Distinctio X — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO X
Solet etiam quaeri a quibusdam etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de communicatione idiomatum per comparationem naturae ad naturam, hic agit de communicatione idiomatum in comparatione ad personam. Et quoniam talium proprietatum et idiomatum quaedam sunt. quae sonant in nobilitatem et dignitatem, quaedam vero in quamdam. defectibilitatem, ideo pars ista dividitur in duas ;
in quarum prima determinat de primis ;
in secunda vero de secundis, et incipit secunda pars ultimo capitulo huius distinctionis, ibi : Deinde, si quaeritur, utrum etc.
Prima pars habet duas.
In prima inquirit Magister, utrum conditio personalitatis conveniat Christo secundum quod homo sive secundum humanam naturam.
In secunda vero, utrum filiatio adoptionis secundum humanam naturam conveniat eidem, ibi : Si vero quaeritur, an Christus sit filius etc. Utrumque autem horum dignitatem et nobilitatem importare videtur, scilicet tam personalitatis conditio quam adoptionis filiatio.
Prima pars habet partes duas.
In prima movet quaestionem et determinat.
In secunda vero dissolvit rationem sophisticam, quae veritatem determinatam impugnat ibi : Sed nituntur probare aliter etc.
Similiter secunda pars principalis habet duas.
In prima determinat quaestionem, qua quaeritur, utrum Christus sit filius adoptivus secundum humanam naturam.
In secunda contra hoc opponit et determinat, ibi : Sed ad hoc opponitur sic etc.
Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.
Generalis autem intellectus distinctionis circa duo versatur, scilicet in ostendendo quod nec personalitatis conditio nec adoptionis filiatio convenit Christo secundum quod homo.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo.
Primo quaeritur de comparatione Christi hominis ad conditionem personalitatis.
Secundo vero de comparatione eiusdem ad filiationem adoptionis.
Circa primum breviter quaerenda sunt tria.
Primum est, utrum haec sit concedenda : Christus, secundum quod homo, est Deus.
Secundo quaeritur de hac : Christus, secundum quod homo, est persona.
Tertio quaeritur, utrum haec sit concedenda : Christus, secundum quod homo, est individuum.
ARTICULUS I
De comparatione Christi hominis ad conditionem personalitatis.
QUAESTIO I.
Utrum haec sit admittenda Christus, secundum quod homo, est Deus.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum haec sit admittenda : Christus, secundum quod homo, est Deus.
Et quod sic, videtur.
- Ad Philippenses 2, 9 : Dedit illi nomen etc., Glossa : In quantum homo assumsit nomen Dei non usurpative, sed vere. Sed quod vere assumsit vere habet : ergo, si, secundum quod homo assumsit nomen Dei, secundum quod homo est vere Deus.
- Item, Christus fuit praedestinatus esse filius Dei in virtute, sicut dicitur ad Romanos 1, 4 ; sed Christus est illud secundum quod homo, ad quod praedestinatus fuit secundum quod homo : si ergo praedestinatus fuit esse filius Dei secundum quod homo, Christus est Deus et Dei filius secundum quod homo.
- Item, Christus secundum gratiam unionis est Deus et homo ; sed gratia unionis et quaelibet gratia competit ipsi Christo secundum humanam naturam ; ergo, si secundum gratiam unionis est Deus, et secundum quod homo habet gratiam unionis, ergo secundum quod homo est Deus.
- Item, Christus, secundum quod peccata dimittebat, est Deus ; sed secundum quod homo peccata dimittebat : ergo secundum quod homo est Deus. Maior manifesta est ; minor probatur per illud quod dicitur Matthaei 9, 6 : Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata etc.
Sed contra :
- Omne illud quod convenit alicui, secundum quod ipsum, aut est per se accidens aut definitio sive pars definitionis ; sed Deus non se habet hoc modo ad hominem sive ad humanam naturam : ergo etc. Prima manifesta est per doctrinam demonstrativam ; secunda vero manifesta est per se ipsam.
- Item, quae sunt disparata non praedicantur de eodem et secundum idem ; sed esse animal et esse Deum sunt praedicata disparata : si ergo esse animal convenit ipsi Christo secundum quod homo, ergo esse Deum non convenit eidem secundum humanitatem.
- Item, Christus, secundum quod Deus, caret principio. Si ergo est Deus secundum quod homo, sequitur quod Deus, secundum quod homo, careat principio ; sed, secundum quod homo, habet principium : ergo, secundum quod habet principium, caret principio : ergo oppositum est ratio sui oppositi ; quod est absurdum.
- Item, si.aliquod praedicatum convenit alicui subiecto secundum aliquid, illo remoto, non convenit ei. Ergo, si Christus est Deus secundum quod homo, si Christus non esset homo, non esset Deus ; sed non fuit homo nisi ex tempore : ergo Christus est Deus solum ex tempore. Sed constat quod hoc est falsum : ergo falsum est quod Christus, secundum quod homo, est Deus.
Respondeo : Dicendum quod quemadmodum Magister dicit in littera, haec dictio secundum multiplicem facit intelligentiam. Potest enim importare habitudinem causae vel indivisionem sive unitatem concomitantiae. Si dicat habitudinem causae, sic absque dubio falsa est locutio, pro eo quod conditio apposita nullo modo est causa praedicati nec ratio secundum quam nec per quam tale praedicatum insit illi subiecto.
Si autem dicat indivisionem concomitantiae, sic potest habere veritatem. Tune enim dicere quod Christus sit Deus secundum quod homo, non est aliud quam dicere quod esse Deum competit personae Christi existenti in humana natura, ita quod divinitas et humanitas concomitantur se inseparabiliter circa eamdem personam.
Iste autem modus accipiendi hanc dictionem secundum non est ita communis et proprius sicut praecedens, licet inveniatur quandoque.
Et sic patet quod sermo praedictus, scilicet Christus, secundum quod homo, est Deus, secundum diversam intelligentiam huius praepositionis secundum quodam modo potest concedi, quodam modo negari. Negari enim debet secundum quod dicit causam sive rationem formalem ; et secundum.istam viam procedunt rationes ad secundam. partem ; et quia verum concludunt secundum illam viam, ideo concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod assumsit nomen Dei secundum quod homo, responderi potest quod secundum dicit ibi concomitantiam per indivisionem unionis. Quia enim unio illa fecit hominem Deum, ideo dicitur assumsisse nomen supremum secundum quod homo.
Aliter potest dici quod, cum dico assumere nomen Dei, duo dico, scilicet nominis ipsius celsitudinem et ipsius nominis acquisitionem. Cum ergo dicit quod assumsit nomen Dei secundum quod homo, illa reduplicatio non dicit rationem nominis, sed acquisitionis. Nam Christus secundum divinàm naturam habet nomen, quod est super omne nomen, per generationem, non per acquisitionem sive assumtionem ; et ideo ex hoc non licet inferre : ergo est Deus secundum quod homo, accipiendo secundum quod,secundum eamdem acceptionem ; immo est accidens in illo processu.
