Distinctio XIV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XIV – Quaestio 12
Utrum firmamentum quod vocatur a philosophis quinta essentia cum ipsis elementiss inferioribus in natura.
Et arguitur quod sic : Firmamentum est naturae igneae, igitur <etc.>. Consequentia restet antecedens, probatur : Omne summe caleficatum est de natura ignis, firmentum est huiusmodi, igitur <etc.>. Maior patet quia caliditas per se et summe convenit igni et minor nota est, cum etiam coelestia producant ignem in istis inferioribus.
Secundo arguitur ad idem sic : Ignis inter corpora universum constituentia est magis nobile, quam aqua et terra, igitur non est verisimile, quod Scriptura ea non velit in aliquo opere distinctionis intelligere, sed quia nullibi facit expressionem sub nomine ignis, videtur quod in nomine firmamenti ea intelligat, igitur <etc>.
Tertio arguitur sic : Firmamentum est de natura aquae, igitur consequentia nota, antecedens videtur <ex lectura> quae dicit aquam super caelos esse, et supra coelum, quod firmamentum dicitur, est coelum aqueum. Pari ratione videtur, quod alia sint aquea, et arguitur hoc idem.
Quarto, ratione sic : Nullum simplex naturaliter quiescit super alio corpore simplici, nisi sit eiusdem naturae cum illo alio super quo quiescit, vel sit subtilius eo, sed aquae super coelos existentes, ex quibus constat coelum cristallinum, naturaliter quiescunt super firmamentum et igitur vel sunt secundum naturam subtiliores firmamento, vel sunt eiusdem naturae. Sed non videtur quod sunt subtiliores, cum etiam aer inferior secundum naturam sit subtilior aqua et igitur videtur, quod sint eiusdem naturae cum natura firmamenti. Et igitur quaestio vera.
Oppositum arguitur quod firmamentum, sive quinta essentia est simpliciter ingenerabile et incorruptibile et remotum ab omni contrarietate, igitur etc. Consequentia tenet, cum elementa inferiora sint generabilia et corruptibilia et subiecta contrariis.
Circa istam quaestionem primo notandum quod principaliter movetur propter ignem et aquam quibus inter cetera magis videtur in Scripturis firmamentum, quo ad appellationem appropriari et assimilari, prout etiam tactum est in argumentis. Et igitur de hoc est videndum.
Et igitur secundo notandum, quod quaestio potest dupliciter intelligi, uno modo, quod firmamentum sit eiusdem naturae in specie cum aqua, vel etiam cum igne. Alio modo quod intelligatur metaphorice propter aliquas similitudines in igne aut etiam in aqua existentes, propter quarum similitudines diceretur firmamentum convenire cum eis in natura, et si non simpliciter et in toto, tamen quo ad aliqua seu in parte.
Tertio notandum, quod ideo movetur quaestio de firmamento et igne, quia videntur quandoque dicta doctorum in theologia dicere, quod coelum sit de natura ignis. Augustinus enim dicit tantum esse quatuor corpora mundi, quae secundum ipsum sunt : Humor, humus, aer et lux et per lucem intelligit ignem. Si igitur firmamentum est unum de eis, oportet quod sit de natura ignis. Similiter Hugo dixit, quod in principio creationis erat hoc terrenum elementum et alia tria in confusione quadam, usque ad altitudinem corporeae creaturae circumquaque appensa. Et igitur simul videur velle coelum sub aliis comprehendere.
De aqua vero ideo movetur, quia Scriptura manifeste dicit esse aquas supra firmamentum. Et hoc communiter dicitur esse coelum cristallinum et circa hoc est triplex modus dicendi : Aliqui dixerunt quod secundum veritatem supra coelum, quod est firmamentum, sive quinta essentia secundum philosophos non sunt aquae corporales, sed spirituales, et si Scriptura quando hoc, vel simile diceret, sicut quod aquae super coelos sunt, deberet intelligi de coelo aereo.
