Distinctio XLIV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XLIV

Distinctio XLIV – Quaestio 42

 

Utrum omnis potestas sit a Deo.

 

Quod non arguitur primo sic : Potestas peccandi non est a Deo, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum potestas peccandi sit potestas et antecedens probatur : Nullum malum est a Deo, sed potestas peccandi est malum, igitur <etc.>. Consequentia illa nota est, maior patet de se, cum Deus non sit auctor malorum ; minor patet, quia cuius usus malus est ipsum malum est, sed constat quod usus potentiae peccandi malus, igitur <etc.>.

Secundo ad idem sic : Nullus defectus est a Deo, sed potestas peccandi est defectus, igitur <etc.>. Consequentia nota est et maior similiter, sed minor : Quia quidquid est perfectionis hoc est in Deo et habet exemplar in Deo, sed defectus nullus est in Deo igitur quaestio falsa. Consequentia nota, antecedens : Nec habet exemplar in eo, igitur <etc.>.

Tertio sic : Non omnis potestas praesidendi est a Deo, igitur quaestio falsa. Consequentia nota, antecedens probatur : Nullum iniustum est a Deo, sed aliqua potestas praesidendi sive regnandi est iniusta, igitur maior nota et minor patet Osee 3°, ubi de iniuste praesidentibus dicitur : Ipsi regnaverunt et non ex me, et igitur videtur quod malorum praelatio non sit a Deo.

Quarto arguitur sic : Quia si omnis potestas esset a Deo, igitur quicumque resisteret alicui potestati, ille peccaret, quia iuxta oppositum Dei ordinationi resisteret, sed falsitas patet, quia tunc resistere tyrannis et etiam ipsi diabolo esset peccatum, quod est manifeste falsum.

 

Oppositum arguitur : Omnis potestas tam peccandi, quam praesidendi est a Deo, igitur quaestio vera. Consequentia tenet et antecedens probatur primo de potestate peccandi, quin vel potestas peccandi inest creaturae, secundum quod est a Deo, vel secundum quod est ex nihilo, si primum habetur intentum, si secundum tunc <cum> omnes creaturae aequaliter sunt ex nihilo, omnibus aequaliter conveniret potestas peccandi et sic conveniret in sensatis, quod est falsum. Similiter arguitur quod potestas praesidendi sit a Deo sic : Nullus habet potestatem nisi detur sibi desuper, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens patet Joh. 19°, ubi Dominus dixit Pilato : Non habes in me ullam, nisi tibi datum est desuper, et Ad Rom. 13° : Non est potestas nisi a Deo, igitur <etc.>.

Circa illam quaestionem iuxta materias argumentorum erunt duo articuli. Primus de potentia peccandi, secundus de potestate praesidendi. Circa primum articulum notandum quod potentia sive potestas peccandi duo dicit, videlicet ipsam potentiam secundum rem scilicet vel substantiam, et similiter dicit ordinem ipsius potentiae ad actum et quia in actu peccati duo considerantur, videlicet ipse actus in se et deformitas, secundum quod dicitur peccatum in Deo, potentia potest considerari in ordinem ad ipsum actum, vel ad ipsam deformitatem.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Capiendo potentiam peccandi primo modo omnis potentia peccandi est a Deo. Probatur : omnis natura sive substantia est a Deo, omnis potentia sic capta est natura vel substantia, igitur <etc.>. Consequentia nota et maior similiter, quia omnia per ipsum facta sunt, et minor patet, cum ut sic, potentia sit ipsa libera voluntas, quae in omnibus rationalibus est a Deo.

Secunda conclusio : Capiendo potentiam, prout dicit ordinem ad actum, omnis potentia peccandi est a Deo. Probatur : Nulla potentia potest actum, nisi Deo principalius coagente ad actum, igitur omnis talis potentia a Deo. Consequentia illa satis nota est, quia nisi esset a Deo, videtur quod creaturae de se haberent potentiam ad actum, quod est falsum.

