Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

Nunc igitur quaeramus, quomodo per mortem ipsius etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de Christi incarnatione

et de his secundum quae incarnatio habebat ordinari ad nostram reparationem.

In hac vero parte agit de redemptione nostra, quae facta est per passionem.

Dividitur autem ista pars in duas partes.

In quarum prima agit de Christi passione.

In secunda de morte quae consecuta est passionem,

distinctione vigesima prima :

Post praedicta considerandum est, utrum in morte etc.

 

Prima pars dividitur in duas partes.

In quarum prima agitur de efficacia eius et utilitate.

In secunda vero agitur de congruentia et necessitate,

infra, distinctione vigesima :

Si vero quaeritur, utrum alio modo possit etc.

 

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in duas partes :

In quarum prima agitur de efficacia passionis.

In secunda vero agitur de persona redemptoris,

ibi : Unde ipse vere dicitur mundi redemptor.

 

Prima pars dividitur in quatuor partes.

In prima ostendit efficaciam passionis in remissione peccatorum.

In secunda vero in deletione chirographorum,

ibi : Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit etc.

In tertia vero in liberatione a potestate diaboli,

ibi : Factus est igitur homo mortalis.

In quarta in absolutione peccati,

ibi : A qua poena ? Temporali et aeterna.

 

Similiter secunda pars principalis quatuor habet partes.

In quarum prima determinat Magister quare dicitur redemptor.

In secunda quare dicitur mediator,

ibi : Qui solus dicitur mediator etc.

In tertia vero quare solus Filius dicitur mediator,

ibi : Sed cum peccata deleat non solus Filius etc.

In quarta, secundum quam naturam dicitur mediator,

ibi : Unde et mediator dicitur secundum humanitatem.

 

Subdivisiones autem partium in littera satis apparent.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo.

Primo enim quaeritur de efficacia passionis.

Secundo vero quaeritur de persona redemptoris et mediatoris.

 

Circa primum quaeruntur quatuor iuxta ea quae prius tacta sunt.

Primo quaeritur,

utrum per passionem fiat peccatorum remissio.

Secundo vero quaeritur,

utrum fiat chirographorum deletio.

Tertio quaeritur,

utrum per ipsam fiat liberatio a potestate diaboli.

Quarto quaeritur,

utrum per ipsam fit absolutio a poena peccati.

 

 

ARTICULUS I

De efficacia passionis Christi.

 

QUAESTIO I.

Utrum per passionem Christi fiat remissio peccatorum.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur,

utrum per passionem Christi fiat remissio peccatorum.

 

Et quod sic, videtur :

  1. Apocalypsis 1, 5 :

Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ;

sed peccata abluere non est aliud quam peccata remittere sive iustificare :

ergo a passione est peccatorum remissio et iustificatio.

2. Item,

ad Hebraeos 9, 22 :

Omnia pene mundantur in sanguine,

et sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum ;

et ibidem [9, 14] :

Sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo,

emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis.

Sed opera mortua sunt peccata :

ergo per passionem Christi fit emundatio a peccatis.

3. Item,

in Canone Missae dicitur trahitur de Evangelio :

Hic est calix novi et aeterni Testamenti,

qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

4. Item,

sacramenta iustificant ;

sed omnia sacramenta iustificationem habent a passione Christi :

ergo multo fortius Christi passio est efficax in iustificando.

 

Sed contra :

  1. Ad Romanos 4, 25 :

Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

Ergo videtur quod iustificatio sit a resurrectione, non a passione.

2 Item,

Isaiae 43, 25 :

Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me.

Ergo deletio peccatorum nostrorum est a solo Deo,

non ergo a passione Christi.

  1. Item,

iustificatio a culpa est per gratiae infusionem ;

sed solus Deus est qui potest gratiam infundere,

sicut in primo libro et in quarto ostenditur :

ergo solus Deus potest culpam delere et hominem iustificare :

ergo culpae deletio et iustificatio non est a passione.

4. Item,

nihil corporale influit iustitiam in rem spiritualem ;

sed passio Christi fuit corporalis :

ergo non potest animam iustificare sive a peccato mudare.

5. Item,

necesse est iustificans esse coniunctum iustificato ;

sed passio Christi est extra animam :

ergo non potest iustificare animam.

6. Item,

si passio Christi est causa iustificationis animae,

aut ergo per modum causae materialis aut per modum formalis aut efficientis aut finalis.

Non materialis, hoc constat, quia passio non est materia iustificationis ;

non formalis, quia illud est gratia ;

non efficientis, quia illud est Deus ;

non finalis, quia illud est gloria aeterna :

ergo etc.

 

Si tu dicas quod passio dicitur iustificare, id est Christus patiens,

eadem ratione et ambulatio et praedicatio diceretur nos iustificare et peccata nostra delere,

quia Christus ambulans et praedicans nos iustificavit et peccata nostra delevit ;

quod tamen non conceditur.

 

Est igitur quaestio qualiter Christi passio est causa nostrae iustificationis.

Et si tu dicas quod per modum meriti,

tunc est quaestio qualiter resurrectio potest esse causa nostrae iustificationis,

cum Christus non meruerit resurgendo.

Et si utraque est causa, scilicet tam passio quam resurrectio, quaeritur,

cui per prius conveniat et principalius.

 

Respondeo

Ad praedictorum intelligentiam est

notandum quod nostra iustificatio attribuitur tam passioni quam resurrectioni,

sicut habetur in textu et Glossa in pluribus locis.

Unde ad Romanos 4, 25 dicitur super illud :

Mortuus est propter nostra delicta etc. :

Utraque, scilicet mors et resurrectio Christi, delicta nostra tollunt et utraque iustificant.

 

Attamen neutri, id est nec resurrectioni nec passioni,

attribui potest proprie causalitas iustificationis sive deletio culpae,

quia non invenitur ibi proprie aliquod genus causae,

sicut in opponendo ostensum est.

Habent tamen nihilominus aliquam causalitatem in hoc quod habent aliquam causae proprietatem.

Attribuitur enim his iustificatio nostra per modum meriti intervenientis,

quod quidem habet dispositionis rationem et reduci habet ad causam materialem ;

per modum exempli provocantis et excitantis,

quod quidem habet reduci ad causam moventem et efficientem ;

per modum exemplaris regulantis,

quod quidem habet reduci ad causam formalem ;

per modum termini quietantis,

quod quidem habet reduci ad causam finalem.

Et ita his duobus attribuitur iustificatio secundum proprietatem cuiuslibet generis causae.

 

Attamen ratio merendi iustificationem attribuitur soli passioni, non resurrectioni ;

ratio vero terminandi et quietandi attribuitur resurrectioni, ad quam ordinatur iustificatio, non passioni ;

duo vero intermedia, scilicet excitatio et regulatio, attribuuntur utrique.