- Ad illud quod obicitur, quod praedestinatus fuit esse filius Dei, secundum quod homo, iam patet responsio per idem quod nunc dictum est, quia haec dictio secundum potius dicit concomitantiam secundum expressionem conditionis naturae quam dicat habitudinem causae.
Vel potest dici quod ille sermo dicit ratiotiem antecessionis, quae importatur in vocabulo praedestinationis, quae, inquam, non est respectu Christi seci.mdum divinam naturam, sed solum secundum humanam. Non sic autem est de eo quod est esse Deum ; et ideo consimilis defectus est in hac ratione sicnt in praececedente.
- Ad illud quod obicitur de gratia unionis, dicendum quod Christus significat personam in duabus naturis, et illa persona Deus est per naturam, non per gratiam unionis ; dicitur attamen simul quod.sit Deus et homo per gratiam unionis. Esto tamen quod ista sit concedenda iste homo est Deus secundum gratiam unionis, ex hoc non habetur quod sit Deus secundum quod homo, quia gratia unionis non convenit illi homini secundum quod homo simpliciter, sed secundum quod homo unitus sive secundum assumtionem ipsius a Verbo.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod dimittebat peccata secundum quod homo, si proprie loquamur de demissione peccati, falsum est, nisi accipiatur haec dictio secundum prout importat concomitantiam. Nec potest inferri ex illa auctoritate : filius hominis habet potestatem dimittendi peccata ; hanc enim potestatem, etsi in se haberet in forma hominis, non tamen. habebat secundum hominis formam et in quantum homo, sed in quantum habebat formam. Dei. Si vero dimissio peccatorum attribueretur alicui quantum ad. meritum, tunc posset concedi quod conveniret Christo secundum quod homo, sed ex hoc non sequitur quod sit Deus in quantum homo, quia hoc non est Dei proprium.
QUAESTIO II.
Utrum haec sit vera Christus, secundum quod homo, est persona.
Secundo quaeritur de hac : Christus, secundum quod homo, est persona ; et accipiatur illa determinatio secundum quod homo proprie. Nam in aliis acceptionibus non est dubium quin habeat veritatem, secundum quod dicit Magister in littera.
Et quod sit vera, videtur.
- Christus non est homo nisi quia est iste ; sed Christus, secundum quod est iste homo, est persona, quia proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certam designare personam : ergo haec est vera et concedenda : Christus, secundum quod homo, est persona.
- Item, Christus, secundum quod homo, est res completa omni completione quae potest reperiri in rationali creatura ; sed personalitas est dignitas et proprietas nobilitatis reperta in creatura rationali completa : ergo reperitur in Christo secundum quod Christus est homo.
- Item, nobilior et perfectior est unio, secundum quam Verbum unitur naturae assumtae, quam unio, secundum quam tota Trinitas per gratiam unitur cuilibet animae iustae ; sed unio per gratiam inhabitantem nulli tollit personae dignitatem, immo quilibet homo iustus, secundum quod homo, est persona : ergo multo fortius Christus.
- Item, unio divinae naturae ad humanam nihil tollit divinitati, quae tamen dicitur humiliata, et multo fortius nihil tollit humanitati, cum humanitas dicatur per illam unionem exaltata ; sed haec est vera : Christus, secundum quod Deus, est persona : ergo multo fortius haec erit vera : Christus, secundum quod homo, est persona, cum homo nihil perdat dignitatis, sed acquirat per unionem illam.
- Item, esto pet impossibile quod Verbum dimitteret naturam humanam, tunc ille homo, qui dicitur Iesus, secundum quod homo, esset persona ; sed constat quod nihil sibi accresceret propter illam separationem : ergo verum est nunc quod Iesus, secundum quod homo, est persona.
Sed contra :
- Nihil convenit Christo secundum quod homo, quod non sit assumtum vel coassumtum ; sed Filium Dei assumsisse personam est falsum et haereticum, sicut supra, distinctione quinta, dicit Magister et Augustinus, et multipliciter fuit probatum : ergo falsum est Christum esse personam secundum quod homo.
- Item, si Christus, secundum quod homo, est persona, et humanitas coepit in Christo, ergo et personalitas. Igitur Christus incepit esse persona : ergo non est persona aeterna : igitur non est unigenitus Filius Patris, cum Filius sit coaeternus Patri. Sed hoc est impium : ergo restat quod illud ex quo hoc sequitur est falsum.
- Item, impossibile est idem praedicatum inesse eidem secundum naturas differentes. Cum ergo Christus sit persona secundum quod Deus, aut non conveniret ei esse personam secundum quod homo, aut alia persona erit secundum quod homo ; et si alia persona est secundum quod homo et alia secundum quod Deus : ergo Christus est duae personae : ergo non est unus, et ita non est. Sed hoc est falsum : restat igitur quod aliud membrum est verum, sciliéet quod Christo non convenit esse personam secundum quod homo.
- Item, personalitas cuilibet rei inest ratione eius quod est in ipsa dignissimum : pertinet enim nomen personae ad notabilem dignitatem ; sed constat quod dignissimum in Christo non est humana natura, sed divina ; ergo falsum est Christum secundum hominem sive secundum humanam naturam esse personam.
- Item, hoc ipsum ostenditur per nominis etymologiam. Sic enim arguit Magister in littera : Persona dicitur quasi per se sonans vel per se unum ; nihil autem tale est alii coniunctum, saltem digniori : ergo, si humana natura in Christo unita est digniori, scilicet divinae, videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio, si haec dictio secundum accipiatur prout importat rationem formae vel causae, neganda est simpliciter, pro eo quod personalitas Christo secundum humanam naturam convenire non potest. Ipsa enim coniuncta est rei digniori, et ideo non potest habere rationem personae, quae attenditur secundum excellentiam dignitatis in eo de quo dicitur ; nec tantum coniuncta est rei digniori quacumque coniunctione, sed coniunctione sive unione personali. Et ideo necesse est esse in Christo respectu duarum naturarum unam personam ; sed illa non potest attendi penes naturam creatam et penes naturam assumtam : necesse est igitur ipsam attendi secundum naturam assumentem et increatam. Et propterea haec admittitur Christus, secundum quod Deus, est persona ; haec respuitur Christus, secundum quod homo, est persona, sicut probant rationes ad secundam partem inductae ; et ideo sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de hac : Christus, secundum quod iste homo, est persona : ergo etc., dicendum quod haec est distinguenda, quia iste potest demonstrare naturam humanam in atomo, scilicet compositum ex illa anima et illo corpore ; et hoc modo falsum est Christum, secundum quod est iste homo, esse personam. Nec valet quod obicit, quod pronomen demonstrat certam personam ; persona enim ibi tantum valet quantum suppositum ; unde convenienter dicitur : ista albedo. Si autem hoc quod est iste demonstrat personam, tunc est vera, et est sensus : Christus, secundum quod est iste qui est homo, est persona. Sed tunc non sequitur : ergo secundum quod homo ; immo est sophisma secundum accidens.
