Distinctio VIII — Livre III — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre III
DISTINCTIO VIII
Post praedicta inquiri debet etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de incarnatione Verbi quantum ad unionem naturarum et quantum ad unionis modum. In hac vero parte intendit agere quantum ad communicationem idiomatum et proprietatum.
Et dividitur haec pars in duas partes,
in quarum prima agit de communicatione idiomatum respicientium naturam.
In secunda de communicatione proprietatum et idiomatum respicientium personam, infra distinctione decima : Solet etiam a quibusdam quaeri.
Pars prima dividitur in duas partes,
in quarum prima inquirit, utrum divinae naturae competat nasci de Virgine, quod quidem est proprietas humanae naturae.
Secundo vero inquirit, utrum caro Christi debeat adorari adoratione latriae, quod quidem est proprietas divinae naturae, infra distinctione nona : Praeterea investigari oportet etc.
Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes duas,
in quarum prima comparat nativitatem Christi de Virgine ad divinam naturam.
In secunda vero nativitatem temporalem ad aeternam comparat, ibi : Quaeri etiam solet, utrum Christus debeat dici bis natus etc.
Prima pars dividitur in partes duas,
in quarum prima. inquirit quaestionem et determinat.
In secunda vero adducit auctoritates contra determinationem suam, ibi : Videtur autem posse probari etc.
Secunda autem pars similiter duas habet.
In prima movet quaestionem ;
in secunda determinat, ibi : Ad quod dici potest etc.
Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo :
Primo quaeritur de nativitate
temporali in comparatione ad divinam naturam.
Secundo quaeritur de eadem in comparatione ad nativitatem aeternam.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum concedendendum sit divinam naturam esse de Virgine natam.
Secundo quaeritur, utrum nasci de Virgine proprie dicatur de natura assumta.
Tertio vero quaeritur, utrum esse hominem convenienter praedicetur de divina natura.
ARTICULUS I
De nativitate temporali in comparatione ad divinam naturam.
QUAESTIO I.
Utrum haec sit concedenda divina natura est de Virgine nata.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum haec sit concedenda : divina natura est de Virgine nata.
Et quod sic, videtur.
- Primo, auctoritate Hilarii, in libro De Trinitate, IV : Nihil nisi natum habet Filius. Sed habet divinam naturam : ergo est nata ; sed quod natum est aeternaliter in Christo ex Patre, natum est temporaliter de Matre : si igitur divina natura est huiusmodi, patet etc.
- Item, expressius Damascenus, III libro, capitulo 12 : Theotocon, id est Dei genitricem, vere et prineipaliter sanctam Mariam Virginem praedicamus. Sed Deus est nomen naturae ; ergo Virgo Maria erit genitrix divinae naturae. Ergo divina natura est nata de Virgine.
- Item, expressissime Augustinus, De fide ad Petrum : Natura aeterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci nisi secundum susceptionem veritatis humanae. Ergo videtur quod vere et proprie debeat dici concepta et nata de Virgine.
- Item, incarnatio ordinatur ad nativitatem : unde et persona Verbi ideo nata est, quia incarnata ; sed conceditur quod divina natura si incarnata, ut habitum est supra, distinctione quinta : ergo et concedi debet quod sit de Virgine nata.
- Item, assumere carnem nihil aliud est quam nasci in utero ; sed haec conceditur, quod divina natura assumsit carnem de Virgine : ergo concedi debet quod nata fuerit in utero Virginis. Sed ad nativitatem in utero subsequitur nativitas ex utero : ergo, si divina natura nata fuit in Virginis utero, sequitur quod fuerit nata et Virginis utero.
- Item, magis consonat divinae naturae nasci de Virgine quam pati conveniat virtuti et infirmari conveniat fortitudini ; sed Bernardus dicit quod in illa uniorte fuit fortitudo infirmata : ergo multo fortius concedi debet divinam.naturam esse natam de Virgine.
Sed contra :
- Damascenus, libro IV: Cognoscimus quod nasci non est naturae, sed hypostasis. Ergo nasci de Virgine naturae non competit, sed solum personae.
- Item, nobilior et prior est nativitas aeterna quam temporalis ; sed divina natura non dicitur esse nata propter Filii nativitatem aeternam, ut in primo libro ostensum est : ergo multo minus non debet dici nata propter temporalem nativitatem.
- Item, cuicumque competit nasci competit esse ab alio ; sed divinae naturae non competit esse ab alio : ergo divina natura nec aeternaliter nec temporaliter debet dici nata.
- Item, cuicumque competit nasci competit ratio filiationis. Ergo, si divina natura dicitur esse nata de Virgine, divina natura dicitur filia Virginis.
- Item, sicut se habent proprietates divinae naturae ad humanam, sic proprietates humanae ad divinam ; sed haec est simpliciter falsa humanitas in Christo est aeterna : ergo et ista divina natura in Christo est de Virgine nata.
- Item, quod nascitur ex. aliquo est natura conformis cum eo ex quo nascitur. Si ergo divina natura nata est de Virgine, videtur quod divina natura et Virgo Maria sint eiusdem naturae ; quod est falsum et impossibile.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, haec non recipitur tamquam propria : divina natura est de Virgine nata. Et hoc propter duo, videlicet propter vitandam confusionem proprietatum personalium et proprietatum naturalium sive essentialium, quae duo praecipue sunt observanda circa sermonem catholicum et veritatis fidei expressivum.
