Distinctio VII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre III

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

Secundum primam vero dicitur Deus factus etc.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra narravit Magister multorum opiniones. In hac parte applicat ad principale propositum, videlicet ad explicandas ambiguas locutiones. Dividitur autem pars ista in partes tres secundum illas tres opiniones.

In quarum prima explicat locutiones ambiguas secundum opinionem primam.

In secunda vero secundum opinionem secundam, ibi : In secunda vero sententia huius traditionis.

In tertia vero secundum tertiam, ibi : In hac igitur sententia sic dicitur : Deus factus homo etc.

 

Prima pars dividitur in duas.

In quarum prima, iuxta primam senteritiam, ambiguas locutiones exponit.

In secunda vero ea, quae praedictae opinioni videntur contraria, dissolvit, ibi : Huic autem sententiae opponitur.

 

Secunda vero pars principalis dividitur in partes tres.

In quarum prima locutiones praemissas explanat.

In secunda vero auctoritates prius positas explanat, ibi : Determinant autem auctoritates, quae primae etc.

In tertia vero alias auctoritates, quae videntur adversari, reducit ad concordiam, ibi : Sed his videntur adversari etc.

Et illa pars in multas posset dividi partes secundum multas auctoritates, sicut in littera patet.

 

Similiter tertia pars principalis dividitur in partes tres.

In quarum prima explicat locutiones praemissas secundum tertiam sententiam.

In secunda vero elicit ex praemissis quamdam aliam locutionem non esse recipiendam, ibi : Et licet dicatur homo Deus etc.

In tertia vero et ultima ostendit se in praecedentibus opinionibus suspensam tenuisse sententiam, ita quod ad nullam praedictarum opinionum declinaverit magis quam ad alteram, ibi : Satis diligenter iuxta diversorum sententias etc.

 

Et ex hoc patet quod non est imponendum Magistro quod fuerit ex opinione tertia.

 

 

PRAENOTATA

Nota igitur quod in tota parte ista has duas locutiones explanat : homo factus est Deus et Christus praedestinatus est esse Filius Dei.

 

Prima enim opinio concedit quod Deus factus est homo et e converso, quia bomo in Christo est quaedam substantia, quae coepit esse Deus per gratiam.

Secunda vero opinio concedit quod Deus factus est homo et e converso, quia Deus coepit esse subsistens in duabus naturis, et ex hoc factum est ut subsistens in duabus naturis sit Deus.

Secundum tertiam opinionem dicitur : Deus factus est homo et e converso, quia Deus accepit hominem, et ex hoc factum est quod habens hominem est Deus.

Similiter prima opinio concedit quod Christus praedestinatus est esse Filius Dei, quia ille homo est Filius Dei, non per naturam, sed per gratiam, et hoc quidem ab aeterno fuit praevisum.

 

Secunda vero opinio dicit quod Christus est praedestinatus esse Filius Dei, quia persona illa, in quantum homo, id est in quantum subsistens in duabus naturis, scilicet anima et carne, praedestinatus est, et ita ratione humanitatis, non divinitatis.

 

Tertia vero opinio dicit quod Christus, secundum quod homo, est praedestinatus, non quia homo ille sit praedestinatus nec quia persona illa subsistens in duabus naturis sit praedestinata, sed quia quod praedestinatum est ei ab aeterno, collatum est ei in tempore per gratiam ; non enim humanitatem habuit ab aeterno, sed per gratiam accepit ex tempore, secundum quod Deus praeviderat aeternaliter.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo secundum duo genera locutionum, quae in littera exponuntur.

Primo quaeritur de locutionibus exprimentibus ipsam unionem.

Secundo quaeritur de locutionibus exprimentibus unionis praedestinationem.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de hac locutione : Deus est homo, et homo est Deus.

Secundo vero quaeritur de hac : Deus factus est homo.

Tertio quaeritur de hac : homo factus est Deus.

 

 

ARTICULUS I.

De locutionibus exprimentibus ipsam unionem.

 

QUAESTIO I.

Utrum vera sit locutio Deus est homo.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur de hac locutione : Deus est homo.

Et quod sit vera, videtur.

  1. Per illud quod dicitur in Symbolo : Deus et homo unus est Christus. Christus igitur et est Deus et est homo et est unus ; sed quaecumque dicuntur de uno et de eodem secundum numerum, dicuntur de se invicem : ergo Deus est homo et homo est Deus.
  2. Item, Bernardus, in V Ad Eugenium : Tantam et tam expressam vim unionis in se praefert ea persona, qua Deus et homo unus est Christus, ut, si duo de se praedices, non erres.
  3. Item, sicut superius ostensum fuit, illa unio terminatur ad unitatem personalem sive hypostasis ; sed quotiescumque aliqua duo uniuntur in supposito, de se invicem in concretione praedicantur : ergo sicut Deus nominat divinam naturam in concretione, et homo similiter, videtur quod ibi sit mutua praedicatio, ut dicatur Deus homo, et homo Deus.
  4. Item, medium quod optime iungit extrema ad utrumque extremorum comparatur secundum habitudinem subiciendi et praedicandi. Si ergo Christus perfectus mediator est inter Deum et. hominem, ergo Deus et homo talem habent habitudinem respectu eiusdem ; sed quae talem habent habitudinem. respectu eiusdem dicuntur necessario de se invicem : ergo homo praedicatur de Deo et Deus de homine.

 

Sed contra :

  1. Maior est unitas personarum in divina natura quam sit naturarum in Christo in una persona, quia, sicut dicit Bernardus, illa unitas arcem tenet super omnes unitates. Sed ratione unitatis naturae non contingit dicere quod una persona sit altera : ergo ratione unitatis personae non contingit dicere quod Deus sit homo, et quod homo sit Deus.
  2. Item, magis conveniunt ea quae sunt eiusdem generis et uniuntur in natura et persona quam quae sunt diversorum generum et uniuntur in persona tantum ; sed anima et corpus sunt in genere substantiae et uniuntur in uno homine, qui est eiusdem naturae et unius personae ; divinitas autem et humanitas non sunt eiusdem generis nec uniuntur in unitatem naturae, sed solum in unitatem personae : ergo, cum haec sit falsa anima est corpus et e converso ; ergo et haec homo est Deus et Deus est, homo.
  3. Item, cum dicitur : Deus est homo, aut homo praedicatur de Deo et de Petro univoce aut aequivoce. Si univoce, ergo aliquid est univocum Creatori. et creaturae, quod est impossibile ; si aequivoce ergo non videtur Christus homo ad genus hominum pertinere, ex quo homo de ipso et aliis non dicitur uniformiter.
  4. Item, cum dicitur : Deus est homo, aut homo praedicatur per se aut per accidens. Si per se, et quod praedicatur per se dicitur de quolibet supposito : ergo quaelibet persona divina est homo. Si per accidens, ergo videtur quod aliquid accidat Deo ; quod omnino falsum est, sicut probatum est in primo libro.
  5. Item, cum dicitur : Deus est homo, aut homo praedicatur de Deo absolute aut relative. Si absolute, ergo dicitur de tribus, quia nomina absoluta dicuntur de tribus, sicut vult Augustinus ; et haec dicunt substantiam. Si secundum relationem, sed omne relativum dicitur respectu alicuius : ergo homo dicitur respectu alicuius. Sed hoc est plane falsum : ergo non videtur quod homo, aliquo modo prae dicetur de Deo.
  6. Item, si homo praedicatur de Deo, aut est in plus aut in minus aut in aeque. Si in minus, ergo quilibet homo est Deus et non convertitur ; si in plus, ergo quilibet qui Deus est, homo est ; si in aeque, ergo redit idem inconveniens.
  7. Item, hoc nomen Deus aut supponit pro persona Filii aut non. Si pro persona Filii supponit, eadem ratione et pro persona Patris : ergo, si haec est vera pro persona Filii Deus est homo, et haec propersona Patris Deus non est homo Si vero non supponit pro persona Filii, ergo, cum in illa persona facta sit unio, praedicta locutio. erit simpliciter falsa.

