Distinctio V — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio V – Quaestio 4
Utrum angeli absque peccato creati ab immutabili bono se avertere potuerunt et peccare.
Quod non. Omne peccatum est ex errore, sed angelus non potuit circa aliquid elegibile errare igitur <etc.>. Maior patet, cum omnis malus sit ignorans, ut dicitur 3° Ethicorum. Minor probatur, quia voluntas non potest eligere malum simpliciter apparens sibi malum, sed oportet quod appareat sibi aliquo modo bonum, et hoc statim est errare. Sed hoc non potuit esse in angelo, ille enim per species sibi inditas clare cognovit et cognoscit in suis generibus et ideo non potuit sibi aliquid apparere bonum, nisi quod esset bonum igitur <etc.>.
Secundo ad idem sic : Vel error praecederet peccatum, vel e converso, vel essent simul. Ultimum esse non potest, nec secundum, quia omne peccatum est ex errore, et ideo semper error praecedit peccatum. Sed hoc etiam in angelo esse non potuit quia tunc esset creatus miser, quia erroneus et ignorans illorum quae fuerunt de necessitate salutis suae.
Tertio sic : Quia potuisset peccare in primo instanti sui esse. Consequentia tenet ex eo, quia non magis videtur pro uno instanti quam pro alio, cum quo ad omnia fuerit libertatis. Falsitas probatur, quia si pecasset in primo instanti sui esse, tunc deseruisset iustitiam, quam nunquam habuisset, et sic non peccasset, cum peccare sit iustitiam deserere.
Quarto sic : Tunc angeli fuissent in statu merendi ante confirmationem et lapsum, cuius oppositum dicit magister. Et patet consequentia, cum illi non persistendo meruerunt poenam et ideo alii stando meruissent gloriam.
Ad oppositum est illud Job : Et in angelis suis reperit pravitatem, et arguitur ratione sic : Angeli peccaverunt, igitur potuerunt peccare. Consequentia [tenet] et similiter antecedens nota sunt. Vel sic : Angeli in statu primae conditionis habuerunt liberum arbitrium non confirmatum ad bonum, ergo potuerunt flecti ad utrumque.
Advertendum breviter quod prima argumenta ad quaestionem tangunt plures difficultates.
Prima est qualiter angelus, cum sine defectu naturalium creatus fuerit et valde claram notitiam ex natura sua de omnibus rebus creatis habuerit, peccare potuit. Et circa hoc statim est alia, quid illud fuit, circa quod inordinato appetitu peccavit. Alia est an in primo instanti peccare potuerit, alia an bonus gloriam, sicut et malus poenam meruerit.
Circa primum sit brevis conclusio responsalis ista : Angelus in statu innocentiae potuit se aliquando ab incommutabili bono avertere et peccare. Illa salis patet per rationes ad oppositum adductas, scilicet de modo quo erravit et errando cecidit.
Sit conclusio prima ista : Propositis duobus bonis sub ratione boni, intellectum sive rationem plus versari circa unum quam circa alterum radicaliter et causaliter est ex imperio voluntatis. Patet illa, quia cum intellectus de se quo ad investigandum sit indifferens de uno vel reliquo, non videtur causa nisi libertas et imperium voluntatis.
Ex illa sequitur quod volentem eligere minus bonum, dimisso maiori, etiam sibi praesentato, est causaliter ex libertate voluntatis, ita quod voluntas vel simpliciter ex voluntate sua avertit se a maiori, vel refutando, vel suspendendo actum circa ipsum et imperando rationi ut consideret circa aliud obiectum.
Tertia conclusio : Angelus primo peccavit ex hoc quod inordinate complacuit sibi in se ipso. Illa conclusio licet diversis verbis exprimatur, tamen finaliter est omnium doctorum. Aliqui enim dicunt superbiam fuisse primum peccatum, aliqui ingratitudinem, aliqui invidiam, sed planum est quod ex hoc superbivit, quia se digniorem caeleris creaturis cognovit et sic de se praesumpsit et ideo ambivit honorem sibi indebitum. Et ex hoc etiam, quod se nimis quo ad dignitatem consideravit, neglexit hoc referre in Deum et sic ingratus fuit et quia hoc quod desideravit perficere non potuit, invidit. Igitur dicit Bonaventura quod peccatum suum incepit praesumptione, continuabatur ambitione et conservabatur invidia.