Generaliter autem posset resisti illi modo arguendi. Non enim sequitur : Petrus est individuum secundum quod hic homo : ergo est individuum secundum quod homo.
- Ad illud quod obicitur quod Christus secundum quod homo, est res completa omni completione, dicendum quod verum est de completione absoluta ; de completione autem respectiva, quae est dignitas superexcellentiae, veritatem non habet ; nam humana natura in Christo non est nobilissimum eius sicut in aliis hominibus. Nec ex hoc sequitur quod minor sit dignitas in Christo secundum quod homo quam in aliis hominibus, propter hoc quia illa dignitas recompensatur per dignitatem improportionabiliter nobiliorem. Multo enim nobilius est esse personam personalitate aeterna quam personalitate creata.
- Ad illud quod obicitur, quod unio per gratiam non tollit dignitatem personae, dicendum quod non est simile, quia, quamvis anima per gratiam uniatur rei digniori, scilicet Deo, non tamen unitur unione naturali, sed magis voluntaria ; nec unitur in unitatem hypostasis, sed in conformitatem voluntatis. Et ideo non est necesse Spiritum esse unius personae cum anima quam inhabitat, sed conformis voluntatis. Non sic autem est in Christo, in quo personalis unio est.
- Ad illud quod obicitur, quod, quamvis natura divina sit unita humanae, tamen Christus est persona secundum quod Deus, dicendum quod non est simile, duplici ex causa. Persona quidem duo dicit, scilicet hypostasim, in qua est substantia totius esse rei, et proprietatem supereminentis dignitatis ; et in illa beata unione utrumque horum reperitur in Christo secundum quod Deus. Nam hypostasis divina est illa in qua substantificatur totum esse Christi, non humana ; proprietas etiam dignitatis inest illi secundum illam naturam quae non potest uniri digniori. Utrumque autem horum deficit humanae naturae, quoniam ipsa substantificatur in hypostasi alterius naturae, propter quod quodam modo dicitur vergere in accidens ; unitur etiam digniori naturae. Et ideo ex ipsa sui.unione et nobilitate caret proprietate personae secundum se, quamvis non careat, immo habeat in assumente.
- Ad illud quod obicitur, quodsi Verbum dimitteret humanam naturam, quod Iesus, secundum quod homo, esset persona, dicendum quod verum est, quia tunc illa natura haberet alium modum existendi ; non enim esset unita alii digniori nec haberet suppositum alterius naturae. Nunc autem est e contrario ; et in illo processu nulla est necessitas inferendi, quia non servatur convenientia similitudinis.
Et si tu obicias, quod nulla dignitas ccrescit, dicendum quod ille homo sit persona secundum quod homo, hoc non est propter dignitatis crementum, sed propter minorationem ex illa separatione, quia tunc natura illa prius haberet pro supposito personam aeternam, nunc autem post separationem habet personam temporalem. Multo autem dignius est habere personam aeternam alterius naturae quam personam temporalem sibi omnino connaturalem. Nam primo modo persona faciebat ipsum vere dici et esse Deum, secundo modo hominem purum.
QUAESTIO III.
Utrum haec sit vera : Christus, secundum quod homo, est individuum.
Tertio quaeritur de hac : Christus, secundum quod homo, est individuum.
Et quod vera sit, videtur.
- Christus est aliquid secundum quod homo, sicut habitum est in praecedentibus ; aut ergo quid universale aut quid singulare ; sed non universale, quia Damascenus dicit quod Filius Dei assumsit humanam naturam in atomo, hoc est in singulari, et hoc est individuum : ergo etc. .
- Item, Christus, secundum quod homo, habet proprietates, quarum collectionem impossibile est in alio reperire ; hoc autem est esse individuum, sicut patet per notificationem individui, quam dat Porphyrius : Individuum est quod constat ex proprietatibus, quarum collectionem impossibile est in alio reperire ; sed hoc convenit Christo secundum quod homo : ergo etc.
- Item, Christus, secundum quod hmpo, praedicatur de uno solo ; sed singulare et individuum est illud quod de uno solo praedicatur : ergo Christus, secundum quod homo, est individuum.
- Item, haec est vera : Christus est homo ; aut ergo praedicatur ibi praedicatum accidentale aut substantiale. Non accidentale ; hoc constat, cum homo vere dicatur de Christo, sicut et de aliis hominibus. Si essentiale, ergo vel est genus vel species vel differentia. Non genus vel differentia : ergo species ; sed species specialissima praedicatur de individuis solum sub ipsa contentis : ergo Christus est individuum hominis.
- Item, haec est vera : Christus, secundum quod homo, est substantia ; sed substantia dividitur sufficienti divisione a Philosopho per primam et secundam : aut igitur Christus est. substantia prima aut secunda. Non secunda, cum non sit genus vel species : ergo prima ; sed prima substantia idem est quod individuum : ergo etc.
- Item, haec est vera : Christus, secundum quod homo, est albus, et albedo inest Christo, secundum quod homo ; sed accidentia primo et per se sunt in individuis : ergo albedo inest Christo secundum quod est hominis individuum.
Sed contra :
- Idem est esse individutim substantiae et hypostasim ; sed in Christo una sola est hypostasis, quoniam in hypostasi fit unio, ut dicit Damascenus, et illa hypostasis est divina, non humana nisi per unionem : ergo, si haec est falsa : Christus, secundum quod homo, est hypostasis, haec similiter est falsa : Christus, secundum quod homo, est individuum.
- Item, Christus, secundum quod homo, est individuum, et, secundum quod Deus, est substantia individua : hoc constat ; et secundum rationem individuationis est numeratio : ergo Christus est duo. Sed hoc est falsum, sicut ostensum est supra : ergo etc.
- Item, omne individuum est per se unum et un um numero ; sed nihil tale est unitum alii slibstantiae antecedenti secundum esse : ergo, cum humana natura in Christo sit unita Verbo aeterno, videtur quod rationem individuationis noti teneat in ipso.
- Item, quidquid dicitur de filio hominis, dicitur de Filio Dei : ergo, cum « individuum » dicat collectionem proprietatum, quam impossibile est in alio reperiri et de alio individuo dici, impossibile est quod Christus sit aliud et aliud individuum secundum quod homo et secundum quod Deus : ergo sicut in Christo est unitas personalitatis, ita est unitas individuationis : ergo sicut haec est falsa : Christus est persona secundum quod homo, ita, ut videtur, haec erit falsa : Christus est individuum secundum quod homo.
Quaeritur igitur de hac et de consimilibus, videlicet utrum sint concedendae : Christus est individuum secundum quod homo ; Christus est suppositum secundum quod homo ; Christus est hypostasis secundum quod homo ; et de aliis consimilibus, quid veritatis habeant et quid proprietatis.
Respondeo : Dicendum quod accipiendo proprie hanc dictionem secundum, prout dicit habitudinem causae, quaedam ex huiusmodi locutionibus simpliciter sunt falsae et impropriae, quaedam sunt distinguendae, pro eo quod habent aliquid proprietatis, aliquid improprietatis.