Nam passio excitat nos ad Dei dilectionem,

et ulterius insinuat nobis qualiter mori debeamus peccatis ;

et ita est exemplum provocans et exemplar regulans.

Et quod sit exemplum, habetur ex 1 Petri 2, 21 :

Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum.

Quod sit exemplar habetur ad Romanos 6, 5 :

Si complantati sumus similitudini mortis ipsius etc.

Similiter et resurrectio habet rationem exempli provocantis et exemplaris dirigentis.

Provocat enim nos ad iustitiam,

per quam acquiramus illam gloriam quam credimus Christum habuisse in sua resurrectione

ut talia sint corpora nostra quale Christus in sua resurrectione monstravit,

sicut dicitur in quadam Glossa.

Dirigit etiam nos,

dum ad eius exemplar conamur ambulare in novitate vitae,

iuxta illud quod dicitur ad Romanos 6, 4 :

Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

 

Et sic tam passio quam resurrectio habet rationem excitantis et regulantis respectu nostrae iustificationis

secundum duo, quae in nostra iustificatione habent considerari,

scilicet ablatio mali et collatio boni ;

et ablatio mali appropriatur ipsi passioni,

collatio vero boni ipsi resurrectioni.

Et hoc est quod dicitur in Glossa : Traditus est propter delicta nostra etc. :

Mors Christi sola interitum vitae veteris significat,

et in sola resurrectione nova vita significatur.

 

Ex his igitur quae dicta sunt patet responsio ad quaestionem propositam,

videlicet qualiter nostra iustificatio sive culpae deletio sit a passione Christi.

Est enim ab ea per modum meriti et per modum exemplaris et signi.

Patet etiam qualiter sit a resurrectione.

 

[Ad obiecta]

  1. Et per hoc manifesta est responsio ad primum obiectum de auctoritate Apostoli,

qua dicebatur quod nostra iustificatio est a resurrecitone.

Est enim a resurrectione et passione sine aliqua contradictione,

ut prius ostensum est.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod solus Deus est qui delet iniquitates etc.,

dicendum quod verum est per modum efficientis.

Per hoc tamen non excluditur

quod alii non possit convenire per modum merentis et excitantis,

sicut dictum est convenire passioni Christi.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod iustificatio est per gratiam, quae infunditur a solo Deo,

dicendum quod, etsi gratia a solo Deo habeat infundi,

nihilominus tamen Christus per suam passionem potuit eam nobis promereri ;

et sic dicimur a passione iustificari.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod nullum corporale influit iustitiam in spirituale,

dicendum quod quemadmodum caro Christi per se non est cibus animae,

in se tamen est cibus ex unione ipsius ad divinam naturam ;

sic et passio Christi,

etsi non habeat potentiam iustificandi in quantum est passio corporalis,

habet tamen in quantum a voluntate optima procedebat eius tolerantia

et habebat fieri circa personam dignissimam,

quae est omnis iustitiae et sanctitatis principium et causa.

 

5. Ad illud quod obicitur,

quod iustificans debet esse coniunctum iustificato,

dicendum quod aliquid coniungi alii potest dupliciter,

videlicet per substantiam et per effectum.

Quamvis autem passio Christi nobis non coniungatur per substantiam,

coniungi tamen potest per efficaciam.

Et si tu obicias,

quod non videtur quod possit coniungi per efficaciam,

nisi aliquo modo coniungatur per substantiam,

dicendum quod non est necesse eam coniungi per substantiam,

sed sufficit quod coniungatur mediante fide per dilectionem.

Et hoc est quod dicitur ad Romanos 3, 25 :

Quem praeposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius,

Glossa : Fidem et passionem simul iungit, quia neutrum sine altero valet.

 

  1. Ad illud quod quaeritur,

in quo genere causae passio Christi sit principium nostrae iustificationis,

iam patet responsio ex his quae dicta sunt.

Non enim est causa proprie, licet aliquo modo habeat proprietatem causae,

sicut prius explanatum est in principio responsionis,

ubi etiam determinatum est

qualiter differenti modo iustificatio nostra passioni et resurrectioni Christi habeat attribui.

 

 

QUAESTIO II

Utrum per passionem Christi facta fuerit chirographorum deletio.

 

Secundo quaeritur,

utrum per passionem Christi facta fuerit chirographorum deletio.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Primo,

auctoritate Apostoli ad Colossenses 2, 13 :

Donans nobis delicta et delens quod adversum nos erat chirographum decreti quod erat contrarium nobis.

 

2. Item,

hoc ipsum videtur auctoritate Augustini, quam Magister ponit in littera :

Fuso sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa delata sunt.

 

3. Item,

omnia merita et demerita scribuntur a iusto iudice,

iuxta illud quod dicitur Ieremiae 17, 1 :

Peccatum Iudae scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino ;

sed passio Christi nos liberavit ab ira ventura :

ergo delevit nostrarum culparum chirographa.

 

4. Item,

ante adventum Christi etiam sancti Patres iuste detinebantur in limbo ;

hoc autem non erat nisi propter peccatum Adae quod praecesserat :

ergo peccatum illud adhuc remanebat in memoria tamquam in scriptura.

Sed post passionem Christi non detinebantur :

ergo videtur quod scriptura illa, per quam obligati fuerunt, deleta fuit.

Restat igitur quod Christus in passione sua delevit culparum nostrarum chirographa.

 

Sed contra

  1. Adhuc sunt aliqua peccata per quae diabolus detinet homines hic et in futuro ad luenda supplicia.

Ergo, si tenentur propter alicuius culpae memoriam,

videtur quod per passionem Christi non sunt deleta omnium culparum chirographa.

 

2. Item,

si per passionem deleta sunt omnium culparum chirographa,

ergo superfluunt omnia alia remedia ;

quod si hoc est falsum, restat etc.

 

3. Item,

crucifigentes Christum et passionem eius procurantes in ipsa passione graviter peccaverunt :

ergo non videtur quod per passionem deleta sunt culparum ipsarum chirographa,

sed potius inscripta et roborata.

Si tu dicas quod deleta fuerunt quantum ad meritum per passionem,

contra :

tantum malum fuit occisio Christi, quantum bonum fuit vita Christi :

ergo malitia occidentium aequabatur solutioni pretii :

ergo non videtur quod per passionem Christi posset scriptura culpae ipsorum deleri.

 

  1. Item,

chirographum decreti aut est culpa aut est poena.

Si culpa, ergo idem est delere chirographum et delere culpam :

ergo male distinguit Apostolus, ad Colossenses 2, 13, inter haec duo, dicens :

Donans nobis delicta et delens quod adversum nos erat chirographum.