8 Item, plus distat Deus et homo quam homo et non-homo ; sed Deus nunquam facit quod homo sit non-homo : ergo non videtur quod possit facere nec per naturam nec per miraculum quod haec sit vera Deus est homo

  1. Item, triplex est praedicandi modus : quod enim praedicatur de altero aut praedicatur per essentiam aut per inhaerentiam aut per causam. Cum ergo dicitur Deus est homo, aut praedicatur per essentiam, et tunc Deus et homo erit eiusdem essentiae, quod est impossibile ; aut per inhaerentiam, et tunc accidit Deo esse hominem ; aut per causam, et tunc pari ratione poterit dici quod Deus est lapis, quia ita est causa lapidis sicut et hominis. Nullo igitur modo videtur posse concedi hominem de Deo passe praedicari.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum catholicam veritatem absque dubio. necesse est concedere hominem esse Deum et Deum hominem, pro eo quod duae naturae ibi unitae sunt in unam personam. Quae autem in uno supposito uniuntur necessario de se invicem praedicantur, si accipiantur concrete, propter illam maximam qua dicitur : quaecumque uni et eidem sunt eadem inter se sunt eadem ; per quam etiam fundari habet virtus syllogismi expositorii, quod probat Philosophus, in libro Priorum, ea quae dicuntur de uno et eodem, praedicari de se invicem. Si igitur unus est Christus, qui est Deus et homo, necesario oportet concedere Deum esse hominem et hominem esse Deum. Et hoc quidem attestantur Sanctorum auctoritates et communiter fatentur doctores theologiae.

De modo tamen praedicandi diversi diversimodo sentiunt.

 

Quidam enim dicere voluerunt quaerebatur, quia talis praedicatio non sit in recto, sed in obliquo, ut sit sensus : Deus est homo, id est, Deus habet hominem.

Et hic modus dicendi relabitur ad tertiam opinionem, quae dixit « hominem » praedicari de Deo secundum habitum, quae etiam superius improbata est. Manifestum est etiam quod illud non est sufficienter dictum, quia, si diceretur Deus esse homo, id est habens hominem, eadem ratione diceretur caro, quia habet carnem, et pes, quia habet pedem.

 

Et ideo alii dicere voluerunt quod talis praedicatio est in recto, verumtamen nec est praedicatio formalis nec causalis nec accidentalis, sed per identitatem ; et est sensus : Deus est homo, id est, Deus est ille qui est homo ; ille autem qui est homo, id est Filius Dei, de Deo praedicatur per praedicationem identitatis.

Sed nec adhuc illud plene solvit ; quia quaelibet implicatio claudit in se praedicationem ; et ideo, cum dicitur « Deus est ille qui est homo », adhuc contingit quaerere de illa implicatione quae est ex parte praedicati, ad quam praedicationem habeat reduci ; et tunc vel oportet ire in infinitum implicando vel oportebit recurrere ad alium modum praedicandi.

 

Et propterea est tertius modus dicendi, ut cum dicitur « Deus est homo », hic est singularis modus praedicandi. Non enim est talis praedicatio per essentiam nec per causam nec per inhaerentiam, sicut ostendebat ratio ultima, sed est praedicatio per unionem ; ideo enim « homo » praedicatur de Deo, quia unitur ei in unitatem personae. Et quoniam haec unio est singularis, non est mirum si singularem modum exigit praedicandi.

 

Et per hoc patet illud quod ultimo quaerebatur, quia talis praedicatio non reducitur ad alios modos praedicandi consuetos, habet tamen in se veritatem, sicut ostendunt rationes ad hanc partem inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero dixit hominem praedicari de Deo quod obicitur, quod propter unionem in natura una persona non praedicatur de alia, quamvis illa unio sit excellentior : ergo sic et in proposito, dicendum quod non sequitur. Unitas enim Trinitatis maior est quantum ad rationem similitudinis et conformitatis, non autem quantum ad rationem mutuae praedicationis, pro eo quod illa quae conveniunt in una natura non praedicantur de se ita mutuo sicut illa quae concurrunt in unam personam, pro eo quod « natura » dicit quid commune, « hypostasis » dicit suppositum proprium ; consequentia autem affirmativa tenet ab inferiori ad superius, non e converso. Unde cuicumque subicitur « iste homo » potest subici « homo » ; cuicumque subicitur « homo » potest « animal » ; sed e converso non sequitur : de quocumque praedicatur « animal », praedicatur « homo » ; immo est ibi consequens. Ideo, quando una hypostasis subicitur duobus, necesse est illa sibi invicem subici, et sic per consequens praedicari. Quando autem una natura dicitur de pluribus, non est necesse illa de se invicem praedicari.
  1. Ad illud quod obicitur, quod anima et caro concurrunt in unam personam et naturam, non tamen praedicantur de se invicem mutua praedicatione, dicendum quod non est simile duplici ex causa. Primum quidem, quia concurrunt in unitatem personae atque naturae tamquam partes constitutivae, quarum non est praedicari de toto nec per consequens de se invicem. Non sic divina natura et humana, sicut in praecedentibus visum est.

Alia est etiam ratio, quia anima et caro significant partes constitutivas in abstractione ; Deus autem et homo, non in abstractione, sed in concretione significant ; et hac de causa possunt de se invicem dici, quamvis in abstractione de se invicem non praedicentur. Haec enim est falsa « Deitas est humanitas », sicut haec « caro est anima » quamvis ista sit vera « caro est animata ». Intelligatur tamen sane quod dictum est homo significati in concretione ; concretio enim proprie dicta reperitur in terminis accidentalibus.

  1. Ad illud quod obicitur, si homo praedicatur de Deo, aut praedicatur univoce de Deo aut aequivoce, dicendum quod proprie nec univoce nec aequivoce. Non aequivoce, quia non est diversa hominis significatio, secundum quod dicitur de Deo et de Martino ; univoce non, quia etsi homo retineat eamdem significationem cum dicitur de Deo et de Petro, alio tamen modo comparatur ad Petrum et Paulum, alio modo ad Deum. Ad Petrum comparatur praedicatione formali et essentiali, ad Deum vero in unione personali ; ideo ad neutrum praedictorum modorum possunt illae duae praedicationes plenarie reduci, Iicet aliquid possit ibi reperiri de uno praedictorum modorum, aliquid de alio.
  2. Ad illud quod obicitur, quod cum dicitur « Deus est homo », aut praedicatur per se aut per accidens, dicendum quod neutro modo, accipiendo proprie per se et per accidens. Per se, inquam, non praedicatur, cum non sit essentialis habitudo unius ad alterum ; per accidens non praedicatur, quia unum non est accidens alterius. Nec illud est inconveniens, quia talis modus praedicandi sub praedicta divisione non habet comprehendi.

