Distinctio VII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio VII

Distinctio VII – Quaestio 6

 

Utrum post confirmationem angeli boni facti sunt impeccabiles et mali irreparabiliter obstinati.

 

Quod non. Boni possunt se advertere et peccare et mali possunt bene velle et se a malo suo convertere ad Deum, igitur <etc.>. Consequentia nota est, antecedens probatur, quia tam boni, quam mali sunt liberi, alioquin confirmatio vel obstinatio tolleret libertatem et ideo possunt in utrumque oppositorum.

Secundo sic : Deus potest bonis auferre gloriam et gratiam et malis apponere, igitur <etc.>. Consequentia tenet, quia si auferret bonis gloriam, ipsi essent sicut in primo statu in quo potuerunt peccare, igitur <etc.>. Et tunc etsi auferret malitiam a reprobis, dando gratiam, planum est quod possunt bene velle et mereri vitam aeternam.

Tertio sic : Si peccatum diaboli esset irremissibile, vel hoc est ex parte Dei, vel ex parte naturae diaboli, vel ex parte culpae. Non primum, quia misericordia Dei infinite maior est quacumque culpa et ergo semper promptus est ad dimittendum etiam si diabolus peteret indulgentiam, sicut legitur de sancto Martino quod promisit diabolo quod Deus indulgeret sibi si poeniteret. Nec est ex parte naturae diaboli, quia illa de se bona est et ad bonum ordinata. Et patet auctoritate Augustini De fide ad Petrum, ubi dicit : Si humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex se ipsa rursum habere potuisset, multo possibilius haberet natura angelica, quae quanto minus gravatur pondere terreni corporis, tanto magis hac esset praedita facultate.

Quarto sic : Si diabolus irremisibiliter esset obstinatus in peccato et cum semper sit in actu, videtur quod continue peccaret et sic continue demereretur et per consequens continue poena sua intenderetur. Et cum hoc stet in infinitum, videtur quod simpliciter in perpetuum erit poena eius infinita, quod non videtur posse stare.

 

Ad oppositum arguitur sic : In bonis angelis non est aliqua potentia ad malum, nec in malis aliqua potentia ad bonum, igitur quaestio vera. Consequentia nota et antecedens probatur, primo de bonis, quia boni per confirmationem habent perfectam certitudinem de perpetua beatitudine sua, alioquin beati non essent, sed non haberent perfectam certitudinem, si possent ab illo statu cadere, igitur <etc.>. De malis vero patet, quia dicit Damascenus, quod illud quod est angelis casus hoc hominibus est mors, sed mortuus irreparabiliter moritur, igitur etc.

Circa illam quaestionem videnda sunt tria. Primo, quo modo libertas stet quandoque in voluntate rationali, ita tamen quod peccare non possit, et e contra quandoque stat libertas ita quod bene agere non possit. Secundo, quo modo et quare peccatum diaboli non sit remediabile. Tertio, utrum diabolus continue peccet et demereatur.

Circa primum notandum, quod libertas potest capi dupliciter, uno modo prout opponitur coactioni et sic liber est, qui non cogitur, vel qui non potesi ab aliquo cogi. Alio modo prout opponitur subiectioni et sic liber est, qui non est aliqua servitute ligatus, vel qui non est servili conditione obnoxius. Sic ad propositum libertas in voluntate primo modo consideratur ad intra et est de natura voluntatis, quia cogi non potest. Secundo modo consideratur quasi ad extra et dicitur libera voluntas, quae non est subiecta peccato, quod solum proprie dicitur servitus, quia Deo subici non est proprie servitus, sed amor et libertas.

Tunc sit prima conclusio ista : In omni rationali creatura est libertas primo modo capta. Probatur : Talis libertas est de natura voluntatis, sive rationalis creaturae, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum natura non possit amoveri a re ipsa in esse permanente, et antecedens patet, cum naturaliter nulla talis possit cogi. Ex illa sequitur, quod nec gloria, nec miseria tollit libertatem voluntatis, quia causa est illa libertas in diabolis, sicut in angelis sanctis.

Secunda conclusio : In beatis angelis est vera libertas voluntatis, secundo modo capiendo libertatem. Probatur, quia ipsi nullo modo sunt subiecti alicui servituti peccatis, igitur <etc.>. Consequentia tenet, antecedens notum est de se, alias essent potius miseri, quam beati.

Ex illa sequitur tertia conclusio : Vera libertas voluntatis et perfecta non consistit in hoc quod possit velle malum, ut declaratum fuit libro primo, igitur. Et ex alio posse velle malum est potius conditionis servilis, quam libertatis, cum peccatum sit servitus, igitur <etc.>.

Conclusio quarta : In reprobis angelis non est libertas arbitrii secundo modo ; patet : Ipsi sunt etiam obstinate subiecti peccato, sed subiectus peccato non est liber, sed misere servus, igitur <etc.>.

