Distinctio XVI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XVI – Quaestio 14
Utrum esse Dei imaginem aequaliter conveniat omnibus rationabilibus creaturis.
Quod non. Nulli creaturae convenit esse Dei imaginem, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens probatur, quia imago non est expressa rei similitudo, secundum configuralionem rei unius ad aliam, sed nulla creatura est similis, nec configurata Deo, cum infinite sit dissimilis et nullo modo figurabilis, igitur <etc.>.
Secundo, si aliqui creaturae, puta rationali, convenit esse imaginem Dei, vel igitur naturaliter, vel artificialiter. Non primum, quia tunc conveniret cum Deo in natura, quod est falsum, non secundum, quia tunc conveniret sibi per accidens.
Tertio arguitur sic : Plus convenit angelis quod sint imago, quam homini, igitur quaestio falsa. Consequentia ienet et antecedens patet, cum angelus perfectius repraesentet Dei similitudinem in se quam homo et sit dignior in natura. Angelus enim magis capax est, quam homo, et tamen ex eo dicitur creatura rationalis imago Dei, quia ipsius capax est, ergo <etc.>.
Quarto sic : Non convenit aequaliter omnibus hominibus quod sint imago Dei, igitur <etc.>. Antecedens patet, quia non convenit viro et mulieri sapienti et insipienti, virtuoso et vitioso, igitur <etc.>. Consequentia illa nota est et antecedens patet, cum imago debeat expresse repraesentare, sed vir magis expresse repraesentet, quam mulier, sapiens quam insipiens, virtuosus, quam vitiosus. Alioquin non expressius repraesentarem angeli boni et homines imaginem Dei, quam diaboli.
Ad oppositum arguitur sic : Esse imaginem Dei convenit rationali creaturae per essentiam, igitur omnibus aequaliter. Consequentia tenet, cum essentialia non suscipiunt magis et minus. Antecedens patet, cum conveniat ei ratione trium potentiarum, intelligentiae videlicet, memoriae et voluntatis.
Notandum, quod sicut aliquo modo tangunt argumenta, ad imaginem requiritur quod sit expressa similitudo, secundum debitam proportionem et ordmem, rem aliquam repraesentans. Unde advertendum, quod quantum ad praesens suf[f]icit, quadruplex est similitudo rerum distinctarum. Una per omnimodam convenientiam, sic dicuntur similia, quae omnino sunt eiusdem <naturae>. Alia est per omnimodam convenientiam, et si non in se immediate, tamen in aliqua ratione, quasi in tertio, sic homo et asinus conveniunt in animali. Tertia est similitudo proportionis, sic bene dicuntur diversi artifices similes respectu suarum ardum, quia similiter se habent ad eas, et diversae qualitates similes in proportione, licet valde sint inaequales. Quarta est similitudo ordinis, quae est inter res, quae consimiliter ordinatae sunt et consimilem ordinem habent. Et ergo, quia imago dicit expressam similitudinem, potest secundum aliquem illorum modorum imaginari.
Secundo notandum quod Deum possumus considerare vel quo ad essentialia, vel quo ad personalia. Et sic etiam imaginem Dei possumus secundum hoc quo ad similitudinem vel essentialium, vel personalium comparare et considerare.
Tertio notandum, quod adhuc imaginem in rationali creatura possumus considerat dupliciter. Uno modo secundum ea, quae constituunt imaginem essentialiter, alio modo secundum ea, quae sunt accidentaliter ad decorem, sicut etiam in imagine corporali possumus uno modo attendere partes, quae immediate <repraesentant> similitudinem rei, cuius est imago, alio modo accidentaliter colorem et alia accidentia imaginem decorantia et hoc est imaginem considerare vel secundum esse, vel secundum bene esse.
Quarto notandum, quod etiam possumus Deum considerare in se, sive ad essentialia, sive personalia. Alio modo respectu rerum ad extra, qualiter unus existens in omnibus tamen creaturis, praesentialiter existit et regit ea et gubernat.
His praemissis sit conclusio prima ista : Capiendo similitudinem primis duobus modis, nulla creatura est similis Deo. Illa patet, cum nulla habeat cum Deo omnimodam convenientiam in natura, nec in aliqua unitate, igitur <etc.>. Et ex illa sequitur : Ut sic nulla est imago Dei.