Si poena, contra :

chirographum obligat, sed poena non obligat :

ergo videtur quod

chirographum non possit stare pro poena vel pro culpa.

Si igitur passio Christi non est nisi contra culpam vel contra poenam,

per passionem Christi non habent deleri culparum nostrarum chirographa.

 

  1. Item,

chirographum illud aut habebatur a Deo aut a nobis aut a diabolo.

Si a Deo,

ergo videtur quod delere non poterat,

quia a nullo potest superari divina iustitia nec infringi divina sententia.

Si a nobis habebatur,

ergo videtur quod non esset adversum nos.

Si a diabolo, contra :

diabolus nullum ius acquisierat in nobis :

ergo nullum adversum nos habebat chirographum.

 

Item,

quaeritur iuxta hoc,

quae sit differentia inter chirographum decreti et chirographum culpae,

cum uno nomine nominet Augustinus

et alio nomine nominet Apostolus ;

et quae sit illa scriptura

et qualiter per passionem Christi affixa sit cruci.

 

Respondeo

Ad praedictorum intelligentiam est notandum

quod sermo iste est metaphoricus,

quo dicitur per passionem Christi deleri chirographa culparum.

Dicitur enim chirographum a chiros,

quod est manus, et graphia,

quod est scriptura, quasi scriptura manu facta.

Quae autem sit ista scriptura,

quae dicitur chirographum decreti et chirographum culpae,

diversimode potest assignari secundum diversas expositiones,

quae innuuntur super 2, 13 ad Colossenses.

 

Secundum tamen expositionem, quae magis consonat verbo Apostoli et dicto Augustini,

sciendum est quod chirographum culpae dicitur esse memoriale

quo anima tenetur astricta et obligata alicui poenae,

sicut aliquis, quando obligat se alteri, facit ei chirographum.

Et hoc innuit Augustinus in littera, cum dicit :

Culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores ante a diabolo tenebantur.

Et dicitur illud chirograpbum culpae et chirographum decreti,

quia talis obligatio consurgit

ex nostra culpa tamquam ex merito

et ex divina sententia tamquam ex decreto.

Et sic chirographum illud dicitur esse memoriale illud quo quidem peccatum manet quantum ad reatum,

ratione cuius divina iustitia habet nos punire,

diabolica malitia potest accusare et detinere

et conscientia nostra potest contra nos remurmurare.

Et illud chirographum adversum nos habet inscribi non solum pro peccatis nostris actualibus,

sed etiam pro peccato primi parentis ;

et ratione huius diabolus habet in nos aliquam potestatem vel simpliciter vel ad tempus.

 

Quoniam igitur Christus per passionem suam non solum impetravit nobis remissionem culpae quantum ad maculam,

sed etiam quantum ad reatum,

hinc est quod dicit Apostolus et Augustinus

quod Christus per passionem suam delevit chirographa culparum.

Sed Apostolus dicit singulariter delens chirographum decreti,

quia loquitur de memoriali transgressionis primi parentis ;

Augustinus vero pluraliter,

quia loquitur de remissione omnium peccatorum quantum ad reatum,

ut perfectum exprimat ipsius passionis effectum.

Concedendum est igitur quod per passionem Christi delentur chirographa culparum.

Concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta]

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium,

quod diabolus multos detinet ad luenda supplicia,

dicendum quod dupliciter est loqui de efficientia passionis Christi :

aut quantum ad sufficientiam aut quantum ad efficaciam.

Quantum ad sufficientiam,

sic se extendit ad omnes homines et ad omnes culpas.

Si vero quantum ad efficaciam,

sic se extendit solummodo ad eos qui baptizantur in nomine eius,

qui absolvuntur a reatu originalis et actualis,

ita quod a diabolo non possunt amplius teneri,

nisi forte se ei voluntarie subiciant et nova contra eos scribantur chirographa.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quodsi deleta sunt culparum chirographa per passionem,

quod superfluunt alia remedia, dicendum quod illud non sequitur,

quia alia remedia a passione habent efficaciam ;

nec passio delet efficienter huiusmodi chirographa nisi interveniant illa remedia.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod non sunt deleta crucifixorum chirographa, sed potius scripta,

dicendum quod deleta fuerant in ipsis crucifixoribus quantum ad sufficientiam et quantum ad meritum,

licet in pluribus eorum non sint deleta quantum ad efficaciam

et quantum ad actum propter eorum negligentiam.

 

Et si tu obicias,

quod quantitas transgressionis eorum aequabatur quantitati satisfactionis,

dicendum quod excusabantur per ignorantiam,

sicut dicit Anselmus ;

si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

 

Aliter etiam potest dici quod nunquam illi crucifixores

ex tam mala voluntate Christum occidebant

ex quam bona voluntate Christus passionem sustinebat ;

et ideo longe potentior erat passio Christi ad satisfaciendum,

quam esset illorum culpa ad obligandum.

 

4. Ad illud quod quaeritur,

utrum chirographum decreti sit culpa vel poena,

dicendum quod, proprie loquendo, nec est culpa nec est poena ;

sed est reatus consequens culpam, qui est obligatio ad poenam,

quae quidem dicitur chirographum,

in quantum tenet obligationem respectu poenae et rationem memorialis respectu culpae praeteritae.

Culpa enim frequenter transit actu et remanet reatu,

sicut patet in sanctis Patribus, qui detinebantur in limbo,

in quibus deletum erat originale quantum ad culpam,

sed adhuc remanebat in eis reatus,

propter quem ianua erat eis clausa.

 

5. Ad illud quod quaeritur : quis habebat illud chirographum ?

dicendum, sicut tactum fuit,

quod et Deus et homo et diabolus habebat,

sed Deus ut iudex, homo ut reus, diabolus ut accusator.

Et sicut latro fert insigne contra se,

sic homo contra se ipsum ferebat chirographum,

nec per illud chirographum acquirebatur aliquod ius diabolo.

Quamvis enim homo iuste detineretur, ipse tamen iniuste detinebat.

Nec in illius deletione factum est aliquod praeiudicium divinae iustitiae,

sed potius satisfactum est ei per beneficium misericordiae Redemptoris.

 

Ad illa vero quae quaerebantur ultimo

patet responsio per ea quae dicta sunt in huius responsionis principio,

sicut planum est pertractanti.

 

 

QUAESTIO III

Utrum per passionem Christi liberati simus a potestate diaboli.

 

Tertio quaeritur,

utrum per passionem liberati simus a potestate diaboli.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Apocalypsis 20, 1 : Vidi angelum descendentem de caelo, et apprehendit draconem, qui est diabolus.

Sed per istum angelum, sicut Sancti exponunt, intelligitur Christus :

si ergo ab isto angelo diabolus est religatus in eius passione,

videtur quod amiserit super nos posse.

