Distinctio XVIII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO XVIII
De merito Christi etiam praetermittendum non est etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de voluntate Christi.
In hac parte agit de usu voluntatis, qui consistit in exercitio merendi.
Dividitur autem pars ista in duas partes.
In quarum prima agit de merito Christi in se.
Secundo vero agit de ipso ad nostram utilitatem ordinato,
ibi : Ad quid ergo voluit pati et mori etc.
Prima pars dividitur in quatuor partes secundum quatuor quaestiones quas determinat.
In prima determinat Magister cui meruerit principaliter, ostendens quod aliquid meruit sibi.
In secunda vero determinat quando mereri incepit, ostendens quod ab instanti conceptionis,
ibi : Nec solum hoc meruit etc.
In tertia vero determinat quid meruerit, ostendens quod non tantum gloriam impassibilitatis, sed etiam exaltationem nominis,
ibi : Nec tantum gloriam impassibilitatis etc.
In quarta vero determinat qua necessitate meruerit,
ibi : Si vero quaeritur, utrum Christus etc.
Secunda vero pars principalis dividitur in duas partes.
In quarum prima proponit efficaciam meriti Christi respectu nostri.
In secunda vero multiplici auctoritate confirmat,
ibi : Sed quomodo per mortem nos a diabolo redemit etc.
Subdivisiones partium manifestae sunt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis, in qua agitur de merito Christi, incidit hic quaestio circa duo.
Primo quaeritur de ipsius merito quantum ad usum sive exercitium.
Secundo vero quantum ad praemium sive fructum.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum Christus meruerit ab instanti conceptionis.
Secundo quaeritur, utrum aliquid meruerit post conceptionem.
Tertio quaeritur, utrum aliquid meruerit in passione.
ARTICULUS I
De merito Christi quoad usum sive exercitium.
QUAESTIO I
Utrum Christus meruerit ab instanti conceptionis.
Circa primum sic proceditur et quaeritur,
utrum Christus meruerit ab instanti conceptionis.
Et quod sic, videtur.
- Ieremiae 31, 22 : Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum. Ergo Christus fuit vir ab instanti conceptionis ; sed constat quod non fuerit vir quantum ad aetatem : ergo fuit vir quantum ad animi vigorem : habuit igitur quantum ad animam virtutem et operationem viri perfecti. Sed haec consistit in merendo : ergo Christus meruit a suae conceptionis primordio.
- Item, hoc ipsum videtur auctoritate Gregorii et Magistri in littera : Non solum meruit Christus quando Patri obediens crucem subiit, sed ab ipsa conceptione, ex quo homo factus est. Et hoc ipsum potest elici ab auctoritate Gregorii consequente.
- Item, Christus ab instanti conceptionis suae fuit beatus ; sed beatitudo est habitus in actu : ergo a primo instanti conceptionis suae habuit actum gloriosum. Sed qua ratione per gloriam habuit actum gloriosum, eadem ratione per gratiam habuit actum virtuosum : ergo videtur quod a primordio suae conceptionis Christus meruit.
- Item, lux propter suam nobilitatem et actualitatem in eodem instanti incipit esse et lucere. Ergo, si anima Christi multo nobilior et potentior et deiformior est, videtur quod in instanti eodem, in quo incepit esse, coepit habere operationem sibi debitam. Sed talis est operatio meritoria : ergo etc.
- Item, sicut animae nostrae se habent ad demeritum, ita anima Christi se habet ad meritum ; sed ariimae nostrae in ipso instanti infusionis habent reatum culpae originalis : ergo anima Christi ab ipso instanti conceptionis et infusionis habuit meritum virtutis.
Sed contra
- Prius est esse quam agere. Si ergo mereri est agere, anima Christi prius habuit esse completum quam habuerit meriti usum : ergo non meruit a primordio conceptionis.
- Item, omne quod exit ab otio in actum, prius quiescit quam agat, et omne tale prius est quam operetur ; sed anima Christi incepit mereri : ergo de non operante facta est operans : ergo in merendo exivit ab otio in actum : ergo prius quievit : ergo non meruit ab instanti conceptionis.
- Item, meritum est a voluntate deliberativa in quantum deliberativa est ; sed ubi est deliberatio, ibi est collatio ; ubi autem haec est, ibi est temporis successio : ergo non videtur quod meritum Christi potuerit esse a suae conceptionis principio.
- Item, angelus non peccavit in primo instanti suae creationis, et tamen ita cito usum liberi arbitrii habuit sicut aliqua anima rationalis, cum creatus esset in cognitionis perfectione : ergo pari ratione videtur quod nec anima Christi ab instanti conceptionis mereri potuerit.
- Item, omne illud quod anima Christi habuit a primordio conceptionis suae, habuit ab alio ; sed meritum ortum habuit a libero arbitrio gratia informato : ergo non videtur quod usum meriti habuit ab ipso conceptionis primordio.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ad perfectionem meriti duo cqncurrunt, videlicet ipse habitus gratuitus et ipsius habitus actus vel usus. Si ergo loquamur de merito quantum ad habitum, qui reddit habentem dignum praemio, sic abque dubio concedendum est quod a principio suae conceptionis Christus meruit, quia omni bono et praemio dignus fuit propter plenitudinem gratiae quam Deus animae suae contulit et infudit. Et ab hoc non discordat aliquis doctor catholicus.
Si autem fiat sermo de merito quantum ad virtutis actum sive usum, in quo proprie attenditur completa ratio merendi, sic est duplex modus dicendi : unus, quod Christus meruit statim post principium conceptionis, non autem in ipso primo instanti. Et ratio huius est quia operatio debet sequi esse substantiae ; ideo necesse fuit animam Christi prius esse quam agere, praecipue eo actionis genere quod spectat ad usum voluntatis deliberativae ; talis autem est actus meritorius. Et ideo si dicatur alicubi Christum a primordio suae conceptionis meruisse, dicunt verum esse, secundum quod « a » dicit ordinem ad principium extra sumptum, non intra.
Est et alius modus dicendi quod Christus quantum ad virtutis usum et actum meruit in ipso conceptionis primordio ; hoc enim datum est ei per gratiam perfectissimam ut in primo instanti in quo incepit esse non tantum haberet habitus virtutum, sed etiam actum : unde simul coepit esse et usum comprehensionis habere ; et anima Christi in eodem instanti habuit creari et infundi et gratia informari exire in actum meriti, qui quidem consistit in motu bonae voluntatis.
Uterque tamen istorum modorum satis est rationabilis, sed primus facilior est et communior, et secundum ipsum plana ad obiecta responsio.
[Ad obiecta]
1-2. Nam quod dicitur Christus ab instanti conceptionis suae fuisse vir et quod dicitur ab instanti conceptionis suae meruisse, hoc dicitur quantum ad habitum ; et hoc innuit ipsum verbum Gregorii, cum dicit : Non sibi plus Christus meruit per crucis patibulum quam ab ipsa conceptione per gratiam virtutum. Notabile est quod dicit per virtutum gratiam, non per virtutum usum. Habuit enim gratiam a principio, ita quod in ipso principio ; usum vero habuit a principio, ita quod post principium.
3-4. Et si tu obicias de beatitudine et de luce, qui hoc tenent generaliter respondent quod in omni creatura esse praecedit operari tam in corporali quam in spirituali, tam in actu naturae quam in actu gratiae, tam etiam in actu gratiae quam in actu gloriae.
- Nec obstat illud quod obicitur de merito animae. Anima enim habet ofiginale peccatum in sua infusione per modum habitus, non autem quantum ad actum.
Et sic secundum istam viam patet responsio ad omnia obiecta.