Quarta conclusio quam probabiliter pono : Peccatam voluntatis in angelo naturaliter praecessit et causaliter errorem in ratione. Probatur : In statu primo angelicae naturae ex solo iudicio rationi, non potuit errare, sic quod iudicaret aliquid bonum, quod non esset bonum, vel aliquid malum, quod esset bonum, igitur <etc.>. Ad hoc <quod> erraret oportuit, quod voluntas rationi talem considerationem circa aliquid creatum imperares, ad qualem sequebatur error in electione. Consequentia illa satis videtur nota et antecedens patet, quia angelus in statu innocentiae habuit cognitionem claram, sine errore de rebus per eum cognoscibilibus, ita quod cognovit quae res esset ex sui natura melior et dignior et quae minus digna, et de hoc clariorem notitiam habuit, quam quicumque homo viator habere possit.
Et confirmatur, quia error in ratione, maxime circa illa quae sunt de necessitate salutis, est poena peccati et valde magna poena, igitur non potuit iuste infligi secundum ordinem iustitiae nisi praecedente peccato. Et sic patet, quid dicendum de prima difficultate, qualiter angelus, qui tam claram notitiam rerum ex natura habuit, peccare potuit.
Sed restat adhuc, quid hoc fuerit, quod angelus petiit, et de hoc breviter sit conclusio quinta ista : Angelus non appetiit simpliciter et secundum se omnimodam aequalitatem Dei. Probatur, quia talis non potuit apparere angelo, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se et antecedens patet cum hoc non possit aliquo modo venire in intellectum.
Sexta conclusio : Aliquo modo et per accidens angelus appetiit aequalitatem Dei. Probatur, quia appetiit omnibus aliis creaturis pracesse et nihili subesse, sed hoc non convenienter, nec convenire potest nisi solo Deo, igitur <etc.>.
Et ita debent intelligi auctoritates diversae sanctorum, quia Gregorius dicit quia apetiit esse sui iuris, Bernardus dicit quod appetiit aequalitatem potentiae, Anselmus quod appetiit praeesse sine meritis, quia omnes circumloquuntur hoc, quod est praeesse omnibus propria auctoritate.
De aliis vero difficultatibus sit primo conclusio ista, quam probabiliter pono, licet sint diversae opiniones et magister teneat oppositum : Angeli fuerunt creati in gratia. Probatur angeli in statu ante lapsum tenebantur Deum super omnia diligere, sed non potuerunt hoc sine gratia, igitur <etc.>. Consequentia tenet, quia non videtur quod Deus voluerit nobilissimam creaturam a praecepto dilectionis absolvere.
Ex hoc sequitur correlarie quod angeli in illa morula, quae fuit ante lapsum, dilexerunt saltem secundum praesentem iustitiam Deum super omnia. Secundo sequitur quod boni, qui perstiterunt in illa dilectione, meruerunt vitam aeternam, sive gloriam.
Octava conclusio : Angelus non potuit peccare in primo instanti sui esse. Probatur quia non potuit simul esse in gratia et in peccato, sed creatus fuit in gratia ut dicit praecedens, igitur <etc.>. Et patet etiam per argumentum tertium ad quaestionem, ubi arguitur falsitas istius, quod potuit peccare in primo instanti sui esse.
Probatur, quia non potuit esse in gratia et in peccato, sed creatio fuit in gratia, ut dicit praecedens, igitur <etc.>. Et patet etiam per argumentum tertium ad quaestionem ubi arguitur falsitas istius quod potuit peccare in primo instanti sui esse.
Ad rationes patet ex dictis. Primae arguunt bene quod in nobis iam peccamus ex ignorantia, qualiter non fuit in angelo, sicul dictum est.
Ad tertiam negatur consequentia, quia maior ratio est, quod non potuit peccare in primo instanti, quam in alio sequenti, quia non potuit in instanti deferre iustitiam, stante illo quod esset creatus in gratia, sed in quolibet sequenti potuit.
Ad quartam conceditur quod angelus in illa morula, ante confirmationem, vel lapsum, fuit in statu metendi et demerendi, et licet magister dicat oppositum, tamen plures doctores tenent hoc.
Quaestio [5]
Utrum peccatum primi peccantis angeli aliis occasio ruinae fuerit et peccandi.