Non igitur recipitur quod. divina natura sit nata de Virgine, propter confusionem personalium ; propter quod etiam non conceditur quod sit nata de Patre. Et hoc est quod dicit Magister in littera : Quae res non est de Patre genita, non videtur de Matre nata ; nec res aliqua filiationis nomen habet in humanitate, quae illud non teneat in divinitate.
Propter vitandam etiam confusionem proprietatum naturalium non recipitur. Sicut enim in beatissima Trinitate distinctae sunt personae ad invicem et earum proprietates, sic in Christo naturae sunt distinctae ad invicem et earum proprietates, quamvis conveniant in supposito ; et ideo proprietas unius naturae non debet praedicari de altera natura in abstractione considerata, ne ex hoc intelligatur quod divina natura et humana sint una essentia. Quod enim praedicatur de altero in abstractione non intelligitur convenire ei solum ratione suppositi, verum etiam formae. Et ideo praedicta locutio recipi non debet. Et concedenda rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud verbum Hilarii dicendum quod aliquid habet improprietatis et debet sic exponi : nihil habet Filius nisi natum, id est, nihil habet quod non nascendo accepit. Et hoc melius in primo libro explanatum fuit.
- Ad illud quod obicitur de auctoritate Damasceni, quod Virgo Maria est Dei genitrix, dicendum quod concedendum est quod Deus natus est de Virgine : ex hoc tamen non sequitur quod divina natura sit de Virgine nata, pro eo quod hoc nomen Deus, quia significat in concretione, supponit personam ; non sic divina natura, quae significat in abstractione. Unde et haec conceditur Deus generat, quamvis haec non concedatur divina natura vel essentia generat. Unde in omnibus talibus processibus est sophisma secundum accidens. Aliter enim et aliter significatur divina natura per hoc nomen Deus et aliter per hoc nomen natura ; ideo in nullo cogit auctoritas illa.
- Ad illud quod obicitur, quod divina natura dicitur concipi et nasci, dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, Augustinus ibi extendit nomen naturae, ut stet loco personae ; et hoc quidem multoties facit. Sed com munis usus talem modum loquendi non admittit : ideo ex tali auctoritate non debet argui, immo potius debet exponi.
- Ad illud quod obicitur, quod incarnatio est via ad nativitatem, dicendum quod verum est : ad nativitatem personae, quae est suppositum naturae assumtae ; sed non oportet quod sit via ad nativitatem naturae. Incarnatio enim non facit communicationem idiomatum ratione convenientiae in natura, sed potius ratione convenientiae in persona.
- Ad illud quod obicitur, quod assumere carnem est nasci in utero, dicendum quod verum est secundum quod assumere idem est quod in unitatem sui accipere, et hoc modo proprium est personae. Secundum autem quod assumere dicitur de divina natura, accipitur largius ; et hoc modo assumere non est idem quod in utero nasci, sed potius carni uniri.
- Ad illud quod obicitur, quod fortitudo est infirmata et sic de aliis, dicendum quod verba illa non sunt trahenda ad consequentiam. Conceditur enim aliquid dicere ei qui vult excitare devotionem et elevare in admirationem, quod tamen reprehenderetur in eo qui sermonis catholici proprietatem et veritatem inquirit.
Posset etiam et aliter responderi quod non est simile. Quamvis enim hoc nomen « essentia » vel « natura » non supponat pro persona, nomina tamen appropria humana, ut virtus et sapientia, pro persona supponunt et locutionem veram reddunt. Unde sensus est : fortitudo est infirmata, id est persona, cui appropriatur fortitudo, Christus videlicet, qui est Dei virtus et Dei. sapientia, Verbum scilicet Patris, cui competit esse Dei virtutem et Dei sapientiam. Et ideo, quamvis talia praedicata conveniant et attribuantur nominibus appropiatis, non tamen sequitur quod attribui possint essentiae vel naturae proprie et vere.
QUAESTIO II.
Utrum nasci de Virgine vere dicatur de natura assumta.
Secundo quaeritur, utrum nasci de Virgine vere dicatur de natura assumta.
Et quod sic, videtur.
- Eius est generari cuius est generare, licet non eiusdem numero ; sed generare est actus ipsius naturae : ergo et generari. Sed cuius est generari eius est nasci : ergo, si generari competit naturae assumtae, convenit ei nasci de Virgine.
- Item, bene sequitur : iste generat hunc hominem ; ergo hominem ; sed hunc hominem dicere est dicere personam, hominem vero naturam : ergo bene sequitur, si persona est nata, quod natura est nata.
- Item, omne quod incipit esse, aliquo genere mutationis incipit esse ; sed humana natura in Christo incipit esse ; nec est dare aliud genus mutationis quam generationis : ergo fuit concepta et nata.
- Item, Christus natus est de Virgine aut ratione suppositi aut ratione naturae ; sed non ratione suppositi, quia illud est aeternum : ergo ratione naturae : ergo natura humana proprie dicitur nata de Virgine.
Sed contra :
- Sicut se habet divina natura ad nativitatem aeternam, sic natura humana ad nativitatem temporalem ; sed divina natura non est nata nativitate aeterna : ergo nec humana natura in Christo nativitate temporali.
- Item, nativitatis ad nihil terminatur nisi ad ens completum ; sed ens completum dicit personam : ergo generatio non terminatur ad naturam, sed ad personam.