Posset tamen dici quod uniri humanae naturae ex parte Dei non dicit accidens, sed ex parte naturae assumtae. Unde quodam modo talis praedicatio posset dici per se, quodam modo per accidens : per se, comparando divinam naturam ad personam, in qua est unio, de qua per se praedicatur ; per accidens posset dici humanam naturam comparando ad personam, cui habet uniri per gratiam.

  1. Ad illud quod quaeritur, utrum homo praedicetur absolute vel relative, dicendum quod dici relative est dupliciter : vel relatione implicita vel explicita. Cum ergo dicitur Deus est homo, homo praedicatur de Deo quodam modo absolute, quodam modo relative : absolute quantum ad privationem relationis extrinsecae ; relative quantum ad positionem relationis intrinsecae. Est enim sensus : Deus est homo, id est, Deus est unitus humanae naturae unitate personae, ratione cuius homo de Deo et Deus habet dici de homine.
  2. Ad illud quod obicitur, quod si praedicatur homo de Deo, aut praedicatur in plus aut in minus aut in aeque, dicendum quod quoddam est genus praedicationis in quo praedicatum et subiectum se habent ut excedentia et excessa, ut cum dicitur homo est albus ; et sic est in proposito. Nam, etsi homo dicatur de aliquo supposito. Dei, non tamen dicitur de quolibet nec e converso ; sicut non omnis homo est albus nec omne album est homo.
  3. Ad illud quod obicitur, quod sicut haec est vera pro persona Filii « Deus est homo », ita haec pro persona Patris est vera « Deus non est homo », dicendum quod non est simile, quia, sicut in primo libro dictum fuit, iste terminus « Deus » partim habet naturam termini communis propter suppositorum pluralitatem, partim naturam termini discreti propter formam incommunicabilem. Et ideo, quia naturam habet termini communis, locutionem potest reddere veram pro uno supposito ; quia vero naturam habet termini discreti, ideo non refert si praeponatur vel postponatur ei negatio. Unde in negativa negatur pro omnibus suppositis, quamvis in affirmativa possit reddere locutionem veram pro uno solo. Et ideo haec est falsa « Deus non est homo », quia praedicatum removetur non tantum pro Patre, sed etiam pro Filio ; et ex hoc necessario sequitur quod affirmativa sibi opposita sit vera, haec scilicet « Deus est homo ».

Unde si quaeratur, quanta est ista propositio « Deus est homo », respondendum est quod partem habet naturae indefinitae, partem naturae singularis ; et hoc est propter naturam.termini subiecti.

Si vero quaeratur, in qua materia sit, utrum in naturali vel remota vel contingenti, dicendum quod in materia contingenti praedicatum et subiectum se habent ut excedentia et excessa ; et sic est in proposito ; et praedicta propositio reduci habet ad materiam illam, sapit tamen aliquid de materia naturali propter hoc quod illae naturae, quantum est de se, sunt ad invicem disparatae, per gratiam unionis sunt coniunctae et quasi naturales factae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum haec sit admittenda Deus factus est homo.

 

Secundo quaeritur, utrum haec sit admittenda : Deus factus est homo.

Et quod sic, videtur.

  1. Ioannis 1, 14 : Verbum caro factum est ; sed caro, ut dicit Augustinus, non stat ibi pro parte, sed pro toto homine : ergo, si haec est vera Verbum Dei factum est caro multo magis haec erit vera « Deus factus est homo ».
  2. Item, in Symbolo : Incarnatus et homo factus est.
  3. Item, Augustinus : Tanta fuit illa unio, quod faceret hominem Deum et Deum hominem. Ergo, si unio illa fecit Deum esse hominem, cum omnis activa inferat suam passivam, igittir Deus factus est homo.
  4. Item, post incarnationem Deus est homo et ante incarnationem non erat homo ; sed quicumque modo est homo et prius non erat homo, est factus homo : ergo, si Deus est huiusmodi, Deus est factus homo.
  5. Item, idem est humanari quod hominem fieri : sed haec simpliciter conceditur « Deus est humanatus » : ergo simpliciter concedendum est « Deus factus est homo ».

 

Sed contra :

  1. Mutatum esse est superius ad factum esse ; sed haec simpliciter est falsa Deus est mutatus : ergo et haec Deus est factus homo.
  2. Item, factum esse praesupponit fieri ; et fieri ponit imperfectionem : ergo de quocumque est dicere factum esse est dicere imperfectionem. Sed hoc dicere de Deo est falsum : ergo et ista est falsa Deus factus est homo
  3. Item, quandocumque dieitur hoc fit illud, terminus habet rationem complementi respectu eius circa quod fit, ut cum dicitur homo fit albus, notatur albedo esse complementum hominis. Ergo, cum dicitur Deus fit homo notatur fieri complementum Dei ; sed falsum est quod homo aliquod complementum Deo tribuat : ergo praedicta locutio simpliciter erit falsa.
  4. Item, adiectivum ponit rem suam circa suum substantivum ; sed hoc adiectivum factus, cum cadit circa subiectum et praedicatum, potius adiacet subiecto quam praedicato. Quod patet, quia dicitur Verbum est factum caro : ergo iste terminus factus ponit circa divinum suppositum rem suam : ergo praedicta locutio nominat aliquam factionehl circa Deum. Sed hoc est falsum, cum nulla circa Deum possit esse factio vel innovatio : ergo falsa erit praedicta locutio.
  5. Item, quandocumque praedicatur aliquid de aliquo cum determinatione non diminuente, potest praedicari simpliciter ; sed iste terminus homo non dimin uit de ratione eitis quod est factus : ergo, si haec est vera Deus est factus homo, haec erit vera Deus est factus Sed hoc est contra Symbolum, quod dicit quod nec factus nec creatus, sed genitus.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur de hac locutione « Deus factus est homo » iuxta illud quod consuetum est, praedicta locutio multipliciter est distinguenda ex hoc quod illud participium potest ponere rem suam super totum vel circa alterum extremorum absolute vel circa unum extremum in comparatione ad alterum.

Si ponat rem suam, scilicet ipsam factionem, super totum, vera est locutio, et est sensus : Deus factus est homo, id est, factum est ut Deus esset homo ; et hoc quidem factum fuit in opere incarnationis.

Si autem ponat rem suam circa alterum extremorum absolute, utpote circa praedicatum, tunc est sensus : Deus factus est homo, id est, Deus est homo, qui quidem factus est sive productus ; et hoc quidem verum est.

Si autem ponat rem suam circa unum extremum in comparatione ad alterum, sic est sensus : Deus factus est homo, id est, Deus fecit semetipsum hominem per humanitatis assumtionem, sicut homo facit semetipsum doctum per doctrinae acquisitionem.

