Distinctio XXXVII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXXVII - Quaestio 35
Utrum omnis actio secundum omnem essendi sui modum effective sit a Deo.
Quod non arguitur primo sic : Aliqua actio, simpliciter secundum quod actio prohibetur a Deo, igitur aliqua actio, secundum quod actio non est a Deo. Consequentia patet, cum Deus non possit sibi ipsi esse contrarius. Et antecedens probatur, quia prohibitio a cibis, qui de se non sint mali, non prohibetur propter aliquid malum in actione et igitur simpliciter prohibetur actio, nec enim esset aliqua deformitas in comestione, si non <praecederet> praeceptum.
Secundo sic : Tunc actus odii, quo aliquis odit Deum esset a Deo et similiter omnis actus malus secundum quod talis esset a Deo. Consequens falsum et patet falsitas, quia tunc, cum Deus sit principalissimum agens in omni actione ubi agit, potius deberet sibi imputari actio mala, quam homini. Sed consequentia tenet, quia si secundum omnem modum essendi, igitur etiam eo modo, quo actio mala.
Tertio sic : Sequitur, quod omnis actio hominis sit moraliter bona de se et consequentia tenet, quia omnis actio hominis a voluntate bona causata et in bonum finem et in debitum ordinata, est moraliter bona. Sed omnis actio hominis est huiusmodi, igitur <etc.>. Consequentia nota est et maior similiter, minor vero patet, cum omnis actio principalissime esset, ut sic a voluntate divina, quae semper est optima et quia Deus omnia quae agit, agit simpliciter propter se, igitur ordinat omnem actionem simpliciter et finaliter in se et igitur omnis actio ordinaretur in debitum suum, igitur <etc.>.
Quarto sic : Tunc omne falsum mendacium et omne periurium essent a Deo. Consequentia patet, cum sint actiones aliquo modo habentes esse. Sed quia tunc Deus esset auctor mendacii et omnium periuriorum et igitur non deberet illa in aliis vindicare, cum a sua voluntate procederent, igitur <etc.>.
Ad oppositum arguitur sic : Omne ens est a Deo, sed omnis actio est ens, aliquid ens, vel aliqua res, ergo omnis actio qualiscumque etiam, sic est a Deo. Consequentia patet et maior patet Iob. I°, quia omnia per ipsum facta sunt, sed minor patet, quia alias actio aliqua omnino nihil esset et sic non esset actio, igitur quaestio vera.
Notandum breviter, quod tota difficultas quaestionis movetur de actionibus voluntariis, in quibus requiritur deformitas et peccatum, et igitur de hoc fuerunt duae opiniones. Una, quae dicit, quod omnis actio sit a Deo, quia licet sit mala tamen actio est a Deo, sed deformitas non est a Deo. Secunda dicit, quod nullus actus malus sit a Deo, ita quod simpliciter dixerunt Deum ad actionem peccati non immediate concurrere, sicut ad alios actus concurrit. Et illae opiniones fuerunt ex utraque parte magistrorum, ita quod etiam magister non audebat reprehendere secundam illarum, licet approbare primam. Sed iam communiter non dicitur aliud, nisi quod prima illarum sit tenenda, et igitur pro illius declaratione notandum, quod in actu deliberativo possumus duplicem bonitatem considerare : Unam, quae est ipsius actus in se, quae vocatur bonitas entis, vel naturae, aliam quam habet ex debitis circumstantiis et illa dicitur bonitas moris, ut si fiat secundum circumstantias, quae notantur in hoc versu : Quis, quid, ubi, per quos, quotiens, cur, quo modo, quando.
Secundo notandum, quod in actu defectivo possumus considerare, videlicet ipsum actum et ipsius actus, quo ad aliquid requisitum defectum.
Suppositio prima : Si est aliqua res, quae ad sui esse, vel conservari in esse nullius alterius indiget, illa est sic infinite, summe perfecta, quod non possit esse perfectior. Illa patet, cum talis, non obstante quacumque dispositione omnium aliorum, possit aeque seipsam conservare et ideo non esset possibile quod aliquid minueret de sua perfectione, nec superadderet, sed esset simpliciter immutabilis.
Secunda suppositio : In causis essentialiter ordinatis non est processus in infinitum. Illa hic supponitur tamquam alibi declarata, hoc enim spectat ad 2m Metaphysicae.
