Distinctio XVIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XVIII

Distinctio XVIII – Quaestio 16

 

Utrum de costa Adae absque additione corporalis materiae fieri potuerit corpus Evae.

 

Quod non arguitur primo sic : Quia tunc corpus Evae fuisset rarius quam sit aqua et per consequens non fuisset aptum pro vita hominis. Probatur consequentia, quia costa Adae fuit minus densa vel aeque densa, quam terra, sed terra tantae quantitatis quantae fuit costa Adae non potest converti in aquam, ubi haberet decuplam quantitatem sine additione materiae, nisi ad decuplum rarefiat, ergo <etc.>. Similiter, cum corpus Evae fuerit in decuplo maius quam costa Adae, videtur, quod absque additione materiae non potuit, nisi ad decuplum, vel amplius rare fieret.

Secundo arguitur sic, impossibile totum aequari parti, sed costa Adae quo ad quantitatem materiae habuit se ut pars ad totum corpus Evae, igitur non potuit ad tantam quantitatem pervenire absque alterius appositione, vel tanta rarefactione.

Tertio arguit sic : Non est possibile de minori fieri maius absque rarefactione, vel alterius appositione, igitur etiam quaestio falsa. Consequentia nota, antecedens probatur et sit ‘a’ minus quod debeat converti in ‘b’ maius, tunc igitur facto ‘b’ quaeritur, vel aliquid est in ‘b’ quod non fuit in ‘a’, sive etiam ipsum ‘a’, vel nihil est in ‘b’, quod fuit in ‘a’, vel ipsum ‘a’. Si primum, igitur aliquid est additum et habetur intentum, si secundum, tunc adhuc praecipue est ipsum et igitur non est mutatum in maius.

Quarto arguitur : Stante eodem casu sic : Vel ‘a’ desinit esse, quando ‘b’ incipit esse, vel non. Si primum, tunc est annihilatum et per consequens non conversum. Si secundum, tunc sic : ‘a’ non desinit esse, vel igitur manet pars ipsius ‘b’, vel totum ‘b’. Si secundum, tunc ‘b’ non esset maius quam ‘a’ fuisset. Si primum, tunc igitur ‘b’ excederet ‘a’ aliquo excessu quantitatis, qui non fuisset in ‘a’, et igitur aliquid est additum et igitur videtur quod impossibile sit de minori fieri maius per solam conversionem, absque rarefactione vel additione materiae.

 

Ad oppositum est scriptura canonica dicens Gen. 2° quod Dominus tulit unam de costis Adam et aedificavit eam in mulierem, igitur quaestio vera.

Notandum breviter, quod quia quaestio quaerit an potuerit fieri, in proposito possibile fieri voco esse illud quod fieri, vel si fieret, non implicat contradictionem.

Suppositio igitur prima : Quod quidquid fieri, vel si fieret non implicat, nec implicaret contradictionem, hoc est subiectum potentiae Dei, sic quod Deus vel immediate per se potest hoc facere, vel mediante creatura. Illa patet quia alias non esset omnipotens. Secunda suppositio : Non minus possibile <est> unam rem minorem in maiorem convertere absque rarefactione et additione, quam paucas res in plures convertere absque rarefactione vel condensatione, additione vel diminutione, sed quod simpliciter fieret per conversionem. Illa patet, cum unum possibile absolute loquendo non sit magis possibile alio, quia non potest unum impossibile esse impossibilius alio, cum una contradictio non sit maior alia

 

Tunc sit prima conclusio ista : Deus potest paucas res in plures convertere simpliciter absque ulla additione, diminutione, condensatione vel rarefactione. Probatur sic : Deus potest unam rem simul et semel absque diminutione, additione etc. convertere, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, quia si potest unam in multas convertere, sit illa ‘a’, tunc non est impossibile, sed pari modo possibile, quod unam aliam, puta ‘b’, etiam sic converteret in multas et sic iam paucas convertisset in plures. Sed antecedens patet de mutatione panis in Corpus Christi. Et arguitur sic : Sicut possibile est Deum convertere panem in Corpus Christi, sic possibile est e converso Corpus Christi mutare in panem, qui praefuit. Hoc patet, cum nullum illorum sit impossibile implicans contradictionem ; magis quam alterum et igitur possibile per primam suppositionem posito igitur in esse nullum sequitur impossibile et si hoc ponitur, tunc iam de facto converteret unam rem in plures, igitur.

