Distinctio XXIV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXIV - Quaestio 22
Utrum tam in sensualitate quam in ratione possit esse peccatum.
Arguitur quod non. In sensualitate nullum potest esse peccatum, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet et antecedens <patet>, quia in sensualitate omnino communicamus cum bestiis, sed in bestiis nullum potest esse peccatum, igitur <etc.>.
Secundo probatur idem sic : Omne peccatum est voluntarium et sub imperio voluntatis, sed motus sensualitatis non fit sub imperio voluntatis, igitur <etc.>. Consequentia nota est et antecedens pro prima parte similiter ; sed pro secunda parte patet etiam ad experientiam, quia saepe voluntas libenter amoveret motus sensualitatis, sed non potest, quia non oboedivit sibi, sicut etiam loquitur apostolus Ad Romanos 8° de lege carnis, quod legi Dei subiecta non est, nec enim potest.
Tertio arguitut sic : In ratione non potest esse peccatum, igitur <etc.>. Consequentia tenet, antecedens patet, quia ratio semper deprecatur ad optima, ut dicitur 1° Ethicorum, si igitur semper versatur circa optima numquam consentit ad malum, igitur videtur quod peccare non possit.
Et confirmatur quarto argumento sic : Vel in parte inferiori esset peccatum, vel in superiori, non primum, quia vel mortale, vel veniale ; non primum, quia solius illius est averti a Deo, cuius est converti ad Deum, sed ration secundum solam portionem superiorem convertibilis ad Deum, igitur secundum talem etiam solummodo potest peccare mortaliter. Et ex eodem fundamento arguitur, quod non possit peccare venialiter, quia in nullo potest esse veniale, nisi in eo posset esse mortale. Sed quod etiam secundum partem superiorem in ratione non possit esse peccatum, hoc arguitur sic, quia si sic, tunc videtur quod non possit peccare, quia non videtur, quod possit peccare venialiter, quia dicit Augustinus et allegatur in lectura quod quando superior pars rationis consentit illecebrae, tunc est peccatum mortale. Et confirmatur ratione, quia apud superiorem partem rationis residet regula rectitudinis totius regni in anima. Et igitur illa regula deordinatur tota anima. Plena autem deordinatio non stat sine mortali peccato, igitur <etc.>.
Oppositum vero deducit magister a parte in lectura ostendendo quo modo simili progressu in nobis peccatum committitur, sicut in primis parentibus, ita quod sensualitas habet rationem serpentis, inferior pars rationem mulieris et superior rationem viri, et igitur quandoque omnes concurrunt ad peccatum.
Notandum quod in proposito sensualitas nominat appetitum sensitivum, secundum quod depressus est per peccatum non expectans, sed com[m]uniter praeveniens iudicium rationis, et ideo dicitur etiam esse perpetuae corruptionis.
Secundo notandum, quod ratio dicit potentiam discursivam a principiis ad conclusiones sive in speculabilibus, sive in practicis. Et quia principio tam in speculativis, quam in practicis sunt duplicia, quaedam, quae habentur ex solis naturalibus, ut in speculativis de quolibet esse vel non esse, in practicis, ut nullum iniustum est faciendum, vel cuilibet est reddendum quod suum est. Alia vero sunt principia per revelationem habita, naturalem virtutem excellentia, ut in speculativis, quod Deus est trinus et unus, in practicis, quod nihil est contra Dei praecepta faciendum. Ideo intellectus humanus, prout a principiis, per naturam cognitis procedit ad conclusiones, dicitur ratio secundum inferiorem partem prout procedit a principiis per revelationem habitus ad suas conclusiones, dicitur ratio secundum superiorem partem et hoc ideo quia talia digniora et superiora sunt, quam habita per naturam.
Tertio notandum, quod peccatum duobus modis potest considerari. Uno modo prout habet rationem culpae et sic peccatum opponitur gratiae et facit illum dignum vituperio in quo est et praecipue si est mortale. Alio modo peccatum habet rationem vitii et sic dicit inordinationem alicuius potentiae, respectu actus sibi debiti secundum suam naturalem institutionem.
Quarto notandum quod peccatum dicitur mortale quia secundum legem Dei meretur peccans tali peccato aeterna morte puniri, veniale vero quod secundum se non meretur aeterna morte puniri sed mitius.
Tunc sit prima conclusio ista : Considerando peccatum primo modo, prout dicit sive habet rationem culpae, nullum peccatum sive mortale, sive veniale est in sensualitate, sive habet esse in sensualitate secundum se considerata. Probatur sic : Quia si sic, hoc esset propter motum sensualitatis contra rationem, sed tales non sunt in potestate voluntatis, igitur tales possunt fieri simpliciter involuntarie et sic nec secundum eos imputaretur peccatum et praecipue sensualitatis secundum se, cum in talibus habeat conformitatem cum sensualitate in bestiis. Sed si secundum tales imputaretur peccatum, hoc esset propter hoc, quod ratio non praeveniret reprimendo, sicut deberet et igitur peccatum sic accipiendo est solum in ratione.
