Si ergo Christus pro nostra liberatione in se suscepit huiusmodi passiones, videtur quod non tantum passus fuerit secundum sensualitatem, verum etiam secundum rationem.

 

Sed contra :

  1. Quod nullius partis corporis est actus non patitur, corpore patiente ; anima secundum partem rationis nullius partis corporis est actus, ut dicit Philosophus : ergo nunquam patitur, corpore patiente : ergo aùima in Christo, si passa fuit, non fuit passa nisi solum secundum sensualitatem.
  2. Item, quod non corrumpitur ad corruptionem alterius non patitur ad passionem alterius, quia passio est via ad corruptionem ; sed anima Christi secundum rationem non potuit corrumpi ad corruptionem corporis : ergo nec pati, corpore patiente.
  3. Item, quod nullo modo habet contrarium aliquid nec habet aliquid superius non potest pati ab aliquo agente vel laedi ; sed anima Christi secundum rationem nec habet aliquid contrarium nec habet aliquid creatum se ipsa superius : ergo nullo modo secundum rationem pati potuit vel affligi.
  4. Item, nihil idem et secundum idem de eodem gaudet et tristatur de eodem ; sed anima Christi secundum rationem gaudebat de doloribus et passionibus quas corpus perferebat, alioquin non mereretur : ergo, patiente corpore, non patiebatur nec affligebatur.

5 : Item, cum passio attingit usque ad rationem, non tantum est propassio, immo est completa et perfecta passio, quae non potest cadere in sapientem, iuxta quod probat Seneca et Hieronymus dicit. Aut igitur Christus sapiens non.fuit, aut, si fuit, anima eius secundum rationem carni compassa non fuit.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, sicut dicit Augustinus, De civitate Dei, duplex est dolor in anima : unus, qui inest animae secundum se ; alius, qui inest animae ex carne. Et utrumque dolorem constans est in anima Christi fuisse. Et de illo quidem dolore qui inest animae secundum se non est dubium quin Christus fuerit passus secundum rationem. Compassus enim fuit et doluit pro peccatis nostris ; et iste dolor in voluntate rationali erat procedens ex consideratione rationis, videlicet ex recognitione peccatorum nostrorum.

 

De alio autem dolore, qui inest animae ex carne, non est usquequaque evidens. Distinguunt tamen magistri nostri communiter quod ratio dupliciter habet considerari, videlicet ut ratio et ut natura.. Si consideretur ut ratio, sic passiones, quae ei attribuuntur, sunt consequentes ipsam deliberationem ; et hoc modo anima Christi corpori patienti non compatiebatur, immo multum gaudebat et gratulabatur : vehementer enim placebat ei pati pro salute generis humani.

Si autem consideretur ratio ut natura, sic, cum habeat naturalem appetitum et inclinationem ad corpus, utpote perfectio ad perfectibile, patiebatur, corpore patiente. Anima enim rationalis non tantum est perfectio corporis humani secundum potentias sensibiles, cum corpus humanum sit ordinatum ad nobiliorem perfectionem quam sit corpus brutale, sed secundum se totam, hoc est, secundum complementum suae essentiae et suarum potentiarum universitatem est corporis perfectio et habet ad ipsum naturalem appetitum et inclinationem et coniunctionem, ac per hoc delectationem et compassionem.

Concedendum est igitur quod anima Christi fuerit com passa corpori secundum rationem, secundum quod consideratur ratio ut natura, cum passio corporis fuerit acerbissima, sicut ostensum fuit supra.

Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur primo in contrarium, quod anima secundum rationem nullius partis corporis est actus, dicendum quod Philosophus in illo verbo non vult negare naturalem coniunctionem ipsius intellectus ad corpus, sed hoc vult dicere quod intellectus non determinat sibi organum, in quantum egreditur in actum proprium. Et ex hoc non potest inferri quod corpori non compatiatur ; compassio enim illa non habet ortum ex determinatione organi, sed potius ex coniunctione vel unione naturali.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nihil compatitur alii patienti quod non corrumpatur cum illo, dicendum quod Augustinus negat illud, XXI De civitate Dei, tamquam falsum ; instantiam enim h.abet in spiritu rationali. Unde illud verbum non habet veritatem nisi de illa passione quae magis facta abicit a substantia patiente vel compatiente.
  3. Ad illud quod obicitur, quod anima Christi secundum rationem nec habet contrarium nec habet superius, dicendum quod habere contrarium vel superius est dupliciter, videlicet per se vel per accidens. Quamvis autem nihil adversetur et contrarietur animae Christi secundum se, adversatur tamen et contrariatur ratione uniti corporis ; quod enim laedit perfectibile laedit et per consequens ipsam perfectionem.
  4. Ad illud quod obicitur, quod anima Christi secundum rationem gaudebat de passionibus corporis, dicendum quod nihil impedit quod ratio de aliquo gaudeat ut ratio et contristetur ut natura, pro eo quod aliquid potest repugnare voluntati secundum appetitum naturalem et consonare voluntati secundum appetitum deliberativum. Frequenter enim voluntate liberi arbitrii refugimus quae natura appetit et appetimus quae natura refugit ; sic et in proposito habet intelligi.
  5. Ad illud quod obicitur, quod passio, quae attingit rationem, non cadit in sapientem, dicendum quod rationem attingi per modum rationis repugnat perfectioni sapientiae, non autem attingi per modum naturae. Hoc enim est quod facit hominem cadere a statu et perfectione sapientiae, videlicet quod eius ratio cedat et succumbat passionibus, non autem quod sentiat passiones ; et ita pati per modum naturae non aufert rationem propassionis. Aliud enim est passionem experiri, aliud a passionibus perturbari. Perturbari enim est subici, experiri autem potest aliquis passiones et eis superferri. Et sic fuit in anima Christi, quae secundum rationem ut naturam passiones corporis experiebatur dolore acutissimo, secundum rationem ut deliberativam passionibus corporis superferebatur gaudio virtuoso.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum anima Christi passa fuerit secundum superiorem portionem rationis.

 

.Secundo quaeritur, utrum anima Christi passa fuerit secundum superiorem portionem rationis.

Et quod sic, videtur.

  1. Christus assumpsit totum hominem ut totum curaret ; sed totos nos curavit et quantum ad superiorem portionem rationis et quantum ad inferiorem, et hoc quidem per passionem : ergo passus est quantum ad omnem partem rationis.
  2. Item, ubi est culpa, ibi debet esse poena ; sed culpa Adae fuit in superiori parte rationis propter completam aversionem : si ergo Christus poenam sustinuit pro culpa Adae, ergo poenam sensit in uprema parte rationis.
  3. 3. Item, plus iungitur ratio superior inferiori quam iungatur inferior sensualitati ; sed ratio inferior patitur, patiente sensualitate : ergo ratio superior patitur, patiente inferiori.
  4. Item, ratio uperior unionem habet ad deitatem et unionem habet ad carnem ; sed propter unionem sui ad deitatem, in qua est proinptuarium delectationis, necesse est eam delectari : ergo pari ratione propter unionem sui ad carnem patientem necesse fuit eam pati.

 

Sed contra :

  1. Paulus in raptu suo propter plenam conversionem rationis ad Deum abstractus fuit omnino a passionibus et delectationibus carnis, sicut ipse dicit : Nescio, utrum in corpore an extra corpus ; sed superior portio rationis in Christo ornnino fuit ad Deum conversa : ergo videtur quod nihil de afflictione carnis sentiebat.
  2. Item, confraria non possunt esse in eodem et secundum idem ; sed gaudium et dolor sunt affectiones contrariae : ergo, si Christus secundum portionem rationis superiorem continue gaudebat, ergo videtur quod secundum illam dolorem non experieb°atur nec sentiebat.
  3. Item, albius est quod est nigro impermixtius. Ergo ubi est summum gaudium, ibi nullus est dolor ; sed in superiori portione rationis Christi summum gaudium erat, quia perfectissime Deum comprehendebat : ergo videtur quod nihil de dolore secundum illam partem sentiebat.
  4. Item, sicut culpa opponitur gratiae, ita beatitudo opponitur miseriae ; sed culpa non potest stare in eodem et secundum idem simul cum gratia : ergo nec beatitudo et miseria secunduin eamdem animae portionem. Sed beatitudo erat in Christo secundum portionem animae superiorem : ergo impossibile fuit, secundum illam partem inesse Christo aliquem dolorem.
  5. Item, potentia illa simplex erat ; ergo ad quod se convertebat secundum eamdem partem, totaliter ferebatur. Si ergo quantum ad superiorem portionem semper erat conversus ad Deuin, a quo hauriebat gaudium, videtur quod secundum illam portionem nullum sentiebat cruciatum.
  6. Item, superior portio rationis distinguitur ab inferiori in hoc quod ipsa aspicit ad superiora, haec ad inferiora. Si ergo Christus nullam materiam doloris habebat a superiori, sed solum ab infimo, videtur quod superior portio rationis nullo modo pateretur in ipso.