Secunda conclusio : Deus potest rem minorem in maiorem convertere absque rarefactione vel etiam quacunquae appositione manifeste. Probatur : Non minus possibile est rem minorem in maiorem absque rarefactione etc. convertere, quam pauciores in plures Sed Deus potest pauciores in plures, absque rarefactione etc. convertere, igitur <etc.>. Consequentia nota est, antecedens, pro prima parte est secunda suppositio pro secunda parte est praecedens conciusio.

Tertia conclusio : Deus potuit <de costa> Adae corpus Evae, absque matenae rarefactione et absque cuiuscumque quantitatis additione simpliciter facere et formare. Probatur : Deus potest rem minorem in maiorem sic convertere, ut dicit illa conclusio. Sed non est Deo magis possibile hoc facere de una re minore, quam de quacumque, igitur <etc.>. Et hoc patuit de costa Adae.

Ex illis sequitur primo quod Deus potest quamlibet rem mutabilem in quamlibet aliam mutabilem, absque additione, diminutione, rarefactione, condensatione vel appositione, simplici conversione convertere.

Secundo sequitur, quod Deus potest angelum in lapidem, hominem in asinum et sic de aliis, etiam diversis speciebus, simplici conversione convertero.

Tertio sequitur, quod de uno grano milii Deus posset facere absque rarefactione et additione mundum maiorem et perfectiorem sive meliorem, quam sit iste.

Corrolaria satis patent intuenti fundamentum huius positionis in conclusionibus praemissis.

Quarta conclusio : Quod huiusmodi conversio de qua loquuntur conclusiones <non> est creatio, ita quod si tali modo mutaret rem minorem in maiorem, talis res maior in esse producta omnino deberet dici creata, sed facta. Probatur : Quod <non> fieret simpliciter ex nullo sed ex aliquo praesupposito, igitur <etc.>.

Quinta conclusio : In tali conversione unius rei in aliam, sicut minoris in maiorem, licet tota res maior sit facat ex minore per potentiam Dei, nihil tamen quod est in re maiori, sic per conversionem facta, fuit in minore tamquam pars, vel etiam ipsa tota. Illa probatur de uno et sic patet similiter de quolibet alio. Arguitur igitur sic : In conversione corporis sive substantiae panis in Corpus Christi nihil, quod est in Christi Corpore, prius fuit in pane, igitur pari ratione sic esset de qualibet conversione.

Ex illa sequitur, quod licet in huiusmodi conversione unius rei in aliam una, put minor tota convertatur in aliam, ut in maiorem, nihil, quod prius est in ipsa minore, erit post in maiore.

Secundo sequitur [quod] ex illa cum praemissis, quod licet nihil illius rei, quae in aliam convertitur, in alia erit in quam convertitur, tamen ipsa non annihilatur ; patet quia annihilatio opponitur creationi et igitur, sicut res per talem conversionem ex alia facta non potest dici creata, per quartam conclusionem, sic oppositum nec illa potest dici annihilata, sed potius in aliam conversa.

Ex his faciliter patet inspicienti quomodo omnes rationes, quae multum videbantur arguere, sunt solutae. Sed specialiter ad secundam dicendum quod haec composita bene conceditur : Impossibile est partem aequari toti, vel e converso. Cum hoc tamen stat, quod quantitatem parvam, quae habet se respectu alterius maioris tamquam pars, Deus <potest> in illam maiorem convertere, et sic patet quaestio.