Si quis autem velit aliam viam tenete, videlicet quod Christus in primo instanti suae creationis habuit usum liberi arbitrii propter excellentissimum gratiae donum et quantum ad actum viatoris et quantum ad actum comprehensoris, satis faciliter poterit ad obiecta in contrarium responderi.
- Ad illud enim quod primo obicitur, quod prius est esse quam agere, dicendum quod illud habet veritatem, si intelligatur de prioritate quantum ad ordinem naturae. Si autem intelligatur de prioritate quantum ad durationem, non habet veritatem, secundum quod expresse dicit Augustinus, VIII Super Genesim ad litteram, ubi dicit quod in luce corporali esse non praecedit agere ; et in angelis, de quibus dicit quod in primo instanti suae conditionis eas res cognoverunt quae simul cum eis in esse prodierunt. Et in VI De Trinitate dicit quod, si ignis esset aeternus, splendor ab igne egrediens esset aeternus. Et ideo satis rationabiliter potest dici quod illud non habet veritatem de ordine durationis, sed de ordine naturae.
- Ad illud vero quod obicitur, quod substantia quae incipit agere exit ab otio in actum, dicendum quod illud non habet generaliter veritatem, nisi intelligatur de operatione sine qua substantia operans potest esse ; de alia autem non habet veritatem, pro eo quod creatura simul incipit esse et operari ; nec incipit operari, quia exit ab otio in actum, sed quia exit a non esse in esse. Hoc modo potest intelligi in Christo quantum ac actum gratiae et virtutis.
- Ad illud quod obicitur, quod meritum est a voluntate deliberativa, dicendum quod, quamvis secundum processum naturae deliberatio indigeat successione et tempore, tamen secundum plenitudinem gratiae et gloriae possibile est ipsi animae in instanti discernere quod alias non posset facere sine continuo et tempore. Et sic per deiformitatem gloriae intellectus potest simul plura intelligere, quamvis per naturam non intelligatur nisi unum solum simul et semel. Et quia anima Christi erat in plenitudine gratiae et gloriae, hinc est quod non indigebat mora temporis ad discernendum quid eligendum, quid fugiendum, quid amandum, quid odiendum.
- Ad illud quod obicitur de angelo, dicendum quod non est simile ; non enim sic poterat simul et semel cognoscere plura secundum quod anima Christi cum plenitudine gratiae. Praeterea, peccatum dicit motum deordinatum et contrarium naturali rectitudini, sed meritum dicit naturalis rectitudinis complementum ; et licet non decuerit aliquam substantiam creari cum actu contrario rectitudini naturali, decuit tamen creari in actu et cum actu consonante ipsi naturae et eam complente, maxime illam in qua Deus a primordio suae conditionis plenissime habitavit, sicut fuit anima Christi.
5 Ad illud quod obicitur, quod illud quod inest a primordio conditionis inest aliunde, dicendum quod, si illud intelligatur praecise, ita quod anima Christi se habeat solummodo per modum suscipientis et nullo modo cooperantis, non habet veritatem. Potuit enim ipsi animae dari ut cooperaretur Deo statim cum fuit, et ita quod aliquid haberet in se quod non tantum esset aliunde, verum etiam a se ; et sic potuit esse in actu virtutis et exercitio meriti.
Si quis igitur velit sustinere hune modum dicendi, non videtur multum deviare a probabilitate rationis nec etiam a pietate fidei, quae, quanto plus potest, ipsi Christo gratiae et honoris attribuit.
QUAESTIO II
Utrum Christus meruerit aliquid post conceptionem.
Secundo quaeritur, utrum Christus aliquid meruerit post conceptionem.
Et quod sic, videtur.
- Ad Philippenses 2, 8 : Humiliavit semetipsum usque ad mortem, et post : Propter quod et Deus exaltavit illum etc. Sed humilitas non est causa exaltationis nisi per modum meriti : si ergo hoc fuit post conceptionem, ergo Christus post conceptionem aliquid meruit.
- Item, Augustinus, tractans illud verbum praemissum : Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Si ergo humiliatio in Christo subsecuta fuit ipsam conceptionem, necessario etiam sequitur quod meruerit postquam conceptus fuerit.
- Item, in libro De regulis fidei, mereri ita definitur : Mereri apud Deum dicitur qui nulla necessitate compulsus hoc facit quod facere debet. Sed hoc fecit Christus post suam conceptionem : ergo apud Deum meruit.
- Item, opera Christi fuerunt multo nobiliora quam sunt merita aliorum Sanctorum. Si ergo opera aliorum Sanctorum sunt digna retributione, videtur quod multo fortius opera Christi : ergo videtur quod Christus apud Deum meruerit.
- Item, si non meruit apud Deum postquam conceptus fuit, ergo videtur quod frustra Deo servivit et quod frustra fecit quidquid fecit post conceptionem. Si ergo hoc est impium dicere, necesse est Christum post conceptionem aliquid meruisse.
Sed contra
- Mereri est facere opus de genere laudabilium ; sed potentia determinata ad unum tantum non habet laudem in actu illius, sicut patet in omnibus potentiis naturalibus ; sed liberum arbitrium Christi ab ipsa conceptione determinatum fuit ad bonum : ergo non potuit exire in opus de genere laudabilium, ergo nec in opus meritorium.
- Item, mereri est facere opus remuneratione dignum ; sed liberum arbitrium, iam exsistens in statu remunerationis, iam non facit opus ulteriori remuneratione dignum, sicut patet in Beatis ; sed tale fuit liberum arbitrium Christi, cum esset in statu comprehensoris : ergo videtur quod post conceptionem suam nihil omnino mereri potuerit.
- Item, quicumque meretur proficit in bonis animae, scilicet in gratia et gloria ; sed Christus non potuit proficere supra id quod accepit a conceptione : ergo non videtur quod post conceptionem mereri potuerit.
- Item, quicumque meretur aliquid, de non-suo facit suum per opus et obsequium et de eo quod est sibi indebitum facit debitum ; sed Christus non potuit facere de indebito debitum vel de non-suo suum - omnia enim sua erant per gratiam conceptionis, sicut ipse testatur : Omnia tua mea sunt - ergo non videtur quod post conceptionem aliquid meruerit.
- Item, quod eodem modo se habet nunc et prius natum est consimiles operationes efficere ; sed liberum arbitrium in Christo eodem modo se habet post conceptionem et post resurrectionem, et gratia similiter, et haec duo sunt principia merendi : si igitur post resurrectionem non meruit, ergo nec post conceptionem.
Si tu dicas, quod aliter et aliter se habet quantum est ex parte carnis, hoc non solvit, quia meritum non respicit statum carnis, sed statum caritatis : ergo, si Christus post conceptionem habuit caritatem patriae aeque nobilem et perfectam sicut modo habet, nec est eius caritas variata, si modo non habet usum merendi videtur quod nec tunc habuerit.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod mereri contingit tripliciter : uno modo simpliciter abusive, alio modo partim proprie et partim improprie, tertio modo simpliciter proprie. Simpliciter abusive mereri dicitur qui facit aliquod opus de genere bonorum, tamen facit illud malo modo, id est mala intentione, sicut ille qui dat eleemosynam cum murmure ; talia enim opera aliquando remunerantur a Deo ex immensa sua largitate, sicut innuitur de Nabuchodonosor in Ieremia.
Ille vero meretur partim proprie, partim abusive, qui facit opus de genere bonorum et bona intentione, verumtamen non ex caritate, sicut aliquis peccator facit opera de genere bonorum et propter Deum, in quibus de congruo se disponit ad gratiam.
Ille vero meretur simpliciter proprie qui facit bonum opus et bona intentione et ex caritate. Et primum quidem meritum dicitur meritum interpretativum ; secundum dicitur meritum congrui ; tertium dicitur meritum condigni.