 

2. Item,

Ioannis 12, 31 : Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras.

Si ergo diabolus foras per Christum est eiectus,

videtur quod a potestate eius liberati simus.

 

3. Item,

Christus, dux noster, vicit diabolum ;

sed victoria, ducis st victoria totius exercitus :

ergo videtur quod diabolus a toto genere humano, sit superatus,

et ita videtur quod per passionem Christi amiserit suum posse respectu generis humani.

 

4. Item,

quando diabolus superavit primum hominem,

per consequens superavit totum genus humanum.

Ergo pari ratione videtur quod,

cum superatus est a Christo, superatus sit a toto genere humano :

ergo per passionem Christi totum genus humanum liberatum fuit a potestate diaboli.

 

Sed contra

  1. Ad Ephesios 6, 12 :

Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,

sed adversus mundi rectores tenebrarum harum.

Ergo adhuc daemones nos impugnant et huic mundo principantur :

ergo a potestate diaboli liberati non sumus.

 

2. Item,

II ad Timotheum 3, 1 dicitur quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa,

et hoc ipsum dicitur II ad Thessalonicenses [2, 3-10] et in Daniele [12, 1] et in Apocalypsi [12, 12]

quod in tempore antichristi habebit diabolus maximam potestatem ad tentandum et vexandum.

Ergo non videtur quod per passionem amiserit posse super genus humanum.

 

3. Item,

potestas diaboli maxime in duobus consistit,

videlicet in obsessione corporum et excaecatione mentium ;

sed post Christi passionem adhuc multi a diabolo fuerunt obsessi,

multi etiam fuerunt gravissime excaecati :

ergo videtur quod potestas diaboli non sit in aliquo diminuta per passionem Christi.

Quod autem diabolus multorum corpora obsideat, docet experientia ;

quod iterum multorum mentes excaecet,

probatur per illud quod dicitur II ad Corinthios 4, 4 :

Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium.

 

4. Item,

potestas diaboli vel est ad nocendum vel est ad tentandum ;

sed nunquam potuit nocere nisi permissus,

nunquam etiam potuit in peccatum praecipitare,

nisi praeberetur ei voluntas consensus ;

et hoc ipsum potest modo :

si ergo ab initio nihil potuit amplius,

videtur idem quod prius.

 

Respondeo

Dicendum quod,

sicut dicit Magister in littera,

per passionem Christi sumus a potestate diaboli liberati, omnes quidem quantum ad sufficientiam,

sed illi soli qui sunt de eius corpore, quod est Ecclesia, quantum ad efficaciam.

 

Et hoc patet sic.

Diabolus enim ante passionem Christi habebat duplicem manum,

videlicet attrahentem et impellentem :

manus attrahens erat potestas trahendi ad limbum etiam iustos et sanctos ;

manus impellens erat potestas praecipitandi in malum vel per fallaciam vel per violentiam,

quia tentabat ut draco, tentabat ut leo.

 

Et prima manus, scilicet attactiva, erat tantae potentiae ut nullus posset ei resistere ;

et haec fuit ei omnino amputata per passionem.

Iam enim nullum iustum potest ad limbum trahere,

quia per passionem Christi deletum est chirographum peccati Adae.

 

Manum autem impellentem habebat ita fortem ut cum magna difficultate posset quis ei resistere.

Et ideo in multis regnabat, immo fere in omnibus ;

omnes enim vel superabat per fraudulentiam vel per violentiam.

Et haec potestas debilitata est per passionem,

per quam lumen veritatis aperitur contra diabolicam fraudulentiam

et adiutorium virtutis tribuitur contra diabolicam violentiam.

Apparuit autem lumen veritatis

et interius per divinam inspirationem

et exterius per humanam instructionem.

Iam enim fere omnibus est veritas propalata,

et ideo destructa est idololatria, quae prius regnabat.

 

Adiutorium etiam virtutis tribuitur

per gratiae infusionem quae reprimit concupiscentiam,

et per angelicam protectionem quae comprimit et reprimit potestates adversas ;

et hoc idem virtute passionis,

merito cuius mittitur nobis Spiritus Sanctus,

mittuntur etiam et ipsi angelici spiritus,

ut superetur adversarius.

Unde diabolus super omnia abhorret memoriam passionis et figuram crucis,

per quam sumus a potestate eius liberati.

Rationes igitur hoc ostendentes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta]

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur,

quod adhuc restat nobis adversus mundi rectores colluctatio,

dicendum quod, quamvis nobis incumbat pugna,

non tamen elongamur a victoria nisi interveniat nostra negligentia,

secundum quod dicitur I ad Corinthios 10, 13 :

Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari etc.,

sed faciet cum tentatione proventum ;

et ideo ex illa auctoritate non potest haberi quod nobis praesideat potestas diabolica,

quamvis nos exercere non desistat.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa,

dicendum quod,

quamvis per passionem sit potestas diabolica superata,

tamen in nobis est vires dare hosti et nos subiugare potestati diaboli.

Et quia in novissimis diebus abundabit multorum perversitas, et refrigescet caritas,

vires sumet diabolica potestas

et iusto Dei iudicio permittetur amplius ad malum impellere quam permissus fuerat in tempore praecedenti.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod adhuc potest in vexationem corporum et excaecationem mentium,

dicendum quod hoc non potest modo nisi quis ei ex culpa sua vires tribuat,

sicut sunt illi qui sacramenta Christi contemnunt ;

qui vero humiliter et devote sacramentis et sacramentalibus se subiciunt,

quae a passione Christi habent virtutem,

non formidant diabolicam potestatem.

Tanta est enim virtus sacramentorum Ecclesiae ut etiam se extendat usque ad infideles ;

unde non tot hodie diabolus obsidet,

quod diabolus consueverat obsidere.

Scribit enim Gregorius, in Dialogo,

de quodam Iudaeo, qui, cum vellet dormire in loco deserto,

munivit se signo crucis,

et daemones supervenientes, cum vellent ipsum offendere,

a signo crucis repulsi sunt et dixerunt ipsum esse vas vacuum, sed signatum.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod nihil poterat nisi per Dei permissionem, ante sicut et nunc,

dicendum quod Deus ipsum amplius permittebat ex iusto suo iudicio,

et consensus noster amplius ei subiacebat ex vitio nostro,

per hoc quod regnabat ignorantia, regnabat etiam concupiscentia,

deficiebat etiam veritas, deficiebat et gratia ;

sicut enim dicitur Ioannis 1, 17 :

Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

 

Et sic patet qualiter per passionem Christi liberamur a potestate diaboli.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum per passionem Christi absolvamur a poena peccati.

 

Quarto quaeritur,

an per passionem Christi absolvamur a poena peccati.