 

Respondeo : Dicendum quod, secundum communem sententiam magistrorum, passio Christi non solum stetit in sensualitate nec tantum pervenit ad rationem inferiorem, sed extendit se usque ad superiorem portionem. Sicut enim anima nostra ex coniunctione sui ad corpus infectum tota corrumpitur et tota inficitur secundum omnem sui vim et secundum. omnem partem, scilicet tam superiorem quam inferiorem, sic anima Christi ex coniunctione sui ad corpus patiens et afflictum tota patiebatur et affligebatur, ut per illam passionem et dolorem illum tota peccatrix anitna curaretur. Et sic dolor fuit et passio in Christo secundum supremam rationis partem, quamvis in ea fuerit gaudium fruitionis. Licet autem hoc teneatur tamquam verum, difficile tamen est ad intelligendum qualiter in anima Christi secundum eamdem potentiam et secundum eumdem statum potentiae fuerit dolor et gaudium nec dolor superveniens discontinuaverit gaudium, immo fuerunt simul ; nec iterum, quod maius est, dolor intensus valde fecerat gaudium esse minus perfectum.

 

Ad haec autem intelligenda tria oportet supponere quae sunt vera et probabilia, videlicet quod gaudium fruitionis et dolor passionis non sunt affectiones contrariae, quia non sunt respectu eiusdem nec omnino eodem modo insunt eidem, sed unum inest per se, alterum per accidens, quia gaudium inest propter coniunctionem gratuitam ipsius cum Deitate, sed dolor propter naturalem confonctionem ipsius cum carne ; et quia non sunt affectiones contrariae, possunt in anima esse secundum eamdem partem.

 

Altera suppositio est quod non tantum huiusmodi dolor et gaudium non sunt contraria, sed unum est materiale respectu atterius ; et ideo simul eidem inesse poterant, sicut in viro poenitente videmus quod simul dolet et de dolore gaudet. Sic et anima Christi secundum naturam corpori patienti compatiebatur, tamen de illa passione et compassione laetabatur.

 

Tertia suppositio est quod Christus simul erat viator et comprehensor, ita quod viatoris cognitio non impediebat comprehensoris cognitionem nec affectio affectionem ; et illud fuit in Christo singulare propter officiuin mediatoris, quo debebat experiri et divina et humana. Unde sicut simul et semel poterat perfecte converti ad Deum et converti ad nos, ita quod una illarum conversionum alteram non impediebat nec retardabat ; sic potuit secundum eamdem partem animae simul et semel gaudere in Deo et compati corpori suo, ita quod nec dolor a gaudio nec gaudium a dolore pateretur aliquam diminutionem sive remissionem.