Cum igitur quaeritur, utrum Christus meruerit, non quaeritur de primo et secundo modo, sed quaeritur de tertio. Ad hoc igitur respondendum quod mereri ex condigno tribus modis contingit. Uno modo mereri est ex indebito facere debitum, sicut meretur quis in gratiae infusione et motu liberi arbitrii. Alio modo mereri est de debito facere magis debitum, sicut contingit de profectu in profectum, de virtute in virtutem. Tertio modo mereri est de debito uno modo facere debitum alio modo, ut de debito per habitum facere debitum per usum, et de debito per alium actum facere debitum per unum aeque bonum.
Omnibus his modis Christus meruit nobis. Meruit enim nobis gratiae infusionem, meruit et gratiae provectionem, meruit et bonorum operum multiplicationem. Sibi autem non meruit nisi tertio modo tantum post conceptioriem. Ipse enim non potuit facere sibi de indebito debitum, cum omni bono esset dignus. Non potuit facere de debito, magis debitum, cum omni gratia ab ipsa conceptione esset plenus ; sed quod erat, debitum uno modo fecit debitum pluribus modis, et ita meruit secundum tertium modum dicendi meritum solum, non propter imperfectionem a parte meriti, sed propter perfectionem a parte merentis. Et hoc est quod dicitur in littera : Non profecit Christus secundum meritum quantum ad virtutem meriti, profecit tamen quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione quam in conception.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes Christum post conceptionem usum et exercitium meriti habuisse.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur, quod potentia determinata ad unum non facit opus de genere laudabilium, dicendum quod determinatio potentiae ad unum potest esse dupliciter, videlicet per necessitatem naturae et per confirmationem gratiae. Si sit per necessitatem naturae, tunc tollit arbitrii libertatem, ac per hoc tollit dignitatem meriti. Si autem sit determinatio per confirmationem gratiae, cum talis confirmatio simul stet cum libera voluntate, sic non tollit ab ipso opere bonitatem moris, cum sit voluntarium, ac per hoc nec qualitatem meriti. In Christo autem fuit liberum arbitrium determinatum ad unum, non per necessitatem naturae, sed per confirmationem gratiae.
- Ad illud quod obicitur, quod habens munus gloriae non facit opus remunerabile, dicendum quod illud verum est quando aliquis est simpliciter in. statu patriae ; cum autem non tantum est in statu comprehensoris, verum etiam in statu viatoris, tunc opus eius esse potest remunerabile propter statum viae ; et sic est reperire in Christo secundum divinam dispensationem. Nam sicut anima Christi propter coniunctionem sui cum Divinitate habet statum patriae, sic propter coniunctionem sui cum carne habet statum viae et miseriae pro illo tempore. Et ideo sicut potuit esse, in statu viatoris simul et comprehensoris, sic habuit gloriam ad comprehendendum et gratiam ad merendum.
Et est simile de angelis, in quibus ponimus vim administrativam et contemplativam, secundum quarum unam merentur et secundum alteram fruuntur et praemiantur.
- Ad illud quod obicitur, quod quicumque meretur, metendo proficit, dicendum quod proficere est duobus modis : vel incremento habitus vel in multitudine actuum ; vel per alia verba : est proficere quantum ad virtutem merendi et quantum ad numerum meritorum. Primo modo accipiendo profectum non competit tertio modo dicendi meritum, secundum quem tertium modum dicitur meruisse Christus. Alio inodo accipiendo profectum competit sibi, sicut patet per supra habitam distinctionem.
- Ad illud quod obidtur, quod mereri est facere de indebito debitum, dicendum quod illud verum est quantum ad aliquem modum merendi, sed non quantum ad omnes, sicut prius dictum est ; et ideo non habet locum in proposito.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium eodem modo se habet nunc et prius, dicendum quod verum est per comparationem ad superius, scilicet ad Deum ; non tamen est verum per comparationem ad inferius, scilicet ad carnem passibilem, ex cuius coniunctione tam liberum arbitrium quam gratia ipsum perficiens habet pertinere ad statum viae. Unde non valet illud quod obicit de carne, quod non est principium merendi ; hoc enim verum est, per se loquendo ; facit tamen ad meritum, dum facit ad statum meriti, sicut patet in coniunctione animae ad carnem et eius separatione. Anima enim nostra statim, dum a carne separatur, amplius non habet merendi vel demerendi statum.
QUAESTIO III
Utrum Christus aliquid meruerit in passione.
Tertio quaeritur, utrum Christus aliquid meruerit in passione.
Et quod sic, videtur.
- Primo, per textum Apostoli : Humiliavit semetipsum usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum etc. Quod verbum tractans Magister dicit : Aperte dicit Apostolus, propterea Christum exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam. Ergo meruit in passione.
- Item, Augustinus, exponens verbum praedictum : Ut Christus clarificaretur resurrectione, prius humiliatus est passione. Ergo videtur quod per meritum passionis pervenerit ad gloriam resurrectionis.
- Item, nihil est magis meritorium quam opus patientiae, propter quod dicitur Iacobi 1, 4 : Patientia opus perfectum habet ; sed patientia consitit in tolerantia passionis : ergo videtur quod Christus in passione multum meruerit.
- Item, nihil est satisfactorium nisi quod est meritorium ; sed passio Christi fuit satisfactoria, sicut dicunt Sancti : ergo fuit meritoria : ergo Christus meruit patiendo.
- Item, omnis qui patitur, aut passionem promeruit aut per passionem meretur, alioquin pateretur sine iustitia, pateretur etiam frustra ; sed Christus non meruit passionem, qµia immunis fuit a culpa omni : meruit ergo per passionem, alioquin passus esset iniuste et frustra, quod esset magnae impietatis et insaniae.
Sed contra
- Passionibus, sicut dicit Philosophus, nec laudamur nec vituperamur. Sed per omne per quod meremur laudamur : ergo passionibus non meremur : ergo Christus patiendo non meruit.
- Item, passio est effectus et illatio actionis ; sed qualis est causa, talis est effectus : si ergo actio passionem inferens non fuerit meritoria, videtur quod nec ipsa passio meritoria fuerit : ergo Christus in passione non meruit.
- Item, nihil est meritorium nisi quod est voluntarium ; nihil autem est voluntarium nisi quod est a principio intrinseco, sicut patet per definitionem voluntarii, quam ponit Philosophus, in Ethicis : Voluntarium est cuius principium est in ipso. Sed passio Christi fuit ab extra, sicut patet : ergo non fuit meritoria.
- Item, nihil est meritorium nisi quod est secundum naturam ; sed passio est motus contra naturam, sicut dicit Damascenus : ergo impossibile est passione mereri : ergo etc.
- Item, omne meritum ortum habet ab aliqua virtute ; omnis autem virtus consistit in ratione ut ratio est : ergo omne meritum consistit circa rationem ut ratio est. Sed passio Christi solum modo fuit circa sensualitatem et circa rationem per modum naturae : ergo non videtur quod Christus in passione aliquid meruisset.
Respondeo
Dicendum quod Christus non tantum meruit in actione, sed etiam in passione. Non. enim passus fuit frustra, sed ex rationabili causa ; nec passus fuit propter demeritum culpae, sed propter amorem veritatis et iustitiae.
