Caput XVI — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT XVI
Verum omnis actio ex intentione et fine pensetur.
Transeundum est igitur ad tertium eorum quae praehabita sunt capitula, quod fuit, utrum omnis actio ex intentione et fine pensetur, id est, utrum dicatur actio bona vel mala secundum intentionem et finem ?
Quidam dicunt quod omnis actus naturaliter bonus est, sed tamen proprie debet dici indifferens usque dum ex fine bonus esse vel malus iudicetur.
Ait enim Ambrosius in libro De officiis : Affectus tuus operi tuo nomen imponit.
Et Augustinus : Opus bonum intentio facit, intentionem fides dirigit, non multum attendas quid homo faciat, sed cum facit quid facere intendat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat.
Alii dicunt actuum alios esse bonos, alios malos, alios indifferentes. Actus quos constat esse bonos vel malos non iudicantur ex fine boni vel mali, sed illi tantum qui nec simpliciter boni, nec simpliciter mali sunt, sed indifferentes ex fine pensantur. Mali vero bono fine fieri non possunt, nec boni malo, et inducunt, hanc auctoritatem : Servilis timor non est in caritate ; in quo si bonus fiat, non tamen bene, id est bono fine.
Quod ergo dicit Ambrosius : Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Et Augustinus : Bonum opus intentio facit, etc., retorquent ad actus indifferentes ; huiusmodi enim actibus affectus nomen imponit.
Augustinus tamen aliter videtur velle. Dicit enim quod actus boni et actus mali indifferenter pensantur ex voluntate et fine : finis enim voluntatem, voluntas actionem informat : illos enim actus quos constans est esse malos non iudicat bonos vel malos ex fine, quia ex se mali sunt. Licet enim interdum iudicantur fieri bono fine, tamen in eis, nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava, quia talis actio nulla bona voluntate potest fieri. Inter quas actiones quidam ponunt actum Iudaeorum quos bonum finem dicunt sibi posuisse Christum crucifigendo, et tamen eorum actionem perversam et voluntatem malam fuisse certum est.
Unde ipse dicit : Ea quae constat esse peccata nullo bono causae obtentu nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione sunt facienda ; et paulo post : Quod facinus non dicatur recte posse fieri, non impune tantum, verum etiam gloriose ut in eo non timeatur supplicium, sed speretur et praemium ; si semel concesserimus in malis actibus non quid fiat, sed quare fiat esse requirendum, ut quaecunque, pro causis bonis fiunt, nec ipsa esse mala iudicentur.
De bonis autem et de indifferentibus actionibus fit exceptio secundum Augustinum, quin ex fine voluntas, et ex voluntate actio bona vel mala iudicetur : ideoque, cum ex affectu dicitur nomen operi imponi in bonis et indifferentibus actionibus, vera est regula. In malis autem excipiuntur ea quae per se mala sunt, quae potius voluntatem faciant malam, quam ex voluntate fiant mala.
Pro regula igitur collige omnia hominis opera secundum finem et voluntatem iudicari mala vel bona, exceptis his quae sine praevaricatione fieri nequeunt. Quae tamen non ideo excipi ab Augustino dicunt quod nunquam bonam voluntatem, aut bonum finem habeant, semper enim fiunt malo fine et mala voluntate, sed quia videntur habere bonum finem. Qui enim aliena furatur ut patrem alat, bono fine facere videtur, scilicet causa alendi patris. Non tamen hic est finis, nam iste bonus est. Sed huius actionis alere patrem ex furtis, quem finem constat esse malum. Qui enim de rapina sacrificium Deo offert, idem facit ac si filium in conspectu patris victimet. Et Isaias : Ego sum Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocaustum. Non enim accepit Dominus mercedem canis aut prostibuli, sicut in lege continetur. Unde et dicunt Augustinum supra caute fuisse locutum, cum dixit : Quasi bono fine, velut bona intentione. Non enim simpliciter dixit, bono fine, bona intentione ; sed addidit, quasi et velut, quia talia non fiunt bono fine, sed fine qui putatur bonus, et non est. Ex hoc iam patet quod qui pecuniam male acquisitam pauperibus erogat, ex hoc ipso peccat.