Haec enim est falsa et impropria Christus, secundum quod homo, est persona, et haec similiter Christus, secundum quod homo, est hypostasis. Sed prima est falsa ex duplici causa : tum quia persona importat proprietatem dignitatis, tum etiam quia importat fundamentum totius existentiae naturalis. Neutrum autem horum inest Christo ratione naturae assumtae, sed assumentis.
Secunda vero est falsa altera illarum causarum, quoniam, etsi hypostasis non dicat proprietatem excellentiae, dicit tamen fundamentum existentiae ; hoc autem in Christo non est anima nec caro nec ex utroque compositum, sed Verbum increatum. Et propterea praedictae duae locutiones impropriae sunt et falsae ; et si legantur alicubi, sunt exponendae et secundum aliam acceptionem illius determinationis secundum quod est homo sunt intelligendae.
Haec autem de qua nunc est sermo, scilicet Christus est individuum secundum quod homo, et haec : Christus est suppositum secundum quod homo, possunt habere proprietatem et improprietatem secundum diversam intentionem istorum vocabulorum.
Dicitur enim aliquid individuum dupliciter : uno modo, quia dicitur de uno solo ; et hoc modo albedo Petri est individuum, et hoc modo individuum dicitur quod est indivisum in se. Et sic absque dubio Christus, secundum quod homo, est individuum. Alio modo dicitur individuum quod est ab aliis divisum et subsistit in se et per se ; et hoc modo accipiendo individuum, humana natura in Christo non est individuum. Est enim unita Verbo increato sicut suo supposito.
Per hunc etiam modum distinguendum est, cum dicitur : Christus, secundum quod homo, est suppositum. Est enim suppositum in quo et supposifom de quo. Si dicatur suppositum illud de quo alterum praedicatur et quod subicitur superiori, Christus, secundum quod homo, est suppositum. Si vero dicatur illud suppositum in quo totum esse rei stabilitur et fundatur, sic non est concedendum Christum esse suppositum secundum quod homo, nisi arctetur ratio suppositi, ut dicatur suppositum accidentium et proprietatum accidentalium.
Unde, quia in unica sui acceptione tam nomen individui quam nomen suppositi aequipollet hypostasi, falsae sunt praedictae locutiones ex eadem causa ex qua et locutio praedicta ; scilicet Christus est hypostasis secundum quod homo. Sequeretur enim quod in Christo essent duo supposita et duae hypostases ; et ita non esset unum nec esset in eo vera unio.
Secundum autem aliam acceptionem possuilt concedi ; et per hoc possunt dissolvi rationes quae inducuntur ad utramque partem. Rationes enim quae inducuntur ad primam partem procedunt de ind.ividuo secundum quod individuum dicitur quod de uno solo dicitur. Rationes vero ad partem sequentem procedunt de individuo secundum quod non solum non dividitur in alia, sed etiam in quantum dividitur ab alio supposito, et hoc quidem non habet in Christo. Et hoc totum patet pertractanti singulas rationes.
Ex his patet quod ultimo quaerebatur, quae scilicet locutiones in hac materia sint admittendae et quae non. Illae enim concedendae sunt quae sic veritatem et proprietatem naturarum important quod illi summae unioni non praeiudicant, in qua quidem facta est unio in persona Verbi, non solum in quantum dicit dignitatem proprietatis, sed in quantum dicit suppositum incommunicabile, scilicet ipsam hypostasim, ratione cuius est mutua praedicatio et idiomatum communicatio.
Et hoc tamquam pro directivo principio est habendum, quia in illa unione beata persona Verbi fecit se suppositum humanae naturae, sicut pluries in praecedentibus dictum est. Eï pro tanto hum ana natura in Christo dicitur vergere in accidens : et ideo aliquod praedicatum, quod dicit modum existendi, vere attribuitur nobis secundum humanam naturam, quod tamen non vere attribuitur Christo secundum humanam, sed secundum divinam, scilicet esse personam et esse hypostasim ; esse suppositum, esse individuum, secundum quod vocabulo hypostasis aequipollent, licet secundum largiorem modum accipiendi duo ultima possint attribui, ut praetactum est.
Sed contra praedicta videtur posse obici, quoniam videtur quod Christus, secundum quod homo, vere et proprie sit individuum. Sicut enim in secundo libro ostensum fuit, individuatio est ex communicatione materiae cum forma et innotescere habet per accidentium collectionem ; Christus autem, secundum quod homo, ex anima et carne componitur sicut et alii homines : ergo ita vere et proprie habet individuationem sicut et alii homines : non videtur igitur quod praedictum est sufficere.
Propter hoc est quaestio, quantum sit de proprietate individuationis in Christo secundum quod homo. Si enim non est amplior nisi quia dicitur de uno solo, tunc non habet magis de ratione individuationis quam accidentia ; quod absurdum est penitus, cum Christus, secundum quod homo, sit vera substantia.
Et dicendum quod, circumscriptis accidentibus et proprietatibus, quae individuationem non faciunt, sed ostendunt, individuatio est a principiis intrinsecis, secundum quod unum constituunt suppositum, in quo totum esse rei stabilitur. Et quia ex concursu illorum principiorum constituitur individuum et resultat forma totius, quae est forma specifica ; hinc est, quemadmodum dicit Boethius, quod species est totum esse individui. In Christo autem anima et caro, sive materia et forma, uniuntur non solum in eo quod constituunt, sed etiam in hypostasi Verbi aeterni. Et ideo forma specifica non dicit totum esse Christi, ac per hoc Christus, secundum quod homo, non habet omnino plenam rationem individui ; unde quasi medium tenet inter individuum proprie dictum, et individuu m secundum quod accidens dicitur aliquid individuum. Nam in individuo proprie dicto est principiorum substantialium unio et primi suppositi constitutio in se ipso, non in altero. Utrumque autem horum deest in accidentibus, quae nec in se nec per se subsistunt. Medio modo est in Christo, ubi principia convenient secundum humanam naturam ; tamen primum suppositum est alterius naturae, non ab eis constitutum.
Et sic patet quod veritatem habent quae praedicta sunt. Ad haec autem valent praedeterminata libro secundo, distinctione tertia.
ARTICULUS II.
De filiatione adoptionis.
Consequenter quaeritur de secundo principali, scilicet de filiatione adoptionis.
Et circa hoc incidunt tria inquirenda.
Primum est, utrum filiatio adopptionis sit in Christo.
Secundum est, utrum sit in aliis per Christum.
Tertium est, utrum sit in nobis per comparationem ad Christum.
QUAESTIO I.
Utrum fïliatio adoptionis sit in Christo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum filiatio adoptionis sit in Christo ; quod est quaerere, utrum Christus sit filius adoptivus.
Et quod sic, videtur.
- Hilarius, De Trinitate : Potestatis dignitas non amovetur, dum carnis humanitas adoptatur. Si ergo hoc dicit quantum ad assumtionem humanae naturae a Verbo, videtur quod in Christo humana natura sit adoptata.