Et propterea notandum quod in passione est duo considerare, videlicet passionis causam et passionis sustinentiam. Passionis causa est a violentia agentis, sed passionis sustinentia est a voluntate patientis. Quantum ad primum passio non est meritoria nec demeritoria, quia est ab extra. Quantum ad secundum potest esse meritoria et demeritoria : meritoria autem, si quis eam perferat ex voluntate bona ; demeritoria autem, si quis eam sustineat impatienter et ex voluntate iniqua. Quoniam igitur Christus passionem pertulit non tantum ex voluntate bona, immo etiam ex vol untate optima, hinc est quod passio eius fuit meritoria, non solum sicut passiones Sanctorum, sed inter omnia merita tenuit principatum.
Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta]
- Ad illud vero quod obicitur, quod passionibus nec laudamur nec vituperamur, dicendum quod verum est secundum quod sunt purae passiones ; prout autem coniuncta est eis voluntas bona vel mala, sic habent sortiri rationem meriti et demeriti, laudis et vituperii. Et sic fuit in passione Christi, qui oblatus est, quoniam ipse voluit, et libenter et patienter passionem sustinuit, quoniam pro transgressoribus exoravit.
- Ad illud quod obicitur, quod passio est effectus actionis, dicendum quod verum est quantum ad efficaciam in genere naturae, potest tamen nihilominus esse effectus voluntatis internae quantum ad voluntatis complacentiam, et per hoc habet poni in genere moris. Et quoniam voluntas passionem acceptans fuit bona, quamvis voluntas passionem inferens fuerit mala, et hinc est quod, quamvis actio displiceret ; passio tamen grata fuit : ideo non sequitur, quodsi actio fuit demeritoria, quod propter hoc passio. Actio enim non erat causa passionis in genere moris.
- Ad illud quod obicitur, quod passio fuit involuntaria, dicendum quod, quamvi hoc sit verum quantum ad violentiam, quae est ab extra, non tamen est verum quantum ad sustinentiam, quae est ab intra : Et ideo ratio illa non concludit quod nullo modo passio Christi esset meritoria ; non enim tantum erat ab extra, sed etiam quodam modo erat ab intra per complacentiam et sustinentiam.
- Ad illud quod obicitur, quod passio est contra naturam, dicendum quod esse contra naturam est dupliciter : aut quia est contra naturale dictamen rationis aut quia est contra naturalem appetitum salutis. Primo modo accipiendo naturale, sic illud quod est contra naturam est vitium, nisi forte sit supra naturam, sicut est in assensu fidei. Secundo modo accipiendo naturale, sic illud quod est contra naturam potest esse meritorium, quamvis sit poenale ; et hoc modo accipit Damascenus, cum dicit quod passio est contra naturam.
- Ad illud quod obicitur, quod omne meritum consistit circa actum rationis, dicendum quod verum est. Sed aliquid consistere circa actum rationis contingit tripliciter : vel per modum elicientis vel per modum imperantis vel per modum acceptantis. Quamvis autem passio Christi non esset in ratione per modum elicientis vel per modum imperantis, erat tamen per modum acceptantis ; et hoc dabat ipsi passioni rationem meriti, dat etiam passionibus nostris ratione consimili.
Et per haec quae dicta sunt potest dissolvi illa quaestio qua quaeritur, utrum passionibus contingat mereri vel demereri.
ARTICULUS II
De merito Christi quoad frutum vel praemium.
Consequenter quaeritur de merito Christi quantum ad fructum sive quantum ad praemium.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum Christus meruerit sibi Dei fruitionem .
Secundo quaeritur, utrum meruerit corporis glorificationem.
Tertio quaeritur, utrum meruerit nobis ianuae apertionem.
QUAESTIO I
Utrum Christus sibi meruerit Dei fruitionem sive praemium substantiale.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus sibi meruerit Dei fruitionem sive praemium substantiale.
Et quod sic, videtur.
- Quia, sicut se habet gratia ad gloriam, sic se habet meritum ad praemium ; sed Christus habuit gratiam ordinatam ad gloriam : ergo habuit meritum ordinatum ad praemium. Sed gloria consistit in Dei fruitione, quae est praemium substantiale : ergo etc.
- Item, qui meretur ex caritate tanto maius quid meretur quanto maiorem habet caritatem ; sed caritas Christi fuit maxima : ergo ei debebatur maximum praemium. Sed maximum praemium non est nisi praemium substantiale, quod Deus est : ergo etc.
- Item, gloriosius est habere praemium per merita quam sine meritis ; sed Christus in gloria excellit omnes Sanctos : ergo, si alii Sancti habuerunt praemium substantiale per merita, multo fortius videtur de Christo.
- Item, angeli sancti per merita habuerunt praemium substantiale, secundum communem opinionem omnium ; sed angeli simul habuerunt gratiam et gloriam, sicut in secundo libro ostensum fuit : ergo, si non fuit minoris efficaciae gratia in Christo quam in angelis, videtur quod Christus substantiale praemium meruerit, quamvis meritum secundum tempus praemium non praecesserit.
- Item, cum Deus inducit aliquam formam subito, quam creatura acquirit per successionem ; nihil omittit Deus de illis dispositionibus quas natura introduceret successive ; sicut patet, si Deus subito de aqua faceret ignem, introduceret in naturam aquae raritatem et siccitatem et caliditatem. Ergo si creatura nata est pervenire ad praemium gloriae per merita gratiae, videtur quod merita non defuerunt Christo, quamvis gloria collata sibi fuerit a suae conceptionis primordio.
Sed contra
- Augustinus, XIII libro de Trinitate : In rebus per tempus ortis illa summa gratia est qua homo in unitate personae coniunctus est Deo ; et, in Enchiridio, dicit quod nullis praecedentibus meritis, homo ille copulatus est Deo. Sed illa copulatio non potuit esse sine Dei fruitione, quae est praemium substantiale : ergo non videtur quod praemi um substantiale habuit Christus per aliquod meritum.
- Item, Augustinus, in Enchiridio : Facta est quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum posset admittere peccatum. Sed gratia talis est gratia consummata, quae non est aliud quam gloria sive praemium substantiale : ergo praemium substantiale fuit Christo quodam modo naturale. Sed nihil tale acquiritur per merita : ergo etc.
- Item, meritum naturaliter antecedit praemium ; sed usus vel actus virtutis naturaliter sequitur habitum : cum ergo habitus gratiae et gloriae simul fuerit in Christo, videtur quod merita subsecuta sunt substantiale praemium : ergo non ordinantur in Christo ad substantiale praemium promerendum.
- Item, dispositio naturalis antecedit illud ad quod disponit ; sed deiformitas gloriae disponebat animam Christi ad unionem Divinitatis, dispositione, inquam, congruitatis : ergo deiformitas gloriae in Christo naturaliter praecedebat unionem personalem, quamvis simul esset tempore. Sed unio personalis naturaliter in Christo antecedebat meritum et liberi arbitrii usum : ergo in Christo merita sequebantur substantiale praemium secundum ordinem naturae : redit ergo idem quod prius.
- Item, meritum praemii substantialis potissime consistit in actu et affectu caritatis, secundum quem anima habet in Deum moveri ; sed secundum illum affectum Christus non erat in statu viatoris, sed in statu comprehensoris : si ergo non merebatur in quantum comprehensor, sed in.quntum viator, non merebatur secundum illum affectum caritatis, in quo consistit meritum praemii substantialis : ergo videtur quod substantiale praemium .non meruerit.
Respondeo
Dicendum quod communiter non conceditur quod Christus sibi meruerit substantiale praemium ; et hoc Magister innuit in littera satis expresse.