Quinta conclusio : Diaboli secundum legem ordinatam non possunt bene velle. Probatur : Bene velle est virtuose et libere actum elicere, sed talem libertatem non habet, ut dicit praecedens, et igitur si diabolus aliquando facit opus, quod de genere est bonum, tamen facit cum aliqua circumstantia mala, sicut ad praeceptum Dei exit a corpore obsesso, facit hoc cum murmure et impatientia et sic etiam mereri non potest. Sed tunc restat secundo, ex quo hoc sit, quod diabolus nullo modo bene vult, nec potest merer veniam, ita quod peccatum suum est omnino irremissibile.

De hoc sit conclusio sexta : Diabolum non posse bene velle, sed peccatum suum esse simpliciter obstinatum et irremissibile non est ex parte Dei, nec ex parte naturae diaboli, nec ex sola quantitate culpae, sed ex hoc quod diabolus non est in statu merendi. Illa conclusio ad primam partem patet, cum Deus non sit auctor impoenitentiae. Similiter patet secundum, cum natura illa non sit ordinata ad damnationem. Tertium patet, cum etiam peccatum diaboli non infinite excedat peccatum hominis et misericordia Dei excedat infinite omnem offensam et ergo non videtur aliud, nisi quod sit extra statum merendi. Unde sicut homo quantum graviter peccet remediabile est peccatum, quamdiu est in hac vita, sed post mortem etiam quantumcumque sit parvum peccatum, dummodo sit mortale, amplius bonam voluntatem ad merendum et ad remedium nequaquam potest resumere, sic et angelis fuit praefixus status meriti usque ad confirmationem, vel casum et ideo extra hunc statum est extra tempus merendi. Et hoc voluit Damascenus, quando dixit, quod hoc esset angelis casus, quod hominibus mors. Et sic etiam beati angeli sunt extra statum demerendi. Sed qualiter beati sic sint extra statum demerendi, quod male velle non possint, hoc potest sic imaginari, quia quamdiu visus actualiter intuens lucem, proportionatam sibi omnibus paribus, non potest decipi circa lucem et similiter tactus circa calorem, sic intellectus beatorum in luce divinitatis, iuxta totum posse suae naturae optima proportione est ibi positus et voluntas, quasi calore summae et illius ineffabilis caritatis, velut tactu semper in actu delectabilissimo movetur et ideo numquam poterit decipi et numquam errare. Semper enim illud summum bonum apparet solum optimum et nihil nisi in comparatione ad ipsum bonum et ideo quantum est de statu ipsorum in beatitudine existentium errare non possunt.

Sic igitur patent prima duo, qualiter videlicet angeli beati liberi sunt et tamen peccare non possunt, diaboli aliquo modo liberi et bene agere non possunt

Ad tertium principale vero, an diabolus continue peccet et demereatur, notandum quod triplex est hic opinio : Prima dicit quod angelus, quia est spiritualis et valde subtilis natura, ideo statim conversione, vel aversione fuit mutatus in termino, ita quod boni fuerunt mutati, quod amplius non plus, quam tunc merebuntur, et mali ita aversi, quod nec amplius demerebuntur.

Secunda opinio, quod diabolus, quia continue novas malitias excogitat et facit, ideo continue peccat et demeretur, non solum ad numerum peccatorum et demeritorum, sed etiam secundum habitum.

Tertia opinio, quasi eligendo unum medium ex utraque, dicit diabolum quo ad essentiale non demereri, sed nec beatos mereri, cum sint extra statum merendi et demerendi, sed bene accidentaliter, quia beati angeli per misteria, quae faciunt circa homines inducendo ad bonum, non merentur essentialis caritatis, vel praemii intentionem, sed solum accidentalis, sic et de demerito reproborum, et illa opinio videtur magis sustinenda.

Et ideo pro tota illa materia potest poni conclusio illa, quae est septima in ordine : Diabolus continue et semper peccat et peccabit, sed non semper demeretur, vel demerebitur. Prima pars patet, cum semper et in perpetuum sit blasphemus et blasphemia est unum de peccatis maximis. Secunda pars patet ex dictis, cum non sit in statu merendi vel demerendi, et ex illo patet, quod non sequitur : ‘a’ et ‘b’ agunt omnino consimiles actus, et ‘a’ meretur, igitur et ‘b’ ; et similiter non sequitur : ‘a’ et ‘b’ agunt omnino consimiles actus, etiam cura omnibus suis circumstantiis et ‘a’ demeretur, ergo ‘b’ demeretur, semper loquendo de essentiali merito vel demerito. Patet ex dictis, si angelus bonus vult inducere hominem ad salutem et similiter bonus homo illud idem vult, et per oppositum si angelus malus vult inducere hominem ad peccandum et eodem modo malus homo.

 

Ad rationes satis patet ex dictis.

Ad primam qualiter cum vera libertate non stat peccatum et qualiter Bonaventura dicit etiam cum naturali libertate potest stare peccatum.

Ad secundam dicendum, quod verum est, non obstantibus omnibus praemissis, quod Dominus etiam posset iuste mutare totum statum universi, sed nos habemus loqui de lege ordinata pro nunc et secundum illam nec boni possunt peccare, nec mali bene agere.

Ad tertiam per sextam conclusionem.

Ad quartam patet per illa, quae iam immediate in ultima parte quaestionis dicta sunt etc.