Distinctio XXIX — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXIX - Quaestio 27
Utrum homo in statu innocentiae potuit mereri.
Quod non. Probatur sic : Adam non habuit gratia gratum facientem in statu innocentiae, ergo non potuit mereri. Antecedens probatur sic : Quia Deus non dedit sibi in principio suae plasmationis quod patet ex hoc, quia sciebat illud donum gratiae in nullo sibi utile esset, sed potius esset sibi in nocumentum, videtur quod non dederit illi gratiam.
Secundo sic : Adam qui habuit iustitiam originalem et perdidit voluntarie, numquam recuperavit eam, ergo a simili si habuisset gratiam gratum facientem, nec ipse, nec aliquis in posterum ipsam recuperasset, sed ipse gratiam gratum facientem ante lapsum eam non habuit.
Tertio sic : Adam habuit opera naturalia et nullam habuit promptitudinem ad malum, nec difficultatem ad bonum, ergo si gratiam habuisset, totaliter Deo adhaesisset, ergo numquam in peccatum cecidisset, sed constat quod cecidit, ergo gratiam non habuit.
Quarto sic : Debet prius homo probari, quam in amicum assumi hoc non solum est verum in amicitia humana, verum etiam in amicitia divina. Unde dicitur Ad Hebr. 8° : Abraham pater noster temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus factus est ; si ergo nullus habet Dei gratiam, quin habeat Dei amicitiam, videtur quod ante temptationem Adam non habuit gratiam, sed statim post temptationem peccaverit, ergo non habuit gratiam ante lapsum.
Quinto sic : Nec potuit mereri magis nec minus, nec aequaliter, sicut homo in statu naturae corrupto, ergo nullo modo potuit mereri. Antecedens probatur pro prima, quia non est maior pugna, ergo nec minor, quia ille status purior fuit et sic nec aequaliter.
Oppositum arguitur sic : Homo in statu innocentiae habuit gratiam gratum facientem, ergo potuit mereri. Antecedens probatur sic : Quia privatus fuit gratia gratum faciente, ergo habuit eam. Antecedens patet per sanctos et glossam tractantes illud Luc. 10° : Qui exspoliaverim eum et plagis impositis. Glossa : Exspoliaverunt eum gratuitis et vulneraverunt eum in naturalibus et hoc intelligitur de primo homine, ergo non tantum habuit naturalia, sed etiam gratuita ante peccatum. Hic sunt duae opiniones, una magistri Thomae de Argentina, qui dicit, quod non habuit gratiam gratum facientem et hoc ideo, quia non videtur, quod lapsus esset, si tale adiutorium habuit. Alii autem oppositum tenent.
Conclusio prima de materia primi articuli : Adam ante lapsum gratiam gratum facientem habuit, per quam non solum malum resistere sed etiam in bono proficere potuit. Probatur sic : Quia peccatum Adae arguitur fuisse maxime ingratitudinis, sed nullum donum in via est maius gratia gratum faciente, ergo si maior ingratitudo fuit in peccato Adae quam in peccato aliorum posterorum et posteri eius post acceptum donum gratiae Deum offenderunt, igitur videtur quod ipse ante peccatum habuit donum gratiae gratum facientis.
Secunda conclusio : Si Adam in gratia gratum faciente non fuisset, Deus ipsum non dilexisset, neque Adam Deo placuisset. Patet pro prima parte quia Sap. 7° : Neminem diligit Deus, nisi illum, qui cum sapientia inhabitat ; sed sapientia est donum divinum superaditum. Pro secunda parte patet Ad Hebr. 2° : Sine fide est impossibile placere Deo ; sed fides est donum superadditum.
Tertia conclusio : Quamvis Adam in statu innocentiae, si gratiam non habuisset, stare per tempus potuisset, tamen sine gratia gratum faciente proficere non potuisset. Prima pars patet ex praecedenti conclusione 28ae distinctionis. Sed probatur pro secunda parte, quia impossibile erat liberum arbitrium mereri, sine gratia gratum faciente, ex eo, quia illud praemium quod meretur, est beatitudo aeterna, quae consistit in habendo cum, qui est omne et summum bonum et qui est super omnem naturam exaltatus et lucem inhabitat inacessibilem et ergo impossibile est quod aliquis ad illud summum bonum perveniat, nisi per aliquod adiutorium, quod sit ultra naturam, ergo conclusio vera.
Ad rationes.
Ad primam dico : Licet Deus ipsum scivit casurum, propter hoc tamen non dimissit nec debuit dimittere, quia non attendebat futura peccata sua, secundum dignitatem praesentem et scivit tamen hoc bonum de lapsu eius elicere.
Ad secundam respondetur, quod licet perdidit gratiam, tamen ipsam recuperavit, quia solum ipsam pro se perdidit et etiam quia ipsa voluntatem solum respicit ut libera est, modo voluntas faciliter vertitur et revertitur. Sed originalem iustitiam non solum pro se sed pro posteris perdidit et etiam ipsa non solum voluntatem respicit, sed etiam naturam, quae corrupta non sic faciliter reformatur et revelatur.
Ad tertiam dicitur quod non opportet quod assumitur, quia liberum arbitrium movere poest praeter gratiae inclinationem et frequenter movetur, nisi consideret de Deo ad quod movet gratia.
Ad quartam respondetur quod prius debet temptari quam in amicum assumi, dicendum quod hoc intelligi debet de illa amicitia privata et familiari per quem modum dicit Dominus apostolis Joh. 15° : Vos autem dixi amicos, de amicitia autem large dicta hoc non potest intelligi apud Deum, licet posset intelligi apud homines pro eo quod nisi Deus daret gratiam improbando potius reprobaret quam aprobaret. Non enim habemus unde possemus approbari a Deo, nisi per eius dona, non sic autem est de homine respectu hominis. Secundo potest sic intelligi : Lucifer non habuit gratiam, si ergo Adam habuit, ipse de altiori statu cecidit, quod non est dicendum. Respondetur quod antecedens et negatio, consequentia tenet eo quod Lucifer proximior fuit statu gloriae, simul enim recipit secundum gratiam et gloriam.