- Item, Spiritus caritatis est ille qui facit filios adoptionis, sicut patet ad Romanos 8, 15 : Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum; sed Christus habuit spiritum dilectionis secundum quod alii, quem et accepit per donum gratiae in quantum homo : ergo est filius adoptivtis.
- Item, aut Christus est Filius Dei secundum quod homo aut non. Si non, et alii homines sunt filii Dei, ergo maioris dignitatis sunt alii homines quam ille qui est Deus : quod absurdum est. Si igitur est Filius Dei secundum quod homo, aut naturalis aut adoptivus ; sed non naturalis, quia tunc esset eiusdem naturae secundum quod homo : restat ergo quod sit filius doptivus.
- Item, omnes sumus filii Dei per creationem ; sed hoc non impedit quin possimus esse filii per adoptionem mediante dono gratiae : ergo pari ratione, qµamvis Christus sit Filius Dei per aeternam generationem, nihil impedit quin sit filius Dei adoptivus per susceptionem gratiae divinae in tempore.
Si tu dicas quod hoc est propter culpam, per quam facti sumus filii irae, quae non fuit in Christo ; sed contra : angeli sunt filii per adoptionem gratiae, sicut scribitur Iob 38, 7 : Cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei : ergo etc.
Sed contra :
- Ad Philippenses 2, 11 : Dominus noster Iesus Christus in gloria etc., ibi Glossa: In quantum homo, assumsit nomen. Dei, non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis.
Si tu dicas quod non negat Christum esse filium adoptivum, sed negat ipsum esse Deum adoptivum, cum sit Deus verus ; sed contra : sicut Christus. est Deus verus, ita est Filius Dei verus : ergo sicut veritas Deitatis non patitur ipsum dici Deum per adoptionem, sic veritas filiationis non admittit gratiam adoptionis.
- Item, Ambrosius, tractans ilIud verbum ad Romanos 1, 4 : Praedestinatus est etc. : Legi et relegi Scripturas ; Iesum Filium Dei nunquam adoptione inveni. Sed non debemus Christo attribuere quod non possumus per Scripturas authenticas aut rationes necessarias confirmare : ergo omnino est reiciendum Christum esse filium Dei adoptivum.
- Item, Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus : Natus est secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, secundum veritatem naturae ex homine hominis filius, ut non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate, filii nomen nascendo haberet. Si ergo tam Filius Dei quam Virginis non adoptione, non nuncupatione, sed natura, ergo neutrius est filius adoptivus.
- Item, quicumque adoptatur, de non-filio fit filius : si enim esset filius, iam non adoptaretur in filium ; sed Christus ab aeterno fuit filius secundum divinam naturam ; statim cum fuit, filius fuit secundum humanam : ergo etc. Et quia multae ad hoc inducuntur auctoritates in littera, ista sufficiant.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio haec non admittitur, sciIicet Christum esse filium Dei per adoptionem, sive proferatur simpliciter sive cum determinatione, utpote si addatur : in quantum homo.
Ratio autem huius est, quia filiatio respicit personam, sicut dictum fuit supra ; sed adoptio in adoptato praesupponit extraneitatem et ponit gratificationem et ordinat ad possidendam hereditatem ; et ista sunt tria substantialia ipsi adoptioni. Ad hoc ergo quod aliquis sit filius per adoptionem necessario requiritur quod persona illa habeat ante adoptionem aliquo modo extraneitatem, quia non adoptantur filii proprii, sed alieni. Necesse est etiam quod recipiat donum gratiae, per quod ordinatur ad possidendum hereditatem.
Quamvis autem in Christo competant duo ultima, scilicet gratiae susceptio et hereditatio secundum naturam assumtam, extraneitas tamen non competit. Ille namque extraneus est a filiatione qui est non-filius. Non-filius autem dupliciter potest dici : vel negative vel contrarie. Non-filius negative dicitur qui non habet filiationem Dei, sive habeat oppositam filiationem sive non. Non-filius contrarie sive privative dicitur ille qui est filius irae.
Ad hoc ergo quod aliqua persona sit adoptabilis, necesse est quod secundum suam primam otiginem vel sit indifferens ad filiationem gratiae et irae vel habeat filiationem irae. Et quia persona Christi nullo istorum modorum etiam secundum naturam assumtam habuit extraneitatem, quia nec peccatum habuit nec habere potuit, omnes autem.aliae personae, habentes gratiam, habuerunt aliquam extraneitatem : hinc est quod de omnibus habentibus gratiam potest dici quod sint filii adoptivi, excepta sola persona Christi, ratione iam dicta.
Concedendae sunt igitur rationes ad partem istam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur de Hilario, quod in Christo humanitas adoptatur, dicendum quod humanitas dicitur adoptari non ratione illius singularis naturae, quae assumta fuit a Verbo in unitatem personae, sed ratione consimilium, quia per illam unionem adoptati sunt alii homines.
- Ad illud quod obicitur, quod spiritus caritatis facit illos adoptivos, dicendum quod verum est in his quae habent extraneitatem aliquam ; et quia hanc non est reperire in Christo, ideo non tenet ratio ilht, quia procedit ab insufficienti.
- Ad illud quod obicitur, utrum Christus sit filius Dei secundum quod homo, potest concedi quod sic.
Et si quaeratur, utrum sit filius per gratiam vel per naturam, dicendum quod, secundum quod, homo, est filius per gratiam ; sed tunc non sequitur : ergo est filius adoptivus, quia hoc non est per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis, quae multo est excellentior nec habet repugnantiam ad filiationem naturalem, immo facit illam communicari ; nec importat aliquam imperfectionem nec amittitur nec consumitur sicut gratia adoptionis, prout explicafom fuit.
- Ad illud quod obicitur, quod filii per creationem fiunt filii per adoptionem, dicendum quod non est simile, quia filii per creationem, quamvis non sint omnino extranei a Deo, tamen possunt esse extranei, si per culpam fiant filii diaboli ; nec per creationem sunt perfecti filii, quia non sunt similitudine gratiae insigniti. Non sic autem est de eo qui per generationem est filius ; ille enim non est extraneus nec potest fieri nec potest magis consignari ; et ideo non potest per adoptionem Filius Dei de novo fieri. Et ideo ratio illa non valet, quoniam non est simile hinc et inde.
QUAESTIO II.
Utrum filiatio adoptionis conveniat nobis per Christum.
Secundo quaeritur, utrum filiatio adoptionis conveniat nobis per Christum.
Et quod sic, videtur.
- Ioannis 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Constat quod illi in patrem ; sed constat quod Evangelista loquitur de Verbo incarnato : ergo videtur quod per ipsum nos simus filii Dei ; sed non alii filii quam adoptivi.
- Item, ad. Galatas 4, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus. Ergo, si Filius ad hoc missus est in carnem, videtur quod per Christum simus filii adoptivi.
- Item, omne per accidens reducitur ad per se ; sed filii per adoptionem sunt filii per accidens respectu filii naturalis, qui per se et proprie est filius : ergo, si solus Christus est filius naturalis, videtur quod nullus adoptetur in filium nisi per ipsum.