Concedendum est igitur Christum secundum superiorem portionem doluisse in passione, in quantum tamen ratio illa corisideratur per modum naturae. Et concedendae sunt rationes ad banc partem inductae. Ad rationes vero ad oppositum facile est per ea quae dicta sunt respondere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod primo obicitur de raptu Pauli, dicendum quod non est simile, quia Paulus non sic potuit habere usum viatoris et comprehensoris secundum quod Christus, qui erat homo et Deus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod contraria non possunt inesse eidem, dicendum, sicut dictum est, quod dolor et gaudium in Christo non habebant contrarietatem, immo unum erat materiale respectu alterius, quia. ex hoc ipso Christus gaudebat in Domino quo sentiebat se pati et dolere pro Domino.
  3. Ad illud quod obicitur, quod gaudium dolori impermixtum est magis intensum, dicendum quod illud verum est de dolore opposito gaudio ; sed de dolore qui dat occasionem gaudendi non oportet illud habere veritatem ; et ideo in proposito non concludit illa ratio.
  4. Ad illud quod obicitur, quod beatitudo opponitur miseriae, secundum quod gratia culpae, dicendum quod verum est quod beatitudo miseriae opponitur secundum legem communem et non reperitur in aliquo simul gloria cum miseria. Et ratio huius est quia unusquique est in uno statu, non in duplici ; sed quoniam Christus in duplici statu erat vel quasi rationem tenebat duplicis personae, sicut in Christo status est compossibilis statui sine repugnantia, sic beatitudo cum miseria. Nec est simile omnino de gratia et culpa, quia non respiciunt diversos status, sed directe habent oppositionem et incompossibilitatem, nisi forte quis intelligat de culpa veniali, quae in eode.m simul potest reperiri cum gratia, quae non habet oppositlonem directam ; expelleretur autem omnino venialis culpa, cum perficeretur gratia ; sic et a Christo ablata fuit passionis miseria, quando consummata fuit eius gloria.
  5. Ad illud quod obicitur, quod potentia illa simplex est, dicendum quod, quamvis per naturam potentia simplex non possit ad diversa converti, tamen per deiformitatem gloriae possibile est adeo ampliari ut simul possit et ad diversa converti et circa diversa affici ; et sic in patria erit aliquando et intelligendum etiam est fuisse in Christo.
  6. Ad illud quod obicitur, quod ratio superior non dicitur, nisi in quantum convertitur ad superiora, dicendum quod hoc non est verum, pro eo quod ad superiorem portionem rationis spectat regere inferiorem et penes ipsam residet regimen et imperium respectu omnium potentiarum animae, quae sunt aliquo modo rationi obaudibiles ; et ita per modum naturae colligatur potentiis aliis et ipsi corpori humano tamquam perfectibili ; et ideo pati habet, corpore patiente. Quod autem dicitur quod ratio superior attenditur secundum aspectum ad superiora, hoc dicitur quantum ad eius principalem actum, non quod excludatur conversio et colligantia ipsius ad inferiora.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum dolor fuerit intensior in parte rationali animae Christi an in parte sensuali.

 

Tertio quaeritur, in qua parte animae Christi fuerit dolor intensior, utrum in parte rationali an in parte sensuali.

Et quod in parte sensuali, videtur.

  1. Illud magis patitur ad praesentiam affligentis, quod magis est passibile ; sed sensualitas in Christo erat magis passibilis quam ipsa ratio, erat enim fragilior : ergo videtur quod magis affligebatur anima Christi secundum sensualitatem quam affligeretur secundum rationem.
  2. Item, omne illud quod magis in patiendo a consolatione elongatur magis patitur et affligitur ; sed sensualitas plus recedebat a gaudio in passione quam ipsa ratio, sicut manifestum est : ergo etc.
  3. Item, ubi magis viget passio timoris, ibidem magis intenditur passio doloris ; sed Christus plus timebat secundum sensualitatem quam secundum rationem - secundum enim rationem securus erat, licet sensualitas formidaret - ergo pari ratione plus dolebat ex parte sensualitatis quam rationis.
  4. Item, sicut gaudium est in coniunctione convenientis cum convenienti, ita dolor est in separatione : ergo ibi est maior dolor, ubi est separatio. magis convenientis ; sed anima plus convenit cum carne secundum sensualitatem quam secundum rationem, sicut dicit Augustinus, in libro De spiritu et anima : ergo etc.
  5. Item, quod magis alligatur alicui et plus indiget illo magis patitur et affligitur in illius corruptione et amissione ; sed sensualitas magis alligatur carni et plus indiget carne ad suam operationem exercendam quam ratio : ergo, carne patiente, plus affligebatur anima in sensualitate quam in ratione.