- Item, actus et operatio non terminatur nisi ad hoc aliquid. Ergo, si “hoc aliquid” non dicit naturam, sed potius hypostasim, videtur quod humana natura in Christo non debeat dici nata nec concepta.
- Item, humana natura dicit simul carnem et animam ; sed sicut caro est per propagationem, ita et anima per creationem ; ergo sicut haec non recipitur, quod humana natura in Christo exeat in esse per creationem, ita non debet concedi quod exeat per generationem : ergo non videtur haec admittenda : humana natura est nata.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod humana natura dupliciter potest accipi : uno modo ratione partium constituentium, alio modo ratione formae communis consequentis totum compositum. Et utroque modo est verum dicere quod humana natura est assumta a Verbo. Verum est enim quod assumsit carnem et animam ; verum est etiam quod assumsit formam consequentem compositionem, videlicet humanitatem.
Utroque etiam praedictorum modorum contingit dicere humanam naturam natam de Virgine. Nam, si humana natura dicatur compositum, hoc modo potest concedi quod sit nata de Virgine, non ratione totius, sed partis, scilicet carnis, quae in utero Virginis concepta fuit et ex utero Virginis prodiit.
Si vero natura humana dicatur forma communis consequens totum compositum, sic concedi potest quod adhuc fuit nata in Christo, non ratione sui, sed ratione suppositi, in quo habet existere et etiam in quo habet multiplicari. Propter quod etiam dicit Philosophus quod natura in productione talis formae occulte habet operari ; generando enim hunc hominem, generat hominem.
Sic igitur concedendum est humanam naturam in Christo natam esse de Virgine utrolibet praedictorum modorum. Sed uno modo dicitur esse nata ratione partis constitutivae per synecdochen ; alio modo ratione partis subiectivae ; et sic quodam modo per accidens.
Concedendae sunt igitur rationes ad hanc partem inductae, licet aliquae earum procedant sophistice.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod divina natura in Christo non est nata, ergo nec humana, dicendum quod non est simile, quia divina. natura non multiplicatur in suppositis, sed est una in generante et genito ; et ideo non recipit vocabulum distinctivum. Natura vero humana multiplicari habet et plurificari in parente et in prole. Hinc est quod generatio in divinis terminatur ad personam ; in creaturis non solum ad personam, verum etiam ad naturam.
2-3. Ad illud vero quod obicitur, quod generatio terminatur ad ens completum, dicendum quod verum est per se et primum. Ex hoc tamen non sequitur quod ad naturam non possit terminari, sed quod non terminatur ad naturam, circumscripta hypostasi ; et hoc quidem veritm est.
Et per hoc patet responsio ad sequens.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod anima exit in esse per creationem, dicendum quod, etsi sola pars hominis traducatur, videlicet caro, nihilominus tamen totus homo dicitur nasci et generari, pro eo quod intentio naturae non terminatur ad alteram partem per se, sed prout habet coniungi et perfici ex altera. Et ideo totus homo dicitur natus, quamvis tantum ex altera parte traducatur ; non enim intendit homo generare carnem, sed hominem.
Si vero quaeritur, quare non dicitur exire in esse per creationem sicut per generationem, dicendum quod generatio non excludit creationem praeambulam ; creatio vero, cum sit ex nihilo, aliam excludit productionem, secundum quod dicit proximam creaturae et im mediatam eductionem.
QUAESTIO III.
Utrum homo veraciter dicatur de divina natura.
Tertio quaeritur, utrum « homo » veraciter dicatur de divina natura.
Et quod sic, videtur.
- Haec est vera : divina natura est persona Filii Dei propter summam simplicitatem et identitatem quae est in Deo ; sed de quocumque praedicatur « Filius Dei », praedicatur « homo » : igitur haec est vera : divina natura est homo.
- Item, homo est divina natura ; haec est vera, quia aliquis homo, utpote Christus, est divina essentia vel natura : ergo, a simplici conversa, divina natura est homo.
- Item, Deus et divina natura convertuntur : igitur de quocumque praedicatur unum, et alterum ; sed haec est vera Deus est homo : igitur haec est vera divina natura est homo.
- Item, aut divina natura est homo aut non-homo. Si est homo, habeo propositum ; si est non-homo, sed Filius Dei est divina natura : ergo Filius Dei est non-homo. Quodsi hoc est impossibile, restat quod haec est vera divina natura est homo.
Sed contra :
- Sicut se habet humana natura ad esse Deum, sic se habet divina ad esse hominem ; sed haec est simpliciter falsa humana natura est Deus : ergo et haec est simpliciter falsa divina natura est homo.
- Item, de quocumque praedicatur esse hominem, praedicatur esse mortale. Ergo, si divina natura est homo, divina natura est mortalis.
- Item, de quocumque praedicatur homo, inest ei humanitas ; sed cuicumque inest humanitas, informatur humanitate : ergo de illo solo praedicatur homo respectu cui.us humanitas est forma. Sed humanitas non est forma divinae naturae : ergo haec est simpliciter falsa divina natura est homo.
- Item, si divina natura est homo, aut ratione essentiae aut ratione personae. Non ratione essentiae quia humariitatis et divinitatis essentiae simpliciter sunt distinctae. Non ratione personae, quia natura non supponit pro persona, sicut supra in primo libro dictum est : ergo haec est simpliciter falsa « divina natura est homo ».