 

Et quod sic, videtur.

  1. 1 Petri 2, 24 : Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum ;

quod exponens Magister in littera dicit

quod portare peccata nostra, hoc est portare poenam peccatorum nostrorum.

Et hoc confirmatur per illud Isaiae 53, 4 : Vere languores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portavit.

 

2. Item,

Zachariae 9, 11 : Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua.

Si ergo educi de lacu sine aqua est liberari a poena,

videtur quod per sanguinem Christi liberemur a poena peccati.

 

3. Item,

passio Christi maxime fuit poenalis et Deo placita et pro nobis etiam fuit soluta ;

sed quod talis conditionis est maxime habet liberare a poena :

ergo etc.

 

4. Item,

tolerantia poenae plus ordinatur ad relaxationem poenae quam ad deletionem culpae.

Si ergo per passionem Christi fit iustificatio,

sicut supra ostensum est,

multo fortius fit poenarum relaxatio.

 

Sed contra

  1. Resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis,

sicut dicitur in Glossa, I ad Corinthios 15, 12 ;

sed per resurrectionem nostram habemus liberari a poena et a miseria :

ergo videtur quod Christi resurrectio, non passio, liberet nos a poena.

 

2. Item,

Christus patiendo dedit nobis exemplum et materiam compatiendi.

Si ergo poena consistit in passione et compassione,

videtur quod passio Christi potius sit causativa poenae quam liberativa a poena.

 

3. Item,

poenitentia omnis poenalis est :

nam poenitere est poenam tenere.

Si ergo per passionem Christi liberati sumus a poena,

videtur quod iam non sit opus poenitentia ;

sed hoc est falsum :

ergo et primum.

 

4. Item,

si passio Christi liberat a poena,

aut ergo a temporali aut aeterna.

A temporali non,

quia eisdem poenis temporalibus subiacemus nunc

quia subiacebant qui erant ante passionem.

Ab aeterna non,

quia nullus, qui esset in inferno damnatus, fuit per passionem Christi liberatus.

Videtur ergo quod mediante Christi passione non sumus ab aliqua poena liberati.

 

Respondeo

Dicendum quod passio Christi nos liberavit a poena temporali et ab aeterna et ab ea quae est inter utramque media.

 

A poena, inquam, temporali nos liberat,

dum virtute illius condonantur nobis peccata,

non solum quantum ad culpam et reatum poenae aeternae,

sed etiam quantum ad dimissionem poenae satisfactoriae ;

sicut habet fieri in sacramento baptismi.

 

A poena aeterna nos liberat liberando a culpa.

Dum enim per passionem Christi nobis gratia impetratur,

per quam culpa dimittitur,

nobis debitum poenae aeternae mortis relaxatur.

 

Liberat etiam a poena,

quae quodam modo est inter utramque istarum poenarum media,

quae quidem fuit carentia visionis divinae ex merito peccati Adae ;

et illa quidem,

etsi fuerit ad tempus propter gratiam repertam in eis qui detinebantur in limbo,

deberet tamen habere aeternitatem,

habito respectu ad culpam Adae unde quantumcumque passio dilata esset,

divina praesentia fuisset ei subtracta

nisi Deus adinvenisset aliam viam.

Et ab hac poena liberati sumus per passionem Christi.

Et sic patet quod per omnem modum verum est passionem Christi efficacem esse ad liberandum nos a poena peccati.

 

Et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium,

quod resurrectio Christi nos liberat a poena magis quam passio,

dicendum quod,

sicut supra dictum fuit de iustificatione,

quod iustificatio potest attribui passioni ratione termini a quo,

scilicet ratione amotionis mali,

et resurrectioni ratione termini ad quem, scilicet ratione collationis boni.

Sic etiam glorificatio,

quae est liberatio a poena et miseria, utrique potest attribui ;

ratione vero liberationis a poena potius attribuitur passioni.

 

2. Ad illud vero quod obicitur,

quod passio Christi praebet nobis exemplum patiendi,

dicendum quod,

etsi passio Christi liberet a poena, non tamen ab omni poena liberat.

Liberat enim a poena oppressiva,

sed non liberat a poena promotiva.

Et quoniam poena, in qua exercetur patientia et misericordia sive pietas, est promotiva,

ideo passio Christi ab illa non liberat,

sed ad illam animat

et animando facit ut poena illa non possit opprimere nec praevalere ;

et isto modo posset dici quodam modo liberare ab illo genere poenae,

non ut non affligat, sed ut non praevaleat.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod passio Christi non liberat a poena poenitentiae,

dicendum quod immo liberat quantum est de se ;

quia, secundum quod dicitur in littera,

in baptismo omnis poena, quae pro peccato debetur, penitus relaxatur ;

sed, cum homo peccata iterat, reddit se indignum tanto beneficio,

et ideo per passionem non remittitur ei tota poena, sed minoratur,

secundum quod dicit Magister in littera,

quantum decet et expedit, salva divina iustitia.

 

4. Ad illud vero quod obicitur,

quod non liberat a poena temporali nec a poena aeterna,

dicendum quod ratio illa peccat secundum consequens.

Non enim sequitur,

quodsi hoc modo non liberat a poena temporali et aeterna,

quod propter hoc nullo modo.

Quamvis enim non liberet a poena aeterna eos qui sunt in malo obstinati,

liberat tamen eos qui volunt et possunt ad Christum converti.

Rursus,

quamvis non liberet a poena temporali in praesenti,

ut a fame et a siti,

liberabit tamen in futuro,

quando novissima omnium destruetur inimica mors.

Liberat etiam ab aliquibus poenis temporalibus,

ad quas essemus obligati merito peccatorum nostrorum,

nisi interveniret passio Christi.

 

 

ARTICULUS II

De persona redemptoris et mediatoris.

 

Consequenter quaeritur de persona redemptoris et mediatoris, per quem facta est reconciliatio.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primum est,

utrum solus Filius sit redemptor an etiam Pater et Spiritus Sanctus.

Secundum est,

secundum quam naturam est mediator.

 

 

QUAESTIO I

Utrum solus Filius sit redemptor an etiam Pater et Spiritus Sanctus.

 

Circa primum sic proceditur

et ostenditur quod solus Filius sit redemptor.

  1. Apocalypsis 5, 9 : Redemisti nos, Deus, in sanguine suo ex omni tribu et lingua etc.

Ergo si solus Filius pro nobis sanguinem fudit, solus Filius nos redemit.

 

2. Item,

ille solus nos redemit qui pro nobis satisfecit ;

sed solus Filius pro nobis satisfecit :

ergo etc.

 

3. Item,

redemptio nostra facta est per pasionem.

Ergo ad illam solam personam spectat redemptio ad quam spectat passio ;

sed solus Filius est passus :

ergo etc.

