Distinctio XIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XIII – Quaestio 11
Utrum in distinctione rerum corporalium lux prima omnium sit formata.
Quod non. Lux ordinatur principaliter ad sensum visus et est propter sensum visus et igitur si nullus esset visus lux frustra esset, igitur videtur quod in ipsa formatione rerum debuerunt homines et alia sensitiva formari, quae possent participare lucem, quam quod prius esset lux et post illa, quae sentire possent
Secundo arguitur sic : Illa lux fuisset ad decorem et ornatum firmamenti et ideo prius debuerit fieri firmamentum, quam illa lux, quia oportet praecedere illud, quod ornari debet, antequam fiat eius ornatus.
Tertio arguitur sic : Hoc maxime fuisset quod illa lux causasset diem et noctem, ut videtur textus dicere, sed hoc videtur falsum sic, quia hoc vel fuisset per motum diurnum, ita quod circulariter fuisset mota, vel quod continue mansisset in eodem motu. Non primum, quia adhuc non fuerunt orbes distincti, qui possent sic moveri. Si secundum, tunc continue fuisset dies, et sic non fuisset nox. Contra textum, quia vocavit tenebras noctem. Et confirmatur, quia tunc sol et stellae fuissent superfluae et etiam talis lux deberet adhuc apparere, cum non videatur quod aliquid de operibus illorum sex dierum sit annihilatum.
Quarto sic : Vel illa lux esset substantia, vel accidens ; non primum cum, substantia non sit per se sensibilis, lux vero est per se sensibilis, nec secundum, quia non videtur quod primum in distinctione operum debuerit esse accidens, cum substantia sit nobilior accidente.
Ad oppositum manifeste est textus Genesis 1°.
Notandum breviter, sicut dictum est praecedenti, duae sunt opiniones de productione rerum. Una, quae dicit omnia simul et distincte in suis formis producta, alia dicit corporalia solum in materia simul et confuse producta, sed succesive in suis speciebus et formis distincta. Et secundum hoc etiam de luce est duplex via : Prima exponit de luce spirituali, puta de natura angelica. Alia vero de corporali ad litteram. Et quia, sicut in praecedenti patuit, illa secunda magsi communiter accipitur.
Sit conclusio prima ista : In distinctione rerum corporalium primo fuit aliquod corpus lucidum distincte formatum. Illa patet per textum, huius autem magister assignat causam litteralem, ut videlicet alia, quae formanda erant, viderentur : Est etiam alia ratio mystica quod prima spiritualis formatio in anima dependet a luce divina.
Secunda conclusio : Tale corpus lucidum per illuminationem suam et praesentiam causabit diem et per absentiam, sive defectum illuminationis noctem, illa similiter patet ex textu. Sed demonstrandum quod aliter dicunt hic quidam doctores graeci sicut Damascenus et aliter latini. Graeci numquam dicunt, quod lux illa non movebatur, sed quandoque subtraxit radios et quandoque emisit et quando radios <emisit> causabat diem, quando subtraxit fecit noctem et hoc non fecit virtute naturali, sed potius divina. Latini vero doctores dicunt quod movebatur orbiculariter et sic illustravit partem superiorem cui praesens erat et quando venit ad oppositum per absentiam lucis erant tenebrae, quae vocantur in textu nox et ille modus est rationabilior.
Et igitur potest poni tertia conclusio ista : Illud corpus lucidum sic fuit virtute divina formatum, quod circulariter moveretur. Illa patet, alias non videretur quo modo rationabiliter fecisset diem et noctem. Et quia rationes prima et ultima tangunt de natura illius lucis, utrum fuerit substantia, vel accidens, notandum quod de hoc sunt opiniones tres : Prima dicit quod lux sit corpus et quod diffusio luminis fiat per minuta corpora ab illo luminoso defluentia. Alia dicit, quod lux sit forma substantialis luminosi. Tertia dicit, quod lux est qualitas in luminoso et lumen qualitas in aere.
Sit igitur conclusio quarta in ordine isto : Lux non est corpus secundum modum primae opinionis. Probatur : Quia luminosa coelestia sicut sol et alia dudum essent consumpta, vel ad minus essent alterabilia. Patet illa opinio satis improbata 2° De anima et in De sensu et sensato.
Conclusio quinta : Lumen et similiter lux in corpore lucido non est forma substantialis. Patet, cum talis non sit sensibilis.
Ex his patet sexta conclusio : Lux est qualitas in lucido et lumen qualitas in aere. Advertendum tamen, quod non omnes dicentes quandoque lucem esse formam corporis ita irrationabiliter dicunt, quod velint illam qualitatem esse substantiam sive formam substantialem, sed ideo dicunt quod luminosa mediante lumine et influentia producunt effectus suos et in illa productione principalius agit forma substantialis. Et sic potest intelligi si quandoque lux dicitur corpus vel substantia, quia intelligitur corpus luminosum substantiale et non solum qualitas. Si vero aliqui dicent de qualitate simpliciter, tunc falsum est, ut patuit per conclusiones quartam et quintam.
Ad rationes.
Ad primam respondetur, quod corpus illud luminosum non solum factum est propter sensum visus, sed etiam propter influentiam ; etiam homo non debuit fieri, nisi perfecte posset secundum naturales potentias in actu, hoc autem non potuisset si media ad hoc ordinata non habuisset, non enim potuit videre si non esset lux, et ideo convenit, quod primo formaretur lux.
Ad secundam dicendum, quod non solum ad ornatum coeli, sed ad illustrandam illam partem superiorem in qua fuit formata.
Ad tertiam et ad quartam dictum est in positione quaestionis. Sed de hoc quod arguebatur quod illa lux deberet adhuc apparere et quod stellae et sol superfluerent, advertendum, quod de illa luce sunt quattuor modi dicendi : Unus est quod factis luminaribus conversa sit in materiam praeiacentem, secundus est quod manserit cum sole et ideo videri non potest, nec tamen est superflua, quia lumen et virtus solis inde vigoratur. Tertius, quod ex ipsa factus sit sol, quartus, quod non solum sol, sed etiam alia luminaria omnia sint ex ipsa facta.
Et sic patet quaestio.
