Distinctio XXX — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXX

Distinctio XXX - Quaestio 28 

 

Utrum corruptio tam mentis quam corporis inflicta sit humano generi ex prima transgressione primi parentis.

 

Quod non. Corruptio mentis non est in aliquo, nisi ex peccato proprio, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet de se et antecedens patet per illud Esech. 18° : Et filius non portabit iniquitatem patris nec pater iniquitatem filii ; et igitur propter peccatum patris non venit corruptio mentis in filio.

Et confirmatur secundo sic : Corruptio non est aliud quam peccatum, sed nullum est peccatum nisi sit voluntarium, igitur nulli inest peccatum, nisi secundum propriam voluntatem, quia voluntarium unius non statim dicitur voluntarium alterius, nisi per consensum et imitationem, sed si non consentit, non dicitur ei voluntarium et antecedens pro utraque satis notum est.

Tertio arguitur sic : Corruptio sive defectus corporis inessent per defectum primi parentis, hoc esset ex eo quod de corrupta natura primi parentis ; alioquin propagarentur ita, quod de natura primorum parentum aliquid transisset in posteros et sic adhuc consequenter in filios a patribus, sed hoc videtur ex se falsum. Et probatur falsitas, quia semen est simpliciter superfluum alimenti, nec est de veritate naturae et igitur videtur quod de veritate naturae nihil a parentibus traducatur in filios. Consequentia illa videtur nota et antecedens probatur, quia si semen non esset simpliciter superfluitas alimenti, sed esset de substantia et virtute humanae naturae, vel igitur rescinderetur ab aliqua determinata parte corporis, vel a toto. Si a sola parte corporis, tunc non haberet virtutem movendi ad naturam totius. Si a toto, vel igitur retinet naturam totius vel non. Si primum, tunc iam semen esset verum animal partiale, si secundum tunc iam recederet a natura corporis et per consequens non haberet virtutem naturalis generationis.

 

Ad oppositum arguitur sic : Necessitas moriendi est inflicta toti humano generi propter peccatum primae transgressionis igitur <etc.> ; et similiter peccatum intravit in omnes homines ex tali transgressione, igitur quaestio vera. Consequentia tenet de se et antecedens patet per apostolum Ad Rom. 5° dicentem : Sicut peccatum per unum hominem intravit in mundum et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransivit et igitur videtur quod tota corruptio, sive in mente, sive in corpore, fit homini propter peccatum commissum in prima transgressione.

Notandum quod corruptio mentis non est aliud, nisi defectus, sive deordinatio a prima rectitudine ad quam instituta fuit et igitur quantum mens ab illo ordine deficit, quo soli Deo subesse et per amorem indeclinabiliter adhaerere debuit, de tanto corruptioni sipirituali subiecta est. Corruptio vero et defectus corporis satis experimentaliter noti sunt.

Secundo notandum, quod corruptio mentis non est sine peccato et igitur quantum ad praesens sufficit : Duplex est peccatum unum actuale quod respicit personam propriam, aliud originale, quod respicit in universali naturam, quia <est> carentia originalis iustitiae, cum debito habendi eam, quod a parentibus venit in filios, de cuius modo videtur plus in sequentibus.

Tertio notandum, quia ly ‘ex’ dicit circumstantiam causae, quod aliquid esse vet dependere ex alio potest intelligi dupliciter. Uno modo tamquam ex causa per se ad hoc agente et sufficiente, secundum propriam naturam, sic diceremus motus gravis causari ex gravitate. Alio modo a vel ex causa per accidens, sicut dicitur motus alicuius causari a vel ex removente prohibens.

 

His praemissis sit conclusio prima ista : Nulla peccata actualia insunt posteris praecise propter peccata parentum. Illa probatur : Peccata actualia sunt ex actuali inordinata electione propriae voluntatis, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, quia alias non esset actuale prout distinguitur contra originale et antecedens patet, quia nullus peccat actualiter nisi voluntario consensu, vel formaliter et de praesenti, vel saltem virtualiter seu antecedentalitcr et hoc dico propter illum qui peccat inebrietate, vel alias dando operationem illicitae rei, ubi ignorantia non excusat ab actuali peccato. Et ex illa patet quod peccata actualia parentum non imputantur posteris, ut actualia, nisi inquuntum consenserunt et imitantur.

Secunda conclusio : Non omnis corruptio mentis inest homini, propter peccatum transgressionis primi hominis. Illa patet de peccato actuali ut dicit praecedens conclusio et ex illa patet, quod si quaestio universaliter intelligitur de omni corruptione ipsa est falsa.