Respondeo : Dicendum quod, sicut in primo libro habitum fuit, in divinis est reperire praedicationem per identitatem et, per denominationem, licet non usquequaque proprie omnino. Differt autem praedicatio per denominationem a praedicatione per identitatem, quia, cum aliquid praedicatur per modum denominativum, praedicatur sub ratione formae, ut cum dicitur Pater generat. Cum autem praedicatio est per identitatem, potest praedicari ratione suppositi, ut cum dicitur divina sententia est Pater, sensus est : divina essentia est ille qui est Pater. Et hoc modo non praedicatur ratione suppositi nisi illud nomen quod claudit intra se suum suppositum, sicut est nomen substantivum vel substantivatum. Hunc igitur duplicem modum praedicandi reperimus in divinis secundum catholicum modum loquendi, ut aliquid praedicetur ratione formae, aliquid ratione suppositi.
Cum ergo quaeritur, utrum divina natura sit homo, distinguendum est, quia iste terminus « homo », dupliciter potest intelligi praedicari, quia, si intelligatur praedicari ratione suppositi, tunc est vera, et est sensus : divina essentia est homo, id est, divina essentia est ille qui est homo ; et reducitur ista praedicatio ad praedicationem quae est per identitatem quantum ad principalem compositionem. ; quantum vero ad implicationem clauditur ibi praedicatio per unionem. Divina enim essentia est Filius Dei per identitatem ; sed Filius Dei est homo per unionem.
Si autem fit praedicatio ratione formae sive per modum cuiusdam denominationis, falsa est, et est sensus : divina natura est homo, id est, divina natura est humanitate informata. Et hoc modo locutio est falsa, 1icet secundum sensum priorem habeat veritatem, sicut ostendunt rationes ad primam partem inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod sicut se habet humana natura ad esse Deum etc., dicendum quod falsum est, pro eo quod humana natura non praedicatur de sua hypostasi per identitatem, sicut divina praedicatur propter summam simplicitatem. Unde haec est falsa Christus est humana natura, quamvis haec sit vera Christus est divina natura. Et ideo non sequitur, si haec est falsa humana natura est Deus, quod haec sit falsa divina natura est homo.
- Ad illud quod obicitur, quod de quocumque praedicatur esse hominem, praedicatur essse mortale, dicendum quod hoc est verum quantum ad praedicationem per modum denominandi. Quantum vero ad praedicationem qua praedicatur ratione suppositi non habet veritatem. « Homo » enim, cum sit nomen substantivum, ratione suppositi potest praedicari ; « mortale » vero, cum sit nomen adiectivum, adiective retentum ponit rem suam circa illud de quo praedicatur. Et sicut non sequitur : divina essentia est Pater, ergo divina essentia generat, sic non sequitur : divina essentia est homo, ergo moritur vel nascitur.
- Ad illud vero quod obicitur, quod de quocumque praedicatur homo, inest ei humanitas, dicendum quod verum est de illo modo praedicationis quo modo praedicatur ratione formae ; sed non de illo quo praedicatur ratione suppositi. Tune enim non significatur quod humanitas insit ei de quo praedicatur, sed quod inest alicui quod habet identitatem cum eo de quo praedicatur.
- Ad illud quod obicitur, quod haec non est vera ratione substantiae vel personae « divina natura est homo », dicendum quod, etsi divina natura non supponat pro persona, homo tamen pro persona potest supponere, divina vero natura subicitur ratione sui, ita quod veritatem habet ratione utriusque : ratione unius ex parte subiecti, ratione vero alterius ex parte praedicati, videlicet ratione personae.
ARTICULUS II.
De nativitate temporali in comparatione ad aeternam.
Consequenter quaeritur de nativitate temporali in comparatione ad aeternam. Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, supposito quod in Christo duplex sit nativitas, utrum concedendum sit Christum bis natum esse.
Secundo quaeritur, utrum in Christo sint filiationes duae.
Tertio quaeritur, utrum sit naturalis filius ratione utriusque nativitatis, scilicet temporalis et aeternae.
QUAESTIO I.
Utrum concedendum sit Christum bis esse natum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum concedendum sit Christum bis natum esse.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus, De fide ad Petrum : Unigenitus Dei secundo natus est, semel ex Patre, semel ex Matre. Sed primo et secundo nasci non est nisi bis nasci : ergo videtur quod Filius Dei bis natus est.
- Item, Damascenus : In Christo duas nativitates veneramur. Sed ubicumque est duplex nativitas, ibi est duplex nasci, et ubicumque est duplex nasci, ibi est bis nasci : ergo etc.
- Item, Christus semel genitus est ex Patre, secundum illud Psalmi [61, 12] : Semel locutus est Deus, Glossa, id est, Filium genuit ; et semel natus est ex Matre ; et constat, illud semel et illud non est unum, sicut temporale et aeternum : ergo ponunt in numerum. Si ergo semel et semel faciunt bis, Christus est bis natus.
- Item, actio geminata geminat passionem. Igitur, si alia est generatio qua Pater et alia qua Mater genuit, ergo alia et alia vice genitus est Christus a Patre et a Matre : ergo est pluries natus ; sed non ter vel quater et sic de aliis : ergo bis natus.