- Item, per ipsum sumus filii Dei effecti per quem sumus Deo reconciliati ; sed Deo reconciliati sumus per Christum, sicut dicitur II ad Corinthios 5, 18 : Deus nos sibi reconciliavit per Christum : ergo videtur quod adoptati sumus per ipsum.
Sed contra :
- Ad Romanos 8, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum. Ergo videtur quod nostrae filiationis adoptio proptie attribuenda sit Spiritui Sancto, non Christo.
- Item, Ioannis 3, 5-8 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto etc. ; et iterum : Sic est omnis, qui natus est ex spiritu ; sed cui attribuitur nativitas, eidem attribuenda est filiatio : si ergo per Spiritum Sanctum renascimur spiritualiter, videtur quod per ipsum proprie, non per Christum adoptemur in filios.
Quodsi tu dicas hoc competere utrique, arguitur saltem quod per appropriationem non competat Christo, sed Spiritui Sancto ; praedictae autem rationes videbantur ostendere oppositum.
- Item, ante Christi incarnationem Deus habuit homines filios, sicut ipse dicit de Salomone : Ero illi in patrem ; sed constat quod nondum Filius Dei in carnem advenerat : ergo, si Christus Filium Dei nominat incarnatum, videtur quod non simus filii Dei per Christum.
- Item, quantumcumque sit Filius incarnatus, nullus tamen est Dei filius adoptivus, nisi qui suscipit donum gratiae gratum facientis, qua suscepta, etiam ante incarnationem est filius. Ergo, posita vel remota incarnatione Filii Dei, salva manet ratio adoptionis. Videtur igitur quod nostrae adoptionis filiatio non fuerit facta per Christum.
Iuxta hoc quaeritur, per quod donum gratiae efficiamur filii adoptivi. Videtur enim quod per caritatem sicut dicit Augustinus : Sola caritas est quae discernit inter filios regni et perditionis.
Videtur etiam quod per fidem, sicut Ioannis 1, 12 dicitur : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius.
Videtur nihilominus quod per timorem, super ipsum illud ad Romanos 8, 15 : Non accepistis iterum spiritum servitutis etc., Glossa : Timor castus, qui est bonus et perficiens, generat nos filios.
Videtur etiam quod per gratiam baptismalem, per auctoritatem Domini, Ioannis 3, 5 : Nisi quis Christo renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto ; sed hoc est per baptismum.
Quaeritur ergo : cui istarum gratiarum sive donorum attribuitur proprie filiatio adoptionis ? Et si omnibus quodam modo, quaeritur, cui magis proprie ?
Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum simus filii adoptionis per Christum, hoc potest dupliciter intelligi, quia praepositio illa « per » potest importare causam per appropriationem non competat effectivam vel meritoriam sive dispositivam. Et si causam meritoriam vel dispositivam importat ; absque dubio verum est quod simus filii adoptionis per Christum. Ipse enim nobis meruit gratiam, per quam sumus filii adoptivi, in quantum est caput Ecclesiae : Et hoc non solum respicit divinam naturam, sed etiam naturam assumtam.
Si vero importet causam effectivam, sic adhuc verum est ; Pater enim nos adoptavit per Filium et Spiritum Sanctum. Et si per appropriationem loquamur, per Filium adoptavit quoad inchoationem, per Spiritum Sanctum quoad consummationem. Ad nostram enim adoptionem duo concurrunt, scilicet redemptio, quae facta est per Filii missionem, et gratificatio, quae facta est per missionem Spiritus Sancti. Et hoc est quod dicitur, in libro De anima et spiritu, capitulo 6 : A Patre per Filium et Spiritum Sanctum ad nos divina descendunt. Pater siquidem tradidit Filium, quo redimeret nos ; misit Spiritum Sanctum, qui servos adoptaret in filios ; Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum Sanctum in privilegium adoptionis.
Et sic patet quod per omnem modum - sive « per » dicat rationem dispositivam sive effectivam, et hoc sive per proprietatem sive per appropriationem - verum est quod sumus filii adoptivi per Christum.
Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de Spiritu Sancto, dicendum quod filiatio adoptionis convenit Spiritui Sancto et apptopriari potest ratione gratificationis ; sed per hoc non excluditur quin conveniat Filio. Si enim per proprietatem loquatnur, indivisa sunt opera Trinitatis ; si vero per appropriationem, nihil impedit quin aliquid diversis de causis possit pluribus personis appropriari. Et per hoc patet sequens obiectum.
- Ad illud quod oblcitur, quod filii adoptivi fuerunt ante adventum Christi, dicendum quod, etsi fuerunt ante adventum Christi secundum rem, non tamen ante fidem venturi fuerunt filii adoptivi, quia, sicut dicit Augustinus, nullus salvari potuit sine fide Mediatoris. Praeterea, ante Christi adventum non fuit plena ratio filiationis, quia nullus hereditatem poterat assequi, quantumcumque iustus esset.
Et si tu obicias de angelis, quod sunt filii, dicendum quod, etsi non sint filii mediantibus meritis Christi.hominis, sunt tamen per effectum et conformitatem filii Dei. Oportet enim, sicut dicit Augustinus, nos in filios adoptari per eum qui est Filius per naturam.
- Ad illud quod obicitur, quod, incarnatione posita, non ponitur filiatio nec remota removetur, dicendum quod hoc non arguit nostrae adoptionis Christum non esse causam, sed ostendit incarnationem non esse totam causam, quia completur filiatio in missione Spiritus Sancti.
Ad illud vero quod ultimo quaeritur, per quod donum gratiae fiamus filii adoptivi, dicendum quod filii Dei sumus in quantum sumus conformes imagini Filii naturalis, secundum illud ad Romanos 8, 29 : Quos praedestinavit conformes fieri imagini Filii eius. Hoc autem est dupliciter : aut per remotionem a. malo, et hoc est per gratiam baptismalem, quae, in quantum est sacramentalis, medela est contra malum ; aut per ordinationem ad bonum, et hoc potest esse dupliciter : aut ex parte intellectus, et sic fides ; aut ex parte affectus, et sic caritas. Si autem dicatur timor vel humilitas facere filios, hoc est dispositive.
QUAESTIO III.
Utrum filiatio adoptionis sit in nobis per comparationem ad Christum.
Tertio quaeritur, utrum filiatio adoptionis sit in nobis per comparationem ad Christum ; et hoc est quaerere, utrum simus filii adoptivi ipsius Christi.
Et quod sic, videtur.
- Frequenter enim in Evangelio vocat Dominus discipulos suos filios, et illos quos curabat : Confide fili ; fides tua te salvum fecit. Si ergo vere dicebat, illi erant filii Christi ; sed non naturales : ergo adoptivi.
- Item, super illud ad Ephesios 4, 6 : Unus Deus et pater omnium, Glossa : Deus est pater omnium creatione, sed fidelium regeneratione. Sed Christus creavit et recreavit : ergo Christus est pater omnium et fidelium ; sed fidelium est per adoptionem pater : ergo etc.
