Distinctio XXXIV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXXIV - Quaestio 32
Utrum malum culpae ab aliquo bono, tamquam a principio effectivo, dependeat et in aliquo bono subiective consistat.
Quod sic, arguitur primo sic : Omne malum culpae est a voluntatis libero arbirtio, igitur omne malum culpae est ab aliquo principio effective. Consequentia tenet, cum voluntas in suis actibus se habeat ut effectus, et antecedens est Augustini De libero arbitrio, ubi dicit : Malum est spreto bono incommutabiliter rebus commutabilibus adhaere, quod facimus libero arbitrio voluntatis.
Secundo : Si malum culpae non esse effective ab aliquo, igitur nulli esset aliquod malum imputandum, illud enim non videtur alicui saltem pro actuali peccato imputandum, ad quod haberet se pure passive et nullo modo active.
Tertio : Aliquod malum culpae est, quia aliquod peccatum est, vel igitur est a seipso, vel ab alio ; non primum, quia tunc esset aeternum, si secundum et cum inceperit esse, videtur quod ab illo sit tamquam a principio effectivo.
Quarto arguitur sic : Quod etiam malum sit in aliquo bono subiciente, quia vel est in aliquo, vel in nullo ; si dicitur secundum tunc nihil est malum et igitur non esset aliquid in mundo culpabile, quod est falsum et igitur relinquitur primum.
Ad oppositum arguitur sic : Si malum culpae est ab aliquo bono effective, sequitur quod Deus sit causa mali. Consequens est falsum et impiissimum et consequentia tenet per illam maximam necessariam quid est causa causae est etiam causa causati, sed constat quod Deus causa cuiuslibet boni citra se, ergo <etc.>.
Notandum quod malum culpae potest recipi uno modo concretive et tunc recipitur vel pro actu voluntatis malo, sive sit interior, sive exterior, vel etiam pro ipsa voluntate mala. Alio modo recipitur abstractive pro deformitate actus vel voluntatis, scilicet pro ipsa malitia.
Secundo notandum quod esse principium effectivum sive causam potest intelligi dupliciter, vel per se, ut illud a quo aliquid principaliter et positive procedit in esse, sicut ignis respectu caliditatis. Alio modo per accidens et hoc potest esse dupliciter : Uno modo positive, sic caliditas est causa frigiditatis per antiparistasim, alio modo pure privative sicut absentia nautae dicitur causa periclitationis omnis navis et hoc potius diceretur causa deficiens, quam efficiens.
Tertio notandum quod esse subicientem in aliquo similiter potest intelligi dupliciter : Uno modo quod realiter tamquam forma informans inhaeret subiecto et sic scientia, vel virtus dicitur esse in anima et albedo in pariete. Alio modo potest dici subiective esse in aliquo, non quod realiter tamquam forma sit in eo, sed quod aliquo modo denominetur ab ipso tamquam a privatione contraria habitui tali subiecto debito et proprio, sic caecitas potest dici subiective in oculis, non quod tamquam forma sit realiter inhaerens oculis, sed quia privat visionem et sic velut per oppositum visus denominatur homo caecus.
His praemissis sit conclusio prima ista : Capiendo malum culpae concretive, sive primo modo, omne malum culpae est aliquod bonum ens. Probatur : Omne malum culpae sic capiendo, vel <est> ipsa voluntas, vel actus voluntatis, sed omnis voluntas et similiter omnis actus est bonum ens in rerum natura, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur secunda conclusio : Omne malum culpae eodem modo capiendo est a Deo. Probatur : Omne bonum ens est a Deo. Omne malum etiam est huiusmodi, igitur <etc.>. Maior patet, quia omnia per ipsum facta sunt et minor praecedens conclusio.
Ex illis sequitur tertia conclusio : Quod sic capiendo malum culpae, omne malum culpae est in aliquo subiective et ab aliquo effective. Patet, cum tam actus, quam voluntas sint subiective in aliquo et similiter ab aliquo.
Ex illis simul sequitur, quod ut sic capiendo malum culpae quaestio est vera. Patet ex conclusionibus praemissis.
Quarta conclusio : Malum culpae secundo modo captum, sive abstractive, nec est, nec potest esse a Deo effective. Probatur : Deus non potest esse causa malitiae, alias enim positive de bene placito vellet peccatum esse sive malitiam, quod est simpliciter falsum et impium, ut supra patuit libro 1° de voluntate Dei.
Ex illa sequitur, quod malum culpae sic captum nec <est nec> potest esse aliquid in rerum natura. Patet hoc, quia quod est vel potest esse aliquid citra Deum, hoc est vel potest esse effective a Deo. Malum sic captum nec <est nec> potest a Deo <etc.>. Consequentia tenet, cum sit syllogismus in Camestris, et antecedens est conclusio.
Secundo sequitur, quod malum sic captum non habet causam efficientem nisi secundum ultimum modum, quae tamen potius debet dici deficiens. Patte illa, cum non possit esse causa positive efficiens sine Deo, sed deficiens potest esse. Potest enim a rectitudine deficere voluntas a se ipsa et sic dimissa debita circumspectione et debitis circumstantiis est quasi absens quo ad rectum regimen mentis et igitur sicut gubernator dicitur causa periclitationis navis, sic similiter voluntas deficiens a debitis circumstantiis est quasi gubernator absens et ut sic dicitur causa malitiae per quam navis conscientiae periclitatur.
Quinta conclusio : Malum culpae sic accipiendo, ut in praecedenti, non est in aliquo subiective, nisi secundo modo capiendo esse in aliquo subiective. Probatur : Ipsum non est aliquid, igitur nec potest esse in aliquo tamquam forma positive informans et igitur secundum primum modum non potest esse in aliquo, sed quia aliquo modo subiectum gratiae, quae culpae opponitur, tamquam ab opposito privative recipit denominationem, ideo malitia dicitur sic esse in voluntate, quasi in subiecto. Non quod tamquam aliqua realis forma informat, sed quia privative denominat.
Ex his satis patet, quid sit dicendum ad quaestionem et per hoc ad rationes.
Ad primam dicendum quod verum est de actibus malis, qui prout deficiunt a circumstantia aliqua <dicuntur> malum culpae et tales sunt a libero arbitrio. De malitia vero in abstracto non est verum, nisi secundum quod dictum in secundo correlario quartae conclusionis.
Ad secundam dicendum quod bene conceditur, quod nullus effective vel positive facit malitiam, sed quando infertur : Malum culpae nulli est imputandum, negatur consequentia et ratio est, quia licet malitia non sit res positiva, sed privativa, tamen quia malitia attenditur secundum defectus circumstantiarum, qui sunt a voluntate ei iuste imputatur. Sed diceres si malitia nihil est, igitur pro nullo quis damnatur. Respondetur quod malitia, licet secundum se nihil sit in esse, tamen specialiter opponitur esse gratiae, et igitur, quia hoc totaliter privat et sine gratia nullus salvatur, igitur iuste pro tali nihilo potest quis damnari.
Ad tertiam dicendum, quod loquitur de malo concretive capto et de hoc conceditur totum argumentum, quod scilicet sit ab aliquo.
Et similiter patet ad quartam, sive enim loquitue de esse subiective primo modo, vel secundo modo, patet ex dictis quid sit dicendum et sic patet illa quaestio.
Illa etiam auctoritas allegata ad opposilum quaestionis, videlicet quidquid est causa causae, etiam debet intelligi de causa per se non per accidens.