Sed contra :
- « Bis » dicit consimilis actus geminationem : unde non dicitur aliquis aliquid fecisse bis, eo quod legit et disputavit ; sed generatio aeterna et temporalis non est idem actus nec consimilis : ergo ratione illius duplicis nativi tatis non potest dici bis natus.
- Item « semel » et « bis » dicunt vicissitudinem : idem enim est aliquid bis fieri et quod duabus vicibus fieri ; sed apud Filium non cadit transmutatio nec vicissitudinis obumbratio : ergo non debet dici bis natus.
- Item, bis dicit actus interruptionem : unde convenienter dicitur aliquis bis fuisse Parisius, sed non convenienter dicitur bis fuisse homo ; sed generatio quae est aeterna ex Patre nullatenus fuit interruta : ergo videtur simpliciter esse falsum Christus bis natus est.
- Item, hoc adverbium « bis » importat actus terminationem, quia de actu qui non terminatur non est dicere ipsum bis exerceri ; sed generatio aeterna non habet terminum, quia Filius semper generatur a Patre : ergo etc.
- Item, hoc adverbium « bis » importat successionis ordinem ; sed circa Christi generationem aeternam respectu temporali nulla cadit successio : ergo sicut aliquis non dicitur bis natus, qui simul generatur a patte et a mafre, ita non videtur quod Christus dicatur bis natus, cum simul sit verum ipsum dicere generari a Patre et a Matre ; Pater enim nunc generat Filium, et in tempore nativitatis suae sic Virgo Maria genuit.
- Item, nunc temporis et nunc aeternitatis non ponunt in numerum, cum unum claudatur in altero. Ergo, si Filius genitus est a Patre in nunc aeternitatis et a Matre in nunc temporis, non videtur quod debeat dici bis natus vel genitus.
Respondeo : Dicendum quod, sicut vult Philosophus, actus tripliciter habet numerari, videlicet subiecto et tempore et specie sive termino. Unde actus multiplicari dicitur aut quia est in alio et alio subiecto aut quia in alio et alio termino aut quia in alio et alio tempore sive mensura. Cum igitur adverbium numerandi dicat numerum actus aliquo istorum modorum, necesse est ut importet ipsum numerari. Adverbium enim, cum sit adiectivum verbi, sub rationi verbi importat illum numerum qui est ipsius actus secundum quod actus, hoc st ex parte temporis sive durationis ; et iste est numerus qui est ex parte. mensurae. Et quod hoc adverbium « bis » importet numerum actus ex parte mensurae, patet per ipsum modum loquendi. Non enim dicor bis comedisse propter duas res quas comedi vel propter plurificationem ex parte subiecti, sed propter. multiplicationem ex parte temporis sive mensurae, quia comedi in alio et alio tempore.
Quoniam igitur generatio sive Christi nativitas aeterna mensuratur ipsa aeternitate et nativitas temporalis ipso tempore, ita quod illa completionem habet in nunc aeternitatis, ista in nunc temporis, hinc est quod concedi potest et debet Christum bis esse natum.
Et concedendae sunt rationes et auctoritates ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod “bis” dicit eiusdem actus geminationem, dicendum quod non oportet quod dicat geminationem eiusdem acttis secundum unitatem univocationis, sed sufficit quod dicat secundum convenientiam analogiae. Unde sicut potest concedi quod Deus et homo sint duo entia vel res, non quod dicantur duae res vel duo entia aequivoce, sed analogice, ita concedi potest quod generatio Christi et aeterna et temporalis sit duplex generatio. Et sic potest concedi quod sit bis generatus, quia tantum se extendit numerus adverbiorum numeralium respectu verbi quantum numerus numeralium nominum respectu nominum.
- Ad illud quod obicitur, quod « semel » et « bis » dicunt vicissitudinem, dicendum quod illud non est verum de significatione generali ; sed semel dicit actus completionem. Quod autem dicit vicissitudinem, hoc solum est quia adiacet actui temporali ; et ideo, quia generatio Christi aeterna non subiacet actui temporali, non est necesse quod quantum ad illam dicant vicissitudinem.
- Ad illud quod obicitur, quod bis dicit interruptionem, dicendum quod illud verum est in illis actibus qui non numerantur sine interruptione, sicut legere vel morari Parisius vel aliquid tale. In his autem actibus qui sine interruptione numerari possunt non habet veritatem, sicut caelum dicitur bis esse revolutum et tamen motus eius non dicitur esse discontinuatus vel interruptus. Numeratio enim revolutionum non venit ex motus discontinuatione, sed secundum circulationis completionem, et secundum illam completionem circulationis est numeratio dierum et temporum ; et talis numeratio. importatur per adverbium. Et quoniam generatio Christi ex Patre et Matre modum habet unum numerandi, ut praedictum est, ideo sane potest concedi Christum bis natum esse.
- Ad illud quod obicitur, quod « bis » importat terminationem actus, dicendum qµod termiriatio actus dupliciter dicitur : uno modo ex completione, alio modo ex desitione. Cum ergo dicitur quod bis importat terminationem, si intelligatur terminatio communiter ad utrumque modum, dicendum quod verum est. Si autem dicatur terminatio per desitionem, non habet veritatem ; hoc enim accidit numerationi alicuius actus quod non possit esse sine actus desitione, sicut tactum est.
- Ad illud quod obicitur, quod « bis » dicit successionis ordinem, dicendum similiter quod hoc non est de necessitate, sed quando importat actus geminationem et successionem et respectu eiusdem principii ; sic autem non est reperiri hic ; ei sic patet illud.
- Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod nunc temporis et nunc aeternitatis non ponunt in numerum, dicendum quod, si loquamur de numero proprie accepto, veritatem habet ; si autem large, falsitatem habet. Aeternitas enim et tempus sunt diversae mensurae per essentiam ; et productio quae mensuratur tempore est alia a productione quae mensuratur aeternitate et posterior illa : et ideo illae duae productiones possunt dici et duae mensurae. Nec. valet quod una clauditur in alia ; hoc enim non est per continentiam quae tollat numerum, sicut continetur pars intra totum, sed per quamdam praesuppositionem, quae quidem relinquit ordinem sive distinctionem.
QUAESTIO II.
Utrum in Christo sint duae filiationes.
Secundo quaeritur, utrum in Christo sint filiationes duae.
Et quod sic, videtur.
- Generatio est ratio sive causa filiationis sicut actio causa relationis ; sed in Christo est duplex generatio : ergo est duplex filiatio ; multiplicata enim causa, multiplicari videtur et effectus.
- Item multiplicato uno relativorum, necessario multiplicatur et reliquum, eo quod relativorum est ad aliud se habere, et quoties dicitur unum oppositorum, totius dicitur reliquum, sicut vult Philosophus ; sed Christus secundum generationem aeternam est Filius Patris, secundum generationem temporalem est filius Matris : ergo etc.
- Item, diversarum productionum diversi sunt termini ; sed generatio temporalis et aeterna sunt diversae productiones : ergo, si utraque terminatur ad Christum Secundum quod est filius, necesse est Christum esse fillum alium et alium : igitur in eo sunt filiationes plures.
- Item, idem est esse natum et esse filium ; sed, si aliqua sunt eadem, numerato uno numeratur et reliquum : ergo, si Christus est bis natus, habet duplicem filiationem.
- Item, abstracta filiatione aeterna, est intelligere filiationem temporalem et e converso. Ergo, si illa sunt diversa quorum unum est intelligere abstracto alio, igitur filiatio aeterna et temporalis est alia et alia in Christo.
Sed contra :
- Filiatio est proprietas personalis ; sed in Christo non est nisi una persona : ergo non est nisi uria sola filiatio.
- Item, sicut Christus habet Patrem et Matrem, ita quilibet alius est natus ex patre et ex matre ; sed nullus dicitur habere duas filiationes, quia genitus est ex patre et ex matre : ergo pari ratione in Christo non erunt duae filiationes, quia natus est Christus ex Patre et ex Virgine.
- Item, ex hoc quod aliquis magister habet plures discipulos, hodie unum et cras alium, non habet diversos magistratus. Ergo pari ratione nec et Chritus debet dici habere plures filiationes ex hoc quod genitus est a Patre prius et a Matre posterius.
- Item, si alia persona nata esset de Virgine, esset confusio in proprietatibus personalibus propter pluralitatem filiationum, sicut dicit Anselmus. Si ergo in incarnatione Verbi nulla facta est proprietatum confusio, videtur quod nulla facta sit filiationum plurificatio.
- Item, numerata. proprietate, numeratur subiectum, ut si sunt duae albedines, sunt duo alba : ergo, si sunt duae filiationes, sunt duo filii : ergo, si in Christo sunt duae filiationes, in Christo sunt duo filii, et si Christus est duo filii, Christus est duo. Sed haec est falsa, sicut improbata est supra, et habetur in. Symbolo : Non duo tamen, sed unus est Christus. Igitur falsum est duas filiationes esse in Christo.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis concedatur in Christo duas esse nativitates, non tamen concedi debet duas esse filiationes.
Et ratio huius est, quia, cum filiatio sit relatio, comparationem habet ad tria : ad subiectum in quo est et ad terminum ad quem est et ad principium a quo est. Numerus autem relationis secundum differentiam formalem sive specificam causatur a principio a quo est, sicut paternitas et dominium sunt duae relationes in aliquo homine, quae numerantur non ratione eius in quo sunt, principaliter, sed ratione eiu a quo sunt, quia possunt esse duae relationes in homine respectu eiusdem.
Plurificatio autem relationis secundum numerum non venit principaliter ratione eius a quo est nec ratione ad quem, sed ratione subicti eius in quo, quoniam proprietas subiecti numerari habet ratione suppositi. Et quoniam subiectum filiationis est ipsa persona, non natura nisi ratione personae, hinc est quod, cum in Christo non sint plures personae, non possunt esse plures filiationes.
Ideo concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod generatio est causa filiationis, iam patet responsio, quia relatio non multiplicatur ex parte causae, sed ex parte subiecti.
Si autem quaeratur, quare multiplicatur generatio in Christo et non filiatio, cum utraque respiciat personam, dicendum quod generatio significat per modum actionis ; actio autem et passio non solum recipit numerationem ex parte subiecti, sed etiam ex parte mensurae et ex parte principii. Et quoniam aliud est principium et alia est mensura, temporalis et aeterna, ideo alia potest dici et alia generatio, quamvis non filiatio.
Alia etiam est ratio, quia, etsi generatio respiciat personam, tamen per consequens respicere potest et naturam. Unde humana natura in Christo potest dici nata, non tamen potest dici filia, quia filiatio proprie respicit personam. Et quia in Christo est pluralitas naturarum et unitas personae, ideo possunt dici plures generationes, quamvis non possint dici plures filiationes.