Sit secunda conclusio ista : Licet quaelibet creatura aliquam habeat Dei similitudinem, in sola tamen rationali creatura est expressa similitudo. Illa conclusio quo ad suppositum, videlicet, quod in qualibet sit aliqua similitudo ad Deum, patet ex 1° libro, distinctione tertia, ubi ostensum est, quod in qualibet creatura est vestigium Trinitatis. Sed quo ad principale probatur, quia in nulla irrationali expresse patet similitudo Trinitatis in unitate trium, videlicet personarum in una substantia, sed illa apparet in qualibet rationali, igitur <etc.>. Consequentia illa nota est, antecedens pro prima parte notum est, cum in aliis solum aliquod vestigium, quod est obscura et longinqua similitudo, in rationali vero patet manifesta similitudo trium personarum : Intelligentiae videlicet, memoriae et voluntatis in una substantia, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Quaelibet rationalis creatura et sola talis inter creaturas est imago Trinitatis sive Dei. Probatur quo ad primam, quia in qualibet est expressa similitudo Trinitatis in unitate, igitur antecedens patet, cum quaelibet per naturam habeat tres potentias in una tamen substantia : Intellectum videlicet et memoriam et voluntatem. Sed quo ad secundam partem probatur, quia omnis creatura rationalis <est> imago Dei et nulla alia, igitur sola. Consequentia tenet per exponentes et antecedens pro prima parte est prima pars conclusionis, iam probata. Pro secunda parte patet ex praecedenti conclusione.
Quarta conclusio : Quaelibet rationalis creatura naturaliter est imago Dei. Probatur : Cuilibet convenit, quod sit expressa similitudo Dei, igitur <etc.>. Consequentia nota est, antecedens patet, cum illuc potentiae cuilibet conveniant a natura.
Quinta conclusio : Attendendo imaginem in comparatione ad sola essentialia, non cuilibet creaturae rationali aequaliter convenit esse imaginem Dei. Probatur : Quia sic considerando illa expressius habet similitudinem, quae essentialiter est Deo similior et hoc est quae est essenetialiter perfectior et igitur angelus, ut sic est magis imago quam homo.
Sexta conclusio : Attendendo similitudinem quo ad sola personalia aequaliter convenit omnibus rationabilibus quod sint imago Dei. Patet : in omnibus est omnino similis proportio et similiter ordo personarum adinvicem, licet essentialiter sint diversarum perfectionum, igitur <etc.>.
Septima conclusio : Attendendo imaginem secundum essentiales partes imaginis aequaliter convenit omnibus hominibus. Patet illa, cum essentialiter sic considerando conveniat omnibus creaturis.
Octava conclusio : Quod considerando imaginem quo ad accidentia ipsam ordinantia non aequaliter convenit omnibus hominibus, quia secundum aliqua dignius viro quam mulieri. Sic etiam dignius quo ad actum sive actualem repraesentationem imaginis imago consistit et perfectius in potentiis, prout sunt in actu, quam quando solum sunt in potentia et sic dignius et magis per accidens est imago in sapiente quam stulto et virtuoso quam vitioso.
Nona conclusio : Considerando Deum respectu rerum ad extra, aliquo modo expressius in homine apparet similitudo ad Deum et per consequens imago. Probatur : Quia, sicut Deus ubique totus est et diversimode agit et tamen in se unus est immutabilis, sic aliquo modo anima est tota in toto corpore et qualibet parte, diversimode agens, in nullo ipsa quo ad substantiam mutatur, sic autem omnino non est in angelo, igitur <etc.>.
Ad rationes.
Prima arguit pro prima conclusione.
Ad secundam dicendum quod imago ista, scilicet homo, licet facta sit per artem divinam, tamen naturalis est, quia non eodem modo Deus est artifex, quo inferiores artifices, quia non solum disponit, sed etiam facit materiam in qua operatur. Et ergo illi rei naturaliter convenit quod sit imago et non oportet quod sit eiusdem naturae cum Deo, sed quod sit aliquo modo similis.
Ad tertiam patet per quintam et quartam conclusiones.
Ad quartam patet responsio per septimam et octavam conclusiones, quia quo ad essentiales partes imaginis aequaliter convenit omnibus, licet in aliis, quae quasi extrinsece ornant imaginem, differenter conveniat etc.