 

4. Item,

Christus redemit nos,

aut ergo secundum divinam naturam aut secundum humanam naturam.

Si secundum divinam, ergo frustra ad hoc assumpsit humanam naturam.

Si secundum humanam, sed solus Filius humanam naturam assumpsit :

ergo solus Filius nos redemit.

 

Sed contra

  1. Opera Trinitatis sunt indivisa.

Ergo, si redimere est opus conveniens Filio,

necesse est quod conveniat Patri et Spiritui Sancto.

 

2. Item,

illius est redimere cuius est pro re empta pretium dare ;

sed Pater dedit Unigenitum suum pro salute generis humani,

secundum quod dicitur Ioannis 3, 16 :

Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret :

Pater igitur nos redemit :

non ergo solus Filius est redemptor.

 

3. Item,

illius est redimere cuius est redemptos possidere ;

sed tota Trinitas nos possidet :

ergo tota Trinitas nos redemit.

 

4. Item,

hoc ipsum videtur auctoritate Magistri in littera :

Redemptor aliquando etiam Pater et Spiritus Sanctus dicitur in Scriptura.

Ergo, si Scriptura non dicit nisi verum et catholicum,

redimere non spectat ad solum Filium.

 

Respondeo

Dicendum quod redemptionis opus dupliciter potest alicui attribui,

aut sicut principali auctori aut sicut exsequenti.

Et utroque modo competit Christo :

Christo, inquam, Deo competit sicut auctori,

Christo vero homini competit sicut exsequenti.

 

Cum ergo dicitur aliquis redemptor, hoc dupliciter potest dici :

aut ab auctoritate redemptionis

aut ab auctoritate simul et exsecutione.

Si ab auctoritate,

sic non tantum competit Filio, immo etiam Patri et Spiritui Sancto,

pro eo quod indivisa sunt opera Trinitatis.

Si autem ab exsecutione,

sic respicit humanitatem,

quae assumpta est a solo Verbo ;

et hoc modo competit soli Filio,

et hoc est quod Magister dicit in littera :

Redemptor aliquando Pater et Spiritus Sanctus dicitur,

sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis.

Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum Filius proprie redemptor dicitur ;

et post concludit :

Est igitur redemptor in quantum Deus, potestatis usu ;

in quantum homo, humilitatis effectu.

 

Ex his patet qualiter esse redemptorem convenit Filio et secundum quam naturam.

Quodam enim modo convenit ei secundum humanam naturam, quodam modo secundum divinam ;

et primo modo competit soli Filio,

secundo modo competit Filio una cum Patre et Spiritu Sancto.

 

Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam.

Patet etiam responsio ad rationes ad utramque partem ;

procedunt enim secundum has duas vias, sicut aspicienti apparet.

 

 

QUAESTIO II

Secundum quam naturam Christus sit mediator.

 

Secundo quaeritur,

secundum quam naturam Christus sit mediator.

 

Et quod secundum humanam, ostenditur.

  1. Auctoritate Augustini, in IX De civitate Dei :

Mediatorem inter nos et Deum mortalitatem oportuit habere transeuntem et beatitudinem permanentem.

Sed utrumque horum competit Christo secundum humanam naturam :

ergo etc.

 

2. Item,

hoc ipsum ostenditur auctoritate Magistri in littera :

Mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum Divinitatem.

 

3. Item,

medium debet esse inter extrema :

ergo mediator Dei et hominum debet esse infra Deum et supra homines ;

sed Christus secundum divinam naturam non est inferior Deo :

ergo secundum divinam naturam non potest esse mediator :

est igitur solum mediator secundum naturam assumptam.

 

4. Item,

medium debet habere differentiam cum extremis ;

sed Christus secundum Divinitatem est omnino unum cum Patre :

ergo non videtur

quod secundum Divinitatem habeat rationem mediatoris.

 

5. Item,

una est offensa totius Trinitatis, sicut una est maiestas ;

sed ei fit satisfactio cui facta est offensa :

ergo necesse est

quod satisfactio fiat toti Trinitati ;

et si hoc,

ita fit satisfactio Filio sicut Patri.

Sed constat quod alterius et alterius naturae est satisfactionem offerre et satisfactionem suscipere :

si ergo Christus satisfacit secundum quod homo,

et eo ipso est mediator quo satisfacit,

videtur quod sit mediator solum secundum humanam naturam.

 

Sed contra hoc est

  1. Auctoritas quam Magister adducit in littera :

Si Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit ?

Nisi ita sit medius ut Deus sit propter naturam Divinitatis et homo propter naturam humanitatis.

Ergo esse mediatorem competit Christo secundum utramque naturam.

 

2. Item,

Christus est mediator non per privationem, sed per positionem ;

sed medium per positionem est medium per participationem utriusque :

ergo Christus non potest esse mediator Dei et nostri nisi per hoc quod est Deus et homo :

ergo mediator est secundum utramque naturam.

 

3. Item,

nunquam medium iungit extrema nisi per hoc quod habet coniunctionem cum utroque.

Ergo Christus nunquam nos reconciliaret Deo, nisi esset Deus et homo :

redit ergo idem quod prius.

 

4. Item,

nihil tenet rationem medii secundum id quod tenet rationem extremi ;

sed Christus tenet rationem extremi secundum humanam naturam,

quia humana natura reconciliata est Deo :

ergo non est mediator praecise secundum illam.

 

5. Item,

si Christus est mediator secundum humanam naturam,

hoc non potest esse nisi quia in quadam proprietate communicat nobiscum, in quadam cum Deo ;

sed angeli boni et angeli mali in aliqua proprietate nobiscum conveniunt, in aliqua cum Deo :

ergo possunt dici mediatores inter nos et Deum.

Si ergo mediatores non dicuntur,

videtur quod mediatio non conveniat Christo secundum convenientiam proprietatum,

sed secundum participationem duarum naturarum :

ergo ita convenit Christo esse mediatorem secundum divinam naturam sicut secundum humanam.

 

Respondeo

Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod differt dicere esse medium et esse mediatorem.

Medium namque dicit communicantiam cum extremis ;

mediator autem non tantum dicit communicantiam,

sed etiam dicit officium reconciliationis.

Aliter igitur respondendum est,

cum quaeritur qualiter Christus sit medius inter humanam naturam et divinam ;

aliter, cum quaeritur qualiter sit mediator.

 

Si enim quaeratur qualiter sit medius,

responderi potest quod medium inter duas naturas potest aliquid dici tripliciter :

aut ita quod in eo concurrant duae naturae sicut in natura tertia ;

aut ita quod in eo concurrant duae naturae sicut in persona ;

aut ita quod in eo concurrant proprietates duabus naturis conformes.