Ratio autem huius est : nam meritum dicit ordinationem ad praemium sicut dispositio ad complementum, sicut via ad terminum ; et ideo necesse est meritum praecedere praemium vel tempore vel secundum ordinem naturae. Neutro autem modo debuit in Christo praecedere nec praecessit, propter hoc quod anima Christi non esset ad unionem idonea nisi esset beatissima et deiformissima, quod quidem fit per gloriae influentiam. Si ergo necesse fuit unionem illam antecedere omnia merita secundum ordinem naturae, necesse etiam fuit deiformitatem gloriae in Christo praecedere omnem usum gratiae ; et ideo gloria in Christo praecessit omnia merita propter summam dignitatem quae fuit in anima Christi a sua creatione, videlicet propter unionem ipsius ad Verbum.
Et ideo concedendum est quod Christus, proprie loquendo, non meruit sibi substantiale praemium. Et concedendae sunt rationes quae ad hoc inductae sunt.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur, quod sicut gratia ordinatur ad gloriam, ita meritum ad praemium, dicendum quod quoad quid est simile, quoad quid non. Simile enim est quantum ad conditionem disponendi, sed non est simile quantum ad originem, pro eo quod tam gratia quam gloria est habitus infusus divinitus, non a nobis ; sed meritum est usus procedens a libero arbitrio gratia informato. Ideo in Christo potuit esse ordo gratiae ad gloriam, salvo ordine utriusque ad unionem ; non sic autem est de ordine meriti ad praemium, sicut oslensum est prius.
- Ad illud quod obicitur, quod maxima caritas meretur maximum praemium, dicendum quod illud est verum si caritas teneat rationem merendi secundum quod maxima ; sed caritas Christi secundum motum ipsius in Deum, qui erat maximus et intensissimus, plus tenebat rationem praemii quam medii, immo erat ipsum praemium ; ideo, cum esset ipsum praemium, non merebatur substantiale praemium.
- Ad illud quod obicitur, quod gloriosius est habere praemium per merita, dicendum quod illud habet veritatem in eis qui solum habent uniri Deo per conformitatem affectionis - in istis enim est gratia et gloria quasi accidentalis et per modum acquisitionis -et a natura sua nati sunt indifferenter esse boni et mali. Secus autem est de homine assumpto a Verbo, qui non tantum unitus est Deo per conformitatem affectionis, sed etiam unione personali, ut non dicatur divinus, sed Deus ; et pro tanto isti homini gratia est quodam modo naturalis, et multo gloriosius est ei habere gloriam a sua prima creatione quam habere eam per acquisitionem, sicut multo gloriosius est esse Deum quam esse Dei servum. Et ideo auctoritas illa non habet locum circa Christum.
- Ad illud quod obicitur, quod angeli habuerunt simul gratiam et gloriam, meritum et praemium, dicendum quod non est simile, quia in angelis usus liberi arbitrii praecessit infusionem gratiae, et ideo in ipsa infusione gratiae motus liberi arbitrii gratia informatus, in quo consistit meritum, potuit praecedere ipsum praemium ordine naturae, quamvis esset simul tempore. Secus autem est in Christo, qui prius ordine naturae habuit deiformitatem gloriae quam usum voluntatis deliberativae, sicut prius ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus subito faciendo nihil omittit de his quae successive concurrunt in operatione creaturae, dicendum quod, cum creatura inducit aliquam perfectionem vel formam, duo est ibi considerare, videlicet qualitates et dispositiones a parte suscipientis et operationes a parte agentis et praeparantis. Cum igitur dicitur quod Deus nihil omittit operando subito de his quae natura introducit, hoc est verum de qualitatibus et dispositionibus informantibus susceptibile, sed non est verum de operibus praeambulis ad illas dispositiones. Et ideo ex ratione hac non potest concludi quod merita in Christo praecesserunt praemium, cum meritum consistat in opere procedente a voluntate ; sed hoc potest concludi quod in Christo fuit perfectio virtutum et habituum, quae animam habilitant ad gloriam sive ad substantiale praemium.
QUAESTIO II
Utrum Christus meruerit sui corporis glorificationem.
Secundo quaeritur, utrum Christus meruerit sui corporis glorificationem.
Et quod sic, videtur.
- Auctoritate Magistri in littera : Merito humilitatis et anima impassibilis facta est et caro immortalis. Ergo Christus meruit immortalitatem carnis, ergo glorificationem corporis.
- Item, sicut per humilitatem pervenitur ad exaltationem, sic passio via est perveniendi ad impassibilitatem ; sed Christus hoc modo pervenit ad impassibilitatem corporis : ergo illam prius promeruit.
- Item, efficacius meretur quis sibi quam alii : hoc non habtet instantiam de his quae sunt nata cadere sub merito ; sed Christus meruit aliis resurrectionem et corporis glorificationem ; ergo multo fortius meruit sui corporis glorificationem.
- Item, nihil plus requiritur ad rationem meriti nisi merendi principium et status et ordo meriti ad praemium ; sed haec omnia reperiuntur in Christo ex parte glorificationis corporis : habebat enim caritatem, quae erat principium boni operis ; habebat etiam statum merendi ex parte inferiori : exspectabat etiam glorificationem corporis de futuro. Si ergo omnia illa concurrunt quae requiruntur ad meritum, videtur quod Christus glorificationem corporis sui merebatur.
Sed contra
- Praemium est excellentius merito, quia Deus remunerat supra condignum ; sed caritas Christi superexcedebat glorificationem corporis : ergo opus ex caritate illa procedens dignum erat maiori remuneratione : non ergo ordinabatur ad glorificationem corporis sicut ad praemium.
- Item, anima Christi beatificata fuit absque meritis propter unionem ipsius ad Deitatem : ergo pari ratione videtur quod corpus Christi absque meritis debuerit effici gloriosum.
- Item, Christus nunquam habuit debitum mortis : ergo videtur quod ipsi corpori Christi de se deberetur gloria immortalitatis : non ergo videtur quod eam per merita acquisierit.
- Item, aut gloriosius erat Christo habere gloriam corporis sine meritis aut per merita. Si sine meritis et quod gloriosius est Christo est attribuendum : igitur Christus gloriam illam sibi non meruit. Si per merita, pari ratione erit et de gloria animae, Si ergo illam non meruit, videtur quod nec istam.
- Item, aut necessarium erat Christum mereri gloriam corporis aut non. Si non erat necessarium, cum Christus nulla fecerit praeter necessaria, non videtur quod Christus gloriam illam acquisierit per merita. Si necessarium erat, ergo Christus meritis indigebat ad sui glorificationem.
Sed contra : Deus parvulos glorificat per solam gratiain absque meritis suis : ergo, si multo maior gratia fuit in Christo, non videtur quod ad sui gforificationem meritis indiguerit.
- Item, si Christus meruit sibi gloriam corporis sive stolam secundam, ergo patiebatur ad utilitatem suam, non ergo solum patiebatur propter indigentiam nostram : et si hoc verum est, tunc non tenemur ei ad tantas gratias agendas ad quantas teneremur si nihil sibi meruisset, sed solum pro nobis crucifixus esset.
Respondeo
Dicendum quod absque dubio Christus sibi meruit glorificationem corporis non solum in agendo, verum etiam in patiendo,
sicut Magister expresse dicit in littera.
Ratio autem huius est quia Christus, Dei et hominum mediator, simul debuit esse comprebensor et viator : comprehensor propter suam dignitatem et viator propter nostram necessitatem ; et ideo partim debuit esse in statu gloriae, partim in statu miseriae. In statu autem miseriae non debuit esse secundum superiorem partem, sed secundum inferiorem, id est secundum carnem. Et ideo secundum divinam dispositionem necessarium fuit differri corporis Christi glorificationem, ut Christus esset in statu in quo pro nobis posset mereri et satisfacere. Oum autem Christus nobis merebatur et pro nobis satisfaciebat, faciebat opus Deo placentissimum, et ita remunerabile secundum aliquam partem gloriae. Cum igitur remunerari non posset quantum ad stolam primam, sed quantum ad stolam secundam, merebatur utique tunc Christus proprii corporis gloriam.
Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.
[Ad obiecta]
- Ad illud vero quod obicitur, quod praemium est excellentius merito, dicendum quod illud non habet semper veritatem. Etsi enim hoc verum sit de pracmio substantiali, quo Deus remunerat hominem supra condignum, non tamen oportet quod ubique habeat locum ; maiori enim bono potest mereri homo minus bonum. Et ideo non valet ista ratio in merito, quod respicit secundam stolam.
Posset tamen aliter dici quod praemium est excellentius merito secundum quod fit comparatio ad statum et ad opus per quod quis meretur ; et sic non habet instantiam in proposito. Nam status corporis fuit nobilior post glorificationem quam ante ; gloria etiam corporis excedebat in bono labores corporis quos Christus sustinuit.
Posset etiam tertio modo dici quod illud habet veritatem de merito quod ordinatur ad praemium finaliter et cum praecisione. Sic autem non est in proposito : nam Christus principaliter non merebatur propter corporis sui glorificationem, sed propter humani generis reparationem.
- Ad illud quod obicitur, quod anima sine meritis habuit stolam primam, dicendum quod non est simile, quia unio divinae naturae ad humanam potius patitur imperfectionem ex parte carnis quam ex parte animae, propter hoc quod est ibi carentia minoris boni, ut melius potest haberi ex his quae habita fuerunt in praecedentibus ; ideo, quamvis gloria animae praecesserit omnia merita, gloria tamen corporis potuit sequi, ac per hoc mediantibus meritis acquiri.
- Ad illud quod obicitur, quod corpus illud, non habebat debitum mortis, dicendum quod ex hoc non potest concludi quod Christus gloriam corporis non meruerit, nisi eo modo dicendi meritum quo quis dicitur de indebito facere debitum. Hoc autem modo Christus sibi non meruit, sicut prius dictum fuit, sed alio modo dicendi, videlicet quo quis de debito uno modo facit debitum alio modo. Et ideo, licet immortalitas deberetur Christo, nihilominus tamen immortalitas. potuit cadere sub eius merito, isto modo accepto.
- Ad illud quod quaeritur, si erat magis gloriosum habere per merita quam sine meritis glorificationem corporis, dicendum quod hoc erat maxime gloriosum, quia conveniebat Christo in quantum redemptor et mediator, quod quidem est officium magnae gloriae et excellentiae, videlicet ut per humilitatem passionis perveniret ipse cum membris suis ad sublimitatem resurrectionis. Et ideo non est simile ex parte animae, quia non sic decet mediatorem Dei et hominum habuisse statum viatoris secundum partem superiorem animae sicut ex parte carnis.
- Ad illud quod obicitur, si erat necessarium mereri gloriam corporis, dicendum quod necessarium ad praesens dici potest dupliciter, videlicet ex indigentia et ex sufficientia. Ex indigentia, sicut dicitur, necessarium est alicui comedere ad hoc quod possit vivere ; et isto modo non fuerunt necessaria merita Christo, quasi eis indigeret, sed sunt necessaria nobis. Alio modo dicitur necessarium ex sufficientia, sicut necessarium est lucem copiosam diffundi per partes diversas ; et hoc modo necessarium fuit Christum mereri, quia, cum esset confirmatus in bono et esset in statu in quo poterat mereri, necessarium erat ipsum tunc facere quae essent Deo placita et remuneratione digna. Ideo patet quod non est simile de parvulis, qui propter imperfectionem et impotentiam assequuntur gloriam per merita aliena, utpote per merita Christi, sicut contrahunt culpam propter peccatum primi parentis.
- Ad illud quod obicitur, quodsi meruit sui corporis glorificationem, quod passus est pro se, dicendum quod pati pro se potest aliquis dupliciter : aut ita quod utilitas propria dicat finem principaliter moventem ; et hoc modo, si Christus passus fuisset pro se, minus liberaliter passus esset minusque essemus ei obligati ad gratiarum actiones. Alio modo pati pro se potest dicere utilitatem propriam, non principaliter moventem, sed quodam modo concomitantem et consequentem ; et hoc modo non diminuit de liberalitate beneficii. Et sic Christus passus fuit pro se, quia patiendo aliquid meruit sibi, licet non pateretur propter commodum suum, sed propter meritum nostrum. Sine passione enim Christus nihilominus fuisset gloriosus, non solum in anima, sed etiam in corpore ; nos vero sine passione defectum habuissemus non solum ex parte animae, verum etiam ex parte orporis, nisi Deus alio modo subvenisset.
QUAESTIO III
Utrum Christus meruerit nobis ianuae apertionem.
Tertio quaeritur, utrum Christus meruerit nobis ianuae apertionem.
Et quod sic, videtur.
- Auctoritate Augustini, super Epistolam ad Hebraeos : Per aliam hostiam non potuit nobis aperiri aditus et fieri salus nisi per mortem Unigeniti, cuius tanta fuit humilitas et patientia, ut eius merito pateret credentibus in eum aditus regni.
- Item, hoc videtur auctoritate Magistri in littera : Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni caelestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit ; quod si verum est, redit idem quod prius.
- Item, nullus introibat in caelum, antequam Christus pateretur et moreretur, sed descendebat ad limbum, sicut patet per Vetus Testamentum ; sed modo aseendunt : ergo videtur quod modo aperta sit ianua per Christi meritum.
- Item, si aliter quam per Christi merita potuissemus introire in gloriam paradisi, ergo sine morte et passione Christi possemus salvari ; et si hoc, ergo Christus mortuus esset gratis. Quodsi hoc est inconveniens, constat quod non fuit aperta ianua paradisi nisi per merita Christi.
Sed contra
- Si Christus meruit nobis apertionem ianuae paradisi, aut ergo paradisi terrestris aut caelestis. Paradisi terrestris non, quia morientes non ingrediuntur illuc ; et praeterea, Henoch et Elias ingressi fuerunt ante Christi adventum. Paradisi caelestis non, quoniam in caelo nulla posita fuit custodia vel clausura ; homo enim non fuit de eo eiectus : ergo non videtur quod per merita Christi sit aperta fanua alicuius paradisi.
- Item, si Christus aperuit nobis ianuam meritis suis, aut ergo merito actionum aut merito passionum. Si merito actionum, ergo videtur quod frustra fuerit passus, ex quo actiones suae sufficiebant quantum ad meritum. Si passionibus, ergo videtur quod Christus profecerit quantum ad meritum.
3 Item, omne meritum consistit in radice caritatis, et caritas in Christo non crevit : ergo omne quod Christus meruit, ab initio meruit ; sed aditum regni ab initio nobis non meruit, alioquin non oportuisset ipsum pati : ergo nunquam videtur quod aditum illum potuisset nobis deinceps mereri.
- Item, aut iustum erat nobis ianuam aperiri aut iniustum. Si iustum, ergo, circumscriptis meritis Christi, debebat nobis patere aditus regni. Si iniustum, sed Christus nihil meruit nisi iustum : ergo Christus non meruit nobis apertionem.
- Item, caritas meretur gloriam ex condigno ; sed Abraham habuit caritatem sicut nos habemus : aut igitur Deus cum eo iniuste egit aut eum in gloriam introduxit ; et si hoc, aditus regni patuit ante adventum Christi : non ergo aperta fuit ianua per merita eius.