- Ad illud quod obicitur, quod multiplicato uno relativorum, multiplicatur et reliquum, dicendum quod illud verum est de multiplicatione formali et de eo correlativo a quo dependet correlativum dependentia essentiali. Quando autem correlativm multiplicatur multiplicatione materiali, non habet veritatem, sicut est quando unus homo generat plures filios et unus magister docet plures discipulos ; tunc enim relatio quae est in ipso non dependet ab unoquoque eorum nisi dependentia accidentali, et, desinente uno, salvatur relatio in altero. Unde quando quis generat post primum filium alium, non nascitur in eo nova paternitas, sed primae paternitati innascitur novus respectus, quia pater est plurium quam prius erat. Sic est intelligendum in proposito ; unde Christus generatione temporali non acquirit novam filiationem, sed incipit esse filius alterius, scilicet Virginis.
- Ad illud quod obicitur, quod diversarum productionum diversi sunt termini, dicendum quod verum est quando illae productiones sunt disparatae, ita quod una non supponit aliam. Sic autem non est in proposito, quia nativitas temporalis praesupponit aeternam nativitatem. Et ideo non oportet filium esse alium et alium, quamvis alia et alia. generatione generetur ; sufficit enim, ut dictum fuit, ad pluralitatem generationum pluralitas naturarum, non sic autem ad pluralitatem filiationum.
- Ad illud quod obicitur, quod idem est esse natum et esse filium, dicendum quod, etsi de eodem dicatur, tamen filiatio proprie dicit relationem, et nativitas sive generatio ipsam productionem ; relatio autem et actio ex alia et alia causa habent numerari. Et ideo non sequitur, quodsi plurificetur productio, quod plurificatur filiatio.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod est intelligere filiationem temporalem, abstracta filiatione aeterna, dicendum quod hoc non est propter diversitatem relationis in se, sed propter diversitatem respectuum ; sicut si aliquis sit pater duorum, potest intelligi esse pater unius, ita quod non alterius ; et si aliquis videatur a duobus, potest intelligi videri ab uno, ita quod non ab alio. Ex hoc tamen non potest concludi quod sit diversitas secundum rem, sed secundum rationem. Diversitatem autem secundum rationem voco illam quae solum est secundum respectum et comparationem.
QUAESTIO III.
Utrum Christus sit filius naturalis ratione utriusque nativitatis, videlicet temporalis et aeternae.
Tertio quaeritur, utrum Christus sit filius naturalis ratione utriusque nativitatis, videlicet temporalis et aeternae.
Et quod sic, videtur. De generatione enim. aeterna non est dubium, de generatione vero temporali ostenditur sic.
- Qui conformis est in natura ei a quo generatur, est filius naturalis ; sed Filius Dei conformis est Mariae, ex qua est natus : ergo est naturalis filius ipsius.
- Item, qui trahit naturam ab eo a quo generatur est filius naturalis ; sed Christus a Virgine naturam traxit humanam : ergo est filius naturalis ipsius Virginis.
- Item, natura est principium rei genitae et filiationis eiusdem ex parte mulieris ex hoc quod concipit, nutrit et parit ; et hoc totum Virgini competit respectu Christi : ergo Christus est eius filius naturalis.
- Item, si Christus est filius Virginis, aut ergo naturalis aut adoptivus. Non adoptivus, quia tunc non esset vera mater nec ad Virginem spectat filium adoptare nec Deus adoptari potest a creatura in filium, sed magis e converso : ergo videtur quod sit naturalis eius filius.
Sed contra :
- Nullus, qui est filius per gratiam, est filius per naturam, quia natura et gratia ex opposito dividuntur ; sed quod Christus fecit se filium Virgi nis, hoc fuit dignationis et gratiae : ergo non est filius naturalis.
2 Item, nullus, qui voluntarie generatur, est filius naturalis, quia natura et voluntas sunt principia disparata ; sed Christus voluntarie genitus est de Virgine : ergo non est eius fiiius naturalis.
- Item, nullus est filius naturalis cuius generatio fit supra naturam : sed. generatio Filii Dei ex Matre fuit per miraculum supra naturam et nativitas similiter : ergo non est naturalis eius filius.
- Item, nullus filius naturalis est prior suo principio generante, quoniam, si prior est, accidit ei quod producatur ab illo : ergo non est naturalis filius ; sed Christus prior fuit quam Virgo quae ipsum concepit : ergo ex parte temporalis nativitatis Christus non potest esse filius naturalis.
Respondeo : Dicendum quod penes utramque nativitatem Christus est filius naturalis. Et ratio huius est quoniam utraque nativitas consistit in productione similis ex simili secundum similitudinem per convenientiam in natura. Unde secundum nativitatem aeternam generatur similis Patri, secundum nativitatem temporalem genetatur similis Matri. Ideo utraque nativitas est naturalis et ratione utriusque nativitatis Christus naturalis filius debet dici.
Si autem tu quaeras, quam habitudinem dicit iste terminus naturalis, dicendum quod magis dicit habitudinem principii quam habitudinem formae. Dicitur enim filius naturalis qui est a natura et qui trahit naturam ab aliquo, non quod ipsa filiatio sit proprietas consequens ipsam n!lturam, sed magis petsonam ; est enim proprietas personae. Unde haec est magis propria Christus est filius naturalis vel natura quam Christus est filius essentialis vel filius essentia. Natura enim plus dicit in habitudinem principii vel causae quam dicit in habitudinem formae.