Sed contra obicitur sic : Iste quod male acquisivit dat hoc Ecclesiae, et orat eam ut impetret ei primam gratiam. Ecclesia illa tenetur orare pro eo, et orando impetrat primam gratiam. Iste meruit ab ista Ecclesia ut oraret pro illo : ergo illa datio fuit ei meritoria. Ergo non fuit mortale peccatum in eo.
Item, ex naturali pietate, de eo quod male acquisivit, viscera indigentis reficit et qui tantum indigebat, quod nisi ei succurreret, statim ille deficeret. Ergo illud opus bonum fuit, vel saltem meritorium temporalis boni.
Item, nisi illum cibasset in articulo mortis, mortaliter peccasset. Ergo quia illum cibavit de pecunia male acquisita, non peccavit.
Item, posito quod iste habeat viginti solidos, quorum decem habuit ex usura, alios decem de bono lucro ; certum est quod, dum est in mortali peccato, de illis quos bene acquisivit potest facere eleemosynam, quae licet non sit ei ad meritum vitae aeternae, valet tamen ad bonum temporale habendum, vel ad mitigationem poenae gehennalis, si tunc decederet, et illis aliis decem quos male acquisivit non potest facere opus quod sit ei meritorium alicuius boni, imo etiamsi alii indigenti ex naturali pietate det, et ex hoc ipso mortaliter peccat quod alienam rem nemini dare licite potest, etiamsi totum det quod habet, auget peccatum, non minuit reatum, ut dicit Augustinus
Quaeritur ergo an istos viginti solidos, quos permiscuit nec separare potest, possit dare licite, ita quod illa datio sit ei meritoria alicuius boni temporalis, et ita non sit in eo mortale peccatum.
Ad hoc dicendum quod modicum fermenti totam massam corrumpit, nec potest iste mereri aliquod bonum, illud dando, imo ex ipso peccat quod alii dat quod suum non est, sicut si tibi auferam cappam ut dem algenti, pecco : non possum istud facere ex naturali pietate, quia ipsa naturalis pietas repugnat, cum huic aufero ut alii dem. Nec etiam dico quin peccem si retineam, quia tunc etiam magis pecco : Peius est enim concupiscendo quam miserendo rapere. Horum enim duorum non ideo bonum est alterum quia peius est eo reliquum, licet levius unum, cum gravius alterum. Nec tenetur Ecclesia illa quae ab isto accepit pecuniam, pro eo orare, quia nec recipere debet, si sciat male acquisitam. Quod si nescierit unde ille acquisierit, tenetur quidem orare ; sed oratio illius impeditur propter mala merita illius.
Si obicitur de Phinees qui transfixit Iudaeum et Madianitidem, quod opus fuit de illis operibus quae sine praevaricatione fieri nequeunt, dici potest quod illud opus bonum fuit, quia inspiratione divina et zelo iustitiae Dei hoc fecit ; et ideo non solum in illo opere non peccavit, sed vitam aeternam promeruit. Nullum enim opus adeo malum est in se, quod si faciat homo ex praecepto Dei, vel inspiratione Spiritus sancti, et, ut ei a Deo praecipitur, quod non bonum faciat ; Deus enim super omnem legem et omne praeceptum. Unde, si in aliquo videatur Dei praeceptum a lege dissentire, potius datori legis quam legi datae obtemperandum.
Sed obicitur hic de Maria Magdalene, quae de eo quod male acquisivit, emit unguentum et Domini pedes unxit, scientis tamen illud unguentum male ab ea comparatum. Ideo inter male acquisita distinguunt : Dicunt enim quia quod mulier proprii corporis expositione acquisivit, suum est, licet in peccatis comparatum ; et si inde poeniteat, eleemosynam facere potest : sed quod de usura habetur, rapina est ; nec illius qui acquirit, imo tenetur ei reddere a quo habuit ; nec etiam cum reddit ex caritate (licet mereatur ob hoc), eleemosynam facere dicitur. Non ideo tamen illud dicimus quod sit constans Mariam illud unguentum de lucro corporis sui emisse, cum patrimonium, unde emere potuit, habuit. Si quis igitur finem actionis vocet intentionem, verum est quod omnis actio ex fine iudicatur bona vel mala, et omnis actio bona est cuius intentio bona est, et convertitur. Similiter omnis actio mala cuius intentio mala, et econtrario : nam intentio comprehendit voluntatem et finem, ut supra satis evidenter distinximus inter voluntatem et finem et intentionem. Non omnis actio ex fine iudicatur, sed illa sola quae bona est in se, vel indifferens. Ergo, si iactantiae causa pascitur pauper, illa actio mala est quia malus finis ; et ex hoc ipso peccat homo, et maledictioni subiacet. Sicut dicit Ieremias : Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter.