- Item, fides Christi ante adventum Christi ita introducebat hominem a statu culpae in statum gratiae sicut et post adventum. Ergo et pari ratione sic debuit introducere a statu viae in statum gloriae tunc, sicut nunc : ergo, si nunc fidelibus morientibus patet ingressus in caelum, videtur quod et ante adventum Christi : ergo ianua caeli non fuit aperta per eius merita.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod est paradisus terrestris et est paradisus caelestis, et, Adam peccante, utriusque ianua clausa fuit clausio autem ianuae paradisi terrestris signum fuit clausionis ianuae paradisi caelestis. Est autem paradisus caelestis aperta visio Dei ; clausio autem huius ianuae fuit impossibilitas videndi Deum facie ad faciem, quae impossibilitas consurgebat ex merito peccati Adae et ex decreto divinae sententiae, quo scilicet Deus decreverat neminem ad sui aspectum admittere, nisi facta esset sibi emenda et satisfactio pro illo peccato. Et quoniam emenda et satisfactio facta est ei per Christum, sicut melius infra manifestabitur, hinc est quod per meritum Christi patuit nobis ingressus in caelum.
Unde concede.ndae sunt rationes et auctoritates quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta]
- Ad illud vero quod obicitur de paradiso caelesti et terrestri, dicendum quod per meritum Christi patuit nobis aditus in paradisum caelestem, cuius ianuae clausio facta fuit nobis per divinam sententiam, sicut praedictum est, et Magister recitat in littera, Propter hoc ratio inducta procedit per suppositionem falsi.
- Ad illud quod quaeritur, utrum meruerit nobis apertionem ianuae actione vel passione, dicendum quod per passionem. Per passionem enim satisfecit et pretium persolvit ; nec sequitur propter hoc quod in merito profecerit, quia non sibi, sed nobis meruit ; et ideo non potest concludi ex hoc quod ipse profecerit, sed quod nos profecerimus.
- Ad illud quod obicitur, quod meritum totum consistit in radice caritatis, dicendum quod est meritum adeptionis vitae aeternae et est meritum dimissionis poenae. Meritum vitae aeternae consistit in radice caritatis, meritum autem remissionis poenae non tantum consistit in caritate, sed etiam in passionis acerbitate. Apertio autem ianuae principaliter consistebat quantum ad meritum dimissionis poenae, pro eo quod illa apertio fieri habebat per opus satisfactionis ; satisfactio autem fit maxime per opera poenalia.
- Ad illud quod obicitur, quod aut erat iustum aut iniustum nobis ianuam aperiri, dicendum quod ante satisfactionem, reatu manente, iustum erat ianuam nobis claudi ; sed, satisfactione iam facta, iustum erat nobis ianuam aperiri. Unde Christus satisfaciendo fecit nobis de indebito debitum, ac per hoc vere et proprie nobis meruit aperiri caelum. Unde, cum dicitur quod Christus nihil meruit nisi iustum, dicendum quod illud habet veritatem si intelligatur quod illud retineat rationem iniustitiae post meritorum interventionem ; sic autem non est hic, sicut visum est.
- Ad illud quod obicitur, quod caritas meretur gloriam aeternam ex condigno, dicendum quod post lapsum hominis caritas non meretur nisi praeambulo motu fidei ; fides autem absoluta non sufficit nisi sit fides Creatoris et Mediatoris, sine qua nemo potest iustificari ; ideo efficacia omnis meriti fundata est super merita Christi.
Et propterea non sequitur quod caritas mereatur gloriam, circumscriptis meritis Christi, vel introducat in ipsam, pro eo quod meritum caritatis nostrae non excludit merita Christi, sed potius includit.
- Ad illud quod obicitur, quod fides Christi ante passionem introducebat in gratiam, ergo pari ratione et in gloriam, dicendum quod non est simile, quia status gratiae bene compatitur secum obligationem ad poenam ; non sic autem status glotiae, qui excludit omnem imperfectionem poenae et culpae. Ideo, quamvis Dominus daret gratiain propter satisfactionem promissam, non tamen debuit dare gloriam nisi satisfactione soluta. Et ideo non patebat ingressus in regnum, nisi prius interveniret passio Christi, per quam solveretur pretium satisfactorium, et nos non tantum liberaremur a culpa, sed etiam absolveremur a reatu. Haec autem melius inferius manifestabuntur.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt quaestiones circa litteram.
Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Meruit a conceptione non modo gloriam impassibilitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae, quia ubi unum propter alterum, ibi unum tantum ; sed immortalitas non est in corpore nisi per animam sicut nec vita ; pasibilitas etiam non est in anima nisi per corpus, cum anime sit substantia incorporalis : restat ergo quod idem est omnino mereri impassibilitatem corporis et impassibilitatem animae.
Praeterea, corpore existente impassibili, necesse est animam esse impassibilem : ergo non videtur quod impassibilitas corporis debeat connumerari impassibilitati animae.
Iuxta hoc quaeritur : cui per prius inest impassibilitas ? Et quod carni, videtur, quia impassibilitas est dos corporis. Quod autem animae, videtur, quia gloria est per influentiam animae in carnem.
Respondeo
Dicendum quod in anima passibili duplex est genus passionum : unum, quod patitur in se per affectiones ; aliud, quo compatitur corpori propter corporis laesiones. Ad hoc autem quod anima efficiatur perfecte impassibilis necessarium est quod ab utraque passione efficiatur perfecte immunis ; et ita duplex impassibilitas reperitur in anima : una, quae est proprie ipsius animae ; altera, quam communicat cum corpore. Et istas duas intendit Magister in littera connumerare. Et sic patet responsio ad primo quaesitum.
Ad illud vero quod quaeritur secundo, cui per prius insit impassibilitas, dicendum quod per prius inest animae sicut et passibilitas quantum ad causam primam, utpote in homine primo, in quo per corruptionem animae facta est corruptio corporis, quamvis in. aliis anima efficiatur passibilis propter coniunctionem sui cum carne corrupta ; e contrario vero est gloria impassibilitatis, quae quidem est a superiori et magis inest corpori ratione animae quam e converso.
Quod ergo obicit, quod impassibilitas est dos corporis dicendum quod dos corporis est, sed non sic praecise est corporis quod non sit animae ; dicitur tamen magis esse dos corporis, quia anima habet dotes secundum se multo excellentiores.
Dubium II
Item quaeritur de hoc quod dicit : Meruit etiam sibi donari nomen, quod est super omne nomen. Hoc enim videtur esse falsum, quia nomen illud, quod est super omne nomen, habuit ab aeterno.
Si tu dicas, quod meruit illius nominis manifestationem in humana natura, hoc videtur esse falsum, quia daemones in Evangelio frequenter dicebant ipsum esse Filium Dei, sicut colligitur ex multis locis : ergo iam nomen eius ante passionem erat manifestatum.
Item, in Lege promissus erat Filius Dei, sicut dicit Isaias 9, 8 : Vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus, fortis.
Item, I ad Corinthios 2, 8 : Si cognovissent, dicit Glossa quod maiores Iudaei sciverunt quod esset Christus. Ergo videtur quod nomen eius ante passionem fuerit manifestatum.
Sed contra hoc est quod dicitur I ad Corinthios 2, 8 : Si cognovissent, nunquam Filium Dei crucifixissent ;
et Anselmus, in libro Cur Deus homo, dicit quod tantum scelus, sicut est Filii Dei occisio, nunquam per poenitentiam expiassent, nisi ignorantia excusasset.
Respondeo
Dicendum quod absque dubio Christus per passionem suam meruit sui nominis clarificationem. Clarificatio autem nominis ipsius Christi in hoc consistit ut communiter homines noverint illum, qui in humana natura apparebat esse Filium Dei et redemptorem mundi.
