Distinctio XI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XI – Quaestio 10
Utrum communis corporalium rerum materia tota simul et absque actuali formalitate sit producta.
Quod non. Non est aliqua communis omnium corporalium materia, igitur quaestio falsa. Consequentia nota, antecedens probatur, quia coelestium et terrestrium non est eadem materia, igitur <etc.>. Antecedens probatur, quia de natura materiae est, quod sit in potentia ad formam, tali autem potentiae est annexa privatio, sed materia cum privatione est principium corruptionis, ul patet 1° Physicorum, igitur <etc.>.
Secundo arguitur sic : Quod non sit tota materia simul producta. Arguitur primo per textum Genesis, ubi describuntur illa per sex dies distinctas producta, et arguitur ratione sic : Sacra Scriptura ordinat ordinem sex dierum secundum ordinem durationis seu temporis, <vel secundum ordinem naturae>, vel secundum ordinem dignitatis. Si secundum ordinem dignitatis, eum homo sit dignissima creaturarum corporalium, debuit eius productio primae diei ascribi. Sed quantum <ad > ordinem naturae debuit productio solis et lunae praecedere productionem planctarum et herbarum et igitur restat quod intelligatur secundum ordinem temporis et igitur successione, sicut dicit lectura, corporalia sunt producta.
Tertio arguitur, quod non sit absque actuali formalitate producta : Impossibile est materiam esse sine forma igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens probatur, quia materia de se non esset, nisi pura potentia, sed hoc nihil esset, igitur <etc.>. Et confirmatur hoc sic. modus, species et ordo conveniunt rebus ratione formalis principii, sed impossibile est aliquam rem esse sine illis, alioquin posset aliqua res esse in qua non esset vestigium Trinitatis, ergo impossibile est materiam esse simpliciter sine forma et ergo quaestio falsa.
Ad oppositum videtur primo textus esse Genesis 2°, ubi dicitur : Istae sunt generationes coeli et terrae in die, qua creavit Deus coelum et terram et omne virgultum agri et ergo videtur quod simul. Item Eccles. 18° : Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Et arguitur ratione : A perfecta potentia debet exire effectus prout est manifestativus maioris potentiae. Sed maioris potentiae est omnia simul producere quam successive, igitur videtur, cum productio rerum sit ostensiva divinae potentiae, quod sit simul facta.
Circa istam quaestionem prout patet ex argumentis ante oppositum tanguntur tres difficultates principales et igitur secundum hoc erunt tres articuli. Primus : Utrum omnia corporalia habeant materiam unam secundum speciem, seu rationem ; secundus : Utrum omnia corporalia fuerint omnia creata simul, vel succesive per sex dies ; tertius : Utrum materia corporalium fuerit creata informis, ita quod primo informis et postea formata.
Circa primum notandum quod sunt tres opiniones hic distinctae : Prima quod caelestia non habeant materiam et ergo non omnium corporalium est una materia. Secunda dicit quod coelestia habent materiam, sed non eiusdem rationis cum materia inferiorum. Tertia dicit quod coelestium et terrestrium est una materia secundum rationem specificam.
Et licet adhuc quaelibet illarum teneri possit et etiam a pluribus teneatur, quia tamen communius doctores eligunt tertiam, et ergo sit conclusio ista : Una est materia omnium corporalium rerum loquendo de unitate secundum speciem. Pro illa satis sonant dicta doctorum etiam in hac distinctione et sufficit quod saltem motiva aliarum et fundamentum non habeant necessitatem. Fundamentum enim principale opinionum primarum est quod coelestia non habeant materiam, vel saltem non habeant materiam eiusdem rationis cum inferioribus, quia materia est in potentia ad formam et ideo videtur in potentia ad corruptionem. Sed quod hoc fundamentum non valeat, vel saltem non cogat, arguitur sic : Quia ex hoc sequitur quod corpus Christi et quodlibet aliud glorificatum non esset compositum ex materia, ita quod iam non haberet materiam de se. Et patet consequentia ex eodem fundamento, cum non sit in potentia ad aliam formam, sed limitata ad illam, quam iam habet, et sic potest esse de coelestibus quod licet sit ibi materia limitata tamen est ad formam coeli.
Potest tamen poni secunda conclusio ista : Licet quo ad substantiam et rationem speficam simpliciter sit eadem omnium corporalium tam caelestium, quam terrestrium materia, tamen quo ad aliqua materia inferiorum est alterius conditionis, quam materia supriorum. Illa patet ex iam dictis, quia illa scilicet inferiorum <sit> subiecta motui et contrarietati, superiorum vero, et si quo ad aliquid sui sit subiecta motui, non tamen contrarieti. Et dicit beatus Thomas quod materia invenitur subiecta tripliciter : in aliquis enim invenitur subiecta quantitati et non motui, nec contrarietati et hoc est in coelo empyreo, in aliquibus quantitati et motui, sed non contrarietati, sicut in aliis corporibus coelestibus, in aliquibus vero invenitur subiecta quantitati, motui et contrarietati, sicut in istis inferioribus.