 

Et primus quidem sensus est verus et consuetus secundum sensum communem, non tamen est secundum locutionis virtutem, quia hoc participium quod est factus, cum sit masculini generis et adiectivum et adiective retentum, non potest ponere rem suam circa copulatum, sed necessario ponit, quantum est de virtute sermonis, circa subiectum vel circa praedicatum.

Secundus autem sensus verus quidem est et haberi potest per sermonis virtutem et proprietatem, est tamen praeter usum communem. Cum enim dicimus quod Deus factus est homo, non volumus dicere quod Deus sit homo qui productus est, sed volumus exprimere ipsam incarnationem sive unionem divinae naturae ad humanam.

 

Tertius vero sensus habetur et secundum usum communem et secundum locutionis proprietatem, habet tamen in se aliquid proprietatis et aliquid improprietatis. Et hoc patet, quia, cum dicitur iste factus est bonus vel huiusmodi, hoc participium factus tria importat, videlicet antecessionem ex parte subiecti et inceptionem ex parte praedicati et transmutationem ex parte utriusque quantum est ex vi sermonis, pro eo quod factum esse implicat fieri. In proposito autem est reperire antecessionem ex parte subiecti et inceptionem ex parte praedicati, sed non est reperire transmutationem in supposito Dei ; et ideo factus hic cadit a propria significatione quantum ad tertiam conditionem nec importat transmutationem, sed unionem ; nec significatur quod Filius Dei sit suppositum transmutationis, cum dicitur « Deus factus est homo », sed quod est suppositum naturae factae et sibi unitae.

 

Licet igitur praedictus sermo, quocumque modo accipiatur, aliquam habeat improprietatem, quia veritatem habet, nihilominus recipitur, quia in expressione fidei nostrae magis. consideratur sermonis veritas quam sermonis congruitas. Ea enim quae simt fidei nostrae., ut dicit Augustinus, melius intelligimus quam proferimus. Unde Gregorius dicit quod excelsa Dei balbutiendo resonamus.

Concedendus est igitur sermo praedictus et rationes quae hoc ostendunt, quia veritatem astruunt.

 

[Ad obiecta].

  1. Ad illud quod obicitur primo in contrarium, quod mutatum esse est superius ad factum esse, dicendum quod verum est secundum quod factum esse et fieri accipitur proprie ; hoc autem est, cum dicit transmutationem circa ipsum suppositum. Non sic autem est in proposito, pro eo quod in incarnationis opere factum est ut Deus sit homo, non secundum aliquam transmutationem factam in Deo, sed secundum transmutationem factam in altero extrema.
  2. Ad illud quod obicitur, quod factum esse praesupponit fieri, et fieri dicit imperfectionem, dicendum quod fieri dicit imperfectionem circa illud quod diéit mutationem ; in praesenti autem non dicit circa Deum mutationem nec imperectionem, sed solum circa hominem ; nec circa illum ponit imperfectionem praecedentem tempore, sed natura, quia ibi simul est fieri et factum esse.
  3. Ad illud quod obicitur, quod terminus factionis est complementum, dicendum quod illud verum est quando illud quod notatur fieri circa principium vel suppositum facit aliquam innovationem secundum aliquam proprietatem absolutam. Non sic autem est in proposito, quia, sicut iam dictum est, ex parte rei non dicit nisi habitudinem unionis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod factus cum sit participium, ponit rem suam circa subiectum, ut cum dicitur Verbum est factum caro, dicendum quod, etsi trahat nomen a supposito, tamen, quia non respicit ipsum absolute, sed in relatione ad praedicatum, ideo non est necesse quod ponat circa ipsum aliquid absolutum. Ideo ad veritatem sufficit ut circa subiectum ponatur antecessio et unio respectu praedicati. Et hoc quidem reperitur in proposito.
  5. Ad illud quod obicitur, quod ille terminus « homo » non diminuit de ratione huius quod est « factus », dicendum quod verum est ; non tamen licet inferre « est factus homo, ergo est factus », non propter diminutionem, sed propter denominationis mutationem. Non enim sequitur « iste est albus monachus, ergo est albus », non quia diminuat de ratione eius quod est albus, sed quia aliter denominat « albus », cum dicitur cum adiuncto, aliter, cum dicitur absolute. Sic et in proposito intelligendum est et hoc patet inspicienti.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum haec sit concedenda homo factus est Deus.

 

Tertio quaeritur, utrum haec sit concedenda : homo est factus Deus.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo, auctoritate Augustini : Talis fuit illa unio, ut faceret Deum hominem et hominem Deum Ergo, si fecit hominem Deum, homo ergo factus est Deus.
  2. Item, homo est Deus, et ante incarnationem non fuit Deus ; et incarnatio est Dei operatio : ergo per incarnationem homo factus est Deus.
  3. Item, sicut haec est vera Deus est homo, ita eius conversa homo est Deus. Ergo pari ratione, sicut haec est vera Deus factus est homo, haec erit vera homo factus est Deus.
  4. Item, hominem esse Deum est verum ; aut est verum veritate aeterna aut veritate temporali. Si veritate aeterna, ergo ab aeterno verum fuit dicere hominem esse Deum ; sed hoc est falsum : ergo etc. Si veritate temporali, ergo hominem esse Deum est temporale ; et omne tale est factum : ergo factum est Deum hominem esse : ergo homo factus est Deus.

 

Sed contra :

  1. Subiectum fieri se habet per modum substantificantis et praecedentis ipsum terminum ; sed homo respectu Dei neutro modo se habet : ergo haec est falsa simpliciter homo est factus Deus.
  2. Item, cum dicitur homo est factus Deus, aut homo tenetur ratione suppositi vel ratione formae. Ratione formae non, quia non praedicatur Deus de homine ratione formae ; si ergo est verum, intelligitur ratione suppositi vels hypostasis. Sed hypostasis illa est hypostasis Filii Dei, et illa est aeterna : ergo de illa est falsum simpliciter dicere quod homo ratione illius sit factus homo-Deus.
  3. Item, quia Deus factus est homo, Deus est homo novus, ergo a simili, si homo factus est Deus, homo est Deus novus sive recens ; sed hoc est impossibile : ergo etc.
  4. Item, communicatio est idiomatum. Ergo, si homo factus est Deus, Deus est factus Deus ; sed haec est falsa : ergo et prima.

 

Respondeo : Dicendum quod praedicta locutio qua dicitur « homo factus est Deus », distingui habet per hunc modum quo distincta est praedicta Deus est factus homo, ex eo quod res huius participii factus poni potest circa totum vel circa praedicatum vel circa utrumque extremum.

In primo sensu locutio est vera et est sensus : homo factus est Deus, id est factum est ut homo esset Deus ; et hoc quidem verum est.

Si autem determinet praedicatum, est sensus : homo est Deus qui factus est ; et hoc quidem falsum est.

Si autem cadat circa utrumque extremum et dicat ordinem subiecti ad praedicatum, tunc est sensus : homo factus est Deus, id est, qui prius erat homo factus est Deus posterius ; et hoc quidem adhuc falsum est, quia esse hominem nullo modo antecessit in illo supposito esse Deum nec divinum esse aliquatenus inchoatur.

