Distinctio XXXIX — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXXIX

 Distinctio XXXIX – Quaestio 37

 

Utrum inter potentias animae in solis voluntatis <actibus> sit peccatum.

 

Arguitur quod non. In actu voluntatis non potest esse peccatum, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet et antecedens arguitur sic : Velle est ita naturale voluntati, sicut intelligere intellectui, vel memoriae memorari, vel etiam cuicumque naturali potentiae ferri in suum actum, sed in aliis circa pure natralia non potest imputari peccatum, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se et antecedens patet, quia voluntas est potentia naturalis et igitur habet aliquam actum naturalem et non videtur quis alius sit proprius quam velle, igitur etc.

Secundo sic : Omnis defectus in voluntate est ex defectu rationis, et igitur videtur quod peccatum principalius sit in ratione, quam in voluntate et per consequens non videtur peccatum esse in sola voluntate. Antecedens vero patet, cum peccatum in voluntate est ex rationis errore.

Tertio sic : In actu rationis etiam est peccatum, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet, antecedens patet, quia aliqua sunt peccata cogitationis, sed cogitatio spectat ad solum intellectum et non ad voluntatem, igitur <etc.>.

Quarto arguitur idem ratione sic : Omnis defectus debitae rectitudinis circa actum, qui est in potestate nostra, est peccatum sive culpa, sed in actu rationis est quandoque defectus debitae rectitudinis et tamen actus rationis sunt in potestate nostra, igitur videtur quod in eis sit peccatum sicut in actibus voluntatis.

 

Oppositum arguitur : In solis illis reperitur culpa et peccatum, quae de se sunt voluntaria, sed actus voluntatis sunt huiusmodi igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens pro prima parte patet, cum de ratione peccati sit, quod sit voluntaria commissio, vel obmissio contra legem Dei. Et pro secunda parte satis notum est, igitur <etc.>.

Notandum, quod peccatum potest capi dupliciter : Uno modo generaliter pro defectu et sic monstrum dicimus esse peccatum in natura et dicimus argumentum peccare, eo quod deficit in aliquo requisito ad sui perfectionem. Alio modo capitur magis specialiter et proprie pro culpa imputabili et sic peccare est male agere, vel saltem aliquid, quod quis tenetur, omittere.

Secundo notandum, quod per actus voluntatis ad praesens intelligo actus immediate procedentes ab imperio voluntatis, ita quod alteri potentiae, puta intellectui, vel memoriae non approprientur. verbi gratia, licet quandoque ex imperio voluntatis intellectus considerans aliqua, cognoscit de novo, vel memoria memoretur, tamen simpliciter memorare, intelligere, vel considerare non dicunt propter hoc actus voluntatis, sed intellectus, vel memoriae, et igitur volo intelligere de actibus propriis, secundum quod tali potentiae attribuuntur.

Tertio notandum, quod actus voluntatis potest considerari circa suum obiectum dupliciter : Uno modo in universali, ut videlicet velle bonum in communi, alio modo in particulari.

 

Tunc sit igitur prima conclusio ista : Non in solis actibus voluntatis est peccatum, capiendo peccatum primo modo. Probatur quia non solum reperitur defectus rectitudinis in actibus voluntatis, sed eliam intellectus et memoriae, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis et antecedens, quia alias ratio nunquam deficeret in iudicando, nec memoria in memorando, quod de se patet falsum : Saepe enim non considerat, quae tenetur considerare, nec memoratur, quae tenetur memorari, igitur <etc.>.

Secunda conclusio : In nullis actibus, secundum quod huiusmodi, est peccatum, capiendo peccatum secundo modo. Probatur : Omnis actus secundum quod huiusmodi sunt boni, igitur conclusio vera. Consequentia tenet et antecedens patet ex his, quae dicta circa distinctionem 37am.

Tertia conclusio : In nullis actibus intellectus, secundum quod huiusmodi, est peccatuum, loquendo de peccato, ut in praecedenti. Probatur, quia omnis operatio intellectus est, vel simpliciter intelligibilia apprehendere, vel simplicia apprehensa ponere et dividere, vel ex compositis et diversis discurrere, sed in nullo illorum est peccatum, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se et antecedens probatur, quia quando non est aliquis defectus imputabilis, nullum est peccatum, sed quo ad tales simpliciter secundum se, non est aliquis defectus imputabilis, sed simpliciter sunt indifferens actus, igitur <etc.>.

Ex illa infero quod cogitatio simplex prout talis numquam est peccatum et dico prout talis quia secus est, si esset coniuncta affecto. Secundo sequitur quod nec scire, nec considerare malum, secundum quod huismodi sit malum, patet ex conclusione.

Quarta conclusio : In actu memoriae, secundum quod huiusmodi, non est peccatum, semper conformiter loquendo de peccato. Patet sicut praecedens, cum actus memoriae includat actum intelligendi et pure naturaliter fiat, sicut et actus intellectus, igitur <etc.>.

Quinta conclusio : In nullo actu sensuali secundum quod huiusmodi est peccatum, sive culpa. Probatur : Quilibet talis, secundum quod huiusmodi, est pure naturalis et omnino eiusdem rationis in nobis et in bestiis, igitur consequentia nota et antecedens patet similiter de se.

Sexta conclusio : In solis actibus voluntatis est peccatum, semper conformiter loquendo de pecccato, prout dicit deformitatem culpae. Patet illa cum peccatum consistit in actu alicuius potentiae et praeter praemissas non videtur aliter in homine in quo posset esse, nisi in voluntate, igitur <etc.>.

Septima conclusio : In actu voluntatis, primo modo capiendo, non consistit peccatum, sed solum secundo modo. Probatur illa, quia in universali numquam est defectus, quin voluntas velit bonum, vel saltem sub ratione boni, sed in particulari ibi potest esse defectus, igitur <etc.>. Ex his patet quod conclusio est vera.

 

Ad rationes.

Ad primam dicendum quod arguit de actu voluntatis, prout versatur circa obiectum suum in communi, non in particulari, primum enim sibi est naturale, secundum est deliberativum et voluntarium.

Ad secundam potest negari tam antecedens, quam consequentia. Antecedens enim non est verum, quia stat quandoque rationem recte iudicare et voluntatem actu iudicii suspendere et consequenter se avertere et inordinate velle. Consequentia etiam non valet, quia licet prius defectus esset in ratione, quam peccatum naturae in voluntate, tamen defectus in ratione non meretur dici culpa, sed solum peccatum naturae quantum ad ipsam rationem. Et igitur generaliter si peccatum ponitur prout dicit reatum culpae in ratione, hoc est ratione voluntatis, quia movet et movetur ut libera, aliae potentiae non.

Et idem patet ad quartam rationem, quae arguit de defectu rectitudinis in ratione, quod sit peccatum, et concedendum quod sit bene peccatum, qui est defetus aliquis, sed non meretur secundum se dici culpa.

Ad tertiam vero, quae arguit de hoc quod in cogitatione sit peccatum, dictum est correlatio tertiae conclusionis, quo modo in cogitatione simplici, secundum quod huiusmodi, non est peccatum, nisi inquantum aliquis totam cogitationem malo afficitur, alias homo potest etiam de malis rebus meritorie cogitare, sicut poenitens ut confiteatur et praedictas ut redarguat etc.