 

Sed contra :

  1. Sicut dicit Augustinus, De civitate Dei : Dolor est testimonium bonae naturae. Ergo in meliori natura intensior est dolor ; sed melior est natura animae secundum rationem quam secundum sensualitatem : ergo intensior est dolor ex parte rationis quam ex parte sensualitatis.
  2. Item, quod ex pluribus causis dolet intensius dolet quam quod ex una tantum ; sed dolor erat in sensualitate tantum ex carne, ratio vero non tantum condolebat carni, sed etiam sensualitati et nobis : ergo videtur quod intensior erat dolor in ratione quam in sensualitate.
  3. Item, ubi est intensior amor, ibi est intensior dolor ; sed Christus magis diligebat in nobis vitam gratiae quam in se diligeret vitam naturae : ergo magis dolebat de hoc quod nos amiseramus vitam gratiae quam de hoc quod ipse amittebat vitam naturae. Sed primus dolor erat in ratione, secundus in sensualitate : ergo magis doluit secundum rationem quam secundum sensualitatem.
  4. Item, in ea parte intensior est dolor quae habet maiorem rationem dolendi ; sed sensualitas non habebat rationem dolendi nisi propter afflictionem carnis suae, ratio vero habebat rationem dolendi propter dehonorationem maiestatis divinae ; sed magis dolendum est de Dei inhonoratione quam de carnis afflictione ; et Christus dolebat secundum quod debebat : ergo intensior dolor erat in Christo quantum ad partem rationalem quam quantum ad partem sensuatem.
  5. Item, Christus diligebat alios sicut se ipsum, quia perfectam habebat caritatem. Ergo tantum dolebat de separatione aliorum a Deo, quantum si ipse separaretur ab ipso ; sed constans est quod omnis anima recta plus doleret de separatione a Deo quam de separatione a corpore proprio : ergo anima Christi plus compatiebatur aliis quam propriae carni. Si ergo compassio respectu alionm erat in ratione, compassio respectu carnis erat in sensualitate ; ergo intensior dolor erat secundum partem rationalem quam secundum sensualitatem.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod in Christo duplex dolor fuit, secundum quod dicunt Sancti, videlicet dolor passionis et dolor compassionis, et uterque dolor intensus fuit et acerbus. Multum enim in se doluit, et multum nobis condoluit ; et uterque istorum. dolorum et in.sensualitate fuit et in ratione, sed ordine permutato. Nam dolor passionis et carnis primo attingebat animam secundum sensualitatem et deinde secundum alias vires. Dolor vero compassionis primo erat in ratione et ex ratiorie redundabat in sensualitatem. Sicut enim, ratione nostra dolente pro peccatis nostris, geniit sensualitas et lacrymatur, sic et Christus, quia multum.pro peccatis nostris doluit, de peccatis nostris flevit.

 

Cum ergo comparamus dolorem sensualitatis ad dolorem rationis ; hoc potest esse in duplici genere. Et si quidem intelligatur de dolore passionis, cum ille primo sensualitatem attingeret, concedendum est animam Christi secundum partem sensualem magis doluisse, sicut ostendunt rationes ad primam partem.

Si vero intelligatur de dolore compassionis, quo interius afficiebatur propter scelera nostra, cum ille ortum et originem habeat a ratione ; concedendum est ipsum magis secundum rationem doluisse, sicut ostendunt rationes ad partem sequentem inductae.

Et sic patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta. Membra enim huius quaestionis habent se sicut excedentia et excessa, et obiecta verum concludunt secundum diversas vias.

 

Si quis autem ulterius quaerat, cum ratio et sensualitas secundum duo genera doloris mutuo se excedant, quis eorum fuerit intensior in Christo, utrum videlicet dolor passionis vel compassionis ; responderi potest quod dolor compassionis fuit intensior.

Et ratio huius est, quia quamvis magna causa esset dolendi in sensualitate propter separationem ipsius a carne, magna etiam esset dispositio ad dolendum propter optimam complexionem ; in dolore tamen compassionis amplior erat ratio dolendi propter inhonorationem Dei et separationem hostram a Deo, maior etiam erat dispositio ad dolendum propter dilectionis nimietatem. Secundum enim quod dilectio maior est, secundum hoc sunt ptagae compassionis maiores. Unde multo plus compassio Christi excessit aliorum compassioties quam passio passiones, sicut fuit in eo maior excellentia dilectionis quam passionis respectu aliorum ; licet in utroque multum excederet.