 

Et sic patet quod ista locutio, si aliquo modo possit concedi in primo sensu, in duobus aliis concedi non potest nec debet homo factus est Deus. Unde magis est impropria homo factus est Deus quam haec Deus factus est homo et rarius invenitur scripta. Si tamen alicubi legatur vel inveniatur, tunc secundum primum sensum est accipienda.

 

[Ad obiecta] :

Et per hoc patent obiecta ad utramque partem inducta. Unde rationes, quae ad primam partem inducuntur, procedunt secundum primam viam ; aliter enim non concluderent, sicut patet : Rationes vero ad aliam partem inductae procedunt secundum alias duas vias, videlicet prout participium cadit inter extrema vel prout determinat praedicatum, sicut patet aspicienti.

  1. Ad illud tamen quod ultimo obicitur de communicatione idiomatum ; dicendum quod, cum dicitur quod unio illa facit communicari idiomata, dicendum quod ab hac generalitate excipiuntur illa nomina quae important unionem. Unde non sequitur : divina natura assumsit humanam naturam, ergo homo assumsit humanam naturam ; sic nec et in proposito sequitur. Cum enim dico hominem esse factum Deum, dico hominem esse Deo unitum ; et tale idioma Deo non communicatur per unionern, pro eo quod ipsa unio inter unibilia importat diversitatem et distinctionem et eam praesupponi oportet ad idiomatum communicationem ; et ideo talia idiomata unionem importantia non sunt communicabilia. Et per hoc responderi potest ad ultimum obiectum et consimilia.

 

 

ARTICULUS II.

De locutionibus exprimentibus unionis praedestinationem.

 

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de locutionibus exprimentibus unionis praedestinationem.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum haec sit concedenda : Filius Dei est praedestinatus.

Secundo quaeritur de hac : Filius Dei est praedestinatus esse homo.

Tertio vero quaeritur de hac : homo praedestinatus est esse Filius Dei.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Filius Dei sit praedestinatus.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Filius Dei sit praedestinatus.

Et quod sic, videtur.

  1. Haec conceditur Filius Dei est homo ; sed omnis homo aut est praescitus aut praedestinatus ; sed Filius Dei non est homo praescitus : ergo praedestinatus.
  2. Item, exceptis vocabulis importantibus unionem, necesse est esse idiomatum communicationem ; sed vocabulum praedestinationis unionem non im portat, quantum est de se : ergo, cum ille homo sit praedestinatus, et ille homo sit Filius Dei, necessario sequitur quod Filius Dei sit praedestinatus.
  3. Item, magis repugnat temporale aeterno quam aeternum aeterno ; sed esse praedestinatum dicit quid aeternum, sed esse conceptum et natum quid temporale ; sed haec conceditur Filius Dei est natus de Virgine, ergo et haec Filius Dei est praedestinatus.
  4. Item, mitti non convenit alicui nisi ex tempore, pro eo quod effectum dicit temporalem ; sed simpliciter conceditur Filius Dei est in carnem missus : ergo multo magis ista concedi debet Filius Dei est praedestinatus
  5. Item, praedestinatio non est aliud quam praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro ; sed Filio Dei Christo collata fuit gratia et gloria in tempore et praevisa sibi conferri ab aeterno ; sed cuicumque convertit definitio, et definitum : ergo necesse est Filium Dei concedere esse praedestinatum.
  6. Item, haec est veta Filius Dei est praedestinatus secundum quod homo. ; sed ista determinatio homo non diminuit aliquid circa subiectum : ergo, ipsa subtracta, licet inferre Filium Dei simpliciter esse praedestinatum. Cum ergo ad verum non sequatur nisi verum, videtur quod locutio praedicta, scilicet Filius Dei est praedestinatus, tamquam vera sit concedenda.

 

Sed contra :

  1. Origenes : Praedestinatur qui nondum est. Haec verba dicuntur propter illos qui in Unigenitum Dei impietatem loquuntur. Putant enim eum inter illos connumerandum esse qui, antequam fierent, praedestinati sunt ut essent. Ergo impium est dicere Filium Dei esse praedestinatum.
  2. Item, super illud ad Romanos, 8, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit, Glossa : Praedestinavit non existentes, vocavit ante aversos. Si ergo praedestinatio est non existentis, et Filius Dei semper existit, nunquam videtur praedestinatus esse.
  3. Item, praedestinatio de ratione nominis dicit antecessionem praedestinantis ad praedestinatum ; sed Filium Dei nihil antecedit, cum sit aeternus : ergo nullo modo convenit ei inter praedestinatos connumerari.
  4. Item, nullus semetipsum praedestinavit : sicut enim alius est qui creatur, alius est qui creat, sic et qui praedestinat et qui praedestinatur ; sed omnes, quotquot praedestinantur, a Filio Dei praedestinantur : ergo nullatenus est concedendum Filius Dei est praedestinatus.

 

Respondeo : Dicendum quod, quamvis haec sit concedenda Christus est praedestinatus, pro eo quod Christus nominat hypostasim in duabus naturis ; et haec Christus est praedestinatus in quantum homo, ratione determinationis adiunctae ; haec tamen comm uniter non recipitur Filius Dei est praedestinatus. Et ratio huius est propter repugnantiam intellectuum, quae quidem invenitur inter subiectum et praedicatum.

 

Reperitur autem ibi triplex repugnantia. Nam vocabulum praedestinationis circa praedestinatum tria importat, videlicet habitudinem effectuum respectu causae, acceptationem per donum gratiae et inchoationem quantum ad esse naturae. Et primum intellectum habet, quia descendit a verbo passivo ; secundum vero intellectum habet, quia descendit ab actu dicente ordinationem ad finem ; tertimn intellectum habet, quia com ponitur a praepositione dicente antecessionem, sicut ab hac praepositione « prae ».

Econtra Filius Dei dicit illam personam ut causam, non ut effectum. Dicit etiam illam personam prout competit illi filiatio per naturam, non per gratiae donum. Dicit etiam illam personam ut aeternam, non ut habentem initium. Et sic expresse est repugnantia intellectuum inter subiectum et praedicatum.

Et potest ista repugnantia reduci ad triplex genus oppositionis, videlicet contradictionis, contrarietatis et relationis. Et propter hanc triplicem repugnan tiam non admittunt magistri praedictam locutionem.

Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo in contrarium, quod haec conceditur Filius Dei est homo, dicendum quod non est ibi repugnantia intellectuum, immo potius consonantia. “Homo” enim nominat naturam habilem ad unionem, non sic autem hoc praedicatum “praedestinatum”. Et ideo non dum quod, etsi Christo praeparata sequitur ex hoc, quodsi Filius Dei et homo ; quod propter hoc sit praescitus vel praedestinatus, nisi addatur ei : secundum quod homo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod communicatio idiomatum est in omnibus, exceptis nominibus unionem importantibus, dicendum quod non solum sunt illa excipienda nomina, sed etiam vocabula illa ex quibus consurgit intellectuum repugnantia ; et tale est vocabulum praedestinationis et consimilia, sicut melius manifestabitur infra, distinctione undecima, ubi quaeritur, utrum haec sit concedenda « Filius Dei est creatura ».
  3. Ad illud vero quod obicitur, quod magis repugnat temporale aeterno quam aeternum aeterno, dicendum quod verum est de eo quod est pure aeternum ; de eo autem quod est sic aeternum quod de suo primario intellectu dicit et nominat aliquid temporale, non habet veritatem, maxime quando sic importat illud temporale quod directe habet oppositionem ad aeternum, sicut est hoc participium « praedestinatus ».
  4. Ad illud vero quod obicitur de missione, quod, quamvis sit temporale, conceditur Filius Dei esse missus, dicendum quod non est simile, quia, etsi « mitti » dicat quid temporale, tamen illud temporale non dicitur ponï circa divinam personam, sed circa aliquid creatum ; circa vero divinam personam ponit solam emanationem. Sed praedestinatio circa ipsum praedestinatum triplicem ponit intellectum qui repugnat personae aeternae ; et ideo, quamvis sane possit concedi « Filius Dei est missus », non sane potest concedi Filius Dei est praedestinatus
  5. Ad illud quod obicitur, quod Filio Dei praeparata fuit gratia in praesenti et gloria in futuro, dicendum quod, etsi Christo praeparata fuit gratia ratione humanae naturae, non tamen ratione divinae. Et ideo sicut prima locutio negatur, qua dicitur « Filius Dei est praedestinatus », nisi addatur determinatio secundum quam et ratione cuius attendatur ipsa praedestinatio, sic neganda est alia locutio, in qua ponitur praedestinationis definitio, nisi addatur haec determinatio : secundum quod homo.
  6. Ad illud vero quod obicitur, quod haec determinatio « secundum quod homo » non diminuit, dicendum quod, quamvis non diminuat de ratione praedestinationis, facit tamen quod praedestinatio rem suam ponat circa hypostasim Christi ratione humanae naturae, non ratione divinae ; et sic tollit repugnantiam intellectuum. Cum autem simpliciter infertur et dicitur « Filius Dei est praedestinatus » ; cum « Filius Dei » denominet personam Christi secundum divinam naturam tantum, est ibi repugnantia intellectuum. Et ideo non tenet ille processus, non quia ibi est paralogismus secundum quid et simpliciter, sed quia ibi est paralogismus secundum accidens. Quod enim convenit Christo ratione humanae naturae est extraneum ratione divinae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum haec sit vera Filius Dei praedestinatus est esse homo.

 

Secundo quaeritur de hac : Filius Dei est praedestinatus esse homo.

Et quod sit vera, videtur.

  1. Primo, per Magistrum in littera, qui dicit eam secundum quamlibet trium opinionum esse concedendam.
  2. Item, hoc ipsum videtur ratione. Tantum repugnat vel amplius Filio Dei fieri, quantum praedestinari ; sed haec conceditur Filius Dei est factus homo : ergo et haec Filius Dei est praedestinatus esse homo.
  3. Item, prophetia illa qua dicitur, Isaiae 7, 14 : Ecce Virgo concipiet, dicitur esse prophetia praedestinationis. Ergo quod Verbum caro fieret, sicut ex tempore fuit prophetatum et impletum, ita et ab aeterno praedestinatum : ergo sicut ex tempore factus est homo, ita et ab aeterno praedestinatus est esse homo.
  4. Item, Filius Dei est homo aut per gratiam aut per naturam. Non per naturam : ergo per gratiam ; sed omnis gratia, quaecumque datur alicui ex tempore, praeordinata fuit et praeparata ab aeterno ; sed hoc non est aliud quam praedestinari : ergo videtur quod haec Filius Dei est praedestinatus esse homo est concedenda.

 

Sed contra :

  1. Praedestinatio est respectu gratiae et gloriae, non respectu naturae ; sed esse hominem dicit praedicatum naturale, non donum gratuitum : ergo respectu illius nullus debet dici praedestinatus.
  2. Item, necessario sequitur iste praedestinatus est habere gratiam et gloriam, ergo est praedestinatus. Ergo similiter sequitur Filius Dei est praedestinatus esse homo, ergo est praedestinatus ; sed haec est neganda Filius Dei est praedestinatus, sicut ostensum est supra : ergo etc.
  3. Item, praedestinatio dicit antecessionem, non solum respectu termini, sed etiam respectu praedestinati ; sed, quamvis divina praevisio praecesserit humanam naturam, non tamen praecessit divinam personam : igitur, sive dicatur absolute sive respectu humanae naturae, negandum est Filium Dei praedestinatum esse : ergo falsa est praedicta locutio, scilicet Filius Dei praedestinatus est esse homo
  4. Item, quicumque praedestinatur, ad aliquod donum gratuitum praeparatur ; sed Filius Dei cum factus est homo, nulla fuit facta gratia illi personae Filii Dei, sed solummodo generi humano : ergo videtur quod nullo modo Filio Dei competat ista praedestinatio.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum hoc participium « praedestinatus » dicat antecessionem, tripliciter potest eam importare vel respectu subiecti vel respèctu praedicati vel respectu totius copulati. Si autem importet antecessionem respectu subiecti, tunc est sensus Filius Dei est praedestinatus esse homo, id est, Filius Dei ante praevisus est esse homo quam esset Filius Dei ; et hoc modo falsa est praedicta locutio.

Si autem importet antecessionem respectu praedicati, tunc est sensus Filius Dei praevisus est esse homo, id est, cognitus vel praevisus fuit esse homo, non antequam Filius Dei esset, sed antequam esset homo.

Si autem importet antecessionem respectu totius dicti, tunc est sensus Filius Dei est praedestinatus esse homo, id est, praedestinatum est ut Filius Dei sit homo.

 

Sic igitur potest esse triplex sensus praedictae locutionis ; et unus quidem falsus est, duo autem sequentes sunt veri ; et quantum ad istos duos sensus subsequentes recipitur praedicta locutio ab omnibus opinionibus, ut Magister dicit in littera. Et ideo secundum hunc sensum concedendum est ipsam esse veram.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod praedestinatio est respectu gloriae et gratiae, non respectu naturae, dicendum quod, cum vocabulum praedestinationis per se profertur, claudit in se intellectum gratiae et gloriae, ut puta cum dicitur aliquis esse simpliciter praedestinatus. Cum autem additur ei determinatio exterior, solum retinet intellectum principalis significati,videlicet praeordinationis sive praevisionis. Unde cum dicitur « iste est praedestinatus habere gratiam et gloriam », « praedestinatus » tantum valet ibi quantum praevisus. Et est simile, cum dicitur : cede ; per se tantum valet quantum : locum da ; sed cum dicitur : cede locum, « cede » habet solum intellectum alterius. Et ideo cum dicitur « Filius Dei praedestinatus est esse homo », praedestinatus solum importat praevisionem vel ordinationem ; et ideo importat solum generalem significationem.

Posset tamen dici quod etsi « esse hominem » de Filio Dei praedicet esse naturale, concernit tamen gratiam unionis ; et ideo tale praedicatum non exit extra rationem praedestinationis.