Primo modo accipiendo medium nihil potest esse medium inter humanam naturam et divinam,

nec Christus nec aliud,

quia non potest ex humana natura e divina constitui aliquod tertium.

Secundo modo accipiendo medium,

sic Christus est medium inter humanam naturam et divinam

in quantum est una persona in duabus naturis,

non ratione humanae naturae tantum nec ratione divinae, sed ratione utriusque.

Tertio modo accipiendo medium,

Christus est medium inter Deum et homines secundum humanitatem,

in quantum habet mortalitatem simul et beatitudinem :

mortalitatem, inquam, in qua communicat cum hominibus ;

beatitudinem, inquam, in qua communicat cum Deo.

 

Si vero quaeratur qualiter et secundum quam naturam Christus sit mediator,

cum mediator dicat officium reconciliationis

et mediator debeat differre ab illis quos reconciliat

et Christus secundum divinam naturam sit ille cui fit reconciliatio,

dicendum quod non potest esse mediator secundum divinam naturam, sed secundum humanam,

in qua potest reconciliare secundum diversas proprietates,

in quibus communicat cum Deo et cum homine.

Habebat enim iustitiam et innocentiam,

in qua communicat cum Deo,

et mortalitatem, in qua communicat cum homine ;

et dum mors coniungitur iustitiae,

in eodem confoederatur homo peccator et mortalis Deo iusto et immortali.

Reconciliati enim sumus Deo per mortem hominis innocentis.

 

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes

quod Christus est mediator secundum humanam naturam.

 

[Ad obiecta]

  1. Ad illud vero quod obicitur,

quod Christus est medius propter naturam Divinitatis et humanitatis,

iam patet responsio per ea quae dicta sunt.

Non enim est idem dicere esse mediatorem et esse medium ;

verumtamen mediator esse non posset nisi esset medius.

Quod enim simul et semel sit beatus et mortalis,

hoc habet quia homo et Deus ;

utraque tamen istarum duarum proprietatum convenit ei secundum humanam naturam,

ita quod mortalitas convenit humanae naturae in se ;

et beatitudo competit ei in quantum est unita divinae.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod mediator debet participare naturam utriusque extremi,

dicendum quod et medium et mediator non dicitur solum per participationem utriusque naturae,

sicut prius dictum est,

sed etiam per convenientiam in proprietate.

Et Christus secundum humanam naturam habet proprietates convenientes divinae naturae pariter et humanae.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod medium non iungit extrema nisi per convenientiam quam habet cum eis,

dicendum quod iam patet responsio,

quia convenientia secundum proprietatem est illa quae potest extrema conciliare,

maxime quando extrema coniungi habent per illud medium et perduci ad conformitatem voluntatis,

non ad conformitatem naturae.

Per Christum enim homo reconciliatur Deo ut sit beatus,

et ita ut fiat de mortali immortalis, de peccatore iustus, de misero beatus,

non ut reconciliatus fiat Deus,

quamvis ipse Christus sit Deus.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod Christus est extremum secundum naturam humanam,

dicendum quod falsum est.

Nam humana natura in Christo nunquam indiguit reconciliatione ;

unde non erat reconciliata, sed reconcilians,

secundum quod dicitur II ad Corinthios 5, 19 :

Deus erat in Christo sibi reconcilians mundum.

Alterius enim conditionis erat natura humana in aliis hominibus, alterius in Christo ;

in aliis enim erat peccatrix,

in Christo erat immunis ab omni culpa.

 

5. Ad illud quod obicitur,

quodsi mediator dicitur propter convenientiam in proprietatibus,

quod daemon debet dici mediator,

dicendum quod non est simile,

quia non habet proprietates mediatori convenientes,

secundum quod exponit Augustinus, in libro De civitate Dei, IX, aliquantulum prolixe, sed tamen utiliter.

Ait enim sic :

Mediatorem inter Deum et hominem mortalitatem oportuit habere transeuntem et beatitudinem permanentem,

ut per id quod transit congrueret morituris,

et ad id quod permanet transferret ex mortuis.

Boni igitur angeli inter miseros et mortales et beatos et immortales medii esse non possunt,

quia illi quoque beati et immortales sunt ;

possunt autem medii esse mali angeli,

quia immortales sunt cum ipsis et miseri cum istis.

His contrarius est mediator bonus,

quia adversus horum immortalitatem et miseriam

et mortalis ad tempus existere voluit et beatus in aeternitate persistere potuit.

 

Et quod sint contrarii,

hoc ipse ostendit amplius consequenter :

Ad hoc interponit se medius immortalis et miser,

ut ad immortalitatem beatam transire non sinat.

Ad hoc autem se interponit mortalis et beatus,

ut, morte transacta, ex mortuis faceret immortales.

 

Et sic patet quo modo convenientia proprietatum in Christo faciat ad officium boni mediatoris,

in daemone vero faciat ad contrarium.

Et sit patet responsio ad quaesita.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram.

Et primo quaeritur de hoc quod dicit :

A peccatis per eius mortem soluti sumus,

quia per ipsius mortem commendatur nobis caritas Dei.

Videtur enim ratio illa nulla esse,

quia, cum per beneficia Dei commendatur nobis caritas Dei sicut per passionem Christi,

videtur quod per beneficia Dei iustificemur a peccatis sicut per passionem Christi.

Item,

Martyres patiendo excitant nos ad credendum et ad amandum Deum.

Ergo, si passio Christi dicitur hos iustificare,

quia nos accendit ad caritatem,

pari ratione et passio aliorum Martyrum.

Item,

si hoc verum est,

tunc videtur quod iustificatio non conveniat passioni Christi nisi solummodo per accidens,

videlicet ratione caritatis nostrae.

Respondeo

Dicendum quod Magister in praedicta ratione non tangit causam iustificationis totam, sed partem causae.

Praesupponit enim in ipsa passione rationem meriti,

per quod passio Christi est fons nostrae salutis ;

per illam enim plenitudo gratiae Christi in nos redundat.

Et, illa praesupposita, adiungit aliam rationem,

videlicet rationem exempli provocantis et excitantis ;

et haec quidem bona ratio est et sufficiens, priori praesupposita ;

per se autem non sufficit.

Et ideo omnes illae rationes procedunt ex insufficienti.

Et per hoc patet responsio ad illas tres obiectiones.

 

Dubium II

Item quaeritur de hoc quod subiungit :

Dicimur per mortem Christi iustificari,

quia per fidem mortis eius a peccatis mundamur.

Hoc enim videtur falsum,

quia multi sunt articuli praeter articulum passionis,

sine quorum fide non possumus iustificari.

Ergo sicut passio Christi dicitur nos iustificare in quantum est credita,

pari ratione et ascensio et adventus ad iudicium.