Et quod ille dolor intensior fuerit, colligitur ex duplici signo. Unum est, quod maluit animam suam a corpore eparari quam quod nos essemus a Deo separati. Aliud vero signum est, quod flevit pro peccatis nostris, et non flevit pro poenis corporis sui, sicut Bernardus dicit ; planctus autem signum est amaritudinis et doloris. Et ideo hoc eleganter exprimit cancellarius Philippus in quadam prosula valde notabili et devota. Ait enim sic :

Homo, vide quid pro te patior !

Ad te clamo qui pro te morior.

Vide poenas quipus afficior,

Vide clavas quibus confodior !

Cum sit tantus dolor exterior,

Interior tamen planctus est gravior,

Tam ingratum dum te experior.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et incidit quaestio circa verba Hilarii, quae videntur esse falsa et dubia et erronea ; quae si dicamus esse retractata, iuxta quod prius tactum fuit, semota erit omnis calumnia ; quia tamen scriptura huius retractationis non est propalata, ideo sunt verba Hilarii, secundum quod possumus, verificanda.

Primo enim est dubium de illo verbo, quod dicit : Passus quidem Christus dum caeditur, dum suspenditur, dum moritur etc. Videtur enim dicere duo contraria, quod in corpore Christi fuerit vera passio et tamen non fuerit verus dolor, quod non videtur esse intelligibile quod corpus animatum vere patiebatur et tamen vere non dolebat.

Et si tu velis dicere quod hoc intelligat quantum ad personam Verbi, hoc nihil est, quia sicut dolor est alienus a persona Verbi, ita et passio ; et Hilarius dicit quod passus fuit, licet non doluerit.

Similiter si tu dicere velis quod non doluit, id est, non habuit causam et meritum doloris, similiter potes dicere quod non habuit meritum passionis.

Respondeo : Dicendum quod ista verba Hilarii, etsi videantur esse contra fidem, tamen pro fide sunt ; et hoc patet, si attendatur causa dicendi. Contra enim illos loquitur Hilarius qui dicebant Christum omnino succubuisse passioni et a passione esse superatum ; contra quos dicit Hilarius quod, etsi Christus vere passus fuerit, non tamen doluit, hoc est, passionibus non succubuit. Non enim vult negare sensum et experimentum passionis, sed vim et domi.nium passionis. Et quod iste sit intellectus, patet ex modo loquendi et ex serie verborum et ex proprietate verborum, quia dolor dicit comparationem ad voluntatem, secundum quod dicit Augustinus, XIV De civitate Dei, quod dolor est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt. Quoniam ergo nec voluntas Christi divina nec voluntas creata passionibus succubuit, ideo non concedit Hilarius Christum doluisse, hoc est, ipsum nolentem passionibus subiacuisse. Unde cum dicit : Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit etc., virtus corporis dicitur voluntas rationalis, regitiva illius corporis ; haec excepi vim poenae sine sensu poenae, hoc est sine dissensu a poena, quia voluit pati.

Et hoc ostendit series litterae sequentis. Probat enim quod corpus illud non potuit dolere, quia potuit undis superferri. Constat enim quod corpus Christi non superferebatur undis per naturam ipsius corporis, quod ponderosum erat, sed per imperium voluntatis.

Hoc ipsum patet per aliam rationem, quam subdit : quia caro Christi concepta fuit de Spiritu Sancto, ideo ille homo fuit habens corpus ad patiendum, sed naturam non habens ad dolendum. Ex cuius rationis et litterae intellectu manifestatur esse verum quod prius dictum est. Quia enim caro illa concepta fuit de Spiritu Sancto, ideo passibilitatem habuit, non contra voluntatem, sed ex voluntate ; et hoc est quod dicit : habens corpus ad patiendum, passus est, scilicet ex voluntate ; sed naturam non habens ad dolendum, id est ad patiendum contra dissensum voluntatis.

 

Dub. II.