Secunda via, quae innititur simpliciter Scripturae, dicit quod sint secundum veritatem aquae corporales, sed non omnino eiusdem naturae cum ipsis apud nos existentibus, sed solum metaphorice, secundum aliquam similem convenientiam.
Et secundum hoc possunt poni conclusiones, et sit prima quo ad illud, quod primo quaeritur conclusio prima ista : Coelum sive firmamentum non convenit cum igne in natura, primo modo capiendo convenire. Probatur : Quia coelum non est formaliter igneum ; alioquin erit ita corruptibile, sicut ignis, cuius oppositum docet tota philosophia et similiter theologia.
Secunda conclusio : Coelum convenit cum igne in natura, capiendo convenire secundo modo. Probatur : Aliqua conveniunt naturae ignis, quae etiam naturaliter sunt in coelo, igitur etc. Consequentia tenet ex notabili secundo, antecedens patet de luce, a qua saepe per doctores denominatur ignis et maxime ab Augustino. Similiter agilitas ad motum et perspicuitas, acuitas et huiusmodi quae omnia etiam actualiter sunt in coelo. Sed philosophi principaliter denominant ignem a caliditate, quae actualiter in coelo non est, cum non sit susceptivum contrariorum, et igitur dixerunt coelum non esse de natura ignis. Et quo ad hoc verum dixerunt et sanctis doctoribus non contradixerunt.
Tertia conclusio, quo ad illud quod secundo in argumentis tangitur, videlicet de aqua, utrum sint aquae supra coelum, et sit ista : Aquae corporales sunt supra firmamentum. Patet illa, cum Scriptura hoc dicat, cuius, ut dicit Augustinus 2° Super Genesim ad litteram, maior est auctoritas, quam humani ingenii capacitas. Et ex hoc patet, quod prima opinio prius recitata non est sustinenda, immo tamquam contraria Scripturae reicienda, hoc enim repugnat lecturae, quod dicit quod debeat intelligi de caelo aereo, cum textus statim, postquam dixit firmamentum positum in medio aquarum, post dicit, quod posuit stellas in firmamento coeli, et Basilius reprobat illam opinionem in suo Hexaemeron.
Quarta conclusio : Aquae illae super caelos, sive supra firmamentum existentes non sunt eiusdem naturae cum aquis elementaribus apud nos existentibus. Probatur : Quia, si essent graves et frigidae, tunc partes universi non essent naturaliter et ordinatissime situatae, quod est falsum. Et consequentia tenet, cum sit contra naturalem ordinem, quod graviora sint supra leviora, immo ommino ibi essent violenta.
Ex hos sequitur quinta conclusio, quod aquae illae supra firmamentum solum secundum aliquam convenientiam in aliqua proprietate sunt eiusdem naturae cum aqua elementari, hoc inferius existente, ut puta in perspicuitate, quae actualiter utrique convenit, in gravitate vero simpliciter differunt, in frigiditate autem aliquo modo conveniunt et aliquo modo differunt, conveniunt enim quod utraque est frigida effective, sed differunt quia inferior non solum effective et virtualiter sed etiam actualiter et formaliter est frigida, sed ista quae supra firmamentum est non habet actualiter frigiditatem in se, licet habeat virtutem influendi inferioribus. Ex omnibus istis sequitur, quod quaestio est falsa.
Ad rationes :
Ad primam dicendum quod antecedens non est verum, nisi de illo, quod est actualiter et formaliter calidum, alioquin Deus esset naturae igneae.
Ad secundam dicendum, quod quia Scriptura non facit mentionem de igne, nec etiam de aere, ideo in separatione aquarum a terra intelliguntur etiam illa duo notabilia separata, forte ideo mentio non fit expresse, quia non sunt <ita> sensibilia.
Ad tertiam vero, cum sua confirmatione patet ex positione quaestionis, quid sit dicendum etc.