Item,

sicut fides et caritas requiruntur ad iustificationem ;

ita etiam et aliae virtutes.

Ergo sicut dicimur iustificari per fidem et caritatem passionis,

ita et per humilitatem et alias virtutes, quibus assimilamur Christo patienti.

Iuxta hoc quaeritur,

cum Magister assignet adhuc tertiam rationem,

quare dicimur iustificari per passionem,

videlicet quod passio iustificat per modum sacrificii oblati,

penes quid sumitur sufficientia et distinctio illarum trium rationum ?

Respondeo

Dicendum quod nec istam rationem assignat Magister tamquam principalem,

sed ad istam praesupponit illam

qua passio dicitur iustificare per modum meriti ;

et illam assignat,

cum dicit quod Christus morte sua tamquam uno verissimo sacrificio quidquid culparum erat in nobis destruxit ;

et ita tres rationes innuit,

secundum quas passio Christi dicitur iustificare.

Iustificat enim ut hostia oblata, ut credita, ut amata.

Et istae tres rationes reducuntur ad illas tres quae superius dictae sunt,

videlicet quod passio Christi iustificat

per modum meriti disponentis

et per modum exempli excitantis

et per modum exemplaris dirigentis,

ut sit in ea meritum in quantum hostia oblata,

directio in quantum credita,

et excitatio in quantum amata,

secundum triplex genus causae.

Et sic passio dicitur iustificare nos per fidem et caritatem,

quia mediantibus bis duabus virtutibus unimur ipsi passioni tamquam fonti salutis.

Et sic patet responsio ad illa tria obiecta.

Primum enim obiectum procedit ab insufficienti ;

secundum vero dissolvitur per defectum similitudinis :

non enim est simile de fide et caritate et aliis virtutibus ;

illud vero quod tertio quaerebatur, manifestum est.

 

Dubium III

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Incideramus in principem huius saeculi,

qui seduxit Adam et coepit nos quasi vernaculos possidere.

Hoc enim videtur falsum,

quia fraus et dolus nemini debent patrocinari.

Ergo, si diabolus hominem decepit,

videtur quod ei non debuerit dominari.

Item,

diabolus nullum ius habebat in nobis :

ergo non videtur quod aliquo iure nos possederit.

Item,

nos eramus servi Dei :

ergo non erat in potestate nostra facere nos servos diaboli.

Si igitur nec Deus facit nos servos diaboli

nec nos potuimus nos facere

nec diabolus potuit nos subiugare,

non videtur verbum auctoritatis praedictae verum esse.

Respondeo

Dicendum quod absque dubio homo iuste detinebatur ;

sed diabolus nullo eum iusto titulo detinebat nec possidebat,

quoniam malae fidei possessor fuit ;

sed Deus, qui est iustus iudex, iusto iudicio suo hoc permisit.

Iustum enim erat ut ille qui se voluntarie subiecerat suggestioni per culpam,

eidem involuntarie subderetur per poenam.

Quod ergo obicit,

quod diabolus non potuit possidere, quia nullum ius habebat,

dicendum quod non valet,

quia multi possident iniusto titulo,

quorum diabolus princeps et dux est, qui est caput fraudis et malitiae.

Nec fraus et dolus ei patrocinabatur,

quia ad malum suum eum detinebat,

sicut fures et latrones ad tempus ea possident quae furantur.

Ad illud quod obicitur,

quod homo non potuit se facere servum,

cum esset in altrius iurisdictione constitutus,

dicendum quod Deus reliquerat hominem in manu consilii sui,

et sicut ei permittebat ut posset se inducere in servitutem peccati,

sic etiam ei permittebat ut posset semetipsum ducere in servitutem diaboli.

 

Dubium IV

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Unde ipse vere dicitur mundi redemptor.

Videtur enim esse falsum.

Nemo enim emit quod suum est :

si ergo Deus dominium super homines non amiserat,

videtur quod ad eum redemptio hominis non spectabat.

Item,

quaero : a quo et per quem redemit ?

Si tu dicas

quod redemit a diabolo,

sed contra : ei solvit pretium a quo redemit ;

sed redemit nos pretio sanguinis sui :

ergo videtur quod pretium sui sanguinis solverit diabolo.

Si tu dicas

quod redemit a Deo,

contra : nullus redemit vel emit aliquid a se ipso.

Respondeo

Dicendum quod homo venumdatus erat, ut faceret malum in conspectu Domini,

et se ipsum fecerat servum peccati et supplicii ;

in his autem omnibus detinebatur auctoritate divinae sententiae et iustitiae.

Et ideo pretium redemptionis ei oportebat offerri qui damnum et iniuriam passus erat ;

et quoniam hic est Deus,

ideo Christus in offerendo sanguinem suum Deo redemit nos a servitute diaboli, peccati et supplicii,

ita quod manus misericordiae redemit hominem de manu severitatis et iustitiae.

Transierat enim homo per culpam suam de una manu ad aliam.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

 

Dubium V

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Redemptor dicitur Pater et Spiritus Sanctus propter usum potestatis.

Si enim Deus ab aeterno habuit potestatem,

videtur quod ab aeterno fuerit noster redemptor.

Item,

Augustinus dicit quod in nostra redemptione non erat utendum potestate, sed potius iustitia :

ergo non videtur ratio illa recte assignata.

Respondeo

Dicendum quod in redemptione et fuit usus potestatis et usus humilitatis ;

sed usus humilitatis apparuit in primordio, usus potestatis apparuit in fine.

Vicit enim mortem et auctorem mortis patiendo et resurgendo ;

et licet passio infirmitatis attribuatur soli Christo,

tamen operatio virtutis debetur toti Trinitati.

Et ideo dicit Magister

quod tota Trinitas est redemptor usu potestatis.

Ad illud quod obicitur,

quod potestas in Deo fuit ab aeterno,

dicendum quod Magister non dicit

quod fuerit redemptor ex potestate, sed ex usu potestatis ;

et hunc quidem non habuit ab aeterno, sed ex tempore.

 

Dubium VI

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Redemptor dicitur secundum humanitatem,

quia in ea suscepit illa sacramenta quae sunt causa nostrae redemptionis.

Sed contra :

poenitentia et confirmatio et extrema unctio faciunt ad nostram redemptionem,

et tamen Christus ea in se non suscepit.

Respondeo

Dicendum quod

sacramenta hic vocantur non illa quae sunt signa et vasa, in quibus confertur gratia,

sicut sunt septem sacramenta Ecclesiae,

sed sacramenta hic dicuntur sacra mysteria sive sacra secreta,

quae ordinata sunt ad nostram redemptionem,

sicut Christi incarnatio, nativitas, passio et resurrectio.

Section 1 sur 41
Section suivante