Ad illud vero quod obicitur, quod illud iam notum erat, dicendum quod est notitia certa et est notitia per quamdam coniecturam ; et Christus ante passionem cognitus fuit habere nomen, quod est super omne nomen, notitia coniecturali, sed notitia certitudinali nonnisi post passionem. Et per hoc dissolvi possunt rationes et auctoritates ad utramque partem.
Vel aliter. Est notitia universalis et est notitia particularis. Quamvis autem Christus esset notus aliquibus quod esset vere Christus, tamen non fuit universaliter cognitus usque post passionem.
Vel aliter. Est notitia nominis duplex : quantum ad vocem et quantum ad imponendi rationem. Quantum ad vocem, cum cognoscitur quod aliquis sic vocetur ; et sic multi cognoverunt Christum vocari Iesum ante passionem ; sed rationem quare sic vocaretur, videlicet quia venerat salvare populum a peccatis eorum, non cognoverunt usque post passionem.
Et sic clarificatio nominis Christi est manifestatio cognitionis habitae de Christo, qua cognoscitur esse Dei Filius et Christus et Iesus ; et quodlibet istorum est nomen super omne nomen. Nam Filius Dei nominat personam in una natura ; Christus autem et Iesus nominant personam in duabus naturis ; sed Christus nominat personam in humana natura relata ad divinam, quia dicitur unctus ; Iesus autem nominat personam in divina natura relata ad humanam, quia Iesus dicitur Salvator esse ; et ideo in nomine Iesu Christi debet omne genu curvari, sicut in nomine Filii Dei.
Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam, quia nomen Filii Dei tripliciter dicitur clarificari secundum triplex eius nomen, sive quantum ad certificationem sive quantum ad diffusionem sive quantum ad rationis nominandi expressionem, ita quod certificatio respicit notitiam nominis Filii Dei, diffusio notitiam nominis Christi, expressio rationis nominandi notitiam nominis Iesu.
Patet etiam responsio ad obiecta, quia Christus secundum haec tria nomina fuit cognitus quodam modo, fuit etiam quodam modo ignoratus. Secundum eum modum, secundum quem ignoratus fuit, meruit nomen suum per passionem clarificandum esse.
Dubium III
Item quaeritur de hoc quod dicit : In qua enim forma crucifixus est, in ea forma exaltatus est ; quia exaltatio Christi est ad aequalitatem Patris, sicut dicitur in Psalmo : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis ; sed non est aequalis Patri secundum formam, servi, sed secundum formam Divinitatis : ergo secundum eam exaltatus fuit.
Item, ei competit exaltatio cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum ; sed hoc est divina natura : ergo etc.
Sed contra hoc est, quia eius est exaltari cuius est humiliari ; sed divina natura non potuit humiliari,
sicut dicit Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi : ergo nec exaltari.
Praeterea, quod est altissimum, quomodo potest exaltari ? Si igitur divina natura est huiusmodi, videtur etc.
Respondeo
Dicendum quod sicut nominatio debetur personae ratione alicuius naturae, sic etiam exaltatio. Sed attendendum quod exaltatio duplïciter habet intelligi circa Christum : aut secundum rem aut secundum nostram cognitionem. Exaltatio Christi secundum rem est sublimatio Christi de statu praesentis vitae ad dexteram Patris ; et haec quidem fuit in ascensione, et haec quidem exaltatio convenit ei secundum humanam naturam, quae fuit elevata in caelum ; et sic exaltari ad dexteram Patris est sublimari ad potiora bona Patris.
Alio modo est exaltatio secundum nostram cognitionem ; et sic dicitur Christus exaltari in cordibus nostris quando credimus eum aequalem Patri ; et sic exaltari ad dexteram Patris est exaltari ad aequalitatem Patris ; et hoc modo exaltatio convenit Christo secundum eam naturam secundum. quam habet aequari ipsi Patri.
Et secundum hanc distinctionem patet determinatio controversiae apparentis inter Augustinum et Ambrosium, patet etiam responsio ad obiecta. Augustinus enim loquitur de exaltatione reali, et sic currunt rationes ad secundam partem ; Ambrosius vero de exaltatione secundum cognitionem nostram, et sic currunt rationes ad primam partem.
Dubium IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nam alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat. Obicitur enim contra hoc per hoc quod dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo : Nullatenus potest homo magis honorem dare Deo quam cum se tradit morti ad illius honorem. Si ergo servitia quanto magis debita, tanto minus grata, videtur quod homines non sunt debitores mortis.
Item, quilibet est debitor omnis eius quod est et quod potest, quia totum a Deo accepit : ergo videtur quod nullus possit aliquid apud Deum mereri nec moriendo nec aliquid faciendo.
Item, Christus debebat obedire Patri ; sed Pater praecipiebat quod moreretur pro salute humani generis : ergo videtur quod Christus esset debitor mortis.
Respondeo
Dicendum quod est debitum ex caritate et est debitum ex necessitate. Debitum ex caritate non tollit perfectionem meriti ; debitum vero ex necessitate quodam modo diminuit. Quoniam ergo omnes alii debitores erant morti debito necessitatis, quae quidem provenit ex reatu et obligatione culpae, ideo dicit Magister quod nullus poterat Deum placare, quamvis voiuntarie perferendo mortem posset Deo placere. Christus autem, quia sine debito mortis pertulit mortem, et placere potuit et placare : placere, quia ex bona voluntate ; placare vero, quia praeter necessitatem.
Ad illud vero quod primo obicitur de Anselmo,
dicendum quod, sicut patet ex ipsa serie textus, Anselmus loquitur ibi de Christo ; attamen, esto quod illud de aliis intelligeretur, non sequitur propter hoc quod homo non sit debitor mortis, quia potest homo facere per bonam voluntatem de necessitate virtutem.
Praeterea, aliquis est moriendi modus ad quem non sumus necessario obligati.
Et per hoc patet sequens, quia debitum non tollit meritum simpliciter, sed meritum illius perfectae placationis, qua Deus reconciliatus est toti humani generi.
Ad illud quod obicitur de obedientia iam patet responsio per ea quae dicta sunt.
Dubium V
Item,
quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius :
Contra :
nullus debitor mortis est dignus vita :
ergo, si Abraham fuit debitor mortis,
non ergo fuit dignus vita.
Item,
quaeritur : de qua morte intelligitur ?
Aut de morte corporali aut de morte spirituali.
Si de morte spirituali, falsum est,
quia viri iusti non sunt digni morte spirituali.
Si de morte corporali, aut naturali aut violenta.
De violenta non est verum,
quia non omnes debitores sumus talis mortis.
Si de naturali,
tunc videtur quod nihil faciat ad propositum,
quia mors illa naturalis non impedit meritum,
nec aliquis ab illa liberatur per Christum ;
omnes enim moriuntur.
Respondeo
Dicendum quod mors dicitur multipliciter.
Est enim mors separatio animae a corpore
et est mors separatio animae a Deo propter peccatum
et est mors separatio animae a visione Dei in perpetuum
et est mors separatio animae a visione Dei ad tempus.
Cum ergo dicit Ambrosius
quod Christus mortuus est pro debitoribus mortis,
accipitur mors primo et quarto modo.
Omnes enim sumus debitores mortis primo modo
et omnes debitores erant mortis quarto modo ;
et nos ipsi debitores essemus, nisi pretium solutum esset.
Et per hoc patet responsio ad ea quae obiciuntur,
quia debitum talis mortis non opponitur dignitati vitae aeternae.
Patet etiam cuius mortis sumus debitores.
Et si obicit,
quod mors naturalis non tollit perfectionem meriti,
dicendum, sicut prius dictum fuit,
quod non tollit perfectionem cuiuscumque meriti,
sed meriti perfectae satisfactionis pro salute generis humani.