Secunda conclusio : Capiendo peccatum secundo modo, prout habet rationem vitii, in sensualitate habet esse peccatum. Probatur : In ea est deordinatio actus debiti ad potentiam superiorem iuxta naturalem institutionem, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex secunda parte tertii notabilis et antecedens patet, cum deberet in toto subici rationi et eius in omnibus iudicium expextare et hoc non facit, sed saepe et frequenter praevenit, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : In inferiori parte rationis potest esse peccatum veniale absque hoc quod pars superior consentiat. Illa patet, quia ratio, prout versatur circa inferiora potest inordinate, circa tamen peccatum mortale, appetere scientiam et delectari in ea, vel delectari in verbo otioso et sic similibus absque hoc, quod totus consensus et plenus accedat. Immo cum aliquali et aliquando salis magna redarguatione partis superioris igitur <etc.>.
Quarta conclusio : In parte inferiori potest, quo ad aliqua, esse peccatum absque sensualitate. Patet illa, quia licet in peccatis carnalibus trahat foeditatem a sensualitate, ita quod de talibus cogitando et delectando, vel nunquam vel vis peccet, nisi trahat peccatum a sensualitate, tamquam mulier a serpente, tamen in spiritualibus, quae sensualitas suggere non potest, potest esse peccatum sine sensualitate.
Quinta conclusio : In parte inferiori rationis non potest esse peccatum mortale, sine superiori. Probatur : Quia peccatum mortale est mentis totalis a Deo aversio, alias non mereretur sic peccans puniri morte aeterna, prout dictum est in quarto notabili, sed talis aversio non est, nisi etiam superior pars rationis depravetur et a Deo avertatur, igitur <etc.>.
Unde advertendum, quod in peccato est talis processus, quod primo delectabile offertur, secundo delectatio advertitur, tertio vero in hoc ad quod delectatio trahit consentitur, vel dissentitur ; delectabile offerre est sensualitatis delectationem percipere et diiudicare est inferioris partis, definire vero quod hoc sit finaliter amplectendum vel respuendum est superioris partis. Contingit igitur quandoque delectari ad apprehensionem delectationis et sic peccat primo venialiter secundum inferiorem partem contrahendo peccatum ex sensualitate. Contingit iterum postea delectari post apprehensionem delectationis et adversionem delectationis absque tamen pleno consensu et hoc est gravius quam praecedens et hoc etiam est inferioris partis, licet non totaliter sine superiori. Contingit vero tertio delectari post apprehensionem delectationis et adversionem cum pleno consensu et hoc absque dubio est mortale. Quando vero est sine pleno consensu difficile est iudicare de peccato an sit mortale vel veniale, potest tamen sic cognosci, quia quando partitur delectatio, vel statim repellitur et sic est veniale, vel non repellitur, sed tenetur et hoc potest esse tripliciter : Quia vel placet ipsa delectatio et operis conservatio, ita quod est voluntas in delectatione et opere, si esset facultas, mortale est, quia plenus consensus est ; vel quia placet delectatio, sed non placet opus, ita quod solum opus ad extra fugit, nihilominus ad intra delectatio <adest> et igitur licet quo ad hoc non sit omnino plenus consensus ut in primo, peccat tamen mortaliter ; vel quia utrumque displicet, tam delectatio, quam operis conservatio. Tunc vel avertit periculum, vel non avertit, si non avertit periculum peccat ad minus venialiter, quia periculo se subicit, vel avertit periculum et delectationem non removet, sed mentem adhuc in ea delectari et versari sinit. Et tunc aliqui dicunt quod peccent mortaliter, aliqui quod non, sed tamen in hoc cautius est, quod de hoc peniteat sicut de mortali.
Ex his potest poni sexta conclusio : In ratione, tam secundum partem superiorem, quam inferiorem, potest esse peccatum mortale et similiter veniale. Quantum ad primam satis patet ex dictis, similiter patet quo ad secundam partem, quia in casibus iam praemissis, ubi ratio non avertit periculum peccati, quod cito potest, adminus venialiter peccat.
Et ex his satis possunt solvi rationes :
Ad primam namque et ad secundum satis patet per primas duas conclusiones, qualiter peccatum debet esse in sensualitate et qualiter non est. Tamen advertendum pro pleniori intellectu quod potest dici de primis motibus qui veniunt a sensualitate, quod veniunt, vel ex fomite peccati originalis, vel ex peccatis actualibus, praecedentibus. Si primum, non imputatur pro peccatis, nisi in quantum ratio negligit praevenire, si vero veniunt ex aliis peccatis, vel igitur illa iam perfecte sunt dimissa a Deo, vel non. Si primum, idem, sicut de fomite dictum est. Si vero secundum, tunc imputetur pro peccato.
Ad tertiam dicendum quod licet in communi deprecetur ad optima, quia non eligit, nisi bonum, vel apparens bonum, in particulari tamen potest errare.
Ad quartum satis patet per illas conclusiones, quae de hoc dixerunt, et sic patet quaestio ista.