Tertia conclusio : Peccatum originale inest posteris ratione peccati primae transgressionis. Illa patet per magistrum in hac distinctione et qualiter hoc sit plenius videbitur in sequentibus.

Ex illa sequitur, quod aliqua corruptio mentis inest homini propter peccatum. Patet, quia ignorantia et consequenter incircumscriptio sunt aliqualiter corruptiones mentis et non est dubium, quin homo post lapsum est minus sciens et communiter minus potest esse circumspectus et igitur minus promptus ad recte eligendum, quam fuisset ante lapsum, igitur <etc.>.

Quarta conclusio : In statu innocentiae homo ex sola natura sua non fuisset immortalis et absque defectibus, puta absque siti et fame et sic de similibus. Illa patet satis ex distinctione 19a huius secundi, quia magis fuisset ex gratia, quam Deus praestitisset sibi per esum ligni vitae, quam ex natura, immo cum alias esset compositus ex contrariis, ipse defectus incurisset.

Ex illa sequitur quinta conclusio : Corruptio corporis non est inflicta homini ex peccato transgressionis, tamquam a causa per se. Palet illa, cum etiam alias homo ex natura sua de se non fuisset incorruptibilis, etiam si circumscriberetur peccatum, eo quod indiguit alimentis.

Sexta conclusio : Corporis corruptio est inflicta homini ex peccato transgressionis, tamquam a causa removente prohibens. Probatur : Quia per originalem iustiliam removebatur et prohibebatur omne, quod <potuit> inducere corruptionem hominis in corpore, sed illa est remota et ablata per peccatum transgressionis, igitur conclusio vera. Consequentia nota et antecedens satis notum est quamdiu stetit originalis iustitia, nec fuit ad intra aliquid inducens, nec ab extra impellens ad peccatum et sic ipse tam per sibi datam sapientiam quam per specialem Dei providentiam fuisset immortaliter praeservatus.

 

Ad rationes, primae duae arguunt verum de peccato actuali, sed non opportet de originali.

Tertia arguit bene quod non simpliciter, tamquam a causa per se, defectus corporis seu corruptio sit ex peccato, tamen etiam non est omnino simile de bestiis et homine, quia homo fuit ordinatus ad perpetuam immortalitatem, ad quam ordinabatur per temporalem corruptionem, quum conservasset si non pecasset.

Ad quartum dicendum quod hic est triplex modus dicendi : Unus quem magister tenet, quod totum quod est de veritate humanae naturae et quod resurget in iudicio trahitur a parentibus et nihil ab extra ex alimentis adveniens mutatur in veritatem humanae naturae et talis via habet diversos modos imaginandi. Unus modus est quod simpliciter fiat virtute divina et non naturali, sicut costa Adae fuit in se multiplicata in formatione. Alius est quod fiat naturaliter sic, quia materia de se <est> indifferens ad quamcumque etiam quantitatem dummodo sit agens sufficiens eam extenderet formam producere et igitur dicunt quod virtus generativa hominis habeat potentiam illam materiam de parente tractam ad causatum extendere, licet nihil ab extra adveniens in illam veritatem naturae convertatur. Sed quia prius ponit solum hoc fieri miraculose et sic generatio et augmentatio hominis non fieret naturaliter, ideo non videtur sustinendum, licet tamen hoc magister dicat et igitur communiter hoc tenetur. Secundus etiam modus non concordat cum dictis philosophorum, igitur similiter dicatur.

Est igitur secunda via, quod nihil de substantia parentum traducitur, quia semen est totaliter de superfluo alimenti et igitur totum quod de alimento in veram carnem mutatur est de veritate naturae. Sed quia hoc non videtur aliquo modo, quia tunc homo plus nasceretur secundum materialia ab uno vel ab alio de quo esset superfluitas illa quam de patre.

Est igitur tertia via, quod aliquid de substantia parentum traducitur etiam de toto corpore, quo ad principalia membra, secundum modum quo fit vera diminutio et hinc post per alimentum aliquid coextenditur per modum quo fit vera augmentatio, ita per alimentum aliquid convertitur in substantiam rei usque ad perfectam quantitatem corporis humani. Et quando arguitur : Si a toto corpore fieret seminis decisio vel reciperet naturam, etiam dico, quod sic seminaliter habet virtutem totius naturae corporis a quo rescinditur et non sequitur, quod igitur sit animal. <Ad> argumentum quod magister in lectura facit de parvulo, qui moritur, qui resurget in plena perfectione corporis, dicendum quod consequentia sua non valet, quia resurrectio illa fit per divinam potentiam immediate et miraculum. Non oportet autem hoc dicere de incremento et generatione corporis hic in via, quae fit per naturam etc.