Quod exponens Gregorius, ait, fraudem illam committi, vel pro temporalis rei praemio, vel pro laudis verbo, vel pro iudicii humani gratia. Solus enim in opere Dei fraudem non facit qui cum ad studia bonae actionis vigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humanam iudicii gratiam anhelat : verenda enim sunt opera, testante beato Iob, ne bona nostra latrocinanti fraude nostris actibus terrenae concupiscentiae se ingerant.
Nec tamen dicimus semper eum mortaliter peccare qui laudem temporalem diligit, nec eum qui ad haec principaliter tendit. Dominus enim pulverem de pedibus excutere iubet. Sed dicit aliquis, si pascere pauperem causa inanis gloriae est mortale peccatum, ergo non remuneratur temporali praemio : cui contrarium videtur quod Dominus dicit de hypocritis : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Sed hoc dictum est ironice, quia haec erat merces quam quaerebant, et hanc iam receperunt.
Sed et iterum obicitur, posito quod iste discat divinam paginam ut postea impugnet, postea resipiscet, et sicut Catholicus praedicabit. Iste ex caritate poenitebit cuiuslibet peccati sui : ergo de exercitio quod modo habet in studio, quia peccatum est in eo mortale propter malam intentionem : ergo volet se non didicisse ; ergo placebit ei quod didicit, illud discere est mortale peccatum : ergo placebit ei quod mortaliter peccavit. Item, posito quod addiscit bono fine, postea apostatat : Melius est viam veritatis non agnoscere quam post agnitam retro ire. Iste scit agnitionem veritatis esse sibi acervum maioris damnationis : ergo dolero debet de eo quod veritatem agnovit et didicit.
Ad hoc dicendum quod non debet dolere quia didicit, sed quia tali fine didicit, et quia apostatavit, sicut qui caritatem habuit, non quia habuit, sed quia amisit.
Item, cum sit dictum omnem actionem bonam ex bono fine fieri bonam, quaeritur an hoc generaliter sit verum ? Si enim ita est cum iste qui est in mortali peccato de pecunia bene acquisita eleemosynam dat hac intentione ut reficiat indigentem, etiam propter Deum, bonum opus videtur facere, et ita qui est in mortali peccato bona opera facit.
Quod etiam Augustinus confirmat sic : Servilis timor non est in caritate, in quo si fiat bonum, non tamen bene. Quod etiam super illum locum psalmi : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos. Dicit quod infideles bona opera faciunt, sed non in nido Ecclesiae, id est in fide, et ideo conculcantur pulli eorum.
Quibus tamen contradicere videtur quod dicitur : Omne quod non est ex fide, peccatum est ; tota vita infidelium peccatum est. Et David : Omnia opera eius in fide. Et Iacobus : Qui in uno offendit reus est omnium. Et Augustinus : Si quid ita fit quod ad caritatem, quae est dilectio Dei et proximi, non referatur, nondum fit quemadmodum oportet fieri, et si fieri videatur.
Haec omnia de facili ad concordiam revocantur, si dicatur omne opus quod fit ductu pietatis, a quocunque fiat, bonum esse. Sed bonum multis modis dicitur, pro utili, pro remunerabili, pro signo boni, pro spe boni, pro licito, et forte aliis modis, nullumque opus bonum, id est vitae aeternae meritorium, nisi quod sit ex caritate : sed non solum opus illud bonum est. Nam si quis infidelis inopiam indigentis relevaverit, bonum facit, id est signum boni, et remuneratur illud opus temporali praemio. Illud tamen opus quod fit de genere bonorum, et ab aliquo fit malo fine, bonum est, id est si fieret in caritate bonum esset, tamen malum est ex affectu et etiam de genere malorum, ut reficere pauperem causa inanis gloriae.
Vel secundum illos qui, tripartito dividentes actus, dicunt bona opera non posse fieri malo fine, sicut nec mala bono, potest dici quod bona sunt illa opera, id est de genere bonorum, tamen mala dicuntur, propter eos qui ea faciunt qui mali sunt et ex hoc ipso peccant.