Item dubitabile est de hoc quod dicit : Nec fieri potest, ut eius timor significetur in verbis, cuius fiducia continetur in factis. Videtur enim contradicere ei quod dicitur Marci 14, 33 : Coepit Iesus pavere et taedere. Videtur etiam contradicere aliis Sanctis, qui dicunt eum vere timuisse. Videtur etiam contradicere sibi ipsi, quia dicit quod Christus pro Apostolis tristatus fuit usque ad mortem. Si tristis fuit, quare non similiter timuit ?

Respondeo : Dicendum quod Hilarius non intendit removere fimorem a Christo secundum quod timorem ei attribuit Scriptura et Sancti, sed secundum quod attribuebant haeretici, qui dicebant eum timuisse ex defectu securitatis ; et talis est timor pusillanimitatis, de quo indubitanter verum est quod non fuit in Christo. Unde valde attendendum est quod Hilarius a Christo non removet tristitiam, removet tamen timorem, quia timor consuevit consurgere ex defectu virtutis et pusillanimitate, tristitia vero surgit frequenter ex virtute et pietate.

Et quod iste sit intellectus, patet ex probatione sequenti. Probat enim quod iri Christo non fuit infirmitas nec fuit pusillanimitas. Pusillanimitas non fuit, quia armatis obvius prodiit ; infirmitas non fuit, quia ad eius occursum consternata persequentium agmina, supinatis corporibus, conciderunt. Unde non exdudit a Christo timorem, sed timorem obviantem voluntati ; sic etiam dolorem, sicut patet aspicienti seriem litterae.

 

Dub. III.

Item dubitabile est tertio de hoc quod dicit in illa notula tracta De synodis : Pati potuit et passibilis esse non potuit. Videtur enim verbum illud implicare contradictionem in semetipso, quia cuius est potentia, eius est actus : ergo, si fuit passibilis, potuit pati ; et si potuit pati, fuit passibilis.

Praeterea, passibile nihil aliud est quam potens pati : ergo videtur quod in praedicta locutione idem removetur a se.

Respondeo : Dicendum quod praedicta littera exponi potest triplici modo secundum triplicem modum exponendi praecedentia : uno modo, ut illud referatur ad Verbum increatum, de quo concedit Hilarius, quod potuit pati, sed non esse passibile, quia, licet passionibus se subdiderit, non tamen est demutatum patiendo.

Alio modo potest exponi, sicut exponit Magister, ut per hoc quod est passibile notetur dispositio consurgens ex culpae merito, quam removet Hilarius a Christo, quamvis in eo vere fuerit passio.

Tertio modo potest exponi, ut per hoc quod est passibile notetur plena subiecto patientis respectu passionis ; et huiusmodi in Christo non fuit, cuius mens, ratio et voluntas passionibus superferebatur.

Et quod iste sit intellectus, patet per litteram sequentem. Ait enim sic : Pati potuit, passibilis esse non potuit, quia passibilitas naturae infirmae est significatio, passio autem est eorum quae sunt illata perpessio. Et sic vult Christo attribuere passionis sufferentiam et removere subiacentiam.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod ultimo dicit Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, quia secundum hoc videtur quod Christus fuit in quadruplici statu. Nos autem non ponimus Christum fuisse nisi in statu viatoris et comprehensoris.

Item, falsum videtur dicere, cum dicit quod Christus de tertio statu assumpsit plenitudinem gratiae, quia gratia non perficitur nisi per gloriam, iuxta illud quod dicit Apostolus, I ad Corinthios 13, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Ergo plenitudo gratiae non fuit assumpta secundum statum viae, sed secundum statum patriae.

Respondeo : Dicendum quod ille quadruplex status reduci habet ad duplicem. Sub statu enim viae comprehenduntur tres status, scilicet innoceritiae, naturae lapsae et status sub lege gratiae. Illos autem quatuor status enumerat Magister ad maiorem declaratione conditionum ipsius naturae assumptae.

Ad illud quod obicitur, quod plenitudo gratiae non habetur nisi secundum statum gloriae, dicendum quod est plenitudo gratiae vel simpliciter vel respectu operis meritorii : plenitudo gratiae simpliciter spectat ad statum gloriae, sicut obicit ; plenitudo vero respectu operis meritorii spectat ad statum viae. Et de hac intelligit Magister in littera, sicut patet aperte.