Caput XXIII — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XXIII

CAPUT XXIII

Utrum potestas peccandi sit a Deo.

 

Sed quaeritur utrum illa libertas quam habet homo ad faciendum bonum, sit liberum arbitrium ?

Quod si est, eadem ratione illa libertas, quam habet homo ad faciendum malum, est liberum arbitrium.

Ad hoc dicunt quidam quod libertas, quam habet homo ad faciendum bonum, non est liberum arbitrium, sed est quaedam pronitas mentis ad bonum quae provenit ex libero arbitrio et ex Dei gratia. Verius autem sentientes dicunt : Quod libertas eadem est quam habet ad faciendum bonum et ad faciendum malum, et est liberum arbitrium : sed diversis officiis diversas sortitur appellationes. Quandoque enim libera est a peccato, et tunc est bona ; quandoque libera est a iustitia et tunc est mala ; unde dicit Augustinus : Voluntas hominis semper est libera, sed non semper bona. Nam quandoque libera est iustitiae et servit peccato, quandoque libera est peccati, et servit iustitiae, et tunc est bona.

Sed hoc videtur sequi inconveniens : nam, sicut dicitur quod illa libertas quam habet homo ad bonum eadem est ac illa quam habet homo ad malum ; eadem ratione dicendum est quod illa potentia quam habet homo ad faciendum bonum sit eadem ac illa quam habet ad faciendum malum ; quare cum illa quam habet ad faciendum bonum sit bonum, et illa quam habet ad faciendum malum, est bonum : et ita potentia quam habet homo ad peccandum est bonum.

 

Sed obicitur : Quolibet bono potest quis bene uti, sed potentia peccandi est bonum. Ergo eadem potest quis bene uti. Item, potentia peccandi est bonum. Ergo naturale, vel gratuitum : sed certum est quod non est gratuitum : ergo est naturale. In Adam fuit ante peccatum, quia tunc poterat peccare et non peccare : sed omne bonum naturale per peccatum in eo fuit corruptum, et gratuitum deletum. Ergo potentia peccandi in eo fuit corrupta. Ergo post peccatum fuit minus potens peccare.

Sed probo quod post peccatum fuit magis potens peccare. Quia tunc non habuit auxilium gratiae quod prius habebat, et tunc etiam habuit corruptionem carnis : ergo tunc magis poterat peccare.

Item, ante peccatum non poterat peccare nisi mortaliter ; post vero potuit peccare et mortaliter et venialiter. Ergo magis post peccatum quam ante. Quod autem potentia peccandi bonum sit indubitanter ostenditur. In Adam fuit ante peccatum : ergo est bonum. Nam non fuit in eo nisi bonum ante peccatum. Item a Deo est, ergo est bonum. Quod autem a Deo sit, patet. Dicitur enim in Evangelio : Hanc potestatem non haberes nisi tibi datum esset desuper. Augustinus etiam dicit : Cupiditatem nocendi humana malitia a se habet, potestatem autem non habet, nisi Deus det.

Item, ponatur quod iste confirmatus in proximo decedet, in isto est potentia peccandi quod est bonum ; sed omne bonum quod modo est in eo, erit post resurrectionem bonum dico naturale. Ergo potestas peccandi erit in isto post resurrectionem. Ergo iste tunc poterit peccare.

 

Ad ea quae dicta sunt dicimus quod non alia potestas est in homine quam habet ad faciendum bonum, ac illa quam habet ad faciendum malum, et est liberum arbitrium, et est bonum : nam est a Deo potestas peccandi ; nam ipsa est eadem potestas bene faciendi.

Quod autem dicitur : « Illud bonum fuit corruptum in Adam per peccatum. Ergo Adam post peccatum fuit minus potens peccare », non provenit ; sed fuit minus potens, non tamen minus potens peccare, sed magis.

Quod autem ultimo diximus, concedi potest, si quis subtilius consideret scilicet quod potestas peccandi erit in isto confirmata post resurrectionem, sed non post resurrectionem erit in isto potestas peccandi. Iste enim terminus potestas peccandi complexus est ex nominativo et genitivo, et est quid accidentale. Unde, posito quod omnis homo desinat esse albus, nec futurus sit albus, sicut una est haec propositio : Homo albus erit cras ; non tamen una est haec, cras erit homo albus. Et ita hic vera est haec, potestas peccandi erit in isto confirmato, id est potestas illa quae modo est potentia peccandi, non tamen in isto erit potentia peccandi : hoc enim innueret quod futurus esset potens peccare. Si quis autem dixerit, potentia peccandi erit in isto ; ergo iste erit potens peccare. Instantia. Insensibilitas est in isto caeco, quia caecitas ; ergo iste caecus est insensibilis.

Vel sic : Virginitas erit in isto qui erit continens vel coniungatus, ergo iste erit virgo. Pauci autem vel nulli recipiunt hanc : Potestas peccandi erit in isto post confirmationem, sicut nec istam : Potestas generandi est in Filio, licet utraque sane concedi possit si sane intelligatur. Si quis autem melius solvit, absit ut non sim paratior audire quam docere.

 

Illud tamen non est praetermittendum, quod potentia peccandi quandoque significat potentiam naturalem quae est liberum arbitrium, quandoque habilitatem ad peccandum quae est ex ea, quae aucta est per peccatum, sicut facultas dicitur ipsa ars, et facultas dicitur aptitudo quam trahimus ex ea. Unde dicitur facultas ex arte profecta.

 

Ad id autem quod superius dictum est, quod in secundo statu liberi arbitrii non poterat homo non peccare mortaliter, obicitur : Tunc non poterat non peccare mortaliter, ergo tunc non erat liber a necessitate : sed diximus superius, quod omnis homo omni tempore liber est a necessitate.

Item, homo tunc non poterat non peccare mortaliter, ergo non erat ei imputandum.

Ad quod dicendum quod licet non posset non peccare mortaliter, tamen liber erat a necessitate, et erat ei imputandum, quoniam homo seipsum ligaverat per peccatum, sicut aliquis qui vadit Romam, dum est in itinere, se propriis manibus involvit et ligat quod pedes movere non potest : ecce non potest ire, et tamen liber est a necessitate. Nam si quis eum solveret, ire posset ; et quod non vadit est ei imputandum, quoniam ipsemet se ligavit. Eodem modo in statu illo non poterat homo non peccare mortaliter, et tamen liber erat a necessitate, et erat ei imputandum, quoniam seipsum ligaverat, nec poterat solvi, nisi gratia Dei operante et cooperante.

Quod autem superius dictum est : « Homo in illo statu habebat liberum arbitrium ; ergo tunc aeque se habebat ad bonum sicut ad malum », non est verum : sicut Deus et etiam angeli habent liberum arbitrium, non tamen aeque se habent ad malum sicut ad bonum, licet aliter dicatur liberum arbitrium esse in Deo vel in angelis, et aliter in hominibus, sicut supra dictum est.

Section précédente
Section 24 sur 24