Sed quo ad secundum articulum notandum quod sunt hic principaliter duae opiniones : Prima quod omnia sunt simul et non solum in materia, sed etiam in suis formis distinctis producta et quod sex dies describuntur propter simplicitatem hominum, qui hoc faciliter capere non possent, vel eaedem sex dies magis ponuntur propter spiritualem intellectum et non litteralem et hoc sonat Augustinus Super Genesim ad litteram.
Alia opinio est Hieronymi et communiter aliorum doctorum, qui dicunt quod in confusa materia omnia simul fuerunt producta et diversimode per sex dies successive propriis formis distincta.
Et quia illa communius a doctoribus recipitur sit conclusio tertia in ordine ista : Non omnia corporalia fuerunt simul tam in materia, quam in complemento formarum producta. Illa est communiter, ut dictum est, doctorum. Persuadetur tamen ex textus serie, ubi dierum distincta opera describuntur et arguitur sic : Moyses scripsit hoc populo de quo scivit quod ad litteram intelligerent, igitur cum non debuit dare immediate occasionem erroris, quod, crederent sic factum, qualiter non esset factum, videtur quod etiam ad litteram sit ita factum. De contrarietate vero sanctorum dicendum, quod proprie loquendo non contradicunt. Augustinus etiammet dicit quod modo inquisitorio velit procedere et igitur nihil determinat, sed quod ita potuerit esse et hoc stat cum illo, quod alii dicunt.
Quantum ad tertium articulum notandum, quod materiam esse creatam informem potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod nullam formam habuerit, alio modo quod formam habuerit, sed non ita determinatam, sicut nunc diversae paries universi in suis formis secundum distinctas species sunt distinctae.
Secundo notandum, quod etiam citra hoc sunt diversae positiones. Quidam enim pure viam philosophicam sequentes dicunt, quod etiam impossibile sit materiam esse sine forma, eo quod de natura materiae sit quod sit altera pars compositi, quia de ratione eius est subesse, vel inesse, ut patet 1° Physicorum, ubi dicitur quod materia est, ex qua fit aliquid cum insit. Sed breviter, cum descriptiones naturales non demonstrantur per pure essentialia, sed in ordine ad motum, vel transmutationem.
Sit conclusio quarta in ordine ista : Possibile est materiam esse etiam simpliciter sine forma ipsam informante. Probatur : Materia differt specifice et substantialiter a quacumque forma et non dependet in esse simpliciter a forma, igitur <etc.>. Consequentia patet cum quaelibet talia posset Deus ab invicem separare, saltem sine contradictione. Antecedens pro prima parte patet, cum materia sit substantia et non forma, ut patet 2° Physicorum, et quod non dependet in esse a forma patet, cum praecedat formam.
Conclusio secunda quo ad principale, quae est quinta in ordine : Licet per Dei potentiam Deus potuisset et posset materiam producere sine forma, non tamen produxit eam sic quod quandoque nullam habuisset formam. Illa patet per magistrum et communiter omnes loquentes.
Sexta conclusio : Materia corporalium in principio habuit formam, sed non ita distinctam in suis partibus sicut nunc habent partes universi. Illa patet, quia talis distinctio facta est in operibus sex dierum ut tenet Hieronymus et alii, ut in praecedenti articulo dictum est. Pro illa tamen conclusione sciendum est quod doctores sic imaginantur, quod sic confuse habuerit communis materia formam, quod tamen in una parte fuit subtilior quam in alia et melius disposita, non tamen quod illa praecedens forma esset in sufficienti dispositione ad alias introducendas, sicut in naturali dispositione embrionis, sed formarum introductio dependebat a Deo.
Per haec patet quomodo rationes omnes sunt solutae. Sed de vestigio respondetur quod adhuc in materia nuda esse, vestigium, sicut in forma nuda, quia essentialis pulchritudo, sive species, modus et ordo.
Ad illas vero, quae ad oppositum allegantur antecedentes, quod omnia simul sint producta, dictum est quo modo intelligi debent : Non quod distinctas formas <habuerunt>, sicut iam habent, et quia articulum ultimum videbatur hoc suadere ideo dicendum ad ipsum, quod in opere conditionis non solum debuit manifestari creatoris potentia, sed etiam ipsius sapientia. Sapientia vero artificis plus perpenditur in hoc quod ordinate et pulchre sit, quam quod subito fiat etc.