Quod non. Nullus fuit primus peccans angelus, igitur <etc.>. Consequentia nota et antecedens arguitur sic : Quia vel fuisset aliquis primus prioritate temporis, vel dignitate. Non primum, quia omnes mali simul confirmati sunt, sicut boni simul confirmati sunt, alias non esset simul et semel lux divisa a tenebris ; nec videtur quod possit dari secundum, quia cum in statu innocentiae omnes fuerunt innocentes et nihil mali quod esset corrigendum, videtur quod nulla fuisset ibi praelatio, vel ordo dignitatis.
Secundo arguitur sic : Si sic, tunc peccatum primi angeli praecessisset peccatum aliorum et sic alii cognovissem prius peccatum ipsius et cum ipsum peccatum sit casus et fuerit, igitur cognovissent casum eius et sic potius fuissent reversi a consensu mali quam quod consensissent. Et antecedens patet, quia non videtur, quod potuisset aliter esse occasio, nisi quod aliis revelasset cogitationem suam et desiderium et sic utique malum suum desiderium praecessisset.
Tertio arguitur : Vel alii peccaverunt eodem peccato, quo modo primus ipse, videlicet Lucifer, vel alio. Si secundum, tunc peccatum Luciferi non videtur immediate occasio, sed propria perversitas ipsorum. Si primum, igitur quilibet voluit purificari Deo et sic nullus eorum voluisset alicui subesse, igitur nullus eorum consensisset Luciferi, cuius oppositum dicit magister, quia omnes Lucifero consenserunt.
Quarto sic : Tunc peccatum diaboli videtur eadem ratione remediabile, qua peccatum hominis, quia sicut habuisset aliunde occasionem et originem, ita videtur quod deberet aliunde etiam habere remedium et medelam.
Ad oppositum videtur illud Apoc. 12°, quod dicitur, quod draco traxit secum tertiam pariem stellarum et hoc exponitur de Lucifero et sociis eius, si igitur traxit, igitur aliquo modo procuravit.
Circa illam quaestionem erunt breviter duo articuli : Primus utrum tam in bonis quam in malis sit distinctio ordinum et circa hoc etiam videbitur de quo ordine fuerit Lucifer, secundus articulus erit de principali quaesito.
Circa primum notandum, quod ordo praelationis est triplex : Quidam est cuiusdam naturalis unius rei ad aliam praecellentiae, alius meritoriae praeeminentiae, tertius potestativae praesidentiae. Primus est naturaliter inditus, quo una res ex natura alteri praeponitur, sicul homo asino et etiam habens digniora naturalia unus homo alteri. Alius est per virtutem acquisitus, quo virtuosior digne praeponitur minus virtuoso. Tertius est praesumptuose sive vitiose usurpatus, quo etiam quandoque maligni inter se ut bonos infestem concorditer magis subtilem in malitia voluntarie sibi praeferunt et eidem velut superiori et praelato obediunt. sicut fit inter raptores.
Tunc sit prima conclusio ista : In angelis etiam in statu innocentiae fuit ordo praelationis primo modo. Probatur : Unus naturaliter fuit dignior alio et habuit perfectiora naturalia, quam alter, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex prima parte notabilis et antecedens satis notum est de se, quia nullus hoc tenet quod omnes fuerunt eiusdem speciei et aequalis perfectionis.
Ex illa sequitur quod adhuc tam in beatis quam in reprobis angelis sit ordo praelationis, eodem modo capiendo sicut in conclusione, quia quidquid eis per naturam convenit, hoc semper convenit, licet nullus perfecte in reprobis, quia ibi natura est per peccatum deturpata, non tamen totaliter ablata.
Secunda conclusio : In solis beatis angelis et sanctis ac iustis hominibus est ordo praelationis secundo modo. Probatur : Nullus alius ab istis habet ex merito suo, respectu aliorum, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex tertia parte et antecedens patet de se.
Tertia conclusio : In reprobis angelis et malis hominibus est ordo praelationis tertio modo. Probatur, quia diaboli, ad hoc quod convenientius homines impugnent, unus subicitur alteri et qui subtilior est ad impugnandum, ille aliis praefertur et usurpative sive praesumptuose se aliis superiorem reputat, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex tertia parte notabilis et antecedens patet per Apostolum ad Ephes. 6°, ubi dicit : Quid est nobis colluctatio adversus principatus et potestates tenebrarum.