  1. Ad illud quod obicitur, quodsi est praedestinatus esse homo, quod est praedestinatus, dicendum quod non sequitur, quia, cum praedestinatus ponitur inter subiectum et praedicatum, potest dicere antecessionem tam respectu unius quam respectu alterius ; sed cum per se praedicatur, dicit antecessionem respectu subiecti. Et ideo non sequitur : est praedestinatus esse homo, ergo est praedestinatus ; sicut non sequitur : Filius Dei est praedestinatus secundum quod homo, ergo est praedestinatus. Nec est simile de aliis qui praedestinantur ad gratiam et gloriam, quia in eis praedestinatio non tantummodo dicit antecessionem respectu eius ad quod praedestinantur, sed etiam respectu eorum qui praedestinantur ; non sic autem est in proposito.
  2. Ad illud autem quod tertio obicitur, quod praedestinatio dicit antecessionem respectu praedestinati, dicendum quod verum est quando simpliciter et per se de aliquo dicitur ; sed quando in comparatione dicitur ad praedicatum aliquod, tunc potest dicere antecessionem respectu illius praedicati. Et hoc modo dicit in proposito ; et ideo non cogit illa obiectio.
  3. Ad illud quod ultimo obicitur, quod quicumque praedestinatus est ei fit aliqua gratia, dicendum quod praedestinatio respectu eius importat gratiae collationem respectu cuius importat antecessionem. Cum autem dicitur « Filius Dei praedestinatus est esse homo », non conceditur secundum quod praedestinatio importat antecessionem respectu subiecti, sed solum secundum quod importat respectu praedicati. Et ideo non notatur quod aliqua gratia fiat ipsi Filio Dei, sed filio hominis ; et hoc quidem verum est, et ideo illa obiectio et ceterae praecedentes non currunt nisi secundum illum sensum secundum quem praedicta locutio non recipitur.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum haec sit concedenda homo praedestinatus est esse Filius Dei.

 

Tertio quaeritur de hac : homo praedestinatus et esse Filius Dei, utrum sit concedenda.

Et quod sic, videtur.

  1. Ad Romanos 1, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute ; sed hoc dicitur aut de filio hominis aut de Filio Dei ; sed non de Filio Dei : ergo de filio hominis.
  2. Item, in Glossa : Praedestinatus est Iesus, ut qui futurus erat in carne filius David, esset in virtute Filius Dei. Sed Iesus nominat illum hominem : ergo homo ille est praedestinatus esse Filius Dei.
  3. Item, quanto maior et gratia, tanto maior secundum illam debet attendi praedestinatio ; sed gratia unionis, per quam homo ille factus est Dei Filius, maxima fuit, quae simul in se continuit gratiam et gloriam : si ergo homo praevisus est Filius Dei esse per gratiam illam, videtur quod praedestinatus est esse Filius Dei.
  4. Item, praedestinatio non attribuitur Filio Dei propter antecessionem, quae quidem non convenit Filio Dei secundum quod Deus ; sed talis antecessio bene competit homini secundum quod homo : ergo recte videtur quod competat sibi praedestinatio. Ergo, si non tantum datur illi homini gratia per quam sit beatus, sed etiam per quam sit Filius Dei, videtur quod haec sit concedenda : homo est praedestinatus ut sit Filius Dei.

 

Sed contra :

  1. Si homo est praedestinatus esse Filius Dei, et Filius Dei est homo, ergo Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei ; sed haec est falsa : ergo et illa, ex qua sequitur. Sequitur autem ex hac : homo est praedestinatus esse Filius Dei : ergo etc.
  2. Item, praedestinatio non est nisi personae : ergo, si homo est praedestinatus esse Filius Dei, aliqua persona est praedestinata esse Filius Dei. Aut igitur persona creata aut persona increata ; sed non persona creata, quia talem non est reperire in Christo : ergo persona increata. Sed personae increatae non convenit praedestinari : ergo videtur quod non debeat recipi praedictus sermo ; iste scilicet : homo est praedestinatus esse Filius Dei.
  3. Item, quicumque praedestinatur, antecedit illud ad quod praedestinatur tempore aut natura ; sed homo nec tempore nec natura antecedit Filium Dei : ergo videtur quod sermo praedictus non debeat concedi.
  4. Item, cum dicitur : homo est praedestinatus esse Filius Dei, aut hoc intelligitur secundum quod homo aut secundum quod Deus ; non secundum quod Deus, hoc constat : ergo intelligitur secundum quod homo. Sed quicumque est nunc praedestinatus, ab aeterno fuit praedestinatus : ergo secundum quod homo fuit ab aeterno praedestinatus esse Filius Dei. Sed iste terminus homo supponit verbo de praeterito, ergo supponit pro praeterito : ergo si aliquis ab aeterno fuit praedestinatus esse Filius Dei, ab aeterno aliquis fuit homo ; sed hoc est falsum : ergo et primum.

 

Respondeo : Dicendum quod ista locutio distingui habet per eum modum per quern distincta fuit prius posita, ex eo videlicet quod hoc participium praedestinatus potest dicere antecessionem respectu subiecti vel respectu praedicati vel respectu totius copulati. Si dicat antecessionem respectu subiecti, vera est locutio, et est sensus : homo, antequam esset homo, praevisus est esse Filius Dei.

Si autem notet antecessionem respectu praedicati, falsa est locutio ; est enim sensus : homo praevisus est esse Filius Dei, antequam Filius Dei esset.

Si autem notet antecessionem respectu totius copulati, est vera ; est enim sensus : homo praedestinatus est esse Filius Dei id est praedestinatum est ut homo sit Filius Dei. Et iste sensus ab omnibus opinionibus recipitur ; et ideo secundum communem locutionem concedi potest praedictus sermo.

Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

 [Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quodsi homo est praedestinatus esse Filius Dei, quod tunc Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei, dicendum quod non sequitur, quia, sicut praedictum est, quantum ad vocabulum praedestinandi non est communicatio idiomatum, immo est sophisma secundum accidens in praedicto processu. Non enim sequitur : divina praevisio praecedit Christum, secundum quod est filius Virginis, ergo secundum quod est Filius Dei.
  2. Ad illud quod obicitur, quod praedestinatio est respectu personae, dicendum quod, si est ratione personae, non est ratione personalitatis, sed alicuius naturae. Et ideo non oportet ad hoc quod sermo habeat veritatem praedestinationem antecedere personam simpliciter, sed sufficit si antecedat eam ratione alicuius naturae. Et ideo, cum dicitur : homo est praedestinatus esse Filius Dei, non intelligitur quod illa persona sit praedestinata nisi ratione humanae naturae.

Cum vero dicitur quod persona aeterna non est praedestinata, dicendum quod verum est secundum quod est aeterna ; potest tamen ei convenire ratione naturae temporaliter assumtae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod praedestinatus antecedit illud ad quod praedestinatur, dicendum quod verum est ; et illud non habet instantiam quando praedestinatio accipitur proprie respectu gratiae et gloriae ; in proposito autem nomen praedestinationis extenditur ad standum pro praevisione ratione determinationis adiunctae, secundum quod in praecedenti problemate visum est.