Fatendum est ergo Christum filium naturalem Virginis esse ratione temporalis nativitatis, sicut rationes ad primam partem ostendunt ; et ideo concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod nullus, qui est filius per gratiam, est filius per naturam, dicendum quod, si illud intelligatur de gratia adoptionis, verum est ; si vero intelligatur de gratia unionis, non est verum, quia, sicut habitum est supra, ista gratia fuit quodam modo isti homini naturalis.
Aliter etiam potest dici quod verum est secundum eamdem naturam. Christus autem nominat hypostasim in duabus naturis, et secundum illam duplicem naturam naturalis est filius Patris et naturalis est filius Matris, ita quod secundum divinam naturam comparetur ad Patrem et secundum humanam comparetur ad Matrem. Si autem mutua fiat comparatio, ut hypostasis illa secundum divinam naturam comparetur ad Matrem et secundum humanam comparetur ad Patrem, sic non dicitur proprie filius naturalis ; potest tamen dici naturalis filius per gratiam unionis, quae facit naturales proprietates invicem communicare.
2. Ad illud quod obicitur, quod generatio Christi est supra naturam, dicendum quod ita est supra naturam quod est secundum naturam, ut dictum est supra, quia ibi divina potentia in nullo praeiudicabat naturae operationem nec aufert proli naturalem filiationem.
- Ad illud quod obicitur, quod nihil generatur natraliter quod generatur voluntarie, dicendum quod falsum est secundum quod naturam voluntas concomitatur. Unde esto quod natura esset omnino obediens voluntati, sicut et in Adam erat, idem generaretur, patre volente et natura operante. Et quoniam voluntas Filii non tollit vim generativam Matri, ideo non sequitur, quodsi voluntarie ex ea nascitur, quod non naturaliter nascatur.
- Ad illud quod obicitur, quod nullus filius est prior suo principio generante, dicendum quod verum est secundum eam naturam secundum quam est filius eius ; et sic non habet instantiam in proposito, quia Christus secundum humanam naturam posterior est Virgine quae ipsum concepit. Si autem simpliciter intelligatur, habet instantiam in proposito, quia Christus habet in se duas naturas, secundum quarum unam praecedit tam naturam creatam quam maternale principium. Ubi autem instantia est in proposito, ita quod non in alio, ferenda est secundum philosophicum documentum.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Res, quae non est de Patre genita, non videtur de Matre nata. Sed contra : Humana natura non est ex Patre genita, ergo non est de Matre nata.
Item, Christus secundum humanam naturam conceptus est de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, ita quod Spiritus Sanctus non est eius pater, licet Virgo sit eius mater. Ergo non videtur praedictus sermo veritatem habere.
Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de illa nativitate qua res aliqua dicitur nasci ita quod vindicat sibi proprietatem sive denominationem filiationis. Hoc autem non habet humana natura in Christo ; et ideo non est recta instahtia contra illud quod dicit Magister in littera.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Unam nativitatem ex Patre veneramur, quae est supra causam, rationem, tempus et naturam. Sed contra : Generatio Filii Dei ex Patre est generatio naturalis ; sed generatio naturalis est secundum naturam, non-supra naturam : ergo etc. Ergo falsum dicit quod sit supra naturam.
Iuxta hoc quaeritur : penes quae distinguuntur illa quatuor quae in auctoritate proponuntur ? Videtur enim quod non sit nisi verborum inculcatio.
Respondeo : Dicendum quod natura non accipitur ita communiter, sed pro natura creata. Unde non vult dicere quod generatio Filii sit supra naturam aeternam, quae est natura naturans ; sed super naturam creatam, quae consuevit dici natura naturata.
Et nota quod ista quatuor distinguuntur sic, ut causa referatur ad naturam angelicam, ratio ad naturam humanam, tempus ad virtutem caelestem, et natura ad virtutem inferioris creaturae, ut sit sensus : generatio illa est supra causam, id est virtutem angelicam ; et rationem, id est virtutem humanam ; et tempus, id est operationem caelestem ; et naturam, id est virtutem inferiorem.
Vel aliter, ut causa referatur ad virtutem agentem et ratio ad potentiam agnoscentem et tempus ad mensuram limitantem et natura ad modi operandi consuetudinem.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Christus natus est homo ex muliere in tempore conceptionis. Videtur enim falsum dicere, quia conceptio illa non fuit in tempore, sed in instanti.
Item, si conceptio sua fuit similis nostrae quantum ad tempus, ergo non videtur verum quod subiungit quod fuit supra legem nostrae conceptionis.
Respondeo : Dicendum quod conceptio dupliciter accipitur. Uno modo dicitur conceptio ipsa operatio naturae in formatione corporis usque ad susceptionem animae. Alio modo dicitur conceptio large in nutritione et perfectione corporis usque ad partum et egressum ipsius de ventre. Si igitur primo modo dicatur conceptio, sic Christi conceptio non fuit secundum nos, sed supra nos, nec fuit in tempore, sed in instanti. Si autem secundo modo dicatur conceptio large, sic fuit secundum nos, quia novem mensibus nutritus fuit et crevit in utero Matris, ut alii homines, antequam nasceretur. Et hoc sufficientius habitum est supra.