- Item, filii adoptivi efficimur per gratiam inhabitantem ; sed, cum habitat in nobis una persona, necesse est quod inhabitet et reliqua : ergo, si sumus filii unius personae, necesse est quod totius Trinitatis : ergo Christi.
- Item, unus est amor quo amamus Patrem et Filium et Spititum Sanctum ; sed amor est ille qui facit nos clamare : Abba, Pater : ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus pater noster.
Sed contra :
- Illius solius est adoptare qui potens est generare ; sed in divinis solus Pater generat, non Christus vel Spiritus Sanctus : ergo sumus filii adoptivi solius Patris : non ergo Christi.
- Item, illius sumus filii adoptivi cuius Christus est Filius per naturam, eo quod sumus eius fratres et coheredes ; sed idem Christus est Filius solius Patris : ergo nos sumus filii adoptivi respectu unius solius personae, scilicet Patris : non ergo Christi.
- Item, solus Filius est incarnatus, ne, si alius incarnaretur, esset confusio proprietatum, si nomen filiationis transiret in aliam personam. Ergo, si filiatio non debet in divinis competere alii personae quam personae Filii, pari ratione nec paternitas.
- Item, respectu illius solius dicimur filii qui refertur ad nos vice versa ; sed Filius Dei non dicitur ad nos nec dicitur filius noster, sicut habitum est in primo libro : ergo nec nos debemus dici filii ipsius Filii.
Si tu dicas quod, etsi non referatur sub nomine filii, refertur tamen sub nomine patris ; obicitur contra hoc : quia esse patrem et fratrem sunt relationes incompossibiles respectu eiusdem ; sed Christus est frater noster : ergo non est pater : ergo non sumus filii Christi.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio filiatio per adoptionem competit nobis respectu totius Trinitatis, a qua sumus creati et recreati, et sic competit nobis respectu Christi. Unde Christus potest dici pater noster. Sicut enim in divinis nomen principii accipitur essentialiter, utpote cum dicitur respectu creaturae, accipitur etiam notionaliter, cum dicitur respectu personae, sic nomen patris, si dicatur respectu personae, dicitur personaliter ; si vero dicatur respectu rationalis creaturae, essentialiter dicitur. Unde sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium creaturae ratione productionis naturae, sic sunt unus pater ratione collationis gratiae.
Concedendae sunt igitur rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur, quod illius est adoptare etc., dicendum quod illud habet locum in eis qui nati sunt habere filios per viam generationis. Deus autem non solum habet Filium per productionem generationis, verum etiam multos sibi format filios per productionem creationis. Et sicut tota Trinitas illos creat dando naturam, sic recreat dando gratiam. Et sic adoptio ad totam Trinitatem spectat.
- Ad illud quod obicitur, quod eiusdem sumus filii nos et Christus, dicendum quod verum est quod eiusdem sumus filii, scilicet Patris aeterni, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur ; non est tamen illius solius, quia aliter sumus nos filii, aliter Christus. Christus enim est Filius per generationem, quae est actio personalis ; nos autem per creationem et gratificationem, quae est actio essentialis et quam Pater communicat toti Trinitati. Ideo non sequitur, quodsi eiusdem sumus filii cuius est Christus, quod nullius alterius. Verum est tamen quod paternitas ipsi personae Patris appropriatur, secundum quod dicitur respectu nostri.
- Ad illud quod obicitur, quod nomen proprietatis communicatum aliis personis, inducit confusionem, dicendum quod illud veritatem habet, quando nomen proprietatis sic communicatur quod numeratur, utpote si duo filii essent in Trinitate ; hoc autem contingeret, si alia persona incarnata fuisset. Si enim Spiritus Sanctus esset natus de Virgine, filius esset et alius filius quam sit Christus. Nunc autem non est sic. Nam, etsi Christus et Spiritus Sanctus dicantur esse pater noster per adoptionem, non tamen sunt alius et alius pater, immo tota Trinitas est unus pater noster, quamvis una sola persona primo sit Pater Christi.
- Ad illud quod obicitur, quod non dicitur Filius noster vel Spiritus Sanctus noster, dicendum quod ad hoc quod aliquis sit noster pater, non oportet quod ad nos referatur sub proprio nomine, sed sub hoc nomine quod est pater ; hoc autem modo dicere est quod Filius Dei sit pater noster, quamvis non sit filius noster.
Nec valet quod obicit de confusione relationum, quod idem sit pater et frater ; dicendum enim quod nihil impedit diversas et omnino disparatas relationes inesse eidem secundum diversas naturas ; et sic est in proposito. Nam Christus est pater noster secundum divinam naturam, et est frater noster secundum humanam naturam. Hoc autem non facit confusionem proprietatum nec relationem, quia nec paternitas illa nec fraternitas proprietates personales important.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa distinctione quam ponit Magister : Secundum aliquando exprimit conditionem naturae, aliquando unitatem personae, aliquando habitum, aliquando causam. Videtur enim ista distinctio esse inartificialis et superflua et diminuta. Inartificialis, quia membra ista nullam videntur habere convenientiam. Superflua videtur, quia eadem vi, qua importat proprietatem naturae, importat unitatem et proprietatem personae. Diminuta etiam videtur distinctio, quia sicut potest importare habitum, ita etiam potest importare novem genera accidentium : ergo videtur quod bis membris octo membra debuerunt adiungi.
Item quaeritur, ubi sic diversimode accipiatur, cum non videatur habere tot intellectus.
Respondeo : Dicendum quod haec distinctio, etsi videatur esse rudis, tamen est multum rationabilis, et hoc, si attenditur super quid fundatur. Nam prima divisione haec praepositio « secundum » potest importare concomitantiam vel causam. Si causam importet, tunc est quartum membrum ; si concomitantiam, sic tripliciter potest importare : aut secundum inhaerentiam aut secundum unionem aut secundum adiacentiam sive assistentiam. Si secundum inhaerentiam, sic importat proprietatem naturae ; nam proprietas inhaeret ei cuius est proprietas. Si secundum unionem, sic importat proprietatem personae. Si secundum assistentiam sive adiacentiam, sic dicit habitum.
Quartum autem membrum, quod est secundum principalis divisionis, Magister non subdividit. Potest tamen dividi secundum quatuor genera causarum.
Omnibus enim modis haec dictio secundum consuevit accipi, sicut potest per exempta monstrari. Si enim dicatur : Christus, secundum quod homo, fuit passibilis, sic importat conditionem naturae. Si dicatur : Christus, secundum quod homo, creavit stellas, sic importat unitatem personae. Sic dicatur : Christus, secundum quod homo, fuit vestitus et calceatus et ut homo inventus, sic importat habitum. Si dicatur : Christus, secundum quod Deus, creavit mundum, et, secundum quod homo ; praedicavit divinum verbum, sic importat causam efficientem. Si dicatur : Christus secundum quod Deus, est suppositum divinae naturae, et, secundum quod homo, est animal rationale, sic importat causam formalem. Si dicatur : Christus, secundum quod Deus et homo, est praemium nostrum, sic importat causam finalem.