Posset tamen dici quod praedictum verbum intelligendum est quando vocabulum praedestinationis dicit antecessionem, non solum respecta subiecti, sed etiam respecta praedicati ; sic autem non est in proposito. Oportet etiam intelligere de re ad quam quis praedestinatur, non simpliciter, sed in comparatione ad ipsum quod praedestinatur. Non enim oportet quod ille qui praedestinatur sit ante gratiam vel gloriam simpliciter, sed solum secundum quod est in eo ; et sic non habet instantiam in proposito. Nam si Filius Dei praecedat hominem, tamen non prius inest homini quam homo sit, immo per naturam prius est humanitas quam uniretur personae Verbi.

  1. Ad illud quod obicitur, utrum homo sit praedestinatus esse Filius Dei aut secundutn quod est Deus aut secundum quod est homo, dico quod secundum quod homo ; et sic fuit ab aeterno. Nec valet : ergo supponit pro praeterito. Hoc enim intelligitur de verbo praeteriti temporis, quod non habet vim ampliandi ad futurum. In his enim quae habent vim ampliandi ad futura, pro eo quod claudunt in se actum de futuro, praedicta regula non habet locum. Et sic est in proposito, quia praedestinatio connotat praescientiam alicuius futuri ; et ideo non oportet istum tenrtinum homo respectu talis praedicati supponere pro praeteritis.

Alia est etiam ratib quare ampliat ad omne tempus : quia praedestinatio non ponit rem suam in praedestinato, sed in praedestinante, sicut laus non in laudato, sed in laudante. Et ideo sicut taus non tantum est de praesenti, sed etiam de praeterito et futuro, ita et praedestinatio praeterita potest esse de eo quod est futurum. Et ista clarescunt melius per ea quae in primo libro dicta sunt.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Inexplicabile est mysterium huius unionis, quae non est ratio partium. Videtur enim in tali unione esse partem et partem, quia super Levitici 5, 11 : Decimam partem etc., Glossa Hesychii : Decima pars Ephi est humanitas Christi. Ephi autem mensura trium modiorum significat Trinitatem. Et sicut se habet signum ad signum, ita signatum ad signatum ; sed signum est pars signi : ergo et signatum est pars signati : ergo humanitas Christi est pars Christi.

Item, in Symbolo dicitur : Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus Sed anima et caro sunt partes hominis : ergo humanitas et divinitas sunt partes Christi, cuius contrarium traditur ibidem.

Respondeo : Dicendum quod pars multis modis dicitur. Uno modo dicitur pars communiter omne quod venit in compositionem alicuius, sive secundum realem compositionem sive secundum rationem ; et hoc modo illa quae cadunt in definitione dicuntur esse partes rei notificatae.

Alio modo dicitur pars illud quod venit in constitutionem alicuius secundum rem et naturam, sive habeat quantitatem sive non ; et hoc modo anima pars est rei animatae.

Tertio modo dicitur pars magis proprie illud quod venit in constitutionem alicuius secundum rem et naturam et secundum quantitatem continuam vel discretam, sicut manus et pes est pars corporis et binarius pars quaternarii.

Quarto modo dicitur pars magis proprie quod venit in constitutionem alicuius realem vel quantitativam secundum certam et determinatam mensuram, ita quod aliquoties sumta reddit totum ; et ista pars dicitur aliquota, cui propriissime convenit intentio partis.

 

Cum ergo quaeritur, utrum humana natura sit pars Christi, dicendum quod, si pars accipiatur communiter primo modo, potest concedi quod sit « pars ». Si enim quis velit notificare quid sit Christus, dicet ipsum unam hypostasim in duabus naturis, divina scilicet et humana. Si autem pars proprie accipiatur, sic humana natura non dicitur pars Christi ; et hoc modo intelligitur verbum Magistri in littera.

Et per hoc patet responsio ad obiecta ; in talibus enim non est similitudo omnimoda.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Damascenus : Non hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum Videtur enim falsum dicere. Sicut enim divina natura humanae unita est, ita et humana divinae : ergo sicut dicimus Deum humanatum, ita et hominem deificatum.

Item, in unione divinae naturae ad humanam divina natura non est imminuta, sed humana est exaltata : ergo humana natura magis tracta est ad conformitatem divinae quam divina ad conformitatem humanae : ergo potius debet dici in Christo humana natura deificata quam divina humanata. Si tu dicas quod denominatio debet fieri a notiori, hoc non solvit, quia denominatio non solum debet fieri a notiori, sed etiam a digniori. Si etiam dicas quod esse humanatum praedicat habitum, sicut dicit tertia opinio hoc non solvit, quia non tantum dicitur humanatus, sed dicitur factus homo. Ergo, si debemus dicere quod homo est Deus et Deus est homo, videbitur quod nullum inconveniens sit dicere hominem esse deificatum.

Respondeo : Dicendum quod hoc adiectivum « humanatum » non solum praedicat habitum, sed etiam unionem. Unde nihil aliud est dicere Deum esse humanatum quam carni unitum. Hoc autem quod est deificatum, etsi possit importare unionem, importat simul ordinem et antecessionem. Deificatum enim componitur a deitate et factum : unde deificatum, hoc est fadum esse Deum. Et quoniam humanitas divinitatem non antecedit, ideo Damascenus hanc non concedit, hominem esse deificatum.

Vel dicendum quod Damascenus non negat simpliciter, sed quod non est ita propria homo est deificatus, sicut haec « Deus est factus homo ». Nam ipse dicit, III libro : Oportet scire quod non secundum exterminationem naturae vel confusionem caro deificata est. Tantum enim valet dicere carnem esse deificatam quantum deitati esse coniunctam. Ideo non negat praedictam locutionem tamquam falsam simpliciter, sed non est ita propria sicut eius conversa.

Posset etiam vis fieri in hoc quod dico hominem, quia ex parte subiecti stat pro hypostasi, ex parte vero appositi pro forma ; non sic autem hypostasis huius hominis est deificata, cum semper fuerit Deus, sicut est humanata, cum non semper fuerit homo. Et sic patet utraque obiectio.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicitur quod non dicitur homo dominicus, et videtur quod sit concedenda, per illud quod habetur in libro 83 Quaestionum : Monendum est ut illa aeterna bona expectentur quae fuerunt in homine dominico, hoc enim intelligitur de Christo. Si tu dicas hoc retractatum esse, obicitur contra hoc : quia super I libri Regum 1, 20 dicit Glossa Bedae : Quis est iste homo nisi homo dominicus ? Ergo, si hoc potest dici de aliis hominibus, multo magis de Christo.

Respondeo : Dicendum quod hoc nomen « dominicus » secundum communem usum dicitur dupliciter, scilicet possessorie et similitudinarie. Unde dicitur homo dominicus qui possidetur a Domino vel qui est similis Domino. Et quia secundum utramque comparationem distinctionem dicit et disparationem eius de quo dicitur ad dominum, respectu cuius dicitur, cum Christus sit Dominus, non est concedendum Christum esse hominem dominicum ; est enim ipse vere Dominus.

Ec ideo hoc retractat Augustinus ostendens quod potest malum generare intellectum.

Posset tamen sane intelligi ratione humanae naturae, quae a Domino possidetur et Domino assimilatur et a Domino causatur ; et ideo sic retractat Augustinus quod hoc modo potest habere sanum intellectum.

Ad illud vero quod obicitur de aliis hominibus, dicendum quod non est simile ; non enim est tanta disparatio illius hominis ad Deum quanta est aliorum hominum.