Tertio conclusio : Capiendo potentiam peccandi tertio modo, in ordine ad deformitatem, potentia peccand[i] non est a Deo. Huic conclusioni licet aliqui ponant oppositum, tamen beatus Thomas et alii communiter antiqui doctores eam <ponunt>, et igitur similiter posui eam illos sequendo. Et probatur conclusio sic : Quidquid est a Deo, ad illud Deus concurrit per aliquid influxum, etiam effective, vel conservative sed ad potentiam peccandi, sic capiendo in ordine ad deformitatem, Deus nec effective, nec conservative concurrit, nec aliquid influit, igitur <etc.>. Consequentia nota, cum sit syllogismus in Camestris, et maior satis nota videtur, non enim videtur qualiter res sit a Deo, nisi Deus ipsam efficiat, vel conservet, sed minor probatur, quia si Deus effective et conservative concurret, tunc Deus principalius ageret deformitatem, quam voluntas creata, immo esset de beneplacito voluntatis et per consequens nulli esset imputandum, si secundum talem potentiam procederet in actum. Et confirmatur conclusio sic : Quia talis potentia non est potentia, sed impotentia, sed respectu impotentiae et defectus non oportet causam effectivam, sed defectivam, et igitur non oportet Deum ponere causam respectu potentiae peccandi, inquantum consideratur in ordine ad deformitatem.

Circa secundum articulum notandum, quod potestas paesidendi, sive dominandi potest capi tripliciter, videlicet : largissime, communiter et proprie. Primo modo capitur respectu omnium quibus homo potest uti ad votum suum et sic universaliter dicitur homo habere potestatem et dominium super res ab eo possessas, sive sint mobiles sive immobiles. Secundo modo potestas, sive dominatio dicit dignitatem et excellentiam in imperando ei qui <est> capax rationis et praecepti. Tertio modo praelatio, sive dominium dicit potestatem coercendi subditos et talis importat coartationem libertalis et talis potestas proprie dicitur dominium cui correspondet servitus.

Secundo notandum, quod praelatio, sive dominium potest tripliciter considerari. Primo quo ad veritatem, seu auctoritatem praesidendi, secundo quo ad modum perveniendi, vel permanendi, tertio quo ad modum utendi.

 

Tunc sit prima conclusio de illo articulo ista : Omnis praelatio est a Deo, considerando praelationem primo modo in notabili secundo iam praemisso. Probatur : Omnis auctoritas a Deo, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis et antecedens patet manifeste per textos allegatos in ratione ad oppositum quaestionis.

Secunda conclusio : Considerando praelationem, secundum alios duos modos eiusdem notabilis, non omnis potestas a Deo effective et directive. Probatur, quia multi inordinatis modis et perverse veniunt ad praelationem et abutuntur praelatione, sed perversitas et abusus non possunt esse a Deo, igitur <etc.>.

Tertia conclusio : Omnis praelatio qualitercumque capiatur, tam quo ad auctoritatem, quam quo ad modum acquirendi, vel etiam quo ad usum, est a Deo vel effective, vel permissive. Probatur, quia quo ad auctoritatem est simpliciter a Deo, ut prima conclusio, sed quo ad modum acquirendi, vel utendi, vel est modus debitus et usus iustus, vel non. Si primum, simpliciter est a Deo, cum omne iustum sit a Deo, si secundum, tunc permissive est a Deo, vel ad correctionem malorum, vel ad probationem bonorum, igitur <etc.>.

Quarta conclusio : Licet cuilibet praelato, in omnibus quae auctoritatem suam respiciunt sit obtemperandum, non tamen cuilibet est in omnibus oboediendum. Illa quo ad primam partem patet, cum auctoritas sua sit auctoritas Dei. Secunda pars patet, quia posset abutens praelatione praecipere contraria voluntati divinae et quia oportet Deo plus oboedire, quam hominibus, ut dicitur Act. 10 ; ubi manifeste constaret contra Dei praeceptum aliquid percipere, nullo modo est ibi oboediendum.

Ex illa sequitur quod mandantibus duobus praelatis sibi subordinatis per auctoritatem aequae licita, standum est mandato superioris et igitur si pro papa mandaret etiam episcopus mandata licita, sibi tamen incompossibilia, simul et semel standum esset mandato papae. Similiter si abbas mandaret monacho quod maneret in claustro et teneret silentium, papa mandaret quod exiret et praedicaret, standum esset mandato papae.

Per hoc patet responsio ad quaestionem et rationes sunt solutae, primae namque ac du[ae] arguunt de potentia in comparatione ad deformitatem, secundae arguunt de inordinato modo perveniendi ad praelationem, vel de abusu praelationis.

 

Et sic est finis quaestionum secundi libri etc.

Previous section
Section 40 of 40