Quarta conclusio : Lucifer, sive primus peccans angelus fuit de supremo ordine angelorum, ita quod si perstitisset, in supremo locatus fuisset. Illam conclusionem manifeste ponunt sancti doctores et praecipue beatus Gregorius, ut patet circa principium huius distinctionis.
Sed tunc quo ad principale quaesitum de secundo articulo, quia unum praesupponit et aliud quaerit, supponit enim etiam alios praeter Luciferum cecidisse, sit conclusio quinta ista : De quolibet ordine aliqui angeli ceciderunt. Illam manifeste ponunt sancti ex Scripta, quia cum de hominibus ad quemlibet chorum angelorum aliqui venient, signum est quod inde aliqui ceciderunt et patet etiam ratione, quia ex quo de supremo aliquis cecidit, verisimile est, quod etiam de aliis aliqui ceciderunt.
Sed de principali quaesito in se est magna difficultas et ideo etiam magna doctorum varietas, unde advertendum quod sunt hic tres opiniones. Prima, quod omnes aeque primo peccaverunt, ita quod nullus dedit occasionem aliis ad peccandum, et illa opinio est salis plane intelligibilis, sed non omnino consonat sanctis et Scripturae. Alia est opinio, quod Lucifer praebuit occasionem peccandi aliis, ita quod peccatum suum praecessit, non tempore, sed causa, capiendo causam large, prout extendit se ad occasionem, ita quod simul tempore in Lucifero fuerit appetitus et eius expressio, et in aliis praeceptio et appetitio et ita simul peccaverunt tempore. Et ad hoc est exemplum : Si oculus directe aspicit in orientem existens in occidente, et in oriente fieret coruscatio, tunc simul fieret visio et coruscatio, licet naturaliter coruscatio praecedit talem visionem velut causa et sic potest ibi imaginari. Tertia opinio est, quod peccatum Luciferi non solum ut causa praecessit, sed etiam tempore, et illa innititur illi fundamento, quia necessario ad peccatum requiritur cognitio obiecti, circa quod est peccatum, et inordinatus affectus. Modo non quod simul a principio potuit habere cognitionem et inordinatam affectionem, sed quod prius tempore, licet forte inperceptibili, habuerit cognitionem et deinde inordinatam affectionem et sic videtur etiam in aliis minoribus angelis, quod necessario prius cognoverunt illam superbiam Luciferi et post hoc consenserunt, ita quod ipsi et quilibet eorum superbivit et appetiit esse liber, absque limitatione voluntatis. Et quia hoc non praesumpserunt se posse in seipsis consequi, absque Lucifero, qui fuit superior, ideo sibi consenserunt, tamquam capiti, ita quod placuit eis, quod Lucifer nulli subesset et quod ipsi cum Lucifero sic essent liberi, quod nulla regula voluntas eorum limitaretur.
Et quia quaestio est de facto et Scriptura expresse nihil dicit, [et] ideo potest quilibet tenere opinionem quam vult et secundum primas duas opiniones facilius est solvere argumenti, quam secundum tertiam, quia tertiam etiam pauci ponunt, et ideo videndum est qualiter secundum eam possint solvi.
Ad rationes.
Ad primam negatur antecedens, ad priorem, vel prioritatem etc., dicendum, quod utroque modo secundum illam opinionem et de prioritate dignitatis satis dictum est in primo articulo quaestionis.
Ad secundam, quae arguit quo modo peccatum suum praecessit et sic vidissent casum, dicendum quod secundum illam viam posset dici, quod non statim ut peccavit cecidit, sed solum postquam per invidiam consummavit et sic peccatum suum non statim revelavit, ita quod modico tempore occultavit el tunc aliis revelavit et sic consenserunt et post eum ceciderunt.
Ad tertiam dicendum, quod eodem peccato quo ad speciem, sed non omnino eodem modo.
Ad quartam negatur consequentia, quia illa non est sufficiens ratio reparabilitatis lapsus humani, quod aliunde habuit occasionem, sed etiam quia tota natura humana periit et igitur non fuit conveniens, quod sic tota periret, sed non periit tota natura angelica, sed una parva pars eius et etiam non est simile, quia primus angelus non decepit alios temptando, sed solum desiderium eius aperiendo, sed primos homines fraudulenter decepit et ideo magis dignum fuit hominem reparari quam angelos etc.