Possunt autem multa huiusmodi exempla congruentia inveniri. De causa autem materiali secundum divinam naturam non contingit invenire ; secundum autem humanam contingit, ut si dicatur : Christus, secundum quod homo, conceptus fuit de purissimis sanguinibus Virginis.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod nos dicimur filii adoptivi, quia, cum nati fuerimus filii irae, per gratiam facti sumus filii Dei. Si enim hoc verum est, tune angeli beati et homo in statu innocentiae non fuissent filii adoptivi : ergo nec ius habuissent in.hereditate regni ; quod absurdum est.
Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de adoptione secundum plenam rationem ; et sic ponit extraneitatem quae secundum actum est, quae quidem extraneitas est elongatio et abalienatio a Deo per culpam ; et hoc quidem modo non conveniret angelis ratio filiationis. Largius tamen accipiendo extraneitatem, sive quantum ad culpam quae inest sive quia potuit inesse, se extendit ad omnes filios adoptivos. Et hoc quidem modo angeli possunt dici filii.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Christum esse filium Virginis naturaliter et per gratiam. Videtur enim quod ista duo non sint compossibilia. Si enim hoc est naturale, iam non est gratuitum et e converso.
Respondeo : Dicendum quod gratia unionis non repugnat nec incompossibilis est cum proprietate naturali, immo facit eam communicari. Et Magister loquitur hic de gratia unionis.
Vel potest dici quod gratia et natura bene possunt de eadem re dici per comparationem ad diversa. Et sic est in proposito. Nam Christus, in quantum homo, est naturalis filius Virginis ; in quantum autem Deus, est filius Virginis, non per naturam nec, per adoptionem, sed per gratiam unionis.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius quod ille, scilicet Christus, est filius origine, non adoptione ; veritate, non nuncupatione etc. Videtur enim quod sit ibi verborum inculcatio. Idem enim est esse filium origine et nativitate.
Item videtur quod sit superfluitas. Nam omnis filiatio aut est naturalis aut gratuita : ergo per originem vel adoptionem : igitur superfluunt alia membra.
Item, quid est quod dicitur aliquis filius nuncupatione ? Aut enim vera est nuncupatio aut falsa. Si vera : ergo vel per adoptionem vel per generationem ; si falsa : ergo non debet inter membra praedicta reponi.
Item si ob creationem dicuntur filii, cum ergo asini sint a Deo creati, erunt filii Dei, quod absurdum est.
Respondeo : Dicendum quod in praedicto verbo Hilarius innuit nobis quatuor filiationis differentias, quarum sufficientia haberi potest sic. Ille enim dicitur filius alicuius qui ab ipso est et ei conformatur ; hoc autem potest esse dupliciter :
aut emanatione naturali et in unitate essentiae, et sic est filius unigenitus Patris, quem dicit Hilarius esse filium origine, contra Photinum ; veritate, contra Sabellium ; nativitate, contra Arium. Et hoc in primo libro fuit expositum.
Aut potest esse ab alio in diversitate substantiae ; et hoc potest esse tripliciter secundum triplicem modum conformitatis. Aut enim conformatur quantum ad rationem imaginis naturalis, et sic est filius creatione ; aut quantum ad rationem imaginis et similitudinis, quae attenditur in gratia et donis gratuitis, et sic est filius per adoptionem ; aut conformatur in natura imaginis, sed discordat per deordinationem voluntatis, sicut homo peccator, et sic est filius nuncupatione.
Ex his patent differentiae filiationis ; patent nihilominus verba praedictae distinctionis, quod non inculcantur, sed valde rationabiliter dicuntur. Patet etiam responsio ad obiecta. Non enim sine causa dicuntur illa tria vocabula ; et quamvis pro eodem accipi possit origo et nativitas, non tamen frustra ponitur unum cum altero ; hoc enim est propter haereses elidendas.
Ad illud quod obicitur, quod omnis filius aut est filius per naturam aut per gratiam, dicendum quod falsum est, nisi extendatur nomen naturae et gratiae ad illud quod est ex mera Dei benevolentia et ad illud quod habet quis ab origine. Et hoc quidem modo filiatio per creationem potest dici quodam modo esse per naturam, quodam modo per gratiam ; sed non sequitur propter hoc quod talis sit filius adoptivus vel naturalis.
Ad illud quod quaeritur de filiatione per nuncupationem, dicendum quod ille sic dicitur filius qui habet conformitatem per naturam imaginis, sed difformitatem per culpam ; et hoc, inquam, modo nuncupatio ista quodam modo habet veritatem, quodam modo non, quia quodam modo est filius, quodam modo adversarius. Et ideo sola nuncupatione dicitur filius, sicut Abraham dixit ad divitem damnatum : Recordare, fili etc.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod si pater est per creationem debet dici pater bestiarum, dicendum quod non sequitur, quia non quaecumque creatio facit aliquem dici filium, sed creatio illa in qua confertur insigne divinae imaginis, per quam configuratur homo Deo et idoneus efficitur ad hoc ut sit filius adoptivus.
Dub. V.
Item quaeritur de illo verbo Ambrosii in littera : Per adoptionem sumus filii, ille vero per veritatem naturae. Cum enim factum per veritatem et dictum per similitudinem non univocentur, sed aequivocentur, sicut homo pictus et homo verus in homine, tunc filiatio nobis et Christo competit aequivoce. Et hoc ipsum videtur confirmari per illud quod dicitur Ioannis 20, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum ; Gregorius ibi : Aliter meum et aliter vestrum. Sed contra hoc est quod Christus dicitur frater noster; sed non diciretur ex hoc frater, si aequivoce essemus filii : ergo etc.
Item, cum dicitur : Deus est pater Christi et pater noster, aut eadem paternitas aut alia. Si eadem, ergo, si paternitas dicitur uniformiter, pari ratione et filiatio. Si alia, ergo in persona Patris sunt duae paternitates, quod simpliciter absurdum est.
Respondeo : Dicendum quod nos et Christus dicimur filii Dei nec omnino aequivoce nec omnino univoce. Non univoce quia una est filiatio temporalis et gratuita, alia naturalis et aeterna. Non aequivoce, quia mediante illa filiatione et per conformationem ad illam filii efficimur adoptivi. Sicut enim a Patre omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, sic a Filio omnis filiatio.
Similiter si quaeratur, utrum uniformiter dicatur Deus pater noster et Filii, dicendum quod nec omnino uniformiter nec omnino difformiter ; quia pater dicitur Filii paternitate aeternali et personali, pater vero noster ex tempore et essentialiter. Et sicut essentia non ponit in numerum cum persona ut sint res duae, sic nec una paternitas cum alia ut sint duae paternitates.
Et sic patent rationes et obiectiones ad utramque partem. Non enim valet illa obiectio de homine picto et vero ; nam homo pictus nihil habet de veritate hominis, filius autem adoptivus aliquid habet de veritate filii, quamvis non sit filius naturalis.