His praemissis sit prima conclusio ista : Nulla res citra Deum habet esse simpliciter a seipsa. Probatur : Quia si sic, tunc talis haberet aeque perfecte esse cum Deo et per consequens esset Deus. Et consequentia tenet ex prima suppositione. Si enim haberet a seipsa, tunc ad sui esse et conservari non indigeret aliquo influente et conservante et igitur infinite perfectum esset ut dixit suppositio, igitur <etc.>.
Secunda conclusio : Qualibet res citra Deum habet esse suum totum a Deo. Probatur : Nulla res citra Deum habet esse, vel conservari a se ipsa, igitur quaelibet totum esse et conservari habet ab alia re. Consequentia tenet de se et antecedens patet per praecedentem conclusionem. Et quia non est procedendum in infinitum, oportet esse aliquam primam, ut patet ex secunda suppositione. Sed ubicumque agit causa secunda, principalius agit causa prima, igitur patet conclusio.
Tertia conclusio : Omnis actus monstruosus secundum totum esse suum, seu secundum quod est entitatis in ipso, effective est a Deo. Probatur : Omnis res citra Deum secundum totum esse est a Deo, omnis actus monstruosus est huiusmodi, igitur <etc.>. Consequentia nota et maior est praecedens conclusio et minor patet, cum non sit omnino nihil.
Quarta conclusio : Actus monstruosus secundum quod monstruosus non habet esse a Deo. Probatur : Secundum quod monstruosus non habet esse ab aliquo, igitur nec a Deo, nec ab alio. Consequentia nota, antecedens patet, cum omne esse monstruosum secundum quod tale non sit aliquo modo esse, solum deficere. Monstruositas enim non importat nisi inordinationem et defectum. Deficere autem a modo essendi non ponit, sed potius privat modum essendi.
Quinta conclusio : Omnis actus malus, seu actus peccati secundum totum esse suum effective et conservative est a Deo. Patet illa conformiter ut tertia praecedens, cum quilibet talis sit aliqua res citra Deum. Ex illa sequitur, quod actus odii, homicidii, adulterii, mendacii et huiusmodi secundum totum esse suum, hoc est secundum totum quod est entitatis in eo, est a Deo effective. Patet hoc manifeste ex conclusione.
Sexta conclusio : Nullus actus malus, seu peccati, secundum quod talis est a Deo effective. Probatur : Quilibet secundum quod talis non habet causam efficientem, sed deficientem ut de monstro dictum est in quarta praecedenti, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur, quod licet omnis actus peccati sit a Deo, nullum tamen peccatum est a Deo. Secundo sequitur, quod licet omnis actus odii, homicidii, adulterii, vel mendacii effective sit a Deo, nullum tamen odium, homicidium, adulterium, vel mendacium est effective a Deo. Tertio sequitur quod nullus defectus vel deformitas est a Deo immutabilis. Quarto sequitur quod peccatum soli creaturae rationali deficienti est imputabile. Patent illa omnia ex praemissis diligenter inspectis.
Per hoc ad rationes.
Ad primam dicendum quod non prohibet Deus actionem, prout est actio, sed prohibet fieri actionem contra mandatum.
Ad secundam dicendum, tunc actus etc. negatur hoc ad propositionem, quia si secundum omnem modum igitur etiam negatur consequentia, quia esse malum, secundum quod tale, non est aliquo modo esse sed deficere ab esse.
Ad tertiam dicendum, quod hoc non sufficit, ad hoc quod actio sit moraliter bona, quod fiat ab aliqua bona voluntate et ad debitum, nisi addatur, quod fiat a voluntate creata bona et quod a tota causa sua ordinetur in debitum finem. Hoc autem deficit in omni peccato.
Ad quartam negatur consequentia, sed conceditur quod actus periurii etiam sint a Deo. Sed hic ex tota illa positione videtur oriri magnum dubium : videtur enim, quod omne peccatum solum sit peccatum omissionis et nullum commissionis. Non enim, ut dicunt praemissa, est peccatum in actu, nisi inquantum deficit, igitur omne peccatum est ex hoc quod aliquid omittitur, quod non deberet omitti. Respondetur negando consequentiam, ratio est quia in peccato omissionis peccans omittit tam actum quem deberet agere, quam circumstantiam, secundum quam deberet agere. In peccato commissionis facit quidam actum, sed quia deficit a circumstantia peccatum dicitur et commissionis, quia commitit actum qualiter non deberet. Sed qualiter Deus totum actuum peccati agit cum voluntate et cum peccatum non est Deo, sed solummodo voluntati ascribendum, satis familiaris est exemplum de claudicante, ubi anima per pedem agit totum actum claudicationis et tamen defectus claudicandi non potest animae, sed soli defectui corporis imputari et ita est in